Psalmus LIV
Psalmi Titulus: « In Finem In Carminibus Vel Hymnis, Intellectus David. »
Exaudi, Deus, orationem meam. Titulus: In finem in carnibus vel hymnis intellectus David. [Aug., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Per David hic intelligitur Ecclesia, quae summopere advertere debet, in quo malo nunc est, a quo liberari optat, plangens inter mala saeculi, quia non est in praesenti incolatu locus gaudii, sed moeroris. Et hoc est: Hic ostenditur intellectus David, id est Ecclesiae, id est quid intelligere debeat. Magna enim cura debet intelligere Ecclesia, in quo malo nunc est. Unde liberari optat; plangit enim inter mala saeculi, qui intelligit, quia haec regio non est gaudii, sed moeroris, et alius non intelligit. Et iste intellectus est in carminibus vel hymnis, id est laudibus, ut hic intelligens, semper Deum laudat, sive erudiat nos in adversis, sive consoletur laetis: quod fit si dirigitur mentis acies in finem, id est in Christum. Vel in consummationem futuram, et loquitur per totum hunc psalmum Ecclesia, sive in persona sua, sive Christi. Quando in persona sua loquitur, ut homo pusillanimus in tempestate positus, qui dum fluctuat et mergitur in fluctibus saeculi, tanquam Petrus in mari (Matth. XIV), clamat ad Jesum, decernens in sua infirmitate, a tot scandalis se separari, ne et illis non prosit et sibi noceat, a simili David, qui pro molestiis civium fugit in solitudinem. Quando autem in persona Christi loquitur, integra proprietas servilis formae in Christo describitur, ut detur nobis exemplum humilitatis, cum Christus adeo altus tantum sit humilitatus. Et secundum hoc iste psalmus tertius est eorum qui de passione et resurrectione Christi latius agunt.
[Aug., Cassiod.] Intentio. Monet Ecclesiam attendere mala sua, atque inter ea plangere. Modus: Tripartitus est psalmus. Prima pars est oratio praemissa, contra mala saeculi vel fluctus. Secunda, iste pusillanimus jam in solitudine salvus, sperat auxilium Dei et imprecatur vicibus, ibi, exspectabam. Tertia affirmat quid sibi et illis fiat alternatim procedendo, ibi, ego autem. Laborans ergo Ecclesia inter fluctus saeculi orat, dicens:
VERS. 1.-- « Exaudi, Deus, orationem meam: et ne despexeris deprecationem meam; intende mihi, et exaudi me. »
Exaudi, Deus, orationem meam. [Aug., Cassiod.] Haec sunt verba tribulati optantis liberari. Et post, ne despexeris deprecationem meam, ut fit illis, quorum oratio impleta, post despicitur, quia non est de aeternis. Et si enim Deus det temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine. Intende mihi et exaudi me. Quid enim tibi est? Ecce
VERS. 2.-- « Contristatus sum in exercitatione mea; et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. »
Contristatus sum in exercitatione mea, [Aug.] id est in his quae mali ingerunt, quod postea dicet aperte, per quos malos exercetur, omnis nempe malus vivit, vel ut corrigatur vel ut per eum bonus exerceatur. Et conturbatus sum in mari saeculi, a vento valido tribulationum. Sicut Petrus videns ventum validum venientem, timuit (Matth. XIV); sic iste turbatus est in ipsa pugna, qua exercetur inter malos, dum et inimicos vult diligere, quorum correctionem amat, et abundante eorum malitia incipit odisse. Et ita incipit in fluctibus mergi, unde, conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Haec est exercitatio, in quia tristabatur, quae turbat oculum mentis ira quasi festuca, non tamen exstinguit odio velut trabe. Postea reddit singula singulis, ostendens qualiter sit tribulatus a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quasi dicat: A voce inimici turbatus sum.
VERS. 3.-- « Quoniam declinaverunt in me iniquitates; et in ira molesti erant mihi. »
Quoniam ipsi declinaverunt in me iniquitates [Gl. int., Cass., Gl. int., Cassiod.] quae eorum erant. Ideo dicit. Declinaverunt, quia impetus malitiae eorum est quasi fluminis cursus, a tribulatione peccatoris, et, id est quia, in ira, id est in furore suo, non merito meo, molesti erant mihi, sed ruinosi sibi. Et per hoc.
VERS. 4.-- « Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. »
Cor conturbatum est in me. [Aug.] Hoc est quod alibi dicitur: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI) . Unde sequitur metus mortis. Mors animae odium est, ut vita, dilectio. Unde subdit, et formido mortis cecidit super me, quia
VERS. 5.-- « Timor et tremor venerunt super me; et contexerunt me tenebrae. »
[Hier., Aug.] Timor animi, et tremor corporis venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Tenebrae sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam odio, quia qui odit fratrem suum, est in tenebris (I Joan. II). Sed in hac infirmitate quid ait?
VERS. 6.-- « Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? »
Et dixi: Quis dabit? [Aug.] Videns iste undique mala esse, et se malis non proficere, malos vero sibi officere, deliberat quid agat, et vult ad tempus separari ab his scandalis, ne peccata infirmis augeat, manens inter ea. Unde et petit pennas virtutum, quibus possit avolare in solitudinem et in altum contemplationis conscendere. Has autem pennas virtutum non habenti dat Deus; habenti vero interdum dat praelatus Ecclesiae, dum solvit ligatas. Habent enim quidam has pennas, sed ligatas, cura et officio postorali, quibus non valent uti ad volandum in solitudinem, nisi prius solvantur. Ergo et qui solvit ligatas, pennas dat quae non erant ad usum, nec suae habentis. His pennis Isaac ornatus exibat in campum meditari (Gen. XXIV), et Maria sedebat secus pedes Domini, intendens quae dicebantur ab eo, dum soror circa plurima turbaretur (Luc. X). Has igitur volens iste ait, et dixi: Quis dabit mihi pennas virtutum, et eis habitis volabo in solitudinem; et ibi, requiescam in contemplatione. Solitudinem optat iste. Dabit mihi, dico sicut columbae non sicut corvo. Corvus enim de arca emissus, postea non rediit; columba vero emissa, ferens ramum olivae rediit (Gen. VIII). Columba a molestiis quaerit avolare, sed dilectionem non amittit, et semper gemit, sic et bonus vult se separare corpore ad his quibus non potest prodesse, sed non amore, amans eorum correctionem, et dolens praevaricationis ruinam; pie namque vivit in Christo. Ad cujus viscera pertinet id quod ait Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? aut quis scandalizatur et ego non uror? (I Cor. XI) et sic aliorum mala sunt ei quasi persecutio, sicut Lot in Sodomis erat cruciatus, mala vita Sodomorum (Gen. XIX), unde optat fugere et manere in deserto, pro turba tribulationum et scandalorum, sed aliquando ligatur non visco cupiditatis, sed cura et officio pastorali, ut deserere non possit, nisi solvatur. Quod si non solvitur, tunc dicat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I) ; sed manere necesse est propter nos, et sic ei meritum ex desiderio. Aliter optat iste mortem per quam separetur a malis, et ait per simile: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam, 115 id est quis dabit mihi pennas, ut dissolvar, et sic avolem ab eis, et cum Christo quiescam?
VERS. 7.-- « Ecce elongavi fugiens; et mansi in solitudine. »
Ecce elongavi fugiens, petiit iste pennas, et habuit, sed non eo modo quo petiit, scilicet ut avolaret ab eis corpore, sed morum dissimilitudine, melius fecit ei Deus quam petierat, [Aug.] quem sic gratia confirmavit, ut inter malos corpore existens, ipse proficiat, et si non illi, et charitas bonorum non rumpatur. Et hoc est, Dixi: Quis dabit mihi pennas, et habui, quia ecce fugiens elongavi me a malis, non loco, ne rumpatur charitas bonorum, et ne perdatur exercitium malorum, quos Deus admiscet, sicut et Judam apostolis. Fugiens se elongat, qui a turba desideriorum terrenorum in altam Dei contemplationem se sublevat. Sequitur, et mansi in solitudine, [Aug.] mentis, ubi nullus est cum eo nisi Deus, ubi quies. Manet enim in solitudine, qui perseverat in remota mentis intentione.
Aliter totum a principio psalmi, et legitur in persona Christi, in quo describitur servilis forma, ait ergo Christus secundum quod homo; Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende mihi, [Gl. int., Cassiod., Hier.] quia sum in quem intendas; et exaudi me, dignum. Quid enim tibi est? Contristatus sum, humana infirmitate, in exercitatione mea, uno nomine vita Christi exponitur, qui nullo otio ab incoepto remissus est. In quo tristis? quia perfidi non referunt fructum. Et conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et daemonium habentem dicebant (Joan. VIII). Et a tribulatione peccatoris. [Gl. int., Hier., Alcuin., Cassiod., Hier., Cassiod.] Et non meo merito, sed suo malo. Quoniam declinaverunt iniquitates, quia mala sua mihi imponebant; et in ira sua molesti erant mihi, sed ruinosi sibi. Et per hoc, cor meum conturbatum est, lege carnis turbatur animus; et hoc, in me, non exiit a me, id est, non necessitate vel merito meo, turbatus sum, sed solva voluntate. Et formido mortis cecidit, ut pondus, super me. Vel cedidit super me, quia ibi perit in quo nihil habet juris. Unde: Ero mors tua; o mors (Ose. XIII). Et timor, animi, et tremor, corporis, venerunt super me. Proprietas mortis est, ut eam primo timeamus, inde contremiscamus. Et contexit me tenebra, alia littera, id est mors secuta est. Et in hac conturbatione positus, dixi: Quis dabit mihi, nisi tu, Domine Pater, pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? id est, ut avolem a Judaeis infidelibus, et quiescam in gentibus credentibus. [Alcuin., Hier., Cassiod.] Ut enim columba emissa inveniens lutosa, ad arcam reversa est, sic Christus lutosa inveniens corda Judaeorum avolavit ad gentes. Unde sequitur: Ecce elongavi fugiens, a Judaeis, et mansi in solitudine, gentium. Unde Isaias: Laetetur desertum, et floreat tanquam lilium (Isa. XXXV) . Et alibi: Laetare, sterilis quae non paris, etc. (Isa. LIV). Illud etiam ad litteram tangit quod vitabat persequentes, ut occasionem irae demeret; et manebat in desertis orans, in quo docebat nos in secreto conscientiae quiescere, cum a malis premimur.
PARS II. Διάψαλμα. VERS. 8.-- « Exspectabam eum qui salvum me fecit; a pusillanimitate spiritus et tempestate. »
Exspectabam eum. [Cassiod., Alcuin., Aug., Cassiod., Gl. int.] Secunda pars, ubi jam in solitudine salvus, sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus, et proceditur prius de prima lectione, quae est in persona Ecclesiae hoc modo; quasi dicat: Mansi in solitudine mentis, ubi quies est. Sed quia extra tribulatio est, exspectabam eum qui salvum me fecit. Salvat nos Christus, dum excitatur in nobis, id est dum fides ejus in nobis inardescit, et dum videmus quae pro nobis tulerit ut et Petrus liberatus est, cum excitavit eum dormientem, dicens: Domine, perimus (Matth. VIII) . Et tu ergo si navicula cordis turbatur in fluctibus, excita Christum, id est fidem Christi in te, et salvaris. Unde me salvavit? a pusillanimitate spiritus, qua supra dixit se turbatum, et tempestate, id est seditionibus. Haec tempestas in qua Petrus clamabat: Me salvasti; illos autem qui se extulerunt, o
VERS. 9.-- « Praecipita, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. »
Domine, praecipita, [Cassiod., Aug., Alcuin.] ne muniant cogitationes suas machinando, id est quasi quadam machina; et linguas eorum qui male conspiraverunt in turre superbiae aedificanda, divide, ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. Horum figura fuerunt illi qui moverunt pedes suos ab Oriente, et venerunt in terram Sennaar aedificare turrim contra Dominum, quae pertingeret usque ad coelum, ut sic nomen eorum celebraretur. Sed ibi confusa est lingua eorum, ne efficerent quod volebant (Gen. X, XI), ita petit iste de malis fieri. Ideo divide, quoniam vidi iniquitatem, id est perfidiam eorum, qui non credunt, et contradictionem, quia contra mysteria Christi agunt, in civitate Babylonia, quae turrim superbiae aedificat. Quia haec vidi, ideo fugi in silitudinem. Haec est civitas de qua dicit Dominus per prophetam. Ego Deus, et non homo, et civitatem non ingredior (Ose. XI). Est alia civitas, quam inhabitat Deus. De qua dicitur: Non potest abscondi civitas supra montem posita (Matth. V) . Et haec,
VERS. 10.-- « Die ac nocte circumdabit eam supra muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus et injustitia. »
Iniquitas, [Aug., Gl. int., Aug., Gl. int.] non ad horam, sed die ac nocte, id est assidue, circumdabit eam, scilicet Babyloniam. Haec turbare solent justum, ut vellet avolare. Iniquitas dico, existens super muros ejus civitatis, id est principes ejus, qui sunt munimenta civitatis, qui arca circumeunte tanquam muri Jericho cadent septimo die (Josue VI), id est in judicio erit, quando post hanc vitam quae septem diebus agitur, singulorum merita discutiet Christus. Et labor est in medio ejus, id est in communi plebe. Ideo labor in medio, et, id est quia, injustitia, id est iniquitas. Quies autem est in humilitate. Ecce in majoribus et in minoribus est iniquitas. Vel, labor est in oppressionibus aliorum; et injustitia in judiciis faciendis. Et hoc est, in medio ejus, a simili, quasi in ea tota.
VERS. 11.-- « Et non defecit de plateis ejus, usura et dolus. »
Et non defecit, [Gl. int., Aug., Hier., Cassiod.] quia semper durat usura, quia plus exigit in injuria, vel in qualibet re, quam acceperit: non dimittit ut sibi dimittatur. Et dolus, quia alios decipiunt de plateis ejus non absconduntur saltem, quia mala sunt, sed publice fiunt. Quasi dicat: In aperto lucrati sunt, et deceperunt; quod utrumque lex prohibet.
VERS. 12.-- « Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. »
Quoniam si inimicus. [Aug., Gl. int., Cassiod.] Hucusque de apertis inimicis egit, nunc de occultis agit Ecclesia. Quasi dicat: Ita fac in civitate, scilicet praecipita, et divide linguas, quia in ea sunt, non tantum inimici aperti, imo etiam occulti, qui magis nocent. Quoniam si inimicus meus, aliquis manifestus, maledixisset mihi virgis, sustinuissem utique, quia non inopinatum malum esset.
VERS. 13.-- « Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset; abscondissem me forsitan ab eo. »
Et si is qui oderat me, manifeste super me magna locutus fuisset, [Aug., Cassiod.] id est superbe insultaret, magnificaret se super me, et minaretur mihi quidquid posset, abscondissem me inter eos qui intus sunt mecum, scilicet in Ecclesia, ab eo qui foris est. Abscondissem dico, forsitan. Vel, utique, alia littera quam alii ponunt. Notatur hic magna patientia hujus, ita enim daret locum verbis, ut se absconderet ne videret adversarium illum tolerasse.
VERS. 14.-- « Tu vero homo unanimis; dux meus et notus meus. »
Tu vero homo unanimis, [Aug., Gl. int.] olim qui aliquando bonum consilium dedisti, et dux meus qui aliquando bene monuisti, et notus meus qui in eadem Ecclesia mecum fuisti. Tu, inquam, talis non es tolerandus. Et cum intus sint mali, quod ergo restat, nisi solitudo? Nulla enim pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Unde: Inimici hominis domestici ejus (Matth. X) . Et alibi: Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Mich. VII) .
VERS. 15.-- « Qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu. »
Qui simul, [Aug.] cum aliis mecum conversans in Ecclesias, dulces capiebas cibos spirituales. Unde: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII) . Et ambulavimus cum consensu in domo Dei, id est in Ecclesia. Sed quia modo extra es, non corpore sed mente: ideo dissensio est inter nos.
[Cassiod., Alcuin., Hier., Cassiod., Hier., Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Aliter totum ab illo loco legitur in persona Christi: Exspectabam eum. Quasi dicat: Mansi in solitudine. Et ibi etiam, exspectabam eum, scilicet Deum Patrem. Quasi dicat: In solitudine non ex me securus, praesidium patris sustinui; qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, ne cederem malis in passione et tempestate, ne irascerer. Sequitur: praecipita, Domine, divide linguas eorum, id est dispergantur divisis linguis. Vel agit Christus specialiter de Judaeis, qui multis seditionibus et schismatibus involuti sunt: ex quo dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX) . Quare haec fiant, subdit, Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem, hoc non mutatur. In civitate, Jerusalem; et non ad horam, imo, Die ac nocte iniquitas circumdabit eam, Jerusalem. Iniquitas, dico, existens, supra muros ejus, et labor in medio ejus et injustitia. Haec non mutantur. Et non defecit de plateis ejus, Jerusalem, usura et dolus. Nec hoc mutatur. Quoniam si inimicus, hic Christus loquitur specialiter contra Judam, et est hic exprobratio Judae, vel contra quemlibet virum Judaicum, sibi familiariter inimicantem. Quasi dicat: Ita fac in civitate Jerusalem, quia ibi familiares inimicos habeo, qui sunt intolerabiles. Et hoc est, id est quoniam si inimicus meus, manifestus, mala fecisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me, id est qui de me nullam notitiam habuit, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitam ab eo, id est non vindicassem. Tu vero homo, Judaice, unanimis, cui tradita sunt eloquia Dei (Rom. III), dux meus, quia feci te ducem super populum meum, et notus meus, quia de eadem gente mecum, cur scilicet me occidere quaeris? Qui simul mecum dulces capiebas cibos, id est legis instituta, quae tibi exponebam; et, in domo Dei, id est in templo Jerusalem, ambulavimus cum consensu. Vel specialiter contra Judam loquitur dicens: Tu vero homo, scilicet Juda, unanimis, quia inter apostolos fuit, dux meus, quia ad castella et vicos praemissus; et notus meus, quia praescivit eum traditorem, scilicet, cur me tradis, qui simul mecum dulces capiebas cibos? corporales, scilicet bucellam: qui soli, scilicet corporales cibi, iniquo poterant esse dulces. Solet autem vis iniquitatis comessationibus mitescere. Unde huic gravior culpa est. Et in domo Dei, id est in templo Jerusalem, ambulavimus cum consensu corporalis conversationis, quia in ejus collegio Judas erat.
VERS. 16.-- « Veniat mors super illos; et descendant in infernum viventes. »
Veniat mors. [Alcuin., Cassiod., Hier., Aug., Alcuin.] Sicut supra apertis inimicis, ita hic occultis imprecatur, et ne putaretur esse unus de quo agebat, poenam communicat Judaeis, id est communiter Judaeis cum aliis imprecatur. Et tangit initium schismatis, quando, scilicet Dathan et Abiron moverunt seditionem adversus Mosem et Aaron, sicut in Numeris legitur, quos vivos terra absorbuit, cum tabernaculis et omni substantia eorum. Chore quoque et cum eo ducenti quinquaginta illorum, sequentes malitiam, arripuerunt thuribula, ut adolerent incensum, in conspectu Domini, qui divino igne consumpti sunt, qui etiam populo quatuordecim millia septingentos vastavit (Num. XVI). Et ideo, venit nova mors super eos. Ita iste imprecatur malis, et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. Quasi dicat: Quia tales sunt, ideo, veniat mors nova super 116 illos, ut super illos, scilicet Dathan et Abiron, qui initium schismatis fuerunt, et superbi se separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra se, et vivos absorbuit. Unde et hic quasi exponendo subdit, et descendant in infernum, id est in voraginem terrenae cupiditatis. Descendant dico, viventes, id est scienter peccantes, scientes quia pereunt. Et tamen pereuntes hiatu terrenae cupiditatis absorbeantur. Haec est nova mors, et agit communiter de majoribus et minoribus. Vel ita ut distinguas inter majores et minores, sicut in illo schismate fuit. Duces enim absorpti sunt a terra, populus vero sequens fuit igne vastatus, ita hic divisum imprecatur auctoribus mali, et fautoribus, dicens: Veniat mors super illos, id est super minores qui consentiunt majoribus veniat ignis consumptionis, ut super populum ignis de coelo venit; et descendant, majores qui sunt auctores mali, in infernum terrenae cupiditatis viventes, id est scienter peccantes, ut duces illorum terra absorbuit. Illi enim, id est minores, consenserunt, et secuti sunt, et studio consensionis accensi, a ducibus suis recedere noluerunt. Et ideo venit ardor consumptionis, super ardorem dissensionis; duces vero absorpti sunt a terra. Ita hi scienter peccantes descendunt. Et merito hoc eis,
VERS. 17.-- « Quoniam nequitiae in habitaculis eorum; in medio eorum. »
Quoniam nequitiae sunt in habitaculis, vel in hospitiis eorum, [Aug., Cassiod., Alcuin.] id est in hac vita, ubi peregrini sunt et transeunt. Non enim semper hic mansuri sunt, cur ego sic instant? Et haec nequitiae sunt in medio eorum, id est in corde. Ideo dicit in hospitiis esse nequitias, quia alienae sunt, non naturales, sed in hospitio susceptae, quasi adventitiae. Vel prius sunt nequitiae, in habitaculis eorum, id est in occulto, scilicet et postea; in medio eorum, id est in communi et aperto.
PARS. III. VERS. 18.-- « Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvavit me. »
Ego autem. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Tertia pars, ubi affirmat quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo. Et loquitur hic corpus Christi, id est Ecclesia. Illi ita peribunt, Ego autem ad Dominum clamavi in conturbatione exercitationis meae, et Dominus salvavit, vel salvabit me: quod consequens erat. Et ego, ut non ingratus,
VERS. 19.-- « Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo; et exaudiet vocem meam. »
Vespere, [Aug., Hier., Aug.] id est de praeteritis, narrabo et mane, id est de futuris annuntiabo ei meridie qui non vergit solem ad occasum, id est in sempiternis, quae semper manent exaudies vocem meam: in hac sententia singula singulis redduntur, et tria tempora distinguuntur. Vel ita, ut sine distinctione temporum reddantur singula singulis: vespere enim fuit Dominus in cruce; mane, in resurrectione; meridie, in ascensione. Ait ergo, vespere narrabo, patientiam morientis in vespere narro. Et mane annuntiabo, id est annuntio vitam resurrectionis mane factae. Et exaudiet vocem meam, in meridie, id est sedens ad dexteram Patris, ubi interpellat pro nobis, ad quam ascendit in meridie. Ecce quanta consolatio isti est a tempestate, contra malos qui sunt foris et intus, id est in aperto et occulto. Sic et nos inter malos cum isto oremus, plangamus, securi dicamus;
VERS. 20.-- « Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos erant mecum. »
Redimet in pace. [Gl. int., Aug., Hier., Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Ita exaudiet, quia redimet animam meam collocandam in pace aeterna. Haec contra illos qui non amant pacem, ideo anima mea in pace, quia amavi pacem. Redimet dico ab his qui appropinquant mihi, id est a Christianis fictis, qui magis decipiunt quam aperti idololatrae. Appropinquant ergo nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. Et vere appropinquant, quoniam inter multos erant mecum. Vel in multis sacramentis, scilicet et in baptismo, in Evangelii lectione, in festis et hujusmodi; sed in paucis non erant mecum; in omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. Vel inter multos erant mecum, sive in multis, id est in paleis, quae multae sunt. Erant mecum, non in granis, quae pauca sunt, id est non cum paucis electis mecum erant. Erant enim de multitudine vocatorum, non de paucitate electorum (Matth., XXII). Et bene ait, mecum; nam et prope est palea tritico; de uno enim semine nascuntur, in uno agro radicantur, de una pluvia nutriuntur: sub eodem messore colliguntur, eadem trituratione utuntur, eamdem ventilationem exspectant, sed non in unum horreum intrant: ita et illi sunt mecum, in multis sacramentis, vel paleis.
VERS. 21.-- « Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. »
Exaudiet. [Gl. int., Aug.] Dico exaudiet me, et non solum exaudiet me orantem, pro me exaltando: sed etiam, exaudiet me Deus, orantem pro humiliandis inimicis, et, id est quia, afflictione humiliabit illos qui confidunt in duce, qui heri coepit. Humiliabit dico, ille, qui est ante saecula, quia in principio erat Verbum (Joan. I), quod eis non videtur, quia in tempore Christus natus est de Virgine. Et merito humiliabit.
VERS. 22.-- « Non enim est illis commutatio; et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo. »
Non enim est illis commutatio perversi sensus, [Aug., Cassiod., Gl. int.] sed permanent in perversitate; in schismate moriuntur, quia non mutantur in melius, sed in pejus: nec cum hic sunt, nec in resurrectione, quia sensus perfidorum incommutabilis est. Et non timuerunt Deum, hoc remedio convertitur homo, scilicet quia timet Deum, et pro his poena sequitur, non aliud tamen. Unde sequitur: Extendit manus suas, a simili ferire volentis, qui manus elevat ut gravius impingat: et hoc in retribuendo, id est, ut retribuat eis.
VERS. 23.-- « Contaminaverunt testamentum ejus; divisi sunt ab ira vultus ejus, appropinquavit cor illius. »
Contaminaverunt, [Aug., Hier., Gl. int., Aug., Alcuin., Aug.] et non satis fuit eis, non timere nec mutari. Sed etiam contaminaverunt testamentum promissionis ejus, quod ipse Dominus dixit Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII) , quod polluit qui contradicit. Vel, contaminaverunt testamentum ejus, id est perverterunt Scripturas. Vel quantum ad se, contaminaverunt Scripturas, dum contraria agunt. Et ideo, divisi sunt per haereses, ab ira vultus ejus, vel prae ira, hoc est ab ipso irato, qui tradidit eos in desideria cordis eorum (Rom. I). Et appropinquaverunt. Quasi dicat: Et quia illi contaminaverunt, et quia illi armantur et divisi sunt, ideo armantur amplius justi, et liberantur infirmi, qui curam habent in Deum. Et hoc est, illi contaminaverunt. Et per hoc, cor illius, id est secreta voluntas Dei, quae in Scripturis continetur, appropinquavit suis fidelibus, ut scilicet intelligamus ejus voluntatem, qua illis praecisis a Catholica fide, compungit bonos, et boni magis excitantur qui probati sunt; et intelligitur in Scripturis, quae latebat Dei voluntas. Unde alibi: Congregatio taurorum in vaccis populorum, ut excludantur id est emineant et appareant, qui probati sunt argento divini eloquii (Psal. LXVII).
VERS. 24.-- « Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. »
Molliti. [Aug.] Vere appropinquabit, quia super oleum molliti sunt sermones ejus, Dei, super oleum, quia obscura quae in Scripturis sunt, dura exposita molliuntur, et usque ad ossa penetrant. Unde sequitur: Et ipsi sermones sunt jacula, quia molliti non perdunt virtutes, sed evangelistae eis armantur et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis haereticorum quaestionibus liberant infirmos. Dico, molliti sunt sermones, sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinae nutriris, adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiae, sed
VERS. 25.-- « Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; et non dabit in aeternum fluctuationem justo. »
Jacta curam tuam in Dominum, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] vel in Deum, non in alium qui saxum est navi, non portus fluctuanti in saeculo; et ipse te enutriet lacte simplicis sensus, donec proficias ad panem validioris intelligentiae provectus.
Salubre consilium est jactare curam in Dominum, qui nutrit. Cura saeculi, ut vermis noster nos consumit. Sed si cura in Domino jactatur, nutrit Unde Salomon: Sicut vermis ligno et tinea vestimento, ita viri tristitia nocet cordi (Prov. XXV) . Jacta in Dominum curam, tanquam in portum, quia non dabit fluctuationem justo in aeternum. Et sic verba fluctuationis fuerunt; constristatus sum in exacerbatione mea, et conturbatus. Aliter totum in persona Christi ab illo loco: Ego autem ad Deum clamavi, dixit Christus, et Dominus Pater, salvavit, id est salvabit me. Et quia salvabit, ideo, vespere, quo capiar, et mane, quo judicatus ero, et meridie, quo crucifixus ero; narrabo, praeterita opera; et annum citabo, virtutes et opera quae faciet; et ideo, exaudiet vocem meam. [Cassiod., Alcuin., Aug., Gl. int., Cassiod., Alcuin.] Vel ita, ut reddantur nominibus verba; narrare enim ad vesperam pertinet, quo omnia dixit quae Judas disponebat. Nuntiare pertinet ad mane, quando dixit Pilato: In hoc natus sum ut testimonium perhibeam veritati, etc. (Joan. XVIII). Exaudiet, pertinet ad meridiem, quando emisit Spiritum. Ecce quanta mysteria breviter dicuntur. Vel ita, distingue litteram. Dominus salvabit me vespere et mane, hic distingue litteram. Unde ego non ingratus, narrabo et annuntiabo, et ipse, exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam. Redimet dico, ab his qui appropinquant mihi, id est qui ficte laudant me, dicentes: Scimus quia verax es, etc. (Marc. XII). Quoniam inter multos erant mecum, id est non cum paucis electis, et non solum pro me exaudiet, sed etiam pro illis. Exaudiet me Deus qui est ante saecula. Humiliabit illos de superbia ut credant. Vel, humiliabit, ut tollant locum et gentem (Joan. XI), et merito. [Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo. Haec non mutantur. Et quia tales divisi sunt, ab ira vultus ejus, id est ipse iratus dividet in futuro eos a granis. Ira enim est vindicta judicii qua dividuntur boni a malis, ut grana a paleis. Et tunc, cor illius appropinquabit, id est voluntas Dei per prophetas et apostolos nuntiata, omnibus nota erit. Vel cor Dei sunt justi, qui secreta Dei sui noverunt. Hi appropinquabunt Deo, cum illi dividuntur. Ideo haec illis, quia molliti sunt sermones ejus super oleum, vel mollierunt alia littera, adulando, et ipsi tamen sermones, sunt jacula, dum dicunt: Reus est mortis (Matth. XXVI) . Et quia tales sunt, ergo non in eos, sed in Domino jacta curam tuam, et ipse te enutriet. Et non dabit in aeternum fluctuationem justo. Haec non mutantur.
VERS. 26. « --Tu vero Deus, deduces eos in puteum interitus. »
Tu vero. [Aug., Cassiod., Gl. int., Aug.] Hi tunc non fluctuabunt, sed impiis qui contaminaverunt testamentum, quid erit? Impii in puteum gehennae deducentur. Et hoc est, tu vero Deus, deduces eos. Hinc est finis contaminationis in puteum interitus, id est in tenebras submersionis, nec differetur, quia
VERS. 27.-- « Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. »
Viri sanguinum, [Aug., Cassiod., Aug.] qui occidunt animas aliquando et corpora. Et dolosi in seductione, non dimidiabunt dies suos, id est voluntarios, non a Deo constitutos, et non perficient quantum putant 117, sed intra tempus peribunt, quia sperant. Vel ita, ideo deduces in puteum, quia, non dimidiabunt dies suos, ut si quos egerunt in malo reliquos agant in bono, redimentes tempus (Ephes. V), sed omnes continuant in malo. [Alcuin., Aug.] Alii enim non incipiunt dies bonos, sed in malis continue perseverant, alii dimidiant, alii implent dies bonos, quia alii moriuntur in Aegypto, alii in deserto, alii in terra sancta. In Aegypto moriuntur qui in tenebris vitiorum usque ad finem vitae conversantur. In deserto, qui de confusione peccati exeuntes, errata per poenitentiam emendant. Implent dies, qui sine crimine in opere justitiae usque ad finem vitae perseverant. Haec tria genera hominum figurata sunt per ea quae scripta sunt in volumine Ezechielis ostensa, ubi scripta erant haec tria: Carmen, lamentum, et vel, dictum est prophetae, ut devoraret volumen, id est in mentis intelligentiam trajiceret horum trium mysteria (Ezech. II). Carmen cantant, qui peccatorum lapsum non senserunt. Lamentum quia peccatis per lamentum poenitentiae resurgunt. Vae qui peccant et non poenitent. Illi non dimidiabunt. Ego autem sperabo in te, Domine. Quod non illi, et ideo non perveniant ad aeternum diem.
Collatio In Psalmum LIV: « Exaudi, » Etc.
VERS, 5.-- Et contexerunt me tenebrae. Hier. caligo. Alii vertunt horrorem vel tremorem pallatzuth. Sed quia jam praecesserat in superiori, ti mor et tremor venerunt super me, bene intellexerunt LXX et Hier. in sequenti, tenebras, ex eo quod in morte tam spirituali quam corporali lux deficiat, quae tamen vel solo nomine horribilis est.
VERS. 8.-- Exspectabam eum qui salvum me fecit. Hebr. AHISSAH MIPHLAT LI. Quod si ad verbum reddas, faciam festinare salvationem mihi: quod et fit per spem certam in eum. Haud absone reddita est sententia, exspectabam, etc.
A pusillanimitate spiritus et tempestate. Pratensis, a spiritu vehementi et tempestate: Sanctes, a vento qui suscitatur a turbine: Pellicanus et interpretes pro Cajetano, simili modo. Munsterus, propter ventum turbinis et tempestatis. Quantum ad sensum nulla est distantia. Volui tamen recensere istorum versiones, quia in Hebr. nulla interponitur conjunctio, et aliqui eorum subaudiri voluerunt, alii minime. Translator ad Campensem seipsum sequitur, ad evadendum vento ocius rapido ac tempestate. Quid autem senserit Hieronym. habes ad Suniam et Fretellam. « In Graeco invenisse vos dicitis ἀπὸ ὀλιγοψυχίας, quod proprie pusillanimitas dicitur. Sed sciendum quod pro ὀλιγοψυχία, Aquilla et Symmachus et Theodotion, et quinta editio interpretati sunt ἀπὸ πνεύματος, id est a spiritu. Et in Hebr. scriptum est MERUAH. Omnisque sensus ita apud eos legitur, Festinabo ut salver a spiritu tempestatis et turbinis. »
VERS. 14.-- Tu vero homo unanimis. Sic etiam Hieron. Sanctes, secundum aequalitatem meam: Pellicanus et Pratensis, secundum ordinem meum. In verbis est discrepantia, conspirat sensus. Unde interpretes pro Cajetano dicunt, Sicut aestimatio mea: Munsterus, sed tu homo, eras juxta aestimationem cordis mei: Nebiensis, homo valoris mei; Chaldaeus, similis mihi, translator ad Campensem, sed tu, o collega commilito. Unico verbo tria aut quatuor interpretes complexi sunt. Non video quo genio isti moveantur, si ex contemptu lectionis ecclesiasticae faciant: quod nolo mihi persuadere in omnibus.
VERS. 15.-- Qui simul mecum dulces capiebas cibos. Hieronymus, qui simul habuimus dulce secretum. Ac caeteri Haebraicantes consimiliter. LXX legisse videntur: soc, pro ; secundum significat consilium, secretum; alterum unctionem, quae accipitur pro refectione et pulmento. Ut est illud IV Reg. IV: Nisi parum olei quo ungar, id est aliquantulum reficiar. Licet tantum habetur in Haebreo, vas olei. LXX tamen habent ὃ ἀλείψομαι ἔλαιον. Neque vero dulce secretum abest a familiari convictu, ut eodem recidat sensus.
Ambulamus cum consensu. Hieronymus, in terrore; caeteri catervatim aut conjunctim, aut quid simile. Particula REGESCH est anceps ad strepitum et collectionem, unde oritur perversitas. Chaldaeus habet cum festinatione.
VERS. 19.-- Narrabo et annuntiabo. Pellicanus, et inquietus oro; Munsterus, et importunus oro; Pratensis, strepitum faciam; Sanctes, tumultuabor; Hieronymus tamen, interpretes pro Cajetano, et Nebiensis, et resonabo. Quod est certe annuntiare. Idque spectat ad futurum juxta enarrationem HAMAH varium est. Et Chaldaeus dicit, clamabo.
VERS. 20.-- Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi. Pratensis, Sanctes, Munsterus. Campensis, pro eo quod est in secunda clausula, vertunt a praelio quod est contra me, vel quid simile. Dictio Hebraea QUAROB, vel QUERAB, ambigua est ad praelium et vicinum. Unde Hieronymus, interpretes pro Cajetano, Pellicanus, et Nebiensis sunt nobiscum. Eodem tamen tendit intelligentia.
Quoniam inter multos erant mecum. Hunc versiculum censent Stapulensis et Caecus eo modo lectum, esse contrarium veritati Hebraicae. Quare? Quia vertit Hieronymus ex Hebraeo, multi enim fuerunt adversum me. Certe non est quod succenseant nostrae lectioni. IMMADI potest utrolibet accipi. Hinc Pellicanus, Munsterus, Sanctes, interpretes pro Cajetano, vertunt, mecum.
VERS. 22.-- Extendit manum suam in retribuendo. Hier., ad pacifica sua, reliqui Hebraicantes eodem tendunt. Interpretes respexerunt thema SCHILLEM, id est retribuit. Alii vero radicem SCHLAM, id est pacificus fuit.
VERS. 23.-- Devisi sunt ab ira vultus ejus. HALCU MAHAMAOTH PIU. D Hier., Nitidius butyro os ejus; Pellicanus, molles fuerunt super butyrum ore suo; Pratensis, molle fuit super butyrum ore suo. Caeteri consimili modo. Hanc varietatem pepererunt ambiguitates vocularum Hebraicarum. Nam HALAQ, interdum significat divisum est, quomodo acceperunt interpretes, quandoque blandiri, lenire, mollificare, quomodo accipiunt alii. Caeterum HALAQ eisdem litteris una puncti notula distinctis, notat interdum blandum. Deinde HEMEAH, id est butyrum. Sed HEMAH, et in constructione HAMATH, id est furor, plurative HEMOTH LXX videntur legisse secundum, ubi caeteri alterum.
Appropinquavit cor illius. Pratensis, initimum cordis ejus; Sanctes et Neoterici translatores, bellum aut pugnat cor ejus. QUARAB, id est appropinquavit. QUERAB praelium. QUEREB, initimum alius aliud sequitur. Unde in quibusdam exemplaribus Hieronymi legunt, pugnat cor ejus; in aleis, appropinquat cor ejus.
VERS. 25.-- Jacta super Dominum curam tuam. IEHABCA, id est quod dedit tibi. Hinc Hieron. vertit charitatem tuam, quam imprimis curare debemus. Rom. III: Plenitudo legis est dilectio. Alii vertunt onus, sive pondus tuum, id est ut Deus ferat te. Qui sensus non abest a nostro. Et translator ad Campensem habet, commenda curam tui. Sanctes in Thesauro suo refert quod Ra. Da. exponit, projice super Dominum quod dedit tibi usque ad hunc diem. Projice super illum quod opus habes; et ipse educabit te; quemadmodum hactenus facit; haec ille. Et addit, nesciunt, inquit, magistri nostri quid esset, IEHABECHA. Audierunt mulierem harabam dicentem viro suo, SCHAQUOL IEHABIC, libera pondus tuum. Quod certe demiror mulierculam nosse, et rabinos ignorasse.
Chapter 61 of 157