Psalmus LXXX
Psalmi Titulus: « In Finem Pro Torcularibus. Psalmus Ipsi Asaph Quinta Sabbati. »
Exsultate Deo. Titulus: In finem pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph, quinta Sabbati. [Aug., Haym., Aug., Alcuin.] In hoc psalmo multa sunt congesta mysteria, ita tamen ut limen psalmi indicet interiora, per torcularia et quinta Sabbati nobis insinuata. Quinta enim Sabbati, id est quinta die, creavit Deus ex aquis animalia, scilicet natatilia et volatilia (Gen. I), id est pisces et aves, in quo sacramentum baptismi significatur, quo renati alii sunt tanquam aves, scilicet qui, contemptis his temporalibus, ad coelestia sublevantur; alii tanquam pisces qui in fluctibus hujus saeculi remanent curiosi; per torcularia intelliguntur Ecclesiae. De actualibus namque torcularibus, nihil in hoc psalmo dicitur: Unde constat spiritualia esse torcularia quae hic memorantur, scilicet Ecclesias, quia sicut in torcularibus tria sunt, scilicet pressura, et de ea duo, scilicet oleum et amurca, quorum alterum reconditur; alterum vero projicitur, similiter vinum et acinum. Sic et in Ecclesia est pressura tribulationum pondus passionum, per quod fit discretio bonorum et malorum, quos eadem sacramenta conjungunt. Sicut enim racemus in vite simul habet vinum et acinum, et oliva in arbore oleum et amurcam, sic ecclesiastica sacramenta bonis et malis communia sunt. [Aug.] Sicut autem vinum et oleum pressura torcularis eliquata reconduntur, acinum et amurca projiciuntur velut in sordibus conculcanda. Ita accedente pressura tentationum, justus justior fit, et sordibus sordescit magis (Apoc. XXII). Si ergo pressurae sunt quas queruntur blasphemi Christianis temporibus abundare; ne turberis, esto oleum, non amurca quae projicitur. Hic enim discernitur, quod simul pendebat in arbore. Pro pressura ergo tribulationum discernente cantatur hic psalmus Asaph, id est Dominicae congregationi, renatis ex aqua baptismi: ex quibus alii sunt oleum et vinum, aves, id est spirituales, alii sunt amurca, acinum pisces. [Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] Et est sensus tituli: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum, cantatur ipsi Asaph quia secundum historiam Asaph iste loquitur Judaeis et spiritualiter Christianis. Asaph enim sibi ipsi loquitur. Psalmus dico agens pro torcularibus, id est ecclesiis, in quibus est pressura tribulationum, habitus quinta Sabbati, id est loquens de baptizatis et baptizandis aqua baptismi, quod figuratum est per opus quintae sabbati. Intentio: [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Monet ut post baptismum contemptis his ad coelestia, mente scilicet ascendamus. Modus: Bipartitus est. Primo dicit quid agendum est electis, qui sunt oleum, vinum, aves. Secundo agit de amurca redarguens reprobos, ibi, audi, popule meus. Asaph ergo quasi proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis electos ad celebritatem incitat dicens: O aves, vinum, oleum, scilicet congregatio Dei, cui fit hic psalmus,
VERS. 1.-- « Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. »
Exsultate Deo adjutori nostro. [Aug., Cassiod., Aug.] Alii exsultant deceptori suo mundo. Vel fictitio deo, qui delusor est, et deceptor vel desertor. Vos autem, exsultate Deo adjutori nostro; jubilate gaudio, quod non potestis explicare Deo Jacob, quia vos vere 183 estis Jacob, scilicet minor populus cui serviet major. Et
VERS. 2.-- « Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. »
Sumite psalmum, [Aug., Gl. int., Cassiod, Alcuin.] id est spiritualia accipite. Per psalmum enim intelligitur donum coeleste quod a Deo per gratiam largitur. Et date tympanum, id est carnalia. Per tympanum enim accipitur carnale quod a vobis est, id est in vestris sacculis habetis. Quasi dicat: Verba Dei, et humani actus in unam societatem conveniant. Haec est enim pax Jerusalem (Psal. CXXI). Haec est ratio dati et accepti (Philipp. IV). Unde Apostolus: Si spiritualia seminavimus vobis, non magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX) . [Aug.] Ideo psalmo jungite tympanum, quia psalterium (ponitur hic pro psalmo) jocundum est cum cithara, quae ponitur pro tympano. Quasi dicat: Qui exspectat coelestia non sit piger ad operanda terrena praedicationi verbi Dei, corporalibus respondeamus operibus. Deinde subdit:
VERS. 3.-- « Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae. »
Buccinate. [Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] Haec usque ad partitionem. Vel ad litteram simpliciter, de Judaeis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. Ad litteram autem sic accipitur; Buccinate tuba in neomenia, vel initio mensis tubae, quod idem est. Neomenia enim Graece, Latine dicitur nova luna. Neos [ νὲος] novus, menes [ μήνη] luna, quae est initium mensis; a primo autem die septimi mensis jussum erat Judaeis, ut septem diebus tuba canerent, id est in initio novae lunae. Et dicitur illud festum Tubarum, quod celebrabant in memoria illius rei quod Dominus ostendit Abrahae arietem inter vepres haerentem cornibus, quem pro Isaac immolavit. Deinde quasi exponendo subdit, in insigni die solemnitatis vestrae. Haec eadem spiritualiter Asaph Christianis loquitur. Quasi dicat: Sumite, et date, et ne terreamini; sed buccinate tuba in neomenia, id est in innovatione vestri, annuntiate et praedicate aliis clarius, et confitentius novam vitam, [Cassiod., Aug., Gl. int.] quam nova luna significabat, in qua Judaei clangebant tubis septem diebus: per quod significabatur quia qui septiformis gratia Spiritus sancti per quam innovamur erat praedicanda tuba, id est aperte, scilicet per opera manifesta, vel altis clamoribus. Unde Isaias: Exclama, exalta vocem tuam (Isa. LVIII) , scilicet tuba. Dico in neomenia, scilicet, in insigni die solemnitatis vestrae, id est in novitate vitae, ubi est veritatis cognitio et a malis feriatio.
VERS. 4.-- « Quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. »
Quia praeceptum. [Cassiod., Alcuin.] Hoc prius secundum historiam sic: Ideo tuba canendum, quia lex data est Judaeis per Moysen, in qua hoc praecipitur. Et hoc est. Ideo hoc, quia praeceptum est a Deo in Israel, hoc est in Judaeis. Ubi autem praeceptum, ibi et judicium est, quia in lege peccaverunt, secundum legem judicabuntur (Rom. II). Et ideo etiam hoc agite et, id est quia judicium est Deo Jacob, id est quia judex futurus est qui hoc praecipit, et
VERS. 5.-- « Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti; linguam quam non noverat audivit. »
Testimonium futurae rei. [Cassiod., Haym.] Posuit illum praeceptum, vel sine illud in Joseph, id est in populo Judaeorum, quando? cum exiret de terra Aegypti; linguam quam non noverat, id est, legem per Moysen datam audivit et tunc Dominus
VERS. 6.-- « Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. »
Divertit dorsum ejus ab oneribus, [Cassiod., Aug.] quibus exercebat eos Pharao in luto et latere. Nam manus ejus, id est populi Judaici; servierunt in cophino. Cophinus est vas quo terram portabat, lateres faciens Pharaoni.
VERS. 7.-- « In tribulatione invocasti me, et liberavi te; et exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. »
In tribulatione. Si propheta loquitur hic ita dicetur, divertit dicens: In tribulatione invocasti me: et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis. [Haym., Cassiod., Haym.] Ad litteram, quando nec aperte audebant gemere metu Aegyptiorum, cum affligerentur operibus luti et lateris, imputabantur eis beneficia Dei, ut gravior existimetur offensa. Probavi te apud aquam contradictionis, ubi de bonitate mea et potentia mea desperans dixisti: Nunquid poterit de petra ejicere aquam aut parare mensam in deserto? (Psal. LXXVII.)
[Cassiod.] Vel hoc totum spiritualiter de Christianis accipitur hoc modo: Ideo praedicate in innovatione vitae, quia hoc praeceptum est in Israel, id est in Judaeis, et ad litteram et spiritualiter, et judicium est Deo Jacob. Non mutatur. Et non solum Judaeis, sed etiam gentibus praecepit, et hoc est, Et posuit illud, praeceptum, vel sine illud, et est idem sensus: Posuit testimonium, id est praeceptum sub attestatione, in Joseph, id est in gentibus augmentatis. Joseph enim interpretatur augmentum. Gentes ergo sunt Joseph, quia multi filii desertae magis, quam ejus, quae habet virum (Isa. LIV). Quando posuit? Cum exiret de terra Aegypti, etc. Ecce quinta Sabbati, unde in titulo ait: [Aug., Alcuin.] Cum populus multiplicatus exiret de terra Aegypti, id est de tenebris ignorantiae per baptismum, tunc audit et percipit mysteria, quae non noverat, ubi debeat haerere cor. Et hoc est, cum exiret per baptismum de terra Aegypti, id est de tenebris ignorantiae. Linguam quam non noverat audivit, id est praecepta Evangelii, quae prius non noverunt. Vel hoc significat quod apostoli locuti sunt variis linguis magnalia Dei. Quid ex hoc auditu sibi fuit? Ecce, divertit, ipse vel Dominus, ab oneribus, etc. Vel ita continua; fuitne exeundum? fuit utique, quia divertit Deus, dorsum ejus, id est rationem ab oneribus, id est sarcina peccatorum, quae etiam per insequentes Aegyptios notata sunt. Unde Dominus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI) . A quibus hominibus divertit? ecce, manus ejus servierunt in cophino, [Aug.] id est in servili opere in immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis, quae significantur per cophinos: quibus stercora mundantur, et terra portatur. Peccata autem servilia opera sunt juxta illud: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). In tribulatione, loquitur hic Deus peccatori, dicens: Ante in cophino serviebas. Sed, invocasti me, in tribulatione, quae erat pressa peccatis, et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis, [Aug., Haym., Cassiod.] typice, scilicet non in tempestate maris, sed in tempestate cordis, ubi pateris bellum suggestionis, ibi, exaudivi te, ut corde credas ad justitiam (Rom. X), probavi te apud aquam contradictionis, id est apud populum contradicentem, ut ore fiat confessio ad salutem (ibid.). Ita enim probat nos Deus in contradictionibus haereticorum. [Aug.] Et revera qui exauditus est in tempestate cordis debet probari in aqua contradictionis. Cum enim crediderit et baptizatus fuerit, jam gradiens viam Dei habet multos exagitatores, multos insultatores, multos detractores, dehortatores, multis modis obsistentes. Haec est aqua contradictionis quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est. Tunc enim aquae populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc enim Samsoni viro forti eunti ad ducendam uxorem de alienigenis obviam occurrit leo, quem occidit, scilicet Christo eunti ducere uxorem, id est Ecclesiam, de gentibus occurrit leo obviam fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum ut haedum caprarum, quia populus ille nihil erat, nisi languidus peccator, occisa autem illa feritate, jam non sic fremit, non currit obviam Christo; imo vero jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Quid ergo jam metuenda aqua contradictionis, quae jam prope tota siccata est? Olim namque etiam Christo aqua contradictionis fuit; etiam in seipso, ut de eo nato dictum est. Erit in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur (Luc. II) , sicut Judaei contradixerunt titulo crucis ejus, volentes mutare titulum. Quibus Pilatus respondit: Quod scripsi scripsi, etc. (Joan. XIX). Qui ergo probat nos ad aquam contradictionis ipse, eamdem aquam sensit, ut eam nos non timere faceret.
PARS II. Διάψαλμα. VERS. 8.-- « Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, si audieris me, non erit in te Deus recens, neque adorabis deum alienum. »
Audi populus. [Aug., Gl. int., Alcuin., Aug.] Secunda pars, hactenus egit de oleo torcularis, id est de bonis, jam hic agit de amurca, id est de reprobis, qui hic arguuntur, quod dicitur ad cavendum. Quasi dicat: Quia tot beneficia feci, o amurca, acinum, pisces qui estis populus meus. Et hic enim, suus, est pertinens ad torcular. Audi, [Cassiod., Haym.] id est intellige, et ego contestabor te, vel testificabor tibi, alia littera, id est testimoniis Scripturarum probabo tibi quod dicam. Vel contestabor te, [Cassiod.] id est testis ero veritatis. Ecce ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus jam dubitet, cum ante judices terrenos soleant testes produci ad cognitionem veritatis. [Cassiod., Aug., Hier., Aug.] Deinde quid velit eum intelligere subdit: Israel, si me audieris. Vocando eum Israel familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. Non erit in te, in corde tuo, ubi veritas non falsitas debet esse. Non dico a te, quasi foris sit, sed in te, id est in corde tuo, ubi, si non recte sentis, est imago phantasmatis tui. Quod enim quisque cupit et veneratur, hoc illi deus est. Quid non erit in te? Deus recens. Hoc dicit, ne verbum Patris putetur sub tempore. Deus enim recens ad tempus factus est. Deus autem noster non est recens, sed ab aeterno in aeternum. Etenim Christus noster recens forte homo est, sed sempiternus Deus. In te ergo non erit deus recens. Si me audieris, alii quidem sibi faciunt recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, Filium Dei dicentes et Filium Dei negantes. Si enim Filius unicus est, hoc est quod Pater est ex aeternitate. Illi autem cogitant recentem deum, et alia hujusmodi fingunt in corde; et ita ipsi sunt templa simulacrorum, quae, si non in templis, tamen (quod pejus est) in corde suo posuerunt. Magnum ergo opus est intus haec idola frangere, et locum Deo viventi, non recenti in corde dare. Omnes enim isti aliud et aliud sentientes, alios atque alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes sibi consentire videntur. In omnibus enim terrena est cogitatio, opinio diversa, vanitas una. Unde alibi: De vanitate sua in idipsum (Psal. LXI) , quamvis enim opinionum varietate discordent, simili tamen vanitate colligatur. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ibique ignem alligavit, ut incenderet messes alienigenarum, scilicet Philisthaeorum (Judic. XV). Samson interpretatur sol eorum, id est Christus, qui est sol eorum, scilicet quibus ipse lucet: non omnium sol est, de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis. Et sol justitiae non illuxit nobis. (Sap. V) . Et alibi: Sol justitiae est, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV) . Vulpes autem sunt insidiose maximi haeretici, latentes in tortuosis et cavernosis anfractibus decipientes, et ore putentes, de quibus in Canticis dicit sponsa: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (Cant. II) , id est convincite haereticos, qui, etsi dissentire videntur ab invicem, in malum tamen, id est in posterioribus, consentiunt, et simili vanitate tenentur et igne corrumpente, quem caudis trahunt incendunt messes; non nostrorum, quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II): sed alienigenarum, qui sunt vasa contumeliae. Ad populum ergo istum loquens ait: Si me audieris non erit in te deus recens, quia ego sum qui sum (Exod. III) , non dicit a te quasi forinsecus sit adhibitum simulacrum: sed in te, id est in corde tuo, imago recentis dei, quam portans tecum, remanes vetustus. Neque adorabis deos alienos. [Cassiod.] Si enim non cogitas falsum deum, nec adorabis fabricatum, alienum dicit deum, qui nomine non essentia deus est. Est autem pene par scelus, recentem deum putare, et idolis servire. Dico non adorabis, nec debes, quia ego sum qui sum.
184 VERS. 9.-- « Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum et implebo illud. »
Ego enim [Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] non alienus, et si homo sim, sum Dominus Deus tuus, qui tibi haec temporaliter praestiti, scilicet eduxi te de terra Aegypti. Historialiter per hoc ostenditur non esse recens. Allegorice, eduxi te per baptismum, de terra Aegypti, id est de tenebris ignorantiae; factis propriis indicatur Deus. Dilata desiderio os tuum, id est cor tuum, ubi angustias pateris, ubi sunt vana simulacra. Sed dilata os tuum, confitendo, amando, frange idolum cordis, quod te angustat; tolle de conscientia tua recentem deum. Et ego implebo illud pane vitae et intellectus, quia apud me est fons vitae. Sic monui.
VERS. 10.-- « Et non audivit populus meus vocem meam; et Israel non intendit mihi. »
Et non audivit populus meus vocem meam, [Aug., Cassiod., Aug.] cui legem dedi, et magna feci, ut culpa cresceret. Etsi enim implevi ora prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt. Quis enim ejus vocem non audivit? ecce: Et Israel non intendit mihi. Ingratus tot beneficiis, nec etiam attendere voluit. Unde digna sequitur ultio.
VERS. 11.-- « Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; et ibunt in adinventionibus suis. »
Et dimisi eos. [Aug., Haym.] Ecce currit amurca, apertis foraminibus torcularis. Secundum desideria cordis eorum, id est dedi eos sibi. Unde Apostolus; Tradidit eos Deus in concupiscentias cordis eorum; Et ipsi ibunt in adinventionibus suis, vel affectionibus, alia littera, quibuslibet, quia propter traditiones suas irrita fecerunt mandata Dei (Matth. XV). Sed
VERS. 12.-- « Si populus meus audisset me; Israel si in viis meis ambulasset. »
Si populus meus audisset me, [Haym., Aug.] credendo. Deinde exponendo subdit, Israel, hic est populus, scilicet si in viis meis ambulasset, hoc est audire me,
VERS. 13.-- « Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam. »
Forsitan, [Rem., Aug., Haym., Cassiod.] id est vere, sed ironice dicit, humiliassem inimicos eorum, omnis generis inimicos, omnis generis hostes, de quibus conqueritur quod per eos peccet, inimicos dico, pro nihilo computandos. Vel pro nihilo, id est gratis hoc fecissem. Vel secundum aliam litteram, humiliassem inimicos, in nihilum redigendo, et misissem manum meam, id est vindictam, super tribulantes eos, quos pressissem potentia mea. Exemplo istorum patet quia si Deo resistimus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis nostrae super eos ponit.
VERS. 14.-- « Inimici Domini mentiti sunt ei; et erit tempus eorum in saecula. »
Inimici Domini. [Cassiod., Aug.] Item Propheta loquitur post interposita verba Domini. Quasi dicat: De inimicis conqueruntur, quod per eos peccent, sed ipsi facti sunt inimici Domini, quia mentiti sunt ei, resumendo, quibus renuntiaverunt, abrenuntiaverunt in baptismo diabolo et pompis ejus, id est diabolicis factis a Deo damnandis, sed rursus ad ea redeunt, et sunt novissima pejora prioribus (Luc II). Ecce canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II). [Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] Vel ad litteram de Judaeis, qui mentiti sunt Domino, non peragentes promissa. Hoc non pagani, qui nil promiserunt. Quid inde eis? Et si hic tolerati sunt, non salvantur solis sacramentis: quod ita dicit: Et ideo quia tales sunt erit tempus poenae eorum in saecula id est in aeternum, etsi hic floreant. Vel tempus eorum, id est variatio eorum per poenas, transibunt enim ab aquis nivium, ad calorem nimium (Job XXIV), erit in saecula, id est in aeternum. Et qui sunt isti? ecce:
VERS. 15.-- « Et cibavit illos ex adipe frumenti; et de petra melle saturavit eos. »
Et cibavit illos, [Cassiod., Aug.] vel ita continuat: Tales sunt, Et tamen cibavit illos ex adipe frumenti, ad litteram, vel manna. Unde ipsi sunt ingrati. Vel allegorice, eos cibavit corpore Christi. Sacramentis enim suis eos miscuit, et Judae etiam buccellam dedit. Vel, cibavit eos ex adipe frumenti, id est spirituali intellectu. Et de petra melle saturavit eos ad litteram, in eremo de petra produxit aquam, non mel (Num. XX). Ideo mystice tantum intelligitur. Mel ergo sapientia est primatum tenens dulcoris in escis cordis. Et est, non solum adipe frumenti cibavit eos, sed etiam, melle profluenti de petra, id est sapientia Christi. Nam petra erat Christus (I Cor. X). Saturavit eos, ut delectentur verbo Dei, cognitione sacramentorum, solutione parabolarum et tamen mentiti sunt ei.
Collatio In Psalmum LXXX. « Exaltate Deo. » Etc.
VERS. 2.-- Psalterium jocundum cum cithara. Perpusillum est, quod ex Hebraeis conversus est sermo. KINNOR NAIM IM NA BEL, quod vertit Hieronymus, citharam, decorum psalterio, etiamsi prima particula organum significet, et de postrema est controversia.
VERS. 3.-- « In insigni die solemnitatis vestrae. Hier. In medio mensae, in die etc. Pratensis; in solemnitate, in die, etc. Sanctes et Munsterus; in tempore constituto in die, sive et die solemnitatis. CESEII, significat tempus constitutum solemnitatis. Quia vero Num. XXIX, in medio mensis septimi, hoc est decimo quinto die fiebat festum Tabernaculorum insigne octo dies, ad illud alludebat versio Hieronymi, et Pellicani itidem. Ait enim: In operimento diei festivitatis. Adde quod CISSEH cum eisdem litteris Hebraeis, et jam thronum sonat, eoque potest respondere lectioni Vulgatae, in insigni die, cum thronus sit cujusdam majestatis symbolum. Caeterum quod legimus festivitatis vestrae, et Hebr. nostrae, eodem recurrit.
VERS. 6.-- « Manus ejus in cophino servierunt. Diceret quis oppositum esse in Hebr. sensum, etenim Vulgata lectio sonat angariam servitutis. Hieronymus ex Hebraeo, et caeteri contra, liberationem a servitute, suis interpretationibus demonstrant. Ille hoc pacto, manus ejus a cophino recesserunt. Similiter Nebiensis. Sanctes, manus ejus ab aheno transierunt, Munsterus, manus ejus a cacabis faciendis transierunt. Ubi de suo adjecit, faciendis. Caeterum cum TAABORNAH, id est transierunt, et TAABODENAH, finitima sint ob daleth et res, quae litterae parvo apice, distinguuntur, et posterius verbum significet servierunt, verisimile est LXX ita habuisse, ut per daleth enuntiarent. Nec tamen sententiae incommodatur ullo modo, quin ea clausula videtur declarativa superioris mox praecedentis, divertit ab oneribus dorsum ejus. Quod si quis pergat, et cognoscere affectet particularius quae fuerunt onera, quibus levatum est dorsum filiorum Israel, statim perpendet ex cophinis, quibus adigebantur ferre lapides, terrarum effossiones, et id genus, dura servitute pressi, ut ex Exodo palam est. Porro quod pro cophino, alii vertunt ollam aut cacabum, non mutat intelligentiam, etiamsi vox Hebraea DUD sit utrique significatui communis.
VERS. 11.-- Secundum desideria cordis eorum. Hieronymus, Nebiensis, Munsterus, et Campensis, in pravitate cordis; Sanctes, in fortitudine; Pellicanus, in temeritatibus; Paraphrasis, in animo obdurato. Certe SCHERIRUTH est duritia, obstinatio, pravitas, temeritas, quae nemo dubitat esse passiones affectus cordis, Propinquius tamen accedunt ad LXX, Cajetani doctores, vertunt enim, in directione cordis. Quasi dicas: Ideo quia noluerunt a Deo regi et gubernari, ipsi sibi sunt relicti et proprio sensui. Forsan intellexerunt duci a verbo SARAR, quod est dominari, per punctum smol, id est sinistrum. Chaldaeus non longe est a nobis, expuli eos in cogitationibus cordis eorum.
VERS. 13.-- « Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem. Hunc locum calumniatur Fab. propter particulam forsitan, quae est nota dubitationis, et Deo competere nequit. Rursum pro nihilo, id est gratis vel frustra, longe a Deo abhorret. Quare dicendum cum Hieronymo, quasi nihilum inimicos eorum humiliassem. Nonnulli vertunt, quoniam brevi tempore inimicos etc., quia Hebr. habet KIMAT. Jam quantum ad notam dubitationis forsitan, id est peculiare in arcanis, ut est illud Ezech. II: Haec dicit Dominus Deus; Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant. Et Lucae XX: Forsitan cum hunc viderint verebuntur. Loquitur Deus Pater de Filio. Quem tropum loquendi declarat divus Hieronymus, in Matth. XXI: « Ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas hominis reservetur. Quantum ad secundum, pro nihilo, licet non cogamur exponere, id est gratis, sed in nihilum, aut ut habet paraphrasis Campensis, nullo negotio perdidissem inimicos, aut, ut alius dicit, ad paucos redigerem hostes eorum, tamen interpretando gratis, non eo tenderet sensus, velut Deus quidpiam faceret sine causa, sed frequenter sine merito nostro praecedente, copiosa munificentia sua multa elargitur. Et ad eum modum interpretatur divus Augustinus illum versiculum psal. LV. Pro nihilo salvos facies illos, hoc est inquit, nullis eorum meritis praecedentibus. »
Chapter 87 of 157