Skip to the text

Psalmus LVI

Psalmi Titulus: « In Finem Ne Disperdas Vel Corrumpas David In Tituli Inscriptionem, Cum Fugeret David A Facie Saul In Speluncam. »

Miserere mei, Deus. Titulus. In finem, ne disperdas vel corrumpas David in tituli inscriptionem, cum fugeret David a facie Saul in speluncam. Legitur in libro Regum quod David fugiens a facie Saul, venit ad tutissima loca Engaddi, ubi absconditus in spelunca latuit (I Reg. XXIV). Hanc historiam tangit 120 titulus, sed hoc ab historia nos retrahit quod de tituli inscriptione dicit. [Aug., Cassiod.] Nullus enim titulus legitur fuisse inscriptus David quem Saul vellet corrumpere, sed Christo qui de David natus est, inscriptus est titulus, quem populus Judaeorum voluit corrumpere, sed quia per Spiritum sanctum, scilicet scriptum erat: Ne corrumpas, ait Pilatus, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX) , cujus spelunca caro vel sepulcrum, accipitur, ubi latuit Christus absconditus, vel incognitus Judaeis. Hoc ergo Propheta, per Spiritum sanctum futurum praevidens ait: Ne corrumpas. Et est sensus: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum. Hoc ait ne, tu Pilate, vel tu quicunque disperdas vel corrumpas David, id est Christum, in tituli inscriptione, id est negando Christum esse regem. Quod tituli inscriptio confirmabat, tituli inscriptione dico mutata secundum voluntatem Judaeorum cum fugeret, id est quia fugit a facie Saul, id est a cognitione Judaeorum, in speluncam carnis, scilicet cum in carne tectus nesciretur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) . Vel mutare voluerunt, cum fugeret, id est quia fugit, a facie Saul, id est a cognitione Judaeorum, in speluncam, id est in sepulcro. Tectus, quia cum a cruce vel sepulcro non eripitur, non putatur Dei Filius. Et agit iste psalmus breviter de Christi passione et resurrectione, ubi Christus secundum quod homo orat de passione ita humilis, ut unus de fidelibus ita clamare putetur. Intentio. Monet ne quis titulo crucis contradicat, sed Christum regem esse credat. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo Propheta loquens in persona Domini, quia Dominus in eo loquitur, quasi inter mala exclamat, et praedicit liberationem. Secundo per quid fit liberatus, et de quibus dicit, ibi, misit Dominus. Tertio post resurrectionem laudes pronuntiat, ibi, paratum. Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem, dicit.

VERS. 1.-- « Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. »

Miserere mei, Deus. [Aug., Cassiod., Aug.] Hoc Christus Patri dicit ex nostro, docens nos orare, qui cum Patre miseretur nostri. Et repetit mei miserere. Repetitio geminata periculum ostendit magnum. Ideo miserere, quoniam in te confidit anima mea. Haec est causa quare debeat obtinere. Hic jam vox corporis adjungitur capiti, et loquens in persona membrorum, et sua, quomodo possit liberari, dicit.

VERS. 2.-- « Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. »

Et in umora alarum tuarum, [Cassiod., Aug., Gl. int.] id est in munimine maternae pietatis tuae, sperabo: hoc et in membris jugiter facit. Sperabo, dico, donec transeat iniquitas quod in fine penitus in membris complebitur. Usque in finem saeculi namque nec iniquitas deerit premens, nec justitia patiens. Dico, sperabo, et non ero otiosus, imo

VERS. 3.-- « Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. »

Clamabo ad Deum altissimum, [Aug.] id est Deum qui altissimus est, sed si est altissimus, quomodo audiet te clamantem: experientia praestat fiduciam. Deum dico qui benefecit mihi, quasi expertus sum per hoc quia benefecit, quod et clamantem audiet. Si enim impios quaesivit qui eum non quaerebant, et pro impiis mori voluit, clamantes quomodo non audiet?

VERS. 4.-- « Misit de coelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. »

Misit [Hier., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Hoc prius in persona Ecclesiae sic benefecit. Ita bene quia misit Pater Verbum de coelo, id est de occulta essentia sua, et de secreta cognitione angelorum. Et per hoc liberavit, id est liberabit me. Quasi dicat: Quia jam misit Verbum, jam certum est, quasi jam sit, quod liberavit, id est liberabit, et dedit, id est dabit in opprobrium conculcantes me. Vel ita, in persona capitis, ita benefecit, quia, misit mihi de coelo auxilium, et per hoc quia misit mihi de coelo auxilium, liberavit me, suscitando, exaltando. Et conculcantes me, scilicet qui mortuo insultaverunt, dedit in opprobrium, dispersos ubique, et maxime dum vident ejus resurrectionem adorari, quem putabant se exstinxisse.

PARS II. Διαψαλμα. VERS. 5.-- « Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, et eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. »

Misit de coelo [Cassiod., Alcuin., Aug., Hier., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi jam declarat quid misit, et de quibus eripuit. Et loquitur in persona membrorum. Quasi dicat: Misit de coelo. Quid autem misit? Misit, inquam, Deus Pater misericordiam suam, id est Christum, Verbum Patris, in quo misericorditer nobiscum egit Deus, quia Christus nobis compatitur, et ex misericordia et pro nobis mortuus est. Et ideo dicitur, misericordiam et veritatem suam, id est Christum, qui retribuit secundum merita, et ex veritate surrexit ad justificandum nos, ut praedixerat. In quo etiam promissiones implentur. Et ideo dicitur veritas: utraque enim in eo continentur, nec una sine altera. Si enim sola fuisset misericordia, licentia nobis esset peccandi. Si vero sola fuisset veritas, non potuisset homo sustinere. Et eripuit, hoc capite dicit, quia misit Verbum, ad hoc utique misit. Et, id est quia, eripuit animam meam, ecce ipse se resuscitavit. Christus enim loquitur et de misso loquitur, ergo de se. Unde eripuit? De medio catulorum leonum, id est populi a principibus seducti. Quid enim passus? Ecce dormivi alta quiete facile excitandus, sicut dormiens. David ad litteram non dormivit in spelunca, sed Christus dormivit in morte. Unde manifestum est hoc de Christo accipiendum esse. Dormivi dico, et conturbatus non utique moturbabo in ratione, sed illis turbantibus sua opinione. Vel, conturbatus fui, secundum carnem passionis timore et angustia. Unde: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) . Et alibi: Coepit Jesus pavere et taedere (Marc. XIV) . Qui turbaverunt?

VERS. 6.-- « Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae; et lingua eorum gladius acutus. »

Filii hominum, [Gl. int., Alcuin., Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est Judaei qui deberent esse filii hominum. Rectus ordo verborum est: Filii hominum laqueum paraverunt, sed interserit qualiter turbaverint, dicens, dentes, id est irrisiones ipsorum, fuerunt arma, quantum ad consilia; et sagittae, quantum ad verba. Non ergo se excusent Judaei, quia etsi manus inermes, os armatum est. Unde subdit: Et lingua eorum gladius acutus. Dum clamant: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII) . Voces enim illae, scilicet crucifige, et hujusmodi citam fecerunt mortem, ut gladius acutus.

VERS. 7.-- « Exaltare super coelos, Deus; et in omnem terram gloria tua. »

Exaltare, [Alcuin., Aug., Cassiod.] verba Christi ad Patrem. Quasi dicat: Illi ita, sed, o Deus Pater, exaltare super coelos, id est fac in me quod altus videaris, super angelos, id est fac me requiescere, resurgere et ascendere. Et per hoc in omnem terram gloria tua dilatabitur. Gloria tua, id est omnes habitatores terrae te glorificabunt. Vel ex persona Prophetae loquentis ad Christum, haec accipiuntur. Superiora Dominus locutus est, Propheta quidem, sed in persona Domini. Et merito, quia Dominus in Propheta loquitur, quando etiam ex sua persona loquitur Propheta, Dominus per eum loquitur qui ei dictat. Propheta ergo per Spiritum sanctum visis injuriis Christi, visoque quod in resurrectionem inanes facti sunt Judaei, gaudens exclamat, o Christe, qui videris tantum homo in cruce pendens, exaltare, ut appareas Deus, exaltare, ut qui pendens in cruce, in majestate cum Patre regnare cognoscaris. Non enim quantum ad se, sed quantum ad homines exaltatur. Exaltare dico, super coelos. Ad litteram, quoniam sedet ad dexteram Patris, ut judicet Judaeos in terra. Et super coelos, id est etiam spirituales, quia angelos habet subditos, ut sic etiam in omnem terram gloria tua dilatetur, id est ubique extendatur, quod modo completum est, quia totus mundus ei subjectus est.

VERS. 8.-- « Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. »

Laqueum paraverunt, [Alcuin., Cassiod., Aug., Gl. int.] postquam interposuit de sua exaltatione, coeptam narrationem exsequitur. Filii hominum paraverunt laqueum, quasi latenter pedibus meis. Pedes Domini sunt increpationes malorum et promissiones fidelium, quibus quasi pedibus incedebat, cum malos increpabat, et bonis praemia promittebat, quibus dolos paraverunt Judaei, ut de adultera quam adduxerunt ante eum, volentes eum quasi necessaria complexione circumvenire, ut vel contrarium legis tenerent, si diceret dimittendam, quam lex praecipiebat lapidari; vel deriderent eum, quasi mendacem, si eam morti adjudicaret, qui mansuetudinem praedicabat (Joan. VIII). Et incurvaverunt animam meam, dum eis compatiens sterilis est, ab eis. Vel curvaverunt animam meam, id est voluerunt quasi de coelo me ad inferiora deprimere. Laqueum paraverunt, sed non me nesciente.

VERS. 9.-- « Foderunt ante faciem meam foveam; et inciderunt in eam. »

Foderunt foveam, [Cassiod., Gl. int., Aug.] id est, sententiam mortis inclamantes; ante faciem meam, quia sciebat totum quod moliebantur. Hoc factum est dum in eum dixerunt: Reus est mortis (Matth. XXVI) . Et haec agendo, non mihi, sed sibi nocuerunt. Unde sequitur: Et inciderunt in eam, in confossa, id est cauteriata et obscura conscientia caecati.

PARS III. Διαψαλμα. VERS. 10.-- « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum dicam. »

Paratum. [Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod., Gl. int.] Tertia pars, ubi post resurrectionem laudes promittit. [Quasi dicat: Iste parat foveam, sed cor meum, o Deus est paratum ad tolerantiam, ideo ille incidit; ego cantabo. Et repetit ad confirmationem, paratum est cor meum, quasi ita multum. Vel, paratum cor meum, ad agendas gratias. Et quia gratiae aguntur verbo et opere, repetit, paratum cor meum, ut alterum ad opus, alterum ad verbum referatur. Et qualiter? cantabo et psalmum dicam, id est verbis gratias agam, et operibus, quae duo praedictae geminationi reddidit, quia ad utrumque paratus. Postea aggratulando carnem alloquitur dicens: O

VERS. 11.-- « Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo. »

Gloria mea, [Cassiod., Aug.] id est o caro mea, quae es causa gloriae meae, exsurge, id est potenter, quasi ad miraculum faciendum, aggratulatio est, quia certus est unde idem repetit affirmando, aliud addens, subdit: Exsurge, psalterium et cithara. Psalterium a superiori reddit sonum, cithara ab inferiori. Per psalterium et citharam, una caro Christi intelligitur, et duo factorum genera. Una ergo caro Christi surrexit; cum ea, duo organa surrexerunt. In carne enim Christi duo genera sunt factorum, scilicet miracula quae per psalterium; et passiones, quae per citharam signantur: et haec surrexerunt, quia utraque in gentibus praedicantur. Surrexit ergo psalterium et cithara, et confitebitur Domino. Et hoc est, exsurge, psalterium, id est caro, divina operans. Et exsurge cithara, id est caro humana patiens. Exsurge dico, quia certus sum etiam de hora, nam exsurgam diluculo, hora resurrectionis Christi haec est. Vel, exsurge diluculo, alia littera. Et sic.

VERS. 12.-- « Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi in gentibus. »

Confitebor tibi. [Cassiod.] Haec dicit Christus in membris, id est laudabo te in populis, Domine, 121 et psalmum dicam tibi, id est coelestem actum persolvam tibi in gentibus, id est inter gentes. Ostenditur hic causa confessionis et psalmi. Quasi dicat: Ideo confitebor, et psallam.

VERS 13.-- « Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua; et usque ad nubes veritas tua. »

Quoniam magnificata est misericordia usque ad coelos. [Cassiod., Aug.] id est, quia humanitas Filii ad litteram, usque ad coelos perducta est; et veritas tua venit usque ad nubes, id est usque ad praedicatores, Nubes sunt prophetae et alii doctores qui impleti imbre Spiritus sancti, alios compluunt doctrinis. Unde: Qui sunt hi qui ut nubes volant (Isa. LX) . Et alibi: Mandabo nubibus meis ne pluant super eos imbrem (Isa. V) . Vel ita, ut per coelos angeli accipiantur, per nubes praedicatores, quia coeli supra nubes sunt, in quibus coelis sedes est angelorum. Et ideo per coelos bene angeli accipiuntur. Nubes sunt inferiores coelis, id est homines praedicatores qui inferiores angelis, qui adhuc in caliginosa carne sunt, qui habent lumen scientiae in se, sed occultum de quibus Dominus coruscat miraculis, tonat minis, pluit doctrinis. Magis ergo pertinet veritas ad coelos id est ad angelos, et ad nubes misericordia, quam ad angelos misericordia, et ad nubes, id est ad praedicatores, veritas, quia angeli sine caligine vident speciem veritatis; nec ibi opus est misericordia, ubi non est miseria. Sed tamen in hoc congrue dicitur, ut veritas ad nubes, misericordia ad angelos referatur, quia veritas, id est cognitio veritatis, quae praepollet in angelis, descendit etiam ad homines, nec ea Deus fraudavit nos ad quos veritas ipsa operta carne a Patre genita venit. Rursus angeli videntur misericordia non indigere; sed etsi angeli non egent misericordia, tamen dum homines miseri per misericordiam in resurrectione fient angelis pares, usque ad coelos, id est angelos, misericordia Dei ascendit. Agentes ergo gratias dicamus cum Propheta, qui supra idem dixit,

VERS. 14.-- « Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua. »

Exaltare super coelos Deus. Iterat quod ante dictum erat, fidem nostram confirmans, et super omnem terram gloria tua.

Collatio In Psalmum LVI: « Miserere Mei, Deus, » Etc.

De ratione tituli in superiori dictum est, et in psalmum XV.

VERS. 2.-- Donec transeat iniquitas. Hebr. HAUOTH, Hieronymus et Nebiensis, donec transeant insidiae; Pratensis, pravitas, Munsterus, tyrannis; Pellicanus pravitatum immensitas; Campensis, scelerum colluvies; Translator ad eumdem, Donec praetereat malitia; Sanctes, Contritiones; Chaldaeus, tumultus. Et hi omnes sub nominandi casu. Soli interpretes pro Cajetano, casu accusante verterunt. Donec transibit anima mea, supple confractiones. Denique haec non ita magno conciliantur impendio.

VERS. 3.-- Ad Deum qui benefecit mihi. Hieronymus, ultorem meum; Pellicanus, Deum facientem consummationem super me; Interpretes pro Cajetano, Deum complentem super me; Pratensis, retribuentem super me; Sanctes, retribuentem mihi; Munsterus, qui transfigit causam mihi impendentem; Paraphrasis Campensis, qui perficiet quae coepit in me. In Hebr. sunt vocabula duo duntaxat GOMER ALAI. Prius significat consummare, et perficere, reddere et retribuere. Unde Ra. Da. teste ipso Sancte, exponit reddentem misericordiam: et id procul dubio sit, quando vindictam exercet in cacodaemones et inimicos animarum nostrarum, quod est nobis benefacere, et causam nostram agere. Certe nostra lectio nil abest a veritate Hebraica. Ob id volumus varias versiones recensere, ne quis putet in quamlibet incidens, aliud in Hebraeo haberi, quam simpliciter legimus. Quidam enim sibi permittunt longam circuitionem vertendo, et vix apiculum sinunt addi dilucidioris sensus causa in editione Vulgata.

VERS. 4.-- Misit de coelo et liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me. Secunda clausula nempe dedit in opprobrium conculcantes me; in Hebraeo, habet solum duo verba HEREPH SOAPH. Prius significat probris affecit, alterum conculcantem vel devorantem me. Ob id poterant jungi ambo ad priorem sententiam, et referri ad verbum liberavit, proxime praecedens; vel per se distingui. Quam ob causam necesse fuit quibusdam vel aliquid ad sensum subaudire, vel simpliciter relinquere lectorem suspensum. Unde Pratensis, salvabit me ex opprobrio absorbentis me; Sanctes, a probro deglutiri volentis me; Munsterus, ab opprobrio devorante me. Ad istud autem phrasis Hebraica minus cogebat. Nam Hieronymus ad hunc reddidit modum, exprobrabit conculcantibus me; Nebiensis, exprobrabit absorbenti me; Pellicanus, opprobrando conculcatorem meum; Paraphrasis Campensis, infamem faciet eum, qui conculcare conatur me. Sed quid aliud editio Vulgata! Dedit in opprobrium conculcantes me; Et Chaldaeus, confudit conculcantes me. Sufficiebat igitur nostra lectio ne veniat in contemptum si modo quis velit eam interturbare.

VERS. 5.-- Eripuit animam meam de medio catulorum leonum, dormivi conturbatus. Hieronymus, anima mea in medio leonum dormivit ferocientium; Pratensis, in medio inflammantium; Pellicanus, in medio eorum, qui comburunt filios hominum, ut exordium sequentis versus respiciat comburunt, quemadmodum et vult Munsterus, ego jaceo inter flamma succensos filios hominum; Sanctes, jaceo inter ardentes. Septuaginta voluerunt explicare figuratam locutionem jacendi inter leones ferocientes, juxta quod vertit Hieronymus, vel ardentes, juxta alios. Quod quam Christo juxta dispensationem hominis congruat, nemo nescit qui illud Joan. XII intelligit; nunc anima mea turbata est, etc. Et quomodo in sepulcro turbabatur inter custodes, habes in Augustino. Deinde in sequentibus, filii hominum, etc. Recte habet suum locum, ut gratis attrahatur ad superiora. Tamen ibi Septuaginta indicarunt subaudiri verbum eripuit, sicut et Hebraicantes crebrius faciunt, quando eis commodum videtur. Id quod passim occurret legenti nostras collationes.

Chapter 63 of 157