Skip to the text

Psalmus LXXV

Psalmi Titulus « In Finem In Carminibus Canticum Ad Assyrios, Psalmus Asaph. »

Ad Assyrios additum est ab interpretibus Graecis, ex consilio Spiritus sancti, quod pluribus supra probatum est in quibusdam similibus.

Notus in Judaea Deus, etc. Titulus: In finem in carminibus canticum ad Assyrios, psalmus Asaph. Assyrii interpretantur dirigentes et significant Judaeos, quibus per antiphrasim, id est per contrarium hoc convenit, quia non sunt dirigentes, sed errantes. Vel possunt dirigentes dici quasi erigentes, quia erigunt se contra Christum, eo quod sine gratia Christi quaerunt salutem per legales observantias. Qui bene dicuntur Assyrii, quia persequuntur Ecclesiam Christi, ut olim Assyrii persequebantur Judaeos. Contra hos loquitur hic Asaph, id est fidelis Synagoga, confutans eos hic, quibus nomina gloriae dicit ablata. Et ad alios translata, quae sunt Judaea, Israel, Salem, Sion, et nihil boni posse sine Christi gratia probantur. Et est sensus: [Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Psalmus iste Asaph, id est fideli Synagogae attribuitur, quae hic loquitur dirigens nos in finem id est in Christum. Et est in carminibus, id est in laudibus. Et est canticum, quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod habitat, quod illuminat, quod salvat. Et est ad Assyrios, id est contra Judaeos, qui non se dirigunt ad Deum, sed errant. Vel se erigunt contra Christum, suam statuentes justitiam. Intentio: Judaeos confutat, et devotos ad reddenda vota monet. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo frangit gloriam Judaeorum. Secundo, dicit quod Christus illuminat, quod salvat, et judicat, ibi, illuminans. Tertio admonet jam devotos reddere vota, ibi, quoniam cogitatio. Fidelis ergo Asaph, confutans Judaeos, ait:

VERS. 1.-- « Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. »

Notus in Judaea Deus. [Aug.] Quasi dicat: Gloriatur Judaeus, quod Judaeo notus Deus, sicut hic dicit Propheta et verum est, sed Judaeo intus qui in occulto est Judaeus, non Judaeo in carne, qui in manifesto solo nomine est Judaeus; notus est enim Deus, sicut hic Propheta dicit in Judaea, vera scilicet ut confiteatur peccata; Judaea enim interpretatur confessio. Quasi dicat: Auctoritate Prophetae, unde solent gloriari Judaei et gentibus insultare confuto eos. Si enim veri Judaei estis, tunc in vobis notus est Deus, sicut dicit Propheta, quod si non est, tunc non estis Judaei. Sed non est notus in eis Deus, quia Caesarem gentilem confessi sunt, dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX) , et Christum negaverunt, de tribu Juda natum. Unde olim reges erant; unde et Judaei dicti sunt. Duodecim enim tribus habebat populus Judaeorum, secundum numerum filiorum Jacob praeter tribum Levi: quae ministrabat in tabernaculo, nec habebat sortem in terra promissionis (Num. XVIII). In divisione enim terrae promissionis, suscepti sunt duo filii Joseph, scilicet Manasses et Ephraim ut haberent sortem in terra promissionis, et facerent per se tribus. Tribus autem dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum. Susceptis ergo duobus filiis Joseph cum reliquis II filiis Jacob (Gen. XLVIII). Pro una enim tribu Joseph duae filiorum accesserunt, factae sunt XIII, sed accepta tribu Levi, quae sacerdotalis erat, et de decimis vivebat, duodecim tantum remanserunt, quibus terra divisa est. In his autem tribubus una est Juda unde reges erant. Unde Jacob benedicens filiis ait: Non deficiet princeps de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est. (Gen. XLIX) . Et ab hac tribu, omnes Judaei dicuntur: de qua etiam venit Dominus noster Jesus Christus. Judaei itaque Caesarem confessi, non Christum qui de Juda, jam non sunt Judaei appellandi. Itaque eversum est regnum Judaeorum, quia noluerunt cognoscere verum regem, id est Christum, abdicaverunt se ab isto nomine, cum dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem. Si non habent regem nisi Caesarem, defecit jam princeps de Juda. Venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius sunt Judaei, qui in ipsum credunt. Judaea vera Christi est Ecclesia, credens in eum, qui venit ex tribu Juda, in qua vere notus Deus. Sequitur: Et Israel vero, scilicet qui Deum vident, magnum est nomen ejus, [Gl. int.] Non blasphematur, sicut per malos.

VERS. 2.-- « Et factus est in pace locus ejus; et habitatio ejus in Sion. »

Et factus est in pace locus ejus, Dei, [Cassiod., Hier., Gl. int., Aug.] id est, in humili et bene pacato habet locum. Alii interpretes dicunt in Salem locus ejus, sed idem est, quia ponitur hic interpretatio. Salem enim interpretatur pax. Et habitatio ejus est in Sion vera, id est in Ecclesia quae nunc speculatur per fidem. Vel in Sion, id est in contemplatione futura, quando videbimus eum facie ad faciem (I Cor. XV). Nota congruum ordinem verborum. Prius ponitur Judaea, id est confessio; postquam sequitur Israel, id est vir videns Deum, quia prius est confiteri peccata, per quod videtur Deus, et sic in pacato cum Deo locus est. Quando sequitur pax, post Israel, postea in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbitur, erit habitatio.

VERS. 3.-- « Ibi confregit potentias, arcum, scutum, gladium, et bellum. »

Ibi confregit. [Aug., Hier., Rem., Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat: Haec nonnisi a Deo habent, quia ibi, id est Judaea Israel, Salem, Sion confregit potentias; vel ibi, id est in illa pace aeterna confregit potentias, quas arcum, id est dolos, scutum, id est omne illud, unde se superbe protegunt, et gladium, id est omne illud, unde pugnant contra Deum, et bellum, id est omnimodam contradictionem, quam faciunt contra Deum defendendo peccata. Ubi enim Deus auctor pacis venit, haec omnia fugiunt.

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 4.-- « Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis; turbati sunt omnes insipientes corde. »

Illuminans. [Alcuin., Aug., Gl. int., Haym.] Secunda pars, ubi dicit quod Christus illuminat, Judaeus dormit; et quod Christus judicat, Judaeus perit. Quasi dicat: Confregisti potentias, et illuminans a montibus aeternis, id est per montes aeternos, id est apostolos tu, non montes ipsi, illuminans dico mirabiliter, id est per miracula. Tu terribilis es venturus ad judicium, interponit autem, quare terribilis sit in futuro dicens: Turbati sunt, etc., et est parenthesis. Vel secundum aliam litteram, scilicet illuminans [Aug., Hier., Cassiod.], quasi dicat: Confregisti potentias. Et tu illuminans, non montes ipsi. Et magnifice cum pondere dictum est, tu, ne putet aliquis quod eum montes illuminent, mirabiliter, id est per miracula facta, per manus apostolorum, tu illuminans, scilicet, a montibus aeternis, id est per montes aeternos, scilicet prophetas, apostolos, qui prius lucem excipiunt, per quos sedentes in tenebris illuminantur, quorum beatitudo non terminabitur. [Cassiod., Aug.] Et ideo dicuntur aeterni, et per eosdem vitam aeternam credentibus promisisti. Sed de hac illuminatione omnes insipientes corde, id est desideria mundi sequentes, turbati sunt, annuntiata eis alia vita quae non est hic. Deinde praemittit quare in futuro erit terribilis. Unde et subdit: Turbati

VERS. 5.-- « Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. »

Dormierunt, [Aug., Alcuin., Aug., Cassiod., Alcuin.] In his praesentibus quiescentes, quae eis facta sunt deliciosa, id est a bonis aeternis refrigescentes carni acquieverunt, profutura non praevidentes, somnum suum, qui distat a quiete bonorum, quia iste fallax est. Vident enim per somnum se habere thesauros; sed dum evigilant, nihil inveniunt. Unde dicit: Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Ecce diffinitio avarorum, id est studentes divitiis. Unde non ait: Habentes divitias. Multi enim habent qui non amant; sed viri divitiarum, qui totam scilicet spem suam ponunt in incerto divitiarum, nihil invenerunt, dico in manibus suis. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Gl. int., Aug.] Ita hoc dicit, quasi adhuc in manibus quaerant cum se nihil tenuisse cognoscant. Somnium ergo praesentis vitae illos divites facit. Evigilatio autem post hanc vitam pauperes prodit. Alludunt enim haec verba actionibus somniantium, qui evigilantes quaerunt in manibus quae dormientes videbantur tenere et amisisse dolent: quod tamen nequaquam se possedisse cognoscunt. Tales sunt isti qui venerunt in hanc vitam, et per cupiditates temporales quasi obdormierunt. Hic excipiunt illos divitiae et vanae pompae volaticae, et transierunt omnia. Et ita nihil invenerunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: Esurivi, etc. (Matth. XXV.) In pauperibus namque esurit, qui in coelo dives est. Vel viri divitiarum, id est qui libero arbitrio et lege se divites putant, et nihil invenerunt, in manibus suis, quia nihil boni post hanc vitam habent; sed hoc quod ipsi dormierunt, est a te quia

VERS. 6.-- « Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. »

Ab increpatione tua, [Gl. int., Aug., Hier., Aug.] id est ab ira et excaecatione qua excaecas eos, o Deus Jacob, id est junioris populi, dormitaverunt cordis caecitate, sicut Pharao et Aegyptii, et qui per saecularia vagi sunt. Pharao enim increpationes Domini obstinata mente contempsit, ita et hi negligunt sancta monita Domini. Sed qui dormitaverunt? Qui ascenderunt equos superbiae, id est qui noluerunt esse humiles, quorum superbia crevit humili Christo, non humiliati. Unde praeceptum est in lege filiis Israel, ut non multiplicarent sibi equos (Deut. XVII). Salomon quoque de Judaea equos non habebat, sed emebat de Aegypto (III Reg. X.) Attende rem tremendam. Increpatio, strepitum habet, strepitus vero increpationis solet excitare homines. Sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant increpati, id est cor habent induratum. Duritia enim cordis, obdormitatio est. Sed quod dormientes modo non sentiunt, in finem sentient, quia

VERS. 7-- « Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. »

Tu terribilis in judicio futurus es, et [Cassiod., Aug.] licet hic aliquo modo resistant, tunc quis resistet tibi? nullus. Sed ex tunc ira tua. Modo enim dicunt quod volunt, et disputant contra Deum. Quid enim tunc erit? ecce tunc erit ira tua, quando

VERS. 8.-- « De coelo auditum fecisti judicium; terra tremuit et quievit. »

De coelo veniens fecisti, [Alcuin., Haym., Cassiod., Aug.] id est facies. Sed praeteritum ponit, quasi jam factum sit auditum, id est omnibus notum judicium. De coelo veniet ad judicium Dominus. Unde Apostolus ait: In revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis venientis (II Thess. I.) Vel de coelo jaculatus es judicium, alia littera, qui sic descendet tanquam fortissima manu jaculum destinatum. Deinde virtus judicii exponitur, cum subditur: Terra tremuit. Quasi dicat: Facies judicium. Unde, terra tremuit, et quievit a malis suis, id est terreni terrebuntur, et perdita potestate quiescent. Melius autem modo timerent et quiescerent, quam tunc

VERS. 9.-- « Cum exsurgeret in judicio Deus; ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. »

Cum Deus, [Cassiod., Alcuin., Gl. int., Cassiod.] id est Jesus Christus exsurgeret 167 in judicio, vel, judicium severe judicans, qui hic quietus omnia pertulit. Vel ita junge: Judicium dico exercendum, cum Deus exsurgeret in judicium, id est cum potens apparebit, qui humilis apparuit. Idem sensus: Vel ita ab illo loco, de coelo. Quasi dicat: Erit ira. Nec hoc est impraedictum, quia de coelo, id est de me dicit Asaph, fecisti auditum judicium, esse futurum. Unde terra tremuit, id est homo, et quievit, a malis suis, fecisti auditum: quando? cum Deus, id est Christus, exsurgeret hic a morte, postea venturus, in judicium, id est ad judicandum omnes [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin., Gl. int.] Sed, ne putes judicium ad solam damnationem iniquorum fieri, subdit ut salvos faceret omnes mansuetos terrae, scilicet qui non equos superbiae ascendunt; sed in humilitate confessi sunt peccata, qui habent pacem mentis, non detrectantes jugum Dei. Mansuetos dico terrae. Quasi dicat: Non dico angelos qui sunt mansueti coeli, non terrae.

PARS III. Διαψαλμα. VERS. 10.-- « Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi; et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. »

Quoniam cogitatio hominis. [Cassiod., Alcuin., Gl., int., Alcuin.] Tertia pars, ubi admonet jam devotos offerre vota. Quasi dicat: Merito salvat mansuetos, quoniam cogitatio mansueti hominis confitebitur tibi, id est mansueti laudabunt te cogitatione, et etiam opere. Unde subdit: Et reliquiae cogitationis. Id est exhibitio boni operis diem festum agent tibi, id est mansueti cessabunt a servili opere peccati, non intenti mundo, sed quieti, et bonis operibus intendent. Cogitatio enim est conceptio voti; reliquiae, redditio voti; operatio, reliqua post cogitationem. Et quia salvabit, ergo, o vos homines

VERS. 11.-- « Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. »

Vovete, mente quodlibet bonum, et reddite opere necessario post votum. [Gl. int., Aug.] Notandum quia alia sunt communia vota de his, scilicet, sine quibus non est salus, ut vovere fidem in baptismo, et abrenuntiare diabolo et pompis ejus, nec occidere, non superbire, et hujusmodi. Quae, etiam si non promittimus, solvere debemus, et de his praecipitur omnibus. Vovete, et reddite. Alia sunt vota propria singulorum, ut castitas, virginitas, et hujusmodi. Ad haec ergo vovenda nos invitat, non praecipit, ut voveamus, sed ut vota reddamus. Vovere enim consulitur voluntati, sed post voti promissionem necessario redditio exigitur. Ideo non ait simpliciter vovete, et nolite vovere, sed vovete, et reddite, id est si vovetis, reddite. Alioquin de voto rei tenentur et damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt, ut ait Apostolus (I Tim. V). Vel prima cogitatio dicitur, qua incipimus bona, scilicet poenitere de peccato, et confiteri Deo, quae facit reliquas cogitationes, quae festum agunt. Prius est damnare et displicere quod eramus; quod postea in memoriam tenere debemus, scilicet quid eramus, et quid accepimus. Et haec sunt reliquiae cogitationis, ne a memoria excidat vulnus quod habuimus, et munus sanationis quod Salvator donavit. Et haec in memoria tenentes, gratias liberatori agamus, quod est solemnia celebrare. Ordo vero litterae non pendet a superiori, ut proprietas diapsalmatis servetur, sed ad inferiora respicit, sic: [Aug., Cassiod.] Cogitatio hominis, prima scilicet qua damnat mala, et incipit bona. Confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis, id est reliquae cogitationes, post prima, scilicet quod semper debet homo recordari mala praeterita, ut lugeat, et bona praestita ut speret, diem festum agent tibi, gratias agendo. Quoniam sentit se homo a peccatis liberum, sicut post emundationem jubetur Judaeis in lege offerre festivum munus Deo. Et quoniam solus Dominus est, cui festivitas debetur, ergo, o vos homines, vovete, et reddite, hoc non mutatur. Domino Deo vestro, non tantum homini, quia non est tantum homo, sed et Deus. [Gl. int., Remig., Cassiod.] Reddite, vos omnes in circuitu ejus existentes, per fidem affertis munera, id est vos ipsos munera, quae altaribus offeruntur. Hi tales monentur vovere, non haeretici, vel pagani. Vel secundum aliam litteram, quae est, omnes qui in circuitu ejus sunt afferunt, vel offerent, [Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Ideo vos moneo, quia omnes qui in circuitu ejus sunt, ut famuli, offerent, vel afferent munera, humilitatis, id est, omnes humiles confitentur ei, et adorant eum. In circuitu namque ejus, quasi medii sunt, qui intelligunt communem esse omnibus veritatem, et non faciunt superbiendo suam, hi offerunt munera, quia habent humilitatem. Qui autem quasi suum faciunt quod omnibus commune est, tanquam in medio positum ad partem ducere conantur, et hi non offerent munera. Ecce dixit cui debeant offerre, scilicet Domino, et qui sunt in circuitu deinde subjungit, quare dicens:

VERS. 12.-- « Terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. »

Terribili. [Gl. int., Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Vovete Domino terribili, id est quia terribilis, si non amore, vel timore facite, quem vere timent boni; mali vero non et quia terribilis, ideo timeat quis superbus facere suum; sed sit humilis communem omnibus intelligens, habens spiritum Dei, non spiritum principum, id est superbum. Unde subdit: Et ei qui spiritum principum, id est audaciam superborum, scilicet spiritum superbiae, vel timoris aufert, dando suum spiritum, et sic facit eos reges sui, qui corpus suum moderantur, unde subdit: Terribili apud reges terrae, [Hier., Haym., Aug.] qui se regunt subjecti Deo, de quibus dicitur: Cor regis in manu Domini est (Prov. XXI) . Vel ad litteram, aufert spiritum, id est vitam principum, scilicet terrenorum. Quasi dicat: Non solum aliis est terribilis, sed etiam regibus terrae. Unde subdit terribili apud reges terrae, qui terribiles sunt aliis.

Collatio In Psalmum LXXV: « Notus In Judaea, » Etc.

VERS. 3.-- « Ibi confregit potentias, arcum, scutum, etc. In Hebr. et in Graeco, sic ordinantur ista duo vocabula, potentias, arcum, ut sint in statu regiminis. Prius quidem vertit Hieronymus, volatilia arcus, quod alii eodem sensu sagittas aut jacula arcus RISCHPHE QUACHETH, ubi manifeste prior particula pronuntiaretur RESCHAPHIM, nisi foret in statu constructionis id quod clarissime patefacit Graecum τὰ κράτη τῶν τόξων. Itaque diceret quis in Latinis exemplaribus vitium esse scriptoris, qui posuit potentias, arcum, ut habet et interpretatur Hieronymus in Commentariis. Ibi, inquit, confregit fortitudines arcuum, illas sagittas ardentes quas mittebat diabolus. » Sic et legit Augustinus; consimiliter Cassiodorus, cornua arcuum Itemque Arnobius. Invenio tamen ipsum Gregorium, disjunctim legisse, quod liquet ex interpretatione propria singulorum, lib. XXIII Moral., cap. 29, in haec verba: « Rursum pro humana repugnatione, per eum Prophetam, scutum ponitur sicut alibi ait: Ibi confregit cornua, arcum, scutum, gladium et bellum. In cornibus quippe elatio superborum, in arcu enim insidiae longe ferientium; in scuto autem, obstinata duritia defensionum; in gladio, vicina percussio; in bello vero, ipsa contra Dominum mentis motio designatur. » Et paucis interjectis. « Hinc rursum per eumdem psalmum dicitur: Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcum enim Dominus conterit cum occulta insidiantium machinamenta dissolvit, » etc. In eamdem tendit lectionem et distinctionem Haymo, hunc locum edisserens: « Ibi, id est, in Sion, id est in speculantibus se, confregit Deus, id est destruxit, potentias diaboli, et eas per partes exsequitur: Arcum, id est, latentem impugnationem; scutum, id est defensionem iniquitatis; et gladium, id est, manifestam impugnationem. Et ut omnia comprehendat, dicit bellum, id est omnem impugnationem. » Haec Haymo. Qui apertissime distinguit potentias et arcum. Jam vero cum multae fuerint editiones, quid si aliqua habuerit τὸ τόξον. Illud tandem lectori expendendum relinquo. Manifestum est autem quod Chaldaeus distinguit interposita conjunctione, Sagittas et arcus. Accinit versio Felini.

VERS. 4.-- Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Hieronymus, a montibus captivitatis; Pratensis, praedae; Sanctes, rapacibus; et caeteri similiter. Vocula Hebraica TEREPH praedam haud dubie signat. Sed palam est Septuaginta legisse TEREM, quod tamen una litterula distat, id est ante, quod ut dilucidius esset dixerunt a montibus aeternis, magis quam a montibus ante.

Turbati sunt. Alii vertunt, spoliati sunt, aut in praedam dati sunt ESCTOLALU, ubi in principio ponitur aleph, vice he, id quod indicat Munsterus. Caeterum, qui spoliis expositi sunt, nusquam non turbantur. Unde Nebiensis habet, deturbati sunt.

Insipientes corde. Alii dicunt, fortes aut robusti corde, sive feroces. Hieronymus autem ponit, superbi corde, quem sequitur Nebiensis ABIRE LEB, ut ex hoc perpendamus nihil stolidius corde superbo juxta apostoli dictum Rom. I: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.

VERS. 5.-- Nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis. Hoc in loco, ex duobus pendet varietas translationum. Alterum est vocabulum HAUL, polysemon significat, quandoque vires, exercitum, divitias, et alia quaedam. Alterum (quod subinde admonetur) aequalitas casuum in Haebrea declinatione. Itaque ut agnoscas quo modo id sit verum, metire varias traductiones. Hieronymus ait: non invenerunt omnes viri exercitus manus suas, Pellicanus, non invenerunt viri strenui manus suas. Pene idem Nebiensis et interpretes pro Cajetano. Pratensis est cum Hieronymo. Sanctes, non invenerunt viri fortes, vires in manibus suis; Felinus, nihil manibus suis potuerunt efficere cuncti viri bellica virtute instructi; Munsterus, non invenerunt cuncti viri, quorum manus potentes fuerunt. Satis accedit paraphrasis Campensis. Sciendum tamen Hieronymum, ad Sumam, malle manibus suis legi citra praepositionem, eo quod Graece habetur simpliciter ταῖς χερσὶν αὐτῶν praesertim quod pulsaretur, quasi ipsam posuisset praepositionem in sua versione e Graeco, in eodem nihilominus opere monet contentiones, ubi est idem sensus, declinare.

VERS. 6.-- Dormitaverunt qui ascenderunt equos. Hieronymus, item caeteri qui Hebraicantur, consopitus est currus et equus NIRDAM VERECHB VASUS. In eamdem intelligentiam reducitur metaphora aliis verbis elata. Certum est enim psalmum loqui de superbia terrenae potestatis, cum sedere in equis, dicit Augustinus, peccatum non sit, sed cervicem potestatis contra Deum erigere, et putare se in aliquo honore esse. Quodcunque autem verbum nostrae lectionis respondet diverso significatui cujusque vocabuli Hebraici, quantum satis est.

VERS. 8.--De coelo auditum fecisti judicium. Faber docet nos rectius ad Hebraeum dici in futuro, de coelo auditum facies judicium. Scimus praeteritum poni loco futuri, tamen ad verbum in Hebraeo, est praeteritum HISGHMATA.

VERS. 10.-- Cogitatio hominis confitebitur tibi. HAMAH vertitur ira vel furor, ubi dicimus cogitatio. Attamen si dixerimus deflecti posse a radice IAHAM quod est interdum concipere, cogitationem reperiemus, quam interpretatur Augustinus in hac parte, primam conceptionem poenitentiae interioris. Sic et nos debemus irasci peccatis nostris recogitando in amaritudine animae nostrae acta pristinae vitae, ut inde laudem Deo digne dicamus eique haud ficte confiteamur.

Reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Hieronymus, reliquiis irae accingeris SCHERITH HEMOTH TACHOZ. Alii vertunt reliquias furoris accinges. Opinor Septuaginta legisse HAGAG per duplex 168 gimel, id est, solemnitatem agere; et non per gimel unice ac res HAGAR.

VERS. 12.-- Terribili et ei qui aufert spiritum principum. Hieronymus reddit rationem, cur pronomen ei adjecerit, quod non erat in Graeco, imo nec est in Hebraeo. Ita scribit ad Suniam et Fretellam: « Dicitis quod, ei, non sit scriptum in Graeco τῷ φοβερῷ ἀφαίρουμένῳ πνεύματα ἀρχότων, id est terribili et auferenti spiritus principum. Verum est. Sed nisi apposuerimus ei, Latinus sermo non resonat. Neque enim possumus dicere, terribili, et qui aufert spiritum principum. » Haec Hieronymus. Illud levius est quod particulam terribili Hebraei retrahunt ad praecedentem versum, quando sententiae cohaerent.

Chapter 82 of 157