Skip to the text

Psalmus LVIII

Psalmi Titulus: « In Finem Ne Corrumpas, Vel Disperdas David In Tituli Inscriptione, Quando Misit Saul Et Custodivit Domum Ejus, Ut Interficeret Eum. »

Eripe me de inimicis meis, Deus meus. Titulus: In fine ne corrumpas, vel disperdas David in tituli inscriptione, quando misit Saul et custodivit domum ejus, ut interficeret eum. Legitur in libro Regum quod Saul quaerens interficere David, misit satellites suos, ut custodirent domum David, ut eum mane exeuntem occiderent. Quod cum praescisset uxor sua Michol filia Saul, nocte deposuit eum per fenestram, et sic evasit (I Reg. XIX). [Aug., Cassiod., Aug.] Huic historiae alludit titulus, de qua tamen non agit psalm., sed de significato ejus. David enim Christum significat; domus ejus sepulcrum Christi; Saul regem Judaeorum; regnum Judaeorum, qui miserunt custodire sepulcrum. Sed non videtur convenire quod dicitur, scilicet ut Saul interficeret eum. Jam utique interfectus erat Christus, quando miserunt. Quaerebant autem eum interficere, non corporaliter, sed spiritualiter, id est nomen et famam ejus exstinguere de gentibus, ne crederent in eum: quod tamen efficere non valuerunt. Vivit enim rex super Judaeos et gentes. Hoc et Spiritus sanctus per Prophetam praedicit hic. Et est sensus: Psalmus iste tendens in finem, id est in Christum. Hoc agit, ne, tu Pilate, vel Judaee, corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione. Hoc idem supradixerat in aliis titulis. Frustra ergo tentat aliquis disperdere, quod toties divina prohibet auctoritas. Cum autem Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX) , impletum est quod hic dicitur, scilicet ne corrumpas, vel disperdas David in tituli inscriptione. Non ideo corrumpas. Quando quia misit Saul, id est regnum Judaeorum, et custodivit domum ejus, id est sepulcrum Christi, ut interficeret eum, id est nomen et famam ejus tolleret, ne crederetur in eum. A quibus frustratis hic liberatus ostenditur, et famam habere in omnibus gentibus. Et loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus. Intentio: Monet ut nemo Christo contradicat. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo orat liberari ascendendo ab imis ad alta. Orat etiam pro salute gentium. Secundo confirmat salutem gentium. Et orat salutem Judaeorum, ibi, convertentur. Tertio affirmatur salus Judaeorum, et utroque pariete collecto, grates aguntur, ibi, convertentur. Totus itaque Christus, quasi ab inimicis obsessus, clamat dicens:

VERS. 1.-- « Eripe me de inimicis meis, Deus meus; et ab insurgentibus in me libera me. »

Eripe me de inimicis meis, Deus meus. [Aug., Cassiod., Aug., Hier., Cassiod.] Factum est hoc in carne Christi, fiet et in membris, dum vero qui sine macula est, hoc petit. Quod necessario exspectamus ostendit. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus et angeli ejus, insurgere quotidie super nos, et illudere velle infirmitati et fragilitati nostrae, et deceptionibus, suggestionibus, tentationibus quibuscunque laqueis irretire, cum adhuc in terra vivimus. Et nota quod quatuor sunt genera adversariorum, quae hic distinguuntur, scilicet inimici qui nocendi votum habent, nec tamen hoc ardenter appetunt; insurgentes qui jam commoti et animo parati sunt; operantes, qui jam dura mente scelus opere complent; viri sanguinum, qui non solum contumelias ingerunt, sed etiam fundunt sanguinem: quod fecerunt Judaei qui Christum prius, post etiam apostolos occiderunt. De iis ergo ait, eripe me de inimicis meis, qui me odio habent, Deus meus, et libera me ab insurgentibus in me, qui verbis nocent.

VERS. 2.-- « Eripe me de operantibus iniquitatem; et de viris sanguinum salva me. »

Eripe me de operantibus iniquitatem, [Gl. int., Aug.] scilicet qui colaphizant, etc. et hujusmodi; et salva me de viris sanguinum, scilicet qui justum, id est Christum occiderunt, post et suos.

VERS. 3.-- « Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes. »

Quia ecce ceperunt animam. [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Aug.] Loquitur hic Christus in persona sua. Quasi dicat: Eripe, salva. Quid enim illi tibi faciunt? utique mala, quia ecce ceperunt animam meam, scilicet vitam corporalem, quia irruerunt cum impetu in me humilem fortes in temporalibus, scilicet abundantes, qui non ponunt Deum adjutorem suum, sed sperantes in divitiis praevaluerunt in vanitate sua. 124 Vel fortes etiam sunt superbi qui praesumunt de justitia sua, qui insultant Christo conviventi cum peccatoribus, quibus non est opus medicus; sed eum occiderunt tanquam justi reum: sed tamen non est in eo iniquitas. Et hoc est, irruerunt in me fortes, id est de justitia superbi, quasi in reum, sed in me peccatum non invenerunt. Unde subdit:

VERS. 4.-- « Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine: sine iniquitate cucurri et direxi. »

Neque tamen iniquitas mea, [Aug., Cassiod., Hier., Aug., Alcuin.] quam in eos fecerim, causa fuit quare irruerunt, neque peccatum meum, quod in me sit aliquomodo. Vel, neque iniquitas mea, id est malevolentia fuit causa, neque peccatum meum, operis. Domine, sed sine iniquitate cucurri viam hujus mundi. Unde alibi: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII) . Et direxi distortos quantum in me est. Vel, secundum aliam litteram. Et dirigebar ad te. Et ideo

VERS. 5.-- « Exsurge in occursum meum, et vide; et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel. »

Exsurge, [Aug., Alcuin., Aug.] qui dormire videris, id est adjuva me. Exsurge dico, in occursum meum, quasi curro ad te moerendo, et tu occurre mihi, et redde pro merito. Et vide, id est fac videri quomodo ad te curro, et alios dirigo, ne pravum putent quod rectum est, et sequantur. Vel ita, exsurge in occursum meum et vide, id est innotesce, et fac videri quod exsurgis in occursum meum, id est quod tibi aequalis sim. Occurrere enim non nisi de aequalibus dicitur. Christus enim non desiit esse aequalis Patri, licet pro nobis factus sit infirmus, qui seipsum exinanivit formam servi accipiendo (Philip. II). Unde in Evangelio se gallinae comparat, dicens: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti (Matth. XXIII) . Nulla enim avis adeo videtur infirmata propter pullos, quemadmodum gallina, cujus vox raucescit, fit hispidum totum corpus, deponuntur alae, laxantur plumae. Et ea est materna pietas, vel charitas, quae invenitur infirmitas. Sic et Christus propter nos infirmatus est, ut nostram tolleret infirmitatem; sed in ea tamen infirmitate occurrit aequalis Patri. Ita enim assumpsit quod non erat, ut non amitteret quod erat. Ita ergo se exinanivit, quod dignitatem quam habebat cum Patre, nobis non demonstravit. In ipsa ergo infirmitate agnoscendus est Patri aequalis, non visione corporali, sed fide, ut quod videre nondum potuimus, saltem credamus; et dum hoc credimus in nobis, ad Patrem ascendit. Unde Mariae Magdalenae, cui primo post resurrectionem apparuit ait: Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX). Quid est hoc, noli me tangere? Nonne postea mulieres redeuntes a monumento adoraverunt eum, et pedes ejus tenuerunt? (Matth. XXVIII.) Sed hic agit de tactu mentis, non corporis, id est non solum credas quod vides, ne haereat nimis humanitati meae aspectus tuus quasi tactus tuus. Hoc ideo dico, quod nondum ascendi ad Patrem meum, utique in corde tuo, quia nondum, postquam vidisti me mori, credis me Patri aequalem. Attende quibus gradibus ascendit. Coepit enim ab infirmitate, et paulatim ascendens ad gloriam resurrectionis, et ad Patris aequalitatem pervenit. Deinde sequitur oratio pro gentibus convertendis, cum ait, et tu, Domine, Deus virtutum coelestium, Deus Israel, scilicet qui videris Deus unius gentis, quae te colit,

VERS. 6.-- « Intende ad visitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. »

Intende ad visitandas omnes gentes, [Aug., Gl. int., Cassiod.] quia infirmae sunt omnes, ut omnes congregentur ad nuptias. (Matth. XXII) Dico, intende, et tamen non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, ita ut relinquas peccata impunita, sed persequere, puni, converte. Et ita facit, quia nulla peccata relinquit impunita, quia vel homo poenitens, vel Deus judex punit. Vel ita, est quaedam iniquitas, quam qui facit, ejus non miseretur Deus ad salutem. Haec est defensio peccatorum, quando defendit homo quod Deus odit. Unde: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret (I Joan. V) . Et est, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, id est, illud peccatum quod est ad mortem, pro quo non est orandum. Vel ita, visita omnes gentes; et tamen, non miserearis omnibus Judaeis, et si quibusdam.

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 7.-- « Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes; et circuibunt civitatem. »

Convertentur. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Secunda pars, ubi orata salus affirmatur gentium, et oratur salus Judaeorum. Dico, intende, et vere intendes, quia convertentur gentes ab idolis, ad vesperam, id est in ultima aetate saeculi. Et famem convertendi alios, patientur, qui dolebunt, si non poterunt convertere, ut canes, scilicet latrando contra hostes, et circuibunt civitatem, id est munient Ecclesiam contra haereticas impugnationes. Et

VERS. 8.-- « Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum, quoniam quis audivit? »

Ecce, [Cassiod., Gl. int., Aug., Gl. int., Aug.] scilicet in manifesto, loquentur in ore suo, ad informationem fidelium et haereticorum impressionem, et gladius Spiritus sancti, quod est verbum Dei. Vel mors, alia littera, quod idem est; illo quippe gladio occidunt malos, ut vivant; boni percutiunt, ut sanent, erit in labiis eorum, et vere quoniam qui audivit talia, alia littera, qualia scilicet praedicabunt? nullus. Ita omnes mirabuntur. Vel ita secundum litteram nostram. Ideo frequens praedicatio est in labiis, quoniam quis audivit eos? quasi pauci audient eos.

VERS. 9.-- « Et tu, Domine, deridebis eos; et ad nihilum deduces omnes gentes. »

Et [Cassiod., Aug.] eos qui non audient, tu, Domine, deridebis in futuro. Et omnes gentes, quae te non venerantur, ad nihilum deduces tunc. Vel ita ab illo loco, convertentur. Hic agit de Judaeis, sic, dixi, non miserearis, omnibus Judaeis, quibusdam vero misereberis, tu, quia convertentur ad vesperam, id est scrius post ascensionem, et missum Spiritum, quod antequam crucifigerent debuerunt facere; et famem, convertendi alios, patientur ut canes. Gentes ante dicebantur canes pro immunditia, sed et Judaei se canes, id est peccatores, cognoscunt, ut mulier Chananaea, quae se humiliter recognoscens, ait: Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV) . Esuriebat panem coelestem. Ita et isti quia se canes agnoscunt, esuriunt et bene agunt. Male vero, qui saturati putativa sua justitia dicunt cum pharisaeo: Jejuno bis in Sabbato (Luc. XVIII) . Circuibunt, evangelizando, civitatem, scilicet circumstantiae, id est mundum qui circumstat undique; Judaeam, ubi haec dicebantur. Ecce loquentur in ore suo, id est stomachabuntur, et irascentur adversus pigros ad fidem, dicentes: Non mirum si stomachamur et irascimur, quoniam quis de Judaeis, audivit nos, id est, quis de Judaeis credidit auditui nostro? quasi dicat: Judaei non credunt nisi pauci. Et licet Judaei non credant, tamen per credentes Judaeos annuntiatur gentibus. Unde ait: Et gladius, vel mors, est in labiis eorum. Hic est gladius bis acutus, utroque incidens testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei, Surge, Petre, macta et manduca (Act. X) . Et tu, Domine, quasi ipsi loquuntur contra pigros. Et tu, Domine, deridebis eos, id est pro nihilo habebis eos, dicentes, quis audivit, quare deridebis? quia ad nihilum deduces, pro nihilo habebis, convertere, omnes gentes, id est facile convertes, quia facile erit tibi facere ut credant in te omnes gentes. Ac si dicat: Omnes gentes Christianae futurae sunt. Et dicitis, quis audivit, hoc prius in persona Ecclesiae: sic illi sunt fortes de se praesumentes. Ego autem

VERS. 10.-- « Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. »

Fortitudinem meam ad te custodiam, [Aug., Gl. int., Aug.] id est non a te recedam de me praesumens. Illi enim fortes ideo ceciderunt, quia ad te non custodierunt fortitudinem suam, et merito ad te custodiam, quia, Deus susceptor meus es, quia de imo meo in altum suum me suscepit; Deus meus. Deinde mutans personam subdit, Deus meus, est spiritualiter, quia misericordia ejus praeveniet me; nihil attuli cur miseretur, nullus enim meretur dona Dei. Et quod misericordia est quae praevenit me,

VERS. 11.-- « Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos; nequando obliviscantur populi mei. »

Deus ostendet mihi super inimicos meos, vel inimicis meis, [Aug., Alcuin., Gl. int.] id est, per inimicos meos, id est quantam circa me habuit misericordiam demonstravit mihi in illis circa quos non habuit, quia de eadem massa aliud in honorem, aliud in contumeliam fecit. Unde Apostolus: Sustinuit vasa irae apta in interitum in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae (Rom. IX) . Rogat autem statim Ecclesia pro ipsis inimicis dicens: O Deus, ne occidas eos, etsi peccata eorum, scilicet ne obliviscantur legis tuae. Alia littera, hoc esset eos occidi, scilicet oblivisci legis Domini, ipsa est vera mors in profundum irae peccati. Vel ita in persona Christi ab illo loco, fortitudinem. Et agit de Judaeis. Quasi dicat: Irruerunt in me fortes, scilicet Judaei, quos et si possem perdere, tamen, fortitudinem meam custodiam ad te, id est secundum dispositionem tuam. Et si enim possem disperdere Judaeos, tamen permitto vivere, servans fortitudinem meam ad te, id est ad tuam dispositionem. Quod debeo, quia Deus ostendit mihi, consideranti, super inimicos meos. Quid de his agendum sit cujus consilio acquiescere debeo, quia Deus est, susceptor meus, et Deus meus, et misericordia ejus praeveniet me, quia Christum praevenit prae consortibus suis (Psal. XLIV), cui sine mensura dedit spiritum (Joan. III). Et iste Deus, repete, ostendit mihi super inimicos meos, id est Judaeos, quid de eis sit agendum. [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Quid tibi agendum de eis ostendit, cum pro eis orarem, ut non occidantur, et cum haec deberet dicere, non verbo, sed actu ostendit. Orat pro eis ad Patrem: O Deus Pater, ne occidas eos, hoc specialiter de Judaeis potest accipi. Hoc est quod Pater ei ostendit, ne occidas eos. Precatur, ne Judaei funditus pereant. Dispersi quidem sunt, ut ad conversionem provocentur. Vel ut Ecclesia ab inimicis testimonia veteris legis habeat. Ideo pro eis orat, dicens: Ne occidas eos, qui me occiderunt, sed maneat gens Judaeorum cum signo circumcisionis Sabbati paschae, ut Cain signum habuit, ut eum nemo occideret (Gen. IV). Ita et gens illa habens signum suum non est occisa, quia necessaria est credentibus, et in ipsis praecisis ostenditur, etiam quae sit misericordia insertis. Ideo ne occidas, nequando populi, et si non modo obliviscantur mei, si non testes legis, mortis Christi sint. Nec occidas, sed

VERS. 12.-- « Disperge illos in virtute tua; et depone eos, protector meus Domine. »

Disperge per omnes gentes illos, [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] scilicet Judaeos, qui portant codices nobis. Et hoc in virtute tua, quia tu fortis es, non ipsi, et depone, vel deduc, alia littera, eos, id est eos non deseras, sed deduc, conservando, in quo es protector meus, Domine, id est in quo me proteges, ut scilicet de eis habeam testimonium. Vel secundum litteram nostram, et depone eos, ut sint opprobrium omnibus. Vel, depone eos, in eo quod mali sunt, ut boni surgant, ut in Paulo actum 125 est, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus (Act. IX). Tu, inquam, depone qui es protector meus, Domine. Obscura est littera. Haec obscura enim sunt quae hic dicuntur, et timeo ne bene insinuentur. Quasi dicat: Non eos occidas, sed

VERS. 13.-- « Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. »

Delictum oris eorum occide, [Aug., Gl. int., Aug] id est dimitte, et ipsum labiorum ipsorum sermonem occide, id est, inexpletum effice, ut resuscitatum paveant, quem perdere voluerunt, et quem in terra contempserunt, in coelo ab omnibus gentibus adorari mirentur. Vel ita depone eos, et etiam delictum oris eorum, scilicet delictum cogitationis depone, et sermonem labiorum ipsorum, id est delictum verbi, et sic comprehendantur conversi, in superbia sua. Comprehenditur aliquis in superbia sua, cum immanitatem peccati sui attendens, videt se superbe egisse, quia et frustra hoc quidam Judaeorum conversi noverunt, scilicet quia factum eorum in irritum venit, et peccatum remansit super eos. Et sic comprehensi sunt in superbia sua. Et hoc est, et comprehendantur in superbia sua, in qua visi sunt praevalere, id est sciant se superbe egisse et inaniter, quia frustra irruerunt fortes: non enim vitam, sed mortem occiderunt. Mors quippe in moriente exstincta est, et vita in resurgente die tertio resurrexit. Et ita invenerunt se nihil damnasse, et nihil fecisse, et de magnitudine peccati plus humiliati sunt, et ea humilitate plus consummantur, id est perficiuntur. Nihil enim sic impedit perfectionem ut superbia. Superbiae autem comes est invidia, nec fieri potest ut superbus non invideat. Unde et diabolus qui superbia corruit, homini invidit. Facinus ergo, id est magnitudo considerata facinoris, attulit superbiam, ut Paulo angelus Satanae (II Cor. XII). Facinus vero delevit venia.

VERS. 14.-- « Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione; in ira consummationis et non erunt. »

Et de exsecratione. [Gl. int., Hier., Cassiod., Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Comprehensi sunt in superbia; et sic de exsecratione, in qua sunt Judaei inter gentes. Vel quod Christum exsecrabatur. Et de mendacio, quo perverterunt Scripturas, annuntiabuntur ab apostolis et aliis in exemplum esse. In consummatione, vel annuntiabuntur consummationes, alia littera, id est praedicabitur ab apostolis, ubi abundavit delictum exsecrationis et mendacii, super abundavit et gratia perfectionis (Rom. V), et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. Vel ita secundum aliam litteram, et de maledicto, scilicet quod putatis maledictum pendentem in ligno (Deut. XXI); et de mendacio, quod scilicet dedistis pecuniam custodibus ut mentirentur (Matth. XXVIII), annuntiabuntur in consummatione, id est ideo magis perficiuntur, quia in his deprehensi sunt. Et hoc totum factum est in ira consummationis, id est in vindictam Dei qua consummat. Est enim ira, id est vindicta Dei consummationis, qua aliquando vindicat Deus ut perficiat; et est consumptionis, ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV) . Dico comprehenduntur in superbia sua, e t ita non erunt homines in superbia sua in qua comprehensi sunt.

VERS. 15.-- « Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. »

Et tunc scient quia Deus dominabitur Jacob, [Aug.] id est Judaeorum, et finium terrae, id est gentium, quas ut canes contempserunt. Antea enim sibi justi videbantur Judaei, sed ostenditur eis quod non sine Christo, qui dominatur Jacob, et deposita superbia sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.

PARS III. Διαψαλμα. VERS. 16.-- « Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes; et circuibunt civitatem. »

Convertentur. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi affirmatur salus Judaeorum, et utroque pariete collecto grates aguntur. Quasi dicat: Comprehendantur in superbia sua. Et sic convertentur plenarie ad vesperam, id est in fine mundi. Vel convertentur, et si ad vesperam, id est post interfectionem Christi, quod antea debuissent; et famem patientur ut canes, id est ut peccatores, non ut oves, cognoscentes se infirmos, ut sani fiant, nemo enim insanabilior est eo qui sanus sibi videtur: qui vero infirmos se agnoscunt, sanantur. Unde, multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt (Psal. XV) . Et circuibunt civitatem, sicut supra. Et

VERS. 17.-- « Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. »

Ipsi, [Cassiod., Aug., Gl. int., Alcuin., Aug.] jam digni, dispergentur utique ad manducandum ut alios lucrentur. Si vero non fuerint saturati fidem populorum et murmurabunt tunc, ut olim in deserto murmuraverunt. Vel, et murmurabunt, id est dolebunt, et non tantum dispergentur. Vel, et murmurabunt, contra pigros, id est increpabunt alios nolentes credere. Ideo vero dicit, et murmurabunt, quia et supra murmur eorum dixit dicentium: Quoniam quis audivit?

VERS. 18.-- « Ego autem cantabo fortitudinem tuam; et exaltabo mane misericordiam tuam. »

Ego autem [Aug., Gl. int., Cassiod., Hier.] Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto, jam tota Ecclesia gaudet. Quasi dicat: Longe erat prius uterque paries, sed ego, jam tota Ecclesia, cantabo fortitudinem tuam, qua gentes erigis, et Judaeos humilias. Et mane, scilicet transactis tentationibus, cum nox saeculi transierit, quando jam latronum insidias, scilicet diaboli et angelorum ejus non expavescemus, quando ipsum Dei Verbum tanquam solem contemplabimur. Hoc, inquam, mane exaltabo ut Christus mane surrexit. Unde: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX) . Apostoli enim ad vesperam fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Et exsultabo, dico, suscipiens misericordiam tuam, quae erit in remunerationem. Vel, exsultabo mane Dominicae diei, suscipiens misericordiam tuam, id est Christi resurrectionem. Exsultabo.

VERS. 19.-- « Quia factus es susceptor meus et refugium meum, in die tribulationis meae. »

Quia factus es susceptor meus, [Gl. int., Cassiod.] dum Ecclesia sublevatur de imo in altum; et refugium meum in die tribulationis meae, quando scilicet gratum est. Et, o Deus, qui es

VERS. 20.-- « Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea. »

Adjutor meus, [Gl. int., Aug.] id est cooperator, tibi psallam, id est operabor, non tantum cantabo, quia tu Deus, susceptor meus es. Magnum est quod Deus susceptor es, et tu idem Deus meus, misericordia mea, per omnia, quia totum gratis das, cum multa dixit, non tamen omnia, sed in hoc uno omnia comprehendit, quia totum est ex dono Dei. Ideo iste impletus bonis ejus, non invenit quid vocaret eum, nisi misericordiam suam.

Collatio In Psalmum LVIII: « Eripe Me De Inimicis Meis, » Etc.

VERS. 4.-- Sine iniquitate cucurri et direxi. Hebr. BELI AVON IERUTZUN VIICONANU, id est sine iniquitate cucurrerunt aut current, et dirigentur sive praeparabuntur. Quod si referas ad David aut Christum, subaudiendum erit, opera mea cucurrerunt sine iniquitate. Ob idque LXX, quo apertior esset sensus, verterunt singulariter sub prima persona. Durum enim esset referre ad satellites qui circumdederunt David, aut perfidos Judaeos adversus Christum saevientes. Quomodo enim sine iniquitate? Propterea Hieronymus signavit distinctionem hic, non inique egi, per verbum, deinde addidit; et illi currunt et praeparantur subscribit Nebiensis; at Munsterus propter absurditatem sensus, coactus est adjicere pronomen mea, aut subaudire, absque iniquitate mea, concurrunt et disponunt se. Id quod et fecit Chaldaeus, ut iniquitatis destitutio respiciat David aut justum; cujus innocentia, licet perfecta, nihil effecit quominus maligni hostiliter persequerentur, nulla aequitatis habita ratione.

VERS. 7.-- Famem patientur ut canes. Hebr. ICHEMU CACALEB, tumultuabuntur vel vociferabuntur, aut latrabunt, secundum Hieronymum; sed emphasim ipsam accommodatis verbis expresserunt Interpretes LXX, canis famescens quo non discurrit, quando non latrat? Quod et manifestius demonstratur versu 17 hujus psalmi. Post similem enim versiculum in subjectis dicitur: Si non fuerint saturati, murmurabunt.

VERS. 10.-- Fortitudinem meam ad custodiam. Ita Hieronymus. Hebr. nunc legunt UZO, id est fortitudinem ejus, quod est durius, loco UZI, id est fortitudinem meam. Et indicavimus aliquoties fluxam esse migrationem, vau in iod, et contra accommodatius tamen quadrare fortitudinem meam, quam fortitudinem ejus, puto liquere. Unde translator ad Campensem, robur meum, tibi acceptum fero; et Chaldaeus paraphrastes, fortitudo mea, te observabo. Nebiensis vertit, fortitudo eorum, te observabo. Ac interpretatur sermonem esse defectivum et admirativum. Quasi dicat: Propter immensam eorum fortitudinem te observabo.

Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Ex hoc loco praeter infinitos colligitur codices variasse etiam in Hebraeo. Nam Sunia et Fretella primo legerant, Deus meus, voluntas ejus praeveniet me. Quibus respondens Hieron. ait, pro quo in Graeco scriptum est ἔλεος αὐτοῦ προφθασει με, id est, misericordia ejus praeveniet me. Quod et verius est. Sed in Hebr. scriptum est: Dei mei misericordia praeveniet me. Et tamen aliter nunc videmus in Hebraeis exemplaribus. Quaedam enim sic habent ELOHE HASDI, alia ELOHE HASDO. Eoque Munsterus et Sanctes dixerunt, Deus misericordiae, seu pietatis meae. Chaldaeus, Deus bonitas mea; Nebiensis, Deus misericordia mea; caeteri, Deus misericordia sua praeveniet me; et interpretes pro Cajetano, extra locutionem consuetam, Deus gratiae suae praeveniet me, translator ad Campensem, Deus bonitas tua convertit me. Et tamen hic est versiculus quem cavillantur Faber et Caecus. Ad sententiam denique parvi refert.

VERS. 11.-- Nequando obliviscantur populi mei. De hoc versiculo dicamus quod scribit Hiero. ad Suniam et Fretellam, Nequando obliviscantur populum tuum. Pro quo in Graeco scriptum est μή ποτε ἐπιλαθωνται τοῦ νόμου σου, id est, ne obliviscantur legis tuae. Sed in LXX et in Hebr. non habetur populi tui, sed populi mei, et a nobis ita versum est. Haec ille. Ubi videtur accipere populi mei, sub gignendi casu, quanquam alii accipiant sub recto. Unde ad tollendam ambiguitatem, verterunt; nequando obliviscatur populus meus. In Hebr. tamen verbum oblivisci ponitur plurative IISCHKEHU, in explanatione magistri, quasi contexitur, mei, ut sit pronomen primitivum, et respiciat Deum. Jamque sciendum Graeca volumina, August. et psalmodiam Romanam habere legis tuae. Unde argumento est germanam LXX lectionem, non hic esse perpetuo.

VERS. 13.-- Delictum oris eorum, sermonem labiorum 126 ipsorum. Ne sententia maneat in suspenso, aliquid subaudiendum est pro commoditate intelligentis. Sanctes et Munsterus supplent praepositionem, propter peccatum oris eorum, etc., sed Hieronymus praepositionem in, in peccato oris sui. Interpretes nostri hos casus revocant ad verbum quod praecesserat, nempe, depone, etc. In Graeco tamen leguntur in nominativo casu. Quae universa non ita magno negotio conspirant.

VERS. 14.--Hic versus patitur aliam distinctionem in nostra editione, ab ea quae est in Hebr. Siquidem in particula annuntiabuntur, Hebraei faciunt finem versus. Et si legant annuntiabunt, seu narrabunt active IESAPERU, LXX legerunt, ut apparet, passive IESUPERU. In hujusmodi facilis est collapsus, praesertim si non ascribuntur puncta, dein CALLEH, usurparunt infinitivum vice nominis, quod non est insuetum Hebraeis: alii verbaliter in imperativo, consume. Quod effectum est ut LXX copularint verbo annuntiabuntur, id quod est in consummatione.

VERS. 15.-- Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. Hieronymus ad Suniam et Fretellam, me suspendit admiratione de ordine hujus versiculi, pro quo ait: In Graeco scriptum est, καὶ γνώσονται ὅτι ὅ θεὸς δεσπόσει τοῦ Ιακὼβ, καὶ τῶν περατων τῆς γῆς, id est, et noscent quoniam Deus dominabitur Jacob et finium terrae. Sed et, conjunctio addita est, et ordo est: Scient quia Deus Jacob dominabitur finium terrae. Verum in Hebraeo sic legitur, VEIJEDEU KI ELOHIN MOSCHEL BIIAACOB LEAPHSE HAARETZ. Ubi inter nomen Dei ponitur participium Hebraicum, dominans. Et rursus in vocabulo, Jacob, additur signum praepositionis, ut ne dicam quod si Jacob esset genitivus sub statu constructionis, non diceretur elohim, sed elohe. Et ipse Hieronymus, juxta Hebraeum, ita transtulerit, et scient quoniam Deus dominabitur Jacob et finium terrae. Consimiliter caeteri omnes vel usque ad fines terrae. Proinde suboleo sic Hieronymum probasse unam lectionem, ut non improbaret alteram, maxime in Graeco.

VERS. 18.-- Murmurabunt. Pratensis et Nebiensis, dormient; Munsterus et interpretes pro Cajetano, pernoctabunt. LON vel LAN est anceps. Eoque Hieronymus, Sanctes, Pellicanus accedunt LXX. Nec perinde accommodum est sententiae, quod si non sint saturati debeant dormire: imo vero potius contrarium quadraret, etiamsi sensum possent commentari suum.

Chapter 65 of 157