Psalmus LXXII
Psalmi Titulus: « Defecerunt Laudes Vel Hymni David Filii Jesse Psalmus Asaph. »
Quam bonus Deus Israel: [Aug.] Titulus: Defecerunt laudes, vel hymni David filii Jesse psalmus Asaph. [Aug.] Hymnus tria habet laudem et Dei, et cum cantico. Nisi enim hilariter cantetur, non est hymnus. Non autem cantat hilariter, qui non amat, sic: Si sit laus et non Dei, non est hymnus, et si sit Dei et non cum cantico, non est hymnus. Oportet ergo, ut sit hymnus, habere haec tria, laudem et Dei, et canticum. In laude confitentis est praedicatio; in cantico amantis affectio. Praeter solitum vero addit, filii Jesse. In titulis enim saepe nomen David reperitur, sed nunquam additum filii Jesse, nisi hic, quod non inaniter factum est. David enim homo quidam, filius Jesse (I Reg. XVI), regnavit in Israel tempore Veteris Testamenti; in quo Novum Testamentum erat, sed occultum, sicut Christus in David, et in Abraham erat, sed occultus: ut fructus in radice est, sed non apparet. Noverunt autem pauci prophetae et Christum et Novum Testamentum esse in occulto; et praenuntiaverunt utrumque revelandum. Illo ergo tempore, quo latebant spiritualia pro regno illo, ubi regnavit, homo ille filius Jesse et pro hujusmodi carnalibus, carnalis ille populus laudabat Deum, sed regno illo et caeteris temporalibus deficientibus defecit laus, non David filii Dei, sed David filii Jesse, id est carnalis populi. His autem carnalibus deficientibus quae Deus subtraxit, ut quaererentur ea quae occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quae et ante pie coluit Deum; licet propter terrena, quae quidem a Deo quaerebat, non a daemonibus ut gentes. Attendens autem Asaph blasphemos his abundare pro quibus ante serviebat, coepit nutare secundum quosdam de eodem populo, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret, sed admonitus Asaph per haec sibi subtracta, quaerere ea quae non habebat cum malis communia, castigans se de errore, dicit: Quam bonus Israel Deus. Et est sensus tituli talis: Hic agitur de hoc quod defecerunt laudes, vel hymni David non Filii Dei, sed filii Jesse, id est Judaici populi, qui per David regem significatur, cujus laus defecit, quia jam non dat Deus blanda ut pueris ad serviendum alliciendis; et attribuit hic psalmus Asaph, [Alcuin.] id est Synagogae fideli, quae hoc dicit, quae jam sibi contra hoc quod prius agebat, testatur ut credibilius sit. Intentio: [Aug., Cassiod.] Monet ut non pro temporalibus, sed pro aeternis Deum laudemus. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo Asaph describens nequitiam malorum dicit se zelasse prospera eorum, inde tamen correctum, et correctus alios corrigit. Secundo exponens suum et aliorum errorem, dicit se inde reversum 157 ad melius consilium, ibi, ideo convertentur. Tertio aperit quid didicit in sanctuario Dei, ibi verumtamen. Quarto comparat praemium coeleste terrenae voluntati suae et se arguit, ibi, quid enim. Asaph ergo erroris sui recordans et inde poenitens et se castigans, cum admiratione dicit:
VERS. 1.-- « Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde! »
Quam bonus, [Gl. int., Aug.] id est jucundus est, Deus Israel quod non semper fuit visum mihi; sed quibus? his qui recto sunt corde, perversus perversis videtur.
VERS. 2.-- « Mei autem pene moti sunt pedes; pene effusi sunt gressus mei. »
Mei autem. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Modo fateor Deum bonum, sed prius cum non rectum cor esset mihi, pene moti sunt pedes mei, ad errandum, pene effusi sunt gressus mei, ad lapsum non omnino moti sunt pedes. Vel, effusi sunt gressus, sed pene quia coeperam errare, sed non erraveram; coeperam cadere, sed nondum cecideram. Et sunt idem pedes et gressus, scilicet affectus. Vel pedes, accipit pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus sunt actus mali, qui sunt effusi, id est praecipitati. Et dicit, pene, quia cito rediit. Cur ergo moti sunt pedes?
VERS. 3.-- « Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. »
Quia ego intendens super iniquos zelavi, [Cassiod., Aug.] id est invidi eis, et graviter tuli: Quid in eis zelavi? Ecce ego dico pacem temporalem, fluxam, caducam peccatorum, quam solebam adeo petere pro qua et serviebam, videns, non intelligens, quia haec pax videtur, sed non intelligitur, oculos eludit; est enim fluxa atque caduca.
VERS. 4.-- « Quia non est respectus morti eorum; et firmamentum in plaga eorum. »
Quia non est respectus. [Gl. int., Aug.] Exponit breviter quare eis sit data haec pax, ideo, scilicet quia non est declinatio mortis eorum, alia littera, id est quia certa mors et aeterna eos manet, quae non declinat ab eis, nec ipsi ab ea, et firmamentum est in plaga eorum, id est flagellum eorum firmum est, non temporale, sed aeternum, et ideo modo non sunt.
VERS. 5.-- « In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. »
In labore hominum, [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] id est, sanctorum. Ideo enim modo cum sanctis non flagellantur, quia aeternum eis supplicium praeparatur. Vel ita, secundum litteram nostram: Ideo eis haec pax, quia non est respectus misericordiae Dei morti eorum, id est quia non liberat eos a morte peccati. Et non est firmamentum, id est consolidatio in plaga eorum: mortem et plagam, dicit eorum peccata, quae non respicit Deus ut sanet. Et est sensus: Non miseretur Deus eis, solidando plagas eorum. Vel ita: Non est respectus mortis eorum, hoc dicit a simili incurabilis, cui nihil prohibetur: ita et Deus videns illos incurabiles non retrahit eos a malis, sed tradit eos in desideria cordis eorum (Rom. I), alia non mutantur. Vel ita expone: Quam pacem habent mali. [Cassiod.] Quasi dicat: Vidi pacem peccatorum hanc, scilicet quia non est declinatio mortis eorum, id est non cito moriuntur, sed diu vivunt. Et non est firmamentum, vel flagellum in plaga eorum, quia et si aliquando eis plaga infertur, non firmatur, ut duret flagellum correctionis. Unde sequitur: In labore hominum, scilicet sanctorum, non sunt ab infirmitate et plagis velociter convalescunt, nunc sicut homines justi tribulationum quatiuntur flagellis. Unde subdit: Et cum hominibus non flagellabuntur ad correctionem, et quia sic eis modo prospere cedit,
VERS. 6.-- « Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua. »
Ideo superbia tenuit eos [Cassiod., Aug., Cassiod.] quasi dicat, quibusdam manibus, ne evadant. Quod quidem pejus est, scilicet superbia teneri, quam quolibet modo superbire: unde ipsi sunt iniqui. Et hoc est, operti sunt, non dico amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti sunt, et undique ne resipiscant. Unde alia littera habet: Circumamicti, iniquitate ad proximum, et impietate sua, quia contra Deum blasphemi sunt. Et ita nec vident, nec videntur interiora eorum; non videntur, quia ibi miseri sunt qui felices putantur; non vident, quia contemptum nutrit resoluta securitas. Ut autem eorum culpam exaggeret, subdit:
VERS. 7.-- « Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. »
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. [Gl. int., Aug., Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat: Iniqui sunt, et haec iniquitas eorum prodiit in apertum, quasi ex adipe, id est ex abundantia, non ex macie necessitatis. Sunt enim quidam mali ex macie, id est ex necessitate; alii ex abundantia: ut pauper egestate furatur; dives ex cupiditate. Et isti tales transierunt viam rectam, modum hominum, quia non putant se pares hominibus, pauperes despicientes, cum tamen illos cum eis nudos suscipiat vita et putredo post mortem aeque consumat. Ipsi dico tendentes in affectum cordis, scilicet facientes quod placet. Vel, transierunt, quasi dicat, a rectis semitis de vitiis in vitia ruentes, in affectum cordis implendum. Quasi dicat: Desiderio hoc agunt, non necessitate. Et ut gravius eos peccasse ostendat, quam si ex improviso egissent, subdit:
VERS. 8.-- « Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. »
Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam. [Aug., Cassiod.] Non satis fuit eis, quod intus habent nisi extra effundant et alios doceant. Iniquitates locuti sunt non cum timore, sed in excelso, id est palam, id est in manifesto, in alto clare cunctis audientibus et superbe. Vel locuti sunt in excelsum, id est contra excelsum, id est contra Deum blasphemi sunt. Et
VERS. 8.-- « Posuerunt in coelum os suum; et lingua eorum transivit in terra. »
Posuerunt in coelum os suum, [Alcuin., Gl. int., Aug., Hier., Cassiod.] id est ita loquuntur de coelo et de altis, ac si dii essent. Ita enim vel minantur vel quaelibet disponunt, ac si eorum dignitas sit immortalis. Vel posuerunt in coelum os suum, id est superba contra Deum loquuntur, quem blasphemant dicentes Deum vel nescire mala sua, vel non punire. Et lingua eorum transivit in terra, vel, super terram, [Aug., Hier] id est ultra mensuram humanitatis loquuntur, quasi immortales sint; transeunt enim omnia terrena, quia non cogitant se homines posse mori cito; sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. Vel ita, lingua eorum transivit, vel deambulavit, alia littera, modum excedens, et si in terra sint, id est et si ipsi sint in terra, tamen modum transeunt, Vel ita, et lingua eorum, ens in terra, id est locutio eorum facta terrena, transivit, id est defecit, quia praeter rationem veritatis infirma est. Alia littera deambulavit hoc ex Hieronymo in versione juxta Hebraeum TIHALAC, ambulabit.
PARS II. VERS. 9.-- « Ideo convertetur populus meus hic; et dies pleni invenientur in eis. »
Ideo convertetur. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi exponens Asaph suum et aliorum errorem, de prosperitate impiorum provenientem, dicit se inde reversum ad melius consilium, et ut ipse inquireret veritatem rei, intrans in sanctuarium Dei. Quasi dicat: Quia haec temporalia sunt iniquis ex quibus praedicta mala eveniunt, ideo hoc perpenso quod haec mala ex prosperis eveniunt, populus meus quam a veritate deviavit convertetur ad eam, ut sit hic, id est in hac sententia, in qua modo sum. Vel, convertetur huc, id est rediit ad Deum, ad veritatem. Sed quando convertetur? ecce: id est quando dies pleni invenientur in eis, id est quando veniet plenitudo temporis, etc. quo Filius missus est, qui haec docuit contemnere, et aeterna quaerere. Dies namque pleni sunt, quibus Christus venit. Unde Apostolus: Cum venit ergo plenitudo temporis etc. (Gal. IV). Hi ergo sunt in Judaeis qui Christum noverunt. Vel populus meus convertetur ad veritatem, et sic dies pleni, [Hier., Alcuin.] id est perfecti et aeterni invenientur in eis, in futuro, etsi modo non appareant.
VERS. 10.-- « Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? »
Et dixerunt [Cassiod., Aug.] Exponit hic Asaph qualiter populus suus errare coeperit. Quasi dicat: Unde convertetur populus? Ecce et, id est quia dixerunt priusquam converterentur de hac tali cogitatione, de qua modo reversi sunt ad vera eligenda, si, id est an, est scientia in Excelso, id est in Deo, scilicet scit Deus haec, an non? Nondum dicit nescit obfirmata mente, sed adhuc haesitat, et prope est sanitati; et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis aestuant aegri. Si quis autem respondeat: Scit. Iterum quaerunt: Et quomodo scit Deus? Ita ut curet, an ita ut non curet haec? Si quis vero quaerat ab eis: Quare de hoc haesitent? Respondent: Ideo videtur Deus nobis nescire, vel non curare ista, quia mali sunt felices.
VERS. 11.-- « Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. »
Ecce enim ipsi peccatores obtinuerunt per violentiam in saeculo divitias [Rem., Aug.] et non parvas, sed abundantes. Quasi dicat: Ideo eram non peccator ut haberem divitias, sed econtra fieri video.
VERS. 12.-- « Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum; et lavi inter innocentes manus meas. »
Et dixi: [Cassiod., Aug., Cassiod.] Adhuc ex persona dubitantis populi, haec sequentia dicuntur: Ergo, quia illi non serviunt, et habent, sine causa justificavi cor meum. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum haec repudiaverit, melius nos curaverit: de quibus subdit: Et sine causa lavi inter innocentes manus meas, id est opera, non modo cogitationes.
VERS. 13.-- « Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. »
Et sine causa fui flagellatus tota die. [Aug., Hier.] Quasi dicat: Bene servio et flagellor; non servit malus et honoratur et sine causa castigatio mea de perpetratis malis, fuit in matutinis, id est sedula et cita. In ea enim non differtur, illis vero vel sera, vel nulla est, vel in matutinis orationibus.
VERS. 14.-- « Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. »
Si dicebam. [Aug.] Ecce jam se reprimit iste auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Et dicebam: Si, ego narrabo, id est astruam sic, scilicet quod Deus non curet ista, quod juste vivit quis frustra, ecce reprobavi, id est reliqui nationem filiorum tuorum, id est sanctorum patriarcharum et prophetarum. Omnes enim, scilicet Abraham et caeteri, aliter docent: quibus cedere debeo. Non enim omnibus prudentior sum. [Cassiod.] Vel secundum aliam litteram: Ubi enim habemus, et castigatio mea in matutinis, alia littera habet, et index meus in matutino, et est talis sensus, Usque huc Asaph in ancipiti causa suae deliberationis dubitavit. Nunc dicit quo docente veritatem cognoverit. Quasi dicat: Ita haesitando haec dixi. Et in hac haesitatione Christus, qui in matutino surrexit, fuit index meus: Ecce jam remedium, Christus est index, quia viam veritatis indicavit, et mane surgens spem nostram de mundo ad coelum levavit. Et dicebam: Si narrabo sic. Hoc non mutatur, Ecce nationem filiorum tuorum cui disposui, [Aug.] vel concinui, alia littera, subaudis occurrit et obviat mihi, id est occurrit mihi prior praedicatio, quam Israelitis feci, scilicet ut Deum colerent qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit; obviat mihi doctrina Patrum, cui congrui, cui accommodatus sum, sed ne ego reprobarem nationem Patrum, vel priori doctrinae meae contradicerem.
158 VERS. 16.-- « Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me. »
Existimabam vel cogitabam, vel ut cognoscerem vel, scirem hoc, vel, suscepi cognoscere alia littera hoc, [Alcuin., Cassiod.,] id est veritatem rei: quod non ante faciebat, dum dicebat Deum haec non curare. Jam revocatur iste a lapsu, qui non praesumit se scientem contra sanctos. Habet enim jam primum gradum scientiae. Primus gradus scientiae est, dum quis scit se nescire quod prius videbatur scire.
[Cassiod., Alcuin.] Potest etiam totum aliter dici, ut populus ille stultus non dubitasse, sed contra Deum disputasse intelligatur, sic: Unde convertentur de hac tali cogitatione. Et, id est quia dixerunt, priusquam converterentur, quomodo scit Deus? quomodo dicitur scire quae hic fiunt, qui non punit? quasi vel omnino nescit qui non curat humana; et vere, [Cassiod., Alcuin.,] quia, si est scientia in excelso, defectio est hic, tunc injustus est Deus, subaudis qui patitur malos, ideo videtur eis Deus nescire haec, quia ecce et ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias. Hoc non mutatur. Huic autem stulto populo confutando, respondet Asaph. Quasi dicat: Haec dixerunt illi: Et eis confutandis dixi hoc: Ergo si ita est ut dicitis, quod injustus et inscius sit Deus, haec inconvenientia sequuntur, quod sine causa justificavi cor meum, et sine causa lavi inter innocentes manus meas. Hoc non mutatur. Et: Sine causa fui flagellatus tota die; nec hoc mutatur. Et sine causa castigatio mea in manibus. Si dicebam: Hic ostendit aliud inconveniens, et incipit solvere quaestionem auctoritate sanctorum probatissima, ostendens aliter esse quam illi dicant. [Aug., Alcuin.] Et dicebam contra eos si ego Narrabo, id est astruam sic: Ecce nationem filiorum tuorum, id est doctrinam prophetarum et patriarcharum qui omnes Deum justum et omnia scientem docuerunt, reprobavi, id est reprobari judicavi, quod ipsa non est, et ita per inconvenientia haec, patet Deum non esse injustum, vel nescium; existimabam, vel cogitabam. Quasi dicat: Per praedicta inconvenientia volo probare Deum non esse injustum, sed hoc qualiter sit modo cogito, nondum plene persolvo quomodo justus sit, et bonis mala, et malis bona det, mihi nondum perspicue planum est. Sed existimabam, vel cogitabam, ut cognoscerem, vel scirem hoc, id est, hujus rei veritatem, et hoc cognoscere, labor est ante me, [Aug., Alcuin., Aug.] id est laboriosa quaestio ante oculos meos. Quasi enim murus stat mihi in facie, quomodo Deus curet haec et bene sit malis, et bonis male. Vel labor est ante me, id est quantum ad ea quae sunt ante me, id est quantum ad praesentia; quae si attendo ab hujus quaestionis labore non me expedio, vel labor est ante me, id est major me, me superans; et nisi Deus aperiat, labor est ante me, sed non ante Deum. Si ergo fuero ante Deum, nec mihi labor. Illum enim attendens, hujus quaestionis transgrediar murum, quod et facit, id est ad Deum intrat. Addit enim, labor est ante me.
VERS. 17.-- « Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. »
Donec intrem in sanctuarium Dei. [Alcuin., Alcuin., Cassiod., Aug.] Sanctuarium Dei Christus est, in quo sunt omnia consilia super filios hominum, qui ut Deus merita singulorum dignoscit. Et est donec mente in Christum intendam, qui hic prospera non habuit; nunc vero regnat in aeternum cum Patre. Vel sanctuarium Dei, dicit Sancta sanctorum, id est secretum divinae dispensationis. Vel, sanctuarium Dei, dicitur lex divina quam aliquis contuens videt in judicio eos damnandos; et quasi quis diceret: Quid tibi in eo sanctuario? subdit, et intelligam, quasi de eo intendo oculo mentis in finem, ubi omnia secundum merita judicantur. Et hoc est, et non a me, sed in sanctuario positus, intelligam, per praesentia in novissimis eorum, ubi flos saecularium arescit.
PARS. III. VERS. 18.-- « Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. »
Verumtamen [Alcuin., Cassiod.] Tertia pars, Ecce quid didicit iste in sanctuario, scilicet malos nunc prosperis decipi; postea in finem omnibus deserendos bonis a quo malo ipse liberatus est qui etiam terrena quaesivit, sed a Deo. Hic enim dicit etiam in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos, quia et si felices sint, reatum gestant; et frequentes ruinas incurrunt. [Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Non modo in futuro male erit eis; verumtamen sed et hic posuisti eis hunc florem temporalium, propter dolos, id est quia dolosi sunt et in ipso dolum patiuntur, fraudulenti sunt, faciendo fraudem generi humano, in omnibus nequitiis suis, et ipsi fraudem patiuntur, ut terrena eligant et aeterna bona relinquant; dum enim aliquid aliis dolo tollunt, animam suam perdunt; alia littera habet, juxta lubricum posuisti eis: lubricum sunt, temporalia ubi cadunt qui amore sunt juxta, et est posuisti eis, id est positionem fecisti eis juxta lubricum, id est juxta temporalia, quasi modo dolosi fecisti eis, sub specie boni dans quae sunt eis mala, sicut dolosus, dum alium dejicere vult, juxta lubricum ponit. Unde sequitur Dejecisti eos de alto. Dum allevarentur, id est in eo ipso quo allevantur, non dico postquam allevati sunt, quia talis elevatio casus est. Ita in praesenti est eis, sed in futuro.
VERS. 19.-- « Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. »
Quomodo facti sunt [Aug., Cassiod.] Admiratur de eis videns novissima eorum, in desolationem, quia ab omnibus rebus deserti sunt in morte, quae et repente venit eis. Unde subdit: Subito defecerunt sicut fumus deficit dum extollitur, et non communiter cum bonis moriuntur; sed perierunt aeternaliter propter iniquitatem suam. Ita defecerunt
VERS. 21.-- « Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. »
Velut somnium surgentium deficit. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] Vel, somno exsurgentes, alia littera, deficiunt, vel somnium exsurgentis, deficit qui in somno sibi dives videtur. Somniat habere thesauros et honores et hujusmodi, sed evigilans nihil habet; sic isti dum de hac vita in qua caeci dormiunt evigilaverunt, nil nisi miseriam invenient. Et est apta comparatio. Nam quasi clausis oculis videmus bona, quae mox apertis oculis non invenimus. In vita ergo ista somnium est, in morte vigilant scientes quidem. Sed ne modo videantur magna quae eorum sunt, subdit: o Domine, tu rediges ad nihilum imaginem ipsorum, alia littera, id est effigies deformitatum, quas sibi faciunt in civitate Cain. Alius enim ferocitate factus est leo, alius avis levitate, alius aper libidinis sorde: Et hoc in civitate tua, id est in contuitu populi tui. [Hier., Alcuin., Aug., Alcuin.] Vel in civitate tua, id est dum de eis constituetur tua civitas. Vel in civitate tua, id est in coelesti Jerusalem cum eis pulsantibus coelestem regiam, dices: Discedite a me, quia non novi vos. (Matth VII.) Vel imaginem ipsorum dicit gloriam temporis, quae non est vera, sed similitudo gloriae. Et est, imaginem ipsorum, id est gloriam temporalem, quam ipsi quaerunt, rediges ad nihilum in civitate tua, id est in coelesti Jerusalem, quia cum deerit eis veritas supernae civitatis, peribit etiam imago, quia nec similitudinem, retinebunt qui de aeterna beatitudine nil habebunt. Et merito hoc facit Deus eis in sua coelesti civitate, quia ipsi in sua terrena civitate imaginem Dei, scilicet rationem ad nihilum redegerunt. Unde omnes comparati sunt jumentis. Vel de haereticis potest hoc accipi, quorum diversas imagines dives dicit diversas haereses et personas haeresiarcharum, quas sibi in variis dogmatibus induerunt, quas rediget Deus ad nihilum, in civitate sua, scilicet in praesenti, vel in supercoelesti Ecclesia. Ideo perdes eos.
VERS. 22:-- « Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt; et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. »
Quia per eos zelo invidiae inflammatum est cor meum, [Cassiod.] id est invidi felicibus, et renes mei, quibus statur commutati vel resoluti sunt, id est constantia mentis meae resoluta est ut prospera amarem. Gravis culpa, praebere aliis occasionem peccandi, Et ego ad nihilum redactus sum, vanis haerens, injurius Deo factus; et nescivi me peccare. Magna et profunda ignorantia est nescire quod pecces.
VERS. 23.-- « Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. »
Ut jumentum factus sum apud te. [Cassiod., Aug.] Apud Deum vice pecudum sunt, qui contra sancta sentiunt, et tamen in his errans, et nesciens judicia Dei ego semper fui tecum quodammodo, quia ab idolis alienus et tibi credens, et tu
VERS. 24.-- « Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me; et cum gloria suscepisti me. »
Tenuisti manum dexteram meam. [Aug., Rem., Aug., Alcuin., Aug.]
Aliter totum ab illo loco: Quia inflammatum est cor meum, etc. Quasi dicat: Non illos tantum rediges ad nihilum, sed et ego, qui modo talia dico de divitibus, aliquando talia desideravi. Ideo tunc ad nihilum redactus sum, quando pene effusi sunt gressus mei, ut supra dixi. Non est ergo desperandum etiam de hujusmodi. Quod ideo factum est, quia cor meum inflammatum est, vel delectatum, alia littera, terrenis, et tunc renes mei, id est, carnales delectationes, commutati sunt in deterius, id est quando delectaverunt me terrena, renes mei mutati sunt. Et nescivi, hebui, scilicet hebes fui. Quid est quod dicit nescivi? Ecce ut pecus, alia littera, factus sum apud te, cum terrena amans non novi aeterna; sed non recessi penitus a Deo, petens haec temporalia a Deo, non a daemonibus, unde subdit: Et ego semper tecum. Et quia, licet pecus, non recessi a Deo, tenuisti manum, etc. Vel ita totum potest dici, quia inflammatum est cor meum. Ecce conversio hujus Asaph. Hic ostenditur facta inquisitione superius quomodo scit Deus, etc. Quasi dicat: Illos rediges ad nihilum; sed, ego semper ero tecum. Quare? Quia cor meum inflammatum est vel delectatum amore Dei, et cum delectatur cor ad Deum, renes mei, id est carnales delectationes et libidines commutati sunt, in spirituales, id est totus castus factus sum. Unde commutati? quia ego prius ad nihilum redactus sum, id est quia prius ad ea quae nihil sunt, descendi. [Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] Et hoc ideo, quia nescivi, nihil esse; et post: Ut jumentum factus sum apud te, id est mansuetus factus sum ferendo onera. Vel ita continua: Quia inflammatum est cor meum, ideo ut jumentum factus sum apud te. Idem sensus. Et ego ero semper tecum. Et tu tenuisti manum dexteram meam, vel, dexterae meae, alia littera, id est rexisti potestatem dexterae, scilicet quod tecum sum, quod filius sum. Haec est dextera mea. In sinistra vero est pecus amans haec temporalia. Manus ergo est potestas, dextera, id est quod filius, quod tecum sum. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. (Joan. I.) Vel intransitive, tenuisti manum dexteram meam, non sinistram: tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit. Et ne mergamur liberat, ut Petrum et in voluntate tua, non meis meritis deduxisti me, ad verum intellectum, et suscepisti me, id est humanam naturam Verbo unisti cum gloria; quae enim major gloria homini est quam hominem uniri Verbo Dei, et ad dexteram Dei locari? Vel 159 in gloria aeterna suscepisti me, id est suscipies in resurrectione, praeteritum pro futuro.
PARS. IV. VERS. 24.-- « Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? »
Quid enim [Cassiod. Aug.] Quarta pars. Viso malo impiorum bonoque suo, arguit se de prioribus, scilicet quod terrena a Deo quaesivit, et immutat in contrarium, comparans terrenae voluntati suae coeleste praemium. Quasi dicat: Benedixi in gloria me susceptum, quia quid enim mihi est in coelo, quasi tantum et tale paratum est in coelo, quod dici non potest, scilicet tu ipse, et a te quid? id est, quam vile volui super terram, quasi quod habent etiam mali. Quod magnum volui, et quia tale praemium mihi est in coelo. Ideo
VERS. 25.-- « Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum. »
Defecit caro mea, [Cassiod., Aug.] id est carnalis delectatio in opere, et cor meum, id est mala cogitatio, sed Deus est reformator in castitate integra cordis mei, qui tam castum cor mihi fecit, quod gratis jam Deum amo, et pars mea Deus, est: tam magna res, alii eligunt alia, sed ego Deum, hoc est quod est ei in coelo. Deus dico existens in aeternum, quod non alia. Vel pars mea est Deus in aeternum, quia nunquam ab eo ultra separabor, sed semper ero cum eo. Ideo pars mea Dominus.
VERS. 26.-- « Quia ecce qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. »
Quia ecce qui elongant se a te, peribunt. [Aug.] Longe sunt qui a Deo haec temporalia non petunt, sed a daemonibus. Recessit ergo a Deo factus ut jumentum, sed non longe, ait enim: Tecum sum exponendo, perdidisti omnes qui fornicantur post deos alienos. Hi tales sunt longe abs te; huic fornicationi contrarius est castus amor, qui gratis Deum amat, in quo habet omnia. Illi ita: tu autem quid facis?
VERS. 27.-- « Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam. »
Mihi autem adhaerere Deo bonum est: [Aug., Cassiod.] In futuro, quia nihil melius quam videre Deum facie ad faciem, et modo dum sum peregrinus, dum non est mihi res, bonum est mihi ponere in Domino Deo spem meam, quae est quasi anchora praemissa ad terram. Vel de praesenti potest accipi: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, per cultum. Etsi enim erravit, a cultura non recessit. Alia non mutantur. Ad quid hoc bonum est?
VERS. 28.-- « Ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. »
Ut annuntiem omnes praedicationes tuas [Aug.] Id negotii habet iste interim, scilicet laudare Deum, et coamatores facere, Ubi? in portis vel atriis filiae Sion, [Cassiod.] id est in publico Ecclesiae, quae est filia Sion, id est speculationis. Sion enim interpretatur speculatio. Vel in portis filiae Sion, id est in concordia apostolorum, qui sunt portae Ecclesiae. Quia praedicatio quae est praeter unitatem Ecclesiae, inanis est. Vel in portis filiae Sion, id est in virtutibus.
Collatio In Psalmum LXXII « Quam Bonus Israel Deus, » Etc.
VERS. 4.-- Non est respectus morti eorum. Heb. EN HARSZUBOTH LEMOTHAM. Omnes recentiores transferunt ligamina mortis, vel in morte eorum, aut quid simile. Et quia id obscuritatem prae se fert, Munsterus de suo addidit, non habent ligamina anxietatum in morte sua. Textus in Campensi sic habet, Nulla sunt onera, sub quibus occumbant; Paraphrasis, aetate defecti sine longo cruciatu exstinguuntur. Quod si intellexerimus quempiam retrahi et cessare a peccato, recogitata saepius morte, cui ex naturae conditione, ceu vinculis quibusdam necessario alligatus est et obnoxius, congruenter diceremus eum habere ligamina mortis suae, vel etiam si permittetur diutius vivere usque ad canos, nec urgeri ad mortem, is quasi censeretur solutus abire, et vitae dulcedine frui, qui non praeveniretur subitanea aut propera morte. Et ad rem, nec impii student diem extremum attendere, sed addunt peccata peccatis, quasi nunquam morituri. Contingit quoque plerumque ut pii praecoci interitu rapiantur, ubi depravatissimi feliciter agunt dies suos, et ad aetatem usque decrepitam, nullis tribulationibus conquassati, libero cursu perveniunt. Hac igitur ratione reducerentur versiones istorum ad consonantiam Vulgatae editionis. Sed quia D. Hieronymus aliter transtulit quam Neoterici, et succinit editioni nostrae, dum ait quod non recogitaverint de morte sua, non ab re conjecto Septuaginta et Hieronymum legisse vocem Hebraeam HARZUBOTH, compositam ex duabus. Nam HAZATZ Hebraeis sonat interdum sententiam determinare sive decernere, et BATH, quandoque pupillam oculi, quod quatenus conquadret ad respectum quem dicunt Septuaginta, et recogitationem apud Hieronymum etiam me tacente liquet. Psalmodia Romana et Augustinus habent aliam lectionem quae explicatur.
Non est firmamentum in plaga eorum. Postremam particulam, Pratensis, Sanctes, Munsterus, et Interpretes pro Cajetano, vertunt fortitudinem eorum; sana est fortitudo eorum, aut quidpiam simile. Hieronymus, Pellicanus, Campensis, Nebiensis censent vestibula, aut palatia eorum. Siquidem hi deducunt a radice ILLEM, id est colligit manipulos. Illi vero a vocabulo AJAL, id est fortitudo, id est quod ante nos indicavit Sanctes in suo Thesauro. Denique Septuaginta acceperunt aleph, loco he, HULAM, id est plaga eorum, a themate HALAM, id est percussit.
VERS. 6.-- Operti sunt iniquitate et impietate sua. Vocula in Hebr. posita SCHITH valde ambigua, materiam praebuit multiplicium interpretationum. Hieronymus consentit nobis, circumdederunt iniquitatem sibi. Nebiensis est ad verbum nobiscum. In hanc ferme sententiam Munsterus, amictus violentiae involvit eos. Nec longe est, quod ait Sanctes: Operiet se, ut tollat praedam sibi. Campensis pene accedit, sunt qui vertunt firmamentum; Pellicanus, operient firmamentum iniquitatem ipsis; Alii, ornamentum; interpretes pro Cajetano, amicietur ornamento iniquitatis sibi; Pratensis multo secus, Involvet natos iniquitas ipsorum. Ab hoc non discedit Felinus. Hebr. sic habet IATOPH SCITH HAMAS LAMO. Debemus certum tenere, incertum relinquere.
VERS. 7.-- Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Hieronymus, processerunt a pinguedine oculi eorum. Nec dissident alii Hebraici tractatores. Non est mihi improbabile LXX legisse AVONEMO, id est iniquitates eorum, pro ENEMO, cum fere sint eaedem litterae, ac ut probatum est in superioribus, facilis collapsus est in mutua permutatione jod et vau.
VERS. 8.-- Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam. Pro vocabulo cogitaverunt, Hebr. habent IAMIQU, nec satis norunt quid significet. Et enim Hieronymus transtulit, irriserunt; Pratensis, contabescere facient; Sanctes, dissolverunt, quod alioqui obscurum periphrasi clariore reddere voluit; Munsterus, dissolutos reddunt alios; et Campensis, terrori sunt obviis omnibus propter potentiam illorum. In cujus tamen latere, editio secus habet, Nempe, sordent eis omnia. Interpretes pro Cajetano traducunt active, liquefacient; Pellicanus, Nebiensis, et Felinus passive, liquefient seu dissolventur. Praestaret credere vel LXX, vel Hieronymo. Quibus tamen ne unus quidem istorum assonat etiam si impii suis cogitatibus ceu liquefiant, donec eos ad opus perduxerint, aliosque sibi similes effinxerint, id quod poenae innuebatur mox in fine superioris versiculi, transierunt in affectum cordis, irrident quoque quos viderint a suis moribus alienos.
VERS. 10.-- Ideo convertetur populus meus hic. Pro particula hic, Pratensis et Pellicanus vertunt, concussus, scilicet populus. Caeteri sequuntur Vulgatam lectionem, quia HALOM est pronomem loci, HALAM, concussus est. Nescio quid sibi velit editio in Campensi ac Paraphrasis. Prior sic, Idcirco et grex assectantium eos hic versatur; posterior, Propter hujusmodi fluctuabit populus Dei, nunc hoc, nunc illud animo versans. Tametsi et Munsterus interpretatur in scholiis, quod nos dicimus, convertetur populus meus huc, hoc est, apud quos versantur impii, eisdem se addicunt studiis. Idem sequitur Felinus, ipsi viderint. Unum est quod longe lateque dissident ab explicatione sanctorum. Quod autem dicunt populus ejus, hoc est propter fluxam aut mutuam commutationem iod et vau AMMO, vel AMMI.
Dies pleni invenientur in eis. Hier. Quis pleni invenientur in eis? Ergo certo certius est ipsum legisse MI, id est quis, ubi nunc habent exemplaria ME, id est aquae. Septuaginta autem habuerunt IEME id est dies. Quia vero me, id est aquae in plurali et in statu constructionis male cohaerebat cum vocabulo continuo sequenti, nempe pleni, casu paterno, Sanctes et Munsterus addiderunt calicis, ut sit aquae pleni calicis. Rursus ubi dicimus invenientur (et concordat Hieronymus) ubi vertunt exprimentur. Siquidem IMATZU declinaverunt a verbo MATZATZ LXX; et Hieronymus a verbo, MATZATH, id est invenit.
VERS. 13.-- Et dixi; ergo sine causa Duo haec verba, et dixi, sunt apposita a LXX, quibus exprimerent quod suppressum subaudiebatur. Nam et simile ea editio quae est in Campensi, fecit hoc modo, Sic ergo mecum reputabam. De hujusmodi ratione non semel dictum est.
Lavi inter innocentes manus meas. Frusta torquetur Faber et Coecus, melius et convenientius dici, lavi in innocentia manus meas. Hebraice quidem habet NIQAION, id est innocentia, quam si interpretemur de capite Christo Salvatore nostro, in confesso est rectius competere quod laverit manus suas in innocentia quam inter innocentes, quandoquidem omnes peccaverunt. Sed cum apertissime sit quoque psalmus de membris pene motis ad pacem malorum adeo ut videantur fluctuare, et de providentia Dei dubitare ubi tamen sapientia carnis loquitur, apte dictum est, lavi inter innoeentes manus meas.
VERS. 15.-- Ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. Hieron., reliqui interpretes pro Cajetano, negavi. Quae non dissonant. Pratensis habet praevaricatus sum; Felinus, injurius fuero; Munsterus, fefelli. Consentit Nebien. Sanctes fecit sensum quem voluit caput suum, Ecce, inquit, generatio filiorum tuorum dicent quod praevaricatus sum, cum nemine dubitante , BAGADTI, sonet Hebraeis reprobavi, etiamsi alia notet. Hier. enim exponit illam versionem, generationem filiorum tuorum praevaricatus sum.
VERS. 18.-- Verumtamen propter dolos posuisti eis. Hebr. habet in lubricis, pro propter dolos, BAHALAQUOTH, ut reddunt et Hier. et alii. Caeterum , HALAQ, designat lenire, blandiri, adulari, ob id non incongrue nomen deductum sonabit fraudulentias. Unde Nebiensis vertit, in adulatione. Magister tamen in explanatione, ad consonantiam redigit. Tantum offendit Fabrum et Caecum tenor locutionis, eo tandem contentionis pertingentes, ut eradant praepositionem propter, et dicatur dolos posuisti eis; alioqui sensus maneret truncus, vel addatur verbum mala, ut in Graeco legitur, κακά, et in psalmodia Romana. At vero ex Augustini enarratione colligitur quod dolos secundo debeat ex commoditate sensus subintelligendo ita replicari: propter dolos posuisti eis dolos. Ait enim: « Quia fraudem faciunt, fraudem patiuntur. »
160 Dejecisti eos dum allevarentur. Hieronym. in interitum. Alii vertunt, in desolationes, vel ruinas, quod dicimus, dum allevarentur. Hebr. LEMASSCHUOTH. Certe declaratur tamen elevationem esse ad graviorem casum. Quamobrem nulla est distantia sensus. Si etiam vox illa descenderet a NASA, cum puncto quod dicunt smol, procul dubio significaret elevationes.
VERS. 19.-- Perierunt propter iniquitatem suam. Recentiores, consumpti sunt ab horroribus, dicunt. Quid tandem usque adeo horrendum quam peccare, et in manus Dei viventis incidere? Quanquam BALLAHOTH, valeat duci a BALAL, id est confudit. Inde BEL nomen idoli. Et ab eadem radice Hebraei efferunt, si Munstero credimus, TABLITH, id est confusio, scelus. Et magis causam adjuvat quod Rabbi David, referente Sancte, astruit per methatesin positum esse BALLAHOTH, pro BEHALOTH, quasi innuat quod metathesis eam faciat significantiam. Sed et Hieronymus vertit consumpti sunt, quasi non sint, ut appareat vocabulum inclinasse a verbo BALAH, quod est consenuit, inveteravit; vel ab HABAL, id est vane egit.
VERS. 20.-- In civitate tua. Solus Sanctes, quantum licuit videre, dicit cum sustentaverit eos. Cur autem, viderit caput hominis, siquidem ipsissimum Hebraicum, BAIR, est in civitate tua. Verum est tamen quod Chaldaeus paraphrastes aliquatenus accedit, in die judicii magni, ait, surgere eos faciet a domo sepulcri.
Imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Et ad eumdem modum prorsus Hieronymus. Caeteri vertunt despicies, sive negliges: sic tamen ut Munsterus in scholio interpretatur, ad nihilum redigere TZALMAM TIBZEH.
VERS. 21.-- Inflammatum est cor meum. Plures transferunt arescet cor meum. Verbum Hebraicum bifariam sumitur HAMETZ, tum pro fermentavit, tum pro violentiam fecit. Hinc Hieronymus vertit contractum est cor meum. Interpretes nostri expresserunt metaphoram. Augustinus et psalmodia Romana habent delectatum est cor meum, in diversum ut videtur sensum. Nam fermentum nunc in bonum, nunc in malum Scriptura usurpat, ut Matth. XVI: Cavete a fermento Pharisaeorum; rursus XIII: Simile est regnum coelorum fermento.
Renes mei commutati sunt. Neoterici vertunt, renes mei aculeis puncti sunt, sive in renibus meis acuar. Licet facilis sit conciliatio, verumtamen verosimile est LXX finitimas radices confudisse, utpote SCHANAN, et SCHANAH; illud sonat Hebr. acuit; hoc mutatus est. Caeterum Hier. traduxit, lumbi mei velut ignis fumigans, quod et thargum fere facit, teste Sancte, renes mei velut ignis. Apparet Hieronymum in duas legisse dictiones sic: ASCHAN. Siquidem ES, per punctum tzere significat ignem. Et ASCHAN, fumus.
Ad nihilum redactus sum. Hebraei BAAR. Hebraicantes, stultus, insipiens. Sed cum radix ejus BIER, significet consumpsit, et exterminavit, quid vetat interpretes vertisse, redactionem ad nihilum?
VERS. 24.-- Quid mihi est in coelo? Munsterus apposuit praeter te. Et si hoc facit dilucidioris sensus gratia, hanc legem patiatur, in auctoritate veterum interpretum, ac mox: Et a te quid volui super terram, simpliciter legitur in Hebr.: et tecum non volui in terra, ubi subaudiendum est quidpiam, vel ut habet Munsterus, neminem volui in terra. Eadem opera interpretes subinde talia quaedam fecerunt ut decuit. Quod autem legimus interrogative, alii pronuntiative, posteriorem clausulam. Nihil laeditur sensus.
VERS. 25.-- Deus cordis mei. TZUR LEBABI, robur seu fortitudo cordis mei. Caeterum notum est fortem et petram pro Deo usurpari.
VERS. 29.-- In portis filiae Sion. Haec coronis in Hebraeo subticetur, fortasse adjectitia est ex psalmo.
VERS. 9.--In Graeco ponitur, ἐν ταῖς πύλαις τῆς θυγατρὸς Σιών.
Chapter 79 of 157