Skip to the text

Psalmus LXI

Psalmi Titulus: « In Finem Pro Idithum, Psalmus David. »

Nonne Deo subjecta erit anima mea? [Aug., Cassiod., Aug.] Titulus: In finem pro Idithum, psalmus David. Sicut supra diximus, Idithum praefectus fuit cum quibusdam aliis cantoribus in tabernaculo Domini (I Par. XVI), de quibus in titulis psalmorum plerumque fit mentio (Psal. XXXVIII), tum pro officii dignitate, tum pro nominum interpretationibus, per quas subjectorum psalmorum intelligentiae declarantur, ut hic ponitur Idithum, quod interpretatur transiliens eos, scilicet remanentes in mundo, et haerentes terrenis. De hoc transiliente agit hic Propheta, qui a terrenis ad coelestia mente transilivit, monens pigros, illuc sequi, et laudans Domini locum quo transiliendo pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo sit. Et est sensus: Psalmus iste est David prophetae, qui hic loquitur in persona transilientis. Psalmus dico habitus pro Idithum, id est agens de transiliente. Transiliente, dico, in finem, id est in Christum. Intentio. Monet ut, spretis caducis his, aeterna speremus.

Modus: Tripartitus est psalmus. Primo, transiliens invidis respondet volentibus decipere. Secundo se subjici hortatur, et monet reliquos ad idem, ibi, verumtamen Deo subjecta. Tertio errantes exprobrat, et monet in Deo non in caducis confidere, quae est intentio psalmi, ibi, verumtamen vani. Transiliens autem iste, videns tot impedimenta sibi occurrentia, Deo se subdit, qui est altior eo, et inferioribus se, quasi de alto respondet increpando.

VERS. 1.--Nonne Deo subjecta erit anima mea? « ab ipso enim est salutare meum. »

Nonne Deo. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Et si agitis ut movear, et si multa transilio, tamen anima mea semper erit subjecta Deo, nil praeter eum cupiens. Hoc ideo dicit, ne transiliendo sit elatus, quia, qui se exaltat humiliabitur (Luc. XVIII) . Et, Nonne subjecta erit? erit quidem, quia ab ipso, scilicet a Deo Patre est, salutare meum, id est Filius, qui est auctor salutis meae. Vere auctor.

VERS. 2.-- « Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. »

Nam et ipse est Deus meus. [Cassiod., Aug., Gl. int., Hier., Cassiod.] Hoc dicit, ne minor Patre putetur. Vel ita, ut non fiat distinctio personarum. Vere erit subjecta, quia ab ipso, Deo, est salutare meum, id est salvatio mea. Quasi dicat: Scio quis supra me sit. Et vere. Nam et ipse, qui est Deus omnium per potentiam, est meus quadam proprietate, scilicet per gratiam, et est salutaris meus, id est redemptor per Incarnationem, et susceptor meus ad gloriam. Vel, adjutor meus, alia littera, scilicet in laboribus saeculi, et ideo, non movebor. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Vos agitis ut movear, sed in velamento alarum ejus munitus, non movebor ab eo amplius, qui in Adam quidem motus fui. Vel, non movebor amplius, ut prius motus fui carnis infirmitate. Et dicit hic idem quod in alio psalmo. Quod enim dicit hic: Nonne Deo subjecta erit anima mea; hoc est quod alibi dicitur: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV) . Quod vero hic dicitur: Non movebor amplius, hoc est quod ibi dicitur: Et manus peccatoris non moveat me.

VERS. 3.-- « Quousque irruitis in hominem, interficitis universi vos, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae? »

Quousque? [Aug., Gl. int., Aug.] Quasi de turre, id est de arce contemplationis loquitur imis, id est haerentibus terrae. Quasi dicat: Et quia non movebor, ergo, quousque irruitis, ut flumen vel fera, in hominem? non utique in animam, sed in carnem, quia in corpore vobis data est potestas, non in anima. Unde Job: Terra data est in manus impii (Job IX) . Nota quod ait, quousque, etc. A sanguine enim Abel hic inceperunt (Matth. XXIII). Sed nunquid illi pertinebant ad hominem qui hic loquitur? utique pertinebant ad hunc hominem generalem, id est ad Ecclesiam, quae hoc dicit quod et alibi ait: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam (Psal. CXXVIII) . Haec autem unum est cum capite suo Christo, qui est caput omnium fidelium. Hoc ergo dicit: Quousque irruitis in hominem, quasi a sanguine Abel, quia ad caput pertinent membra, quae ante caput prodierunt? Sed nunquid prodierunt aliqua ante caput? utique, quia caput dicit in alio psalmo mater Sion (Psal. LXXXVI). Unde diceret mater mea Sion, nisi aliqui praecessissent, de quibus natus esset? mater dicit, sed hoc dicit homo in ea natus, id est hoc dicit caput, secundum quod est homo in ea natus, non secundum quod est fundator ejus Altissimus. Irruitis, [Cassiod., Aug., Cassiod., Hier., Aug.] et non leviter, sed interficitis innocentem, scilicet, alia littera, irruitis, tanquam dejecturi eum. Vos dico incumbentes ei tanquam parieti inclinato et maceriae, quia putatis quod sine defensore sit, et quia facile corruit ut inclinatus paries, qui etiam non impulsus caderet; et quasi maceria, quae est constructio saxorum sine ligamine coementi, ut sit circa hortos et vineas. Et ne de ipsa novitate firmam putes, addit, depulsae vel impulsae, vel aliis manentibus. Ita legitur illud, secundum litteram nostram, interficitis, universi vos. [Hier., Aug.] Quasi dicat: Irruitis in hominem, sed non est vobis irruendum, quia irruendo in hominem, interficitis vos ipsos, universi, etiam consentientes. Vel ita, secundum aliam litteram, quousque apponitis super hominem. Idem sensus est cum praecedenti. Apponunt enim mala super hominem, id est super Ecclesiam, onera passionum, ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi (Coloss. I). Deinde quasi irridendo subdit, interficitis omnes vos, alia littera, quasi dicat: Vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem; sed non omnes unum, sed omnes Ecclesiam. Sed, quia Deus susceptor, non movebor, ut supra dictum est, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Hoc non mutatur. Nil possunt contra me persecutores.

VERS. 4.-- « Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. »

Verumtamen ficti et occulti cogitaverunt repellere, [Aug., Cassiod., Aug.] quia latet venenum in corde, et si non audent proferre; pretium meum repellere, id est Christum, ne homines colerent eum. Vel beatitudinem aeternam mihi tollere cogitaverunt. Vel secundum aliam litteram, honorem cogitaverunt repellere, id est Christum. Quia enim non possunt exstinguere nomen Christi, inhonorant exaltatum verum Joseph. Et nota diversa genera hostium. Irruunt enim persecutores violenti, cogitant repellere haeretici et ficti. Illi ita. Ego tamen salutem illorum sitiebam. Et hoc est, cucurri in siti, quia, etsi semper eos bibit, semper sitit ultra; sed ipsi ore suo benedicebant. Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda eum seducere, et corde suo, ubi cogitaverunt repellere, maledicebant. Hos sitiebat iste. Sciendum est hic significari duas spirituales civitates, unam malorum, quae dicitur Babylonia, quae incipit a Cain; altera bonorum, quae dicitur Jerusalem, quae incipit ab Abel. Illius rex, diabolus: istius rex Christus. Cives Babyloniae sunt irruentes, et repellere pretium cogitantes; cives vero Jerusalem, sunt sitientes, et eos usque in finem potantes. Hae duae civitates permistae sunt corpore, sed divisae mente. Civitas malorum significata est per illam civitatem quam prius Cain aedificavit, ubi non erat ante civitas, quam vocavit Enoch, id est dedicatio, quia mali temporalibus se dedicant, dum in hac vita quae ante est, radicem cordis plantant, quia prius est quod animale est. Civitas autem bonorum significata est per Jerusalem, quae post aedificata fuit, non ibi ubi prius non erat civitas, sed ubi fuit Jerus, unde Jebusaeus. Fuit namque trinomia, scilicet Jebus, Salem et Jerusalem. Jebus autem interpretatur conculcata, ubi congrue 130 Salem, seu Jerusalem, illa eversa, aedificatur: quia ex veteri homine everso atque conculcato fit novus homo. Corporalis autem commistio utriusque civitatis facit ut res Babyloniae ministrent, qui sunt de Jerusalem, id est boni aliquando; et res Jerusalem illi qui sunt de Babylonia, id est mali, verbi gratia, ut tres pueri in Babylonia, et mali regnantes in Jerusalem. De illa dicitur a Deo: Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior (Ose. XI) . De hac Propheta ait: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI) .

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 5.-- « Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. »

Verumtamen. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi item se, id est animam suam subjici Deo hortatur. Quasi dicat: Illi ita. Verumtamen quidquid illi faciant, Deo subjecta esto, anima mea. Haec repetitio menti nostrae robur infigit. Et debes subjici, quoniam patientia mea, quam babeo inter tanta scandala, est ab ipso. Homo enim per se haec non toleraret. A quo ipso est? ecce a Deo. Et vere,

VERS. 6.-- « Quia ipse Deus meus et salvator meus; adjutor meus non emigrabo. »

Quia ipse est Deus meus. [Aug., Cassiod.] ergo vocat me. Et salvator meus, ergo justificat me. Adjutor meus; ergo glorificat me. Et non emigrabo. Inde ubi glorificor, ab inquilinatu migrabo; de domo coelesti non emigrabo. Vel secundum aliam litteram, scilicet non ero transfuga. Sic, et quia adjutor es, ideo, non ero transfuga ab hac fidei firmitate, quia

VERS. 7.-- « In Deo salutare meum, et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. »

In Deo est salutare meum, [Cassiod., Aug.] id est salus mea, non ut in diis gentium mors. Et non solum salvus ero in Deo, id est justus ex impio; sed etiam gloria mea erit in Deo; hic, et in futuro, id est gloriosus ero in eo. Et vere, quia ipse est Deus auxilii mei. Vel ita, ut de futuro accipiatur totum: In Deo est salutare meum in futuro, ut non modo salvus ero, imo et gloria mea erit in futuro: tunc salvus et gloriosus ero in eo. Et modo quid? ipse Deus, adjutor meus est in certamine. Hoc dicit ne quid sibi deputet homo. Et spes mea in Deo est, donec veniatur ad perfectum, scilicet ad illam glorificationem, ubi justi fulgebunt sicut sol in regno Patris (Matth. XIII).

VERS. 8.-- « Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in aeternum. »

Sperate, [Cassiod., Aug., Gl. int.] sua fide vulgata monet omnes qui superstitionibus laborant, sperate in Domino. Quasi dicat: Spes mea in Deo est. Quo exemplo sperate in eo. Quasi dicat: Imitamini me Idithum, omnis congregatio populi. Quasi dicat: Sitis unum, et sic sperare poteritis. Quomodo sperandum est? effundite coram illo corda vestra, [Aug., Alcuin., Aug.] id est pravas cogitationes vestras confitendo peccata, sperando bona, deprecando veniam, plorando ruinam. Per lacrymas enim cor effunditur. Effundite ergo, nolite intus retinere virus peccati. Haec effusio significatur in tunsione pectorum. Dum enim poenitentes extrinsecus pectora tundunt, quantum peccati conscientia anima pungat, monstratur. Unde: Punge oculum, et producit lacrymam: Punge cor, et producit scientiam (Eccli. XXII) . Et item, in hac vero pectorum tunsione, sonus est. Quo figuratur sonus et clamor confessionis peccatorum. Effundite dico, et non perit quod effunditis, quia Deus est adjutor in aeternum. Quid ergo timeas inter malos?

PARS III. Διάψαλμα. VERS. 9.-- « Verumtamen vani filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. »

Verumtamen. [Cassiod., Aug., Gl. int., Hier., Alcuin.] Tertia pars, ubi errantes exprobrat et monet in Deo, non in caducis confidere: quod psalmus intendit. Quasi dicat: Illi irruunt et occidunt; verumtamen, vos boni, quasi in alto positi, misereamini eorum quos prius timebatis, et ex charitate dicite: Vani sunt filii hominum. Vel ita continua: ego sic monui, scilicet sperate, effundite. Verumtamen vani, etc. Vel ita junge; Deus est adjutor noster. Et licet sic operetur nobis Deus, verumtamen filii hominum, scilicet Evae et Adae, sunt vani, in se terrena petentes, et mendaces sunt filii hominum in stateris, id est in rectitudine Scripturarum, quia pervertunt Scripturas, quibus probent falsa. Vel, mendaces sunt in stateris, [Cassiod., Hier., Aug., Cassiod.] id est in iniquis ponderibus, quibus ementes decipiunt. Unde Salomon: Pondus et pondus, mensura et mensura, minor, scilicet qua vendas; et major, qua emas. Utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX) , et item: Statera dolosa abominabilis est Deo; et pondus aequum, voluntas ejus. (Prov. XX) . De utraque sententia simul proceditur hoc modo: Ad quid hoc agunt? ut decipiant alios, ipsi dico existentes in idipsum, scilicet in unum de vanitate. Etsi enim varii sunt in suis perversis studiis, de vanitate tamen in unum sunt. Unde vulpes, quas colligavit Samson ad succendendum messes alienigenarum, in posterioribus conveniebant, facies vero diversas habebant. (Judic. XV). Haeretici enim vulpibus similes in pravitate erroris conveniunt; sed contraria tradentes, et adversus seipsos dimicantes, victoriam Ecclesiae faciunt. Vel ita, et agit de hypocritis, qui aliud sunt, et aliud videri volunt. Et hoc est filii hominum sunt mendaces quia falso examine fallunt intuentes, quia justi videri volunt, cum sint mendaces. Et hoc est quod subditur: Mendaces, dico, sunt in stateris, id est in libra justitiae, per quod facilius decipiunt, ut ipsi de vanitate decepti, decipiant alios in idipsum, id est per hoc ipsum quod creduntur aequi.

VERS. 10.-- « Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere. »

Nolite. [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Hic sitiens convertit se ad eos, quasi dicat; Spes mea est in Deo, sed o vos filii hominum, nolite sperare in iniquitate, sed sicut spes mea in Deo est, ita sit vestra, et nolite, vos, qui non habetis, quasi ex necessitate sitis rapturi, concupiscere rapinas, ubi potius rapit vos diabolus. O lucra damnosa! Invenis pecuniam, perdis justitiam. Praeda enim quam vis rapere in muscipula est; tenes alienum, et teneris a diabolo. Et est sensus: Nec speretis, nec cupiatis quae congregata aliis rapiantur. Ne vero solis pauperibus hoc dicere videatur, subdit: Et, o vos qui habetis, divitiae si affluant, id est si exundant, tanquam de pleno fonte currant. Nolite cor apponere, id est nolite sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI). Hoc divitibus dicitur. Ille ergo qui non habet, non ambiat; qui habet non superbiat. Et notandum quod non dicit nolite habere, sed cor apponere. Non enim damnat divitias, unde mereamur coelum, sed cor appositum, quod scilicet non expendit, sed recondit.

VERS. 11.-- « Semel locutus est Deus; duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua. »

Semel locutus est Deus, etc. Duo dixit, scilicet nolite cor apponere, et sperare, quibus alia duo reddit, reddens causam praedictorum. Quasi dicat: [Alcuin., Cassiod., Aug.] Nolite cor apponere, cur? Quia potestas vindicandi est Dei, scilicet Filii. Dixit, sperate. Cur sperandum? Quia tibi, Domine, est misericordia remunerandi, in quo potestas et misericordia apparet, ecce quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Per hoc apparet haec de Christo dici, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V) . Unde hoc scis? quia semel, id est aeternaliter, locutus est Deus, id est disposuit omnia, inter quae omnia haec duo audivi, quia potestas, etc. Vel ita, secundum seriem litterae; Sperate in Deo, quia semel locutus est Deus, ubi duo haec audivi. Contrarium videtur Deum semel loqui, et duo audiri. Quid est etiam quod legitur in Apostolo: Multifariam multisque modis olim Deus locutus est (Hebr. I) , sed inter homines multis modis loquitur Deus, apud se semel, quia unicum Verbum genuit, per quod omnia facta sunt, et in quo simul omnia disposita sunt, inter quae omnia haec duo quae hic opus est dici, audivit, cum et multa alia audivit quae hic memorari non est opus. Illa duo sunt potestas et misericordia, de quibus sunt omnes Scripturae, propter quae duo lex et prophetae sunt, propter quae ipse Christus missus est et apostoli. Potestas ergo timeatur, misericordia ametur, nec pro misericordia potestas contemnatur, nec pro potestate de misericordia desperetur. Et hoc est, sperate in Deo, quia Deus semel locutus est, id est Verbum aeternaliter genuit, in quo omnia fecit atque disposuit. Hoc est illud Verbum de quo pastores dixerunt: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum quod factum est (Luc. II) . Quod non tantum ineffabile est, verum etiam nomen ejus quod scribebatur in lamina aurea summi pontificis (Exod. XXVIII), et erat tetragrammaton, id est quatuor litterarum quae sunt iod, he, vau, heth, id est principium passionis vitae istius. Nomen autem ex his litteris constans, ut quidam tradunt, est ia. ia. vel, ie, ie, quod dicitur ineffabile, quia, cum caetera nomina Domini rem ineffabilem significent, hoc ineffabiliorem rem designat, juxta litterarum interpretationes. Quasi dicat: Iste cujus, hoc est nomen est principium vitae per Adam amissae: et hoc per humilitatem passionis. Quid autem mirabilius quam quod patiendo, moriendo a morte nos liberavit? Ineffabilis est ergo Verbi generatio, cujus etiam nomen est ineffabile et iste tamen aliquid inde capiens dicit, semel locutus est Deus, id est, aeternaliter Verbum genuit, in quo omnia disposuit. Hoc vidit iste elevatus super omnia, etiam transcendens angelos, et ad liquidum perveniens, ubi unus unum genuit. Inter quae omnia, duo haec audivi, in alto quo transilivi, quasi non a me dico hoc, sed audivi, raptus ad Verbum unigenitum, quae? Quia potestas Dei est, id est Filii, qui non tantum in se potestatem habet, verum etiam aliis confert, quia non est potestas cuicunque nisi a Deo aequo, et si te lateat aequitas, Et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Haec non mutantur. [Aug.] Apud illum potestas, apud illum misericordia. Pertinet ad ejus potestatem damnare iniquos. Treme ergo ejus potestatem. Diabolus ergo quaedam potestas est, plerumque tamen vult nocere, et non potest, quia potestas ista sub potestate est; tantum enim impellit parietem inclinatum, quantum accipit potestatem; quoniam qui dat tentatori potestatem, ipse tentato praebet misericordiam. Non est potestas nisi a Deo. Noli dicere quare dat tantam potestatem diabolo, ut non det econtra potestatem? Qui dat potestatem, habet aequitatem. Noli ergo timere inimicum. Tantum facit quantum acceperit potestatem.

Collatio In Psalmum LXI: « Nonne Deo Subjecta, » Etc.

VERS. 1.-- Nonne Deo subjecta erit anima mea. Nonnulli vertunt, silet anima mea; alii, respicit anima mea; quidam, exspectat anima mea. Quae omnia apte innuunt pacem conscientiae, et perfectam animae obedientiam erga Deum. Hic translator ad Campensem habet, Deum unice observabit anima mea. .

VERS. 3.-- Interficitis, universi vos. LXX et Hieronymus legerunt active. Siquidem Sanctes suo Thesauro indicat quosdam legere THERATZEHU in verbo piel, id est interficietis. Alios autem in paul, id est interibitis passive. Quod et Neoterici quidem sequuntur versores, ne interim dicam inversores. Campensis tamen et 131 Paraphrasis et translatio habent activum. Similiter Chaldaeus perpetrabitis homicidia.

Tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Si legas sub recto casu tanquam paries inclinatus, et maceria depulsa, poteris subaudire verbum substantivum eritis vel sitis. In nostra lectione, intelligitur verbum incumbite vel quid simile, ut colligitur ex interpretatione Augustini, ne suo more elidant ecclesiasticam psalmodiam Faber et Caecus.

VERS. 4.-- Pretium meum cogitaverunt repellere. Hieronymus, partem ejus, si legas, MASEATI, id est munus meum vel pars mea; si MASEATO, est munus ejus, pars ejus, juxta Hieronymum. Ubi autem legeris MISEETO, significat ab exaltatione, quomodo neoterici Hebraicatores usurpant, et varie reddunt, inturbantes nunc huc, nunc illuc; Pratensis, propter exaltationem ejus inierunt consilium, ut expellant; Sanctes, a magnitudine ipsius Dei consuluerunt expellere alter alterum, ne ipse Deus quem exaltet consultant moliunturque impellere; Pellicanus, ab elevatione inierunt consilium ad expellendum; interpretes pro Cajetano, a celsitudine ipsius, supple viri, consuluerunt ad impellendum; Paraphrasis Campensis, quod videbant illum auxilio Dei crescere, hoc ut impedirent stulti invito consilio, subvertere illum conabamur; Translator, duntaxat initis consilium de statu ejus ad dejiciendum; Nebiensis, pro exaltatione sua ut pellerent; Paraphrastes Chaldaeus, in die bonae operationis conciliantur ut impingant.

Cucurri in siti, IIRTZU CAZAB, id est placuerunt in mendacio, vel voluerunt mendacium. RATZAH, usurpatur et pro complacere et pro currere. Secundum significatum attenderunt LXX, quanquam non ad verbum omnino. Deinde CAZAB signat quidem mendacium. Interdum tamen sonat scaturiginem negantem aquam. Praesertim praeposito aleph, ut in Jerem. XV, ubi legimus: Facta est mihi quasi mendacium aquarum. Et hanc acceptionem respexerunt interpretes ut apparet.

VERS. 7.-- Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Hic pudet referre insultationem Caeci post Fabrum adversus interpretes, quod hic sensus non perinde quadret: Deus auxilii est in Deo, quem tamen series illius versiculi deducere videtur. Sed ex Hebraeo dicendum, robur sive petra fortitudinis meae, et spes mea in Deo est. Hebr. TZUR, id est petra fortis, et est Deus: qui dicitur Deus auxilii, id est Deus adjutor. Ergo quae ineptitudo, Deus est adjutor meus; et spes mea in Deo est? ubi est incommoditas orationis quae vos offendit?

VERS. 8.-- Sperate in eo, omnis congregatio populi. Hebr. sperate in eo omni tempore, populi. Et in Hebr. particula populi sic posita est, ut dubium sit an referatur ad praecedentia, an ad sequentia: et, juxta exigentiam constructionis et commoditatem sententiae, potest verti aut singulariter aut pluraliter, et hoc vel illo caso. Et haud scio an interpretes legerint ADATH, id est congregatio pro ETH, id est tempore. Nam unica litterula distant, quanquam populus omnis aetatis sive temporis haud longe absit ab omni congregatione.

VERS. 9.-- Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Hebr. CAZAB BENE ISCH BEMOZNAIM LAALOTZ HEMAH MEHEBEL IAHAD, mendaces filii viri in stateris ad ascendendum. Quod Hieronymus interpretatur: in stateris dolosis, siquidem in ascensu staterae tum solet fieri fraudulentia. MEHEBEL IAHAD, de vanitate simul, vel in idipsum. Hierony. sic explicat, fraudulenter simul; Pratensis, ipsi magis vanitas simul; Sanctes, in stateris si ascendant, leviores sunt vanitate simul. Itidem; caeteri Hebraicantes recens nati. Et id effectum est quod littera, men, nunc est praepositio a vel ab vel de, nunc nota comparativi, quo carent Hebraei. Sufficit quod editio nostra non dissideat a veritate Hebraica.

VERS. 10.-- Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Hebr. copulant BEGAZEL, id est in rapina, verbo proxime praecedenti, nolite sperare in iniquitate, sine calumnia et rapina. LXX jungunt subsequenti et videntur legisse cheth pro he, id est aspirationem fortem loco tenuis; cum paulo distent TECHEBALU loco TEHEBALU. Prius nonnunquam significat eniti, parturire, eoque concupiscere, praesertim in conjugatione quam dicunt piel; alterum evanescere, ut sit, nolite vani fieri. Quod Hieronymus vertit, ne frustremini. Chaldaeus est nobiscum quantum ad significantiam verbi, modo non fallat versio.

VERS. 11.-- Semel locutus est Deus; duo haec audivi. Et ad eumdem modum Hieronymus, Pellicanus et interpretes pro Cajetano. Satis accedit Nebiensis. Sed Pratensis et Sanctes, bis haec audivi: Munsterus, una vice locutus est atque secundo, quod et audivi; Campensis, unum quiddam locutus est Deus, sed saepenumero illud audivi; Translator, semel locutus est Deus, quod ego iterum atque iterum audivi. Pro cerebro hominum omnia confunduntur, quando hebraismus ad id minus adigit. Paraphrasis Chaldaea sic interpretatur, legem unam locutus est Deus, et bis illam audivimus de ore Moyse.

Chapter 68 of 157