Skip to the text

Psalmus LXX

Psalmi Titulus: « Psalmus David Filiorum Jonadab, Et Priorum Captivorum. »

In te, Domine, speravi. Titulus: Psalmus David filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [Aug.] Psalmus iste de commendatione gratiae est quae fere singulis syllabis hic commendatur. Quidquid enim boni sumus, misericordia Dei sumus. Quidquid ex nobis mali sumus, ut tota spes nostra in Deo sit, non in nostris viribus. Quod autem filiorum Jonadab mentio fit in titulo, sciendum quia Jonadab commendatur a Jeremia, qui filiis praecepit ne biberent vinum, nec in domibus, sed in tabernaculis habitarent (Jer. XXXV), cui illi obedierunt, quasi hoc Deus praeciperet. Licet enim Deus hoc non praeciperet, praeceperat tamen ut filii obedirent parentibus; quod et debent, nisi patres aliquid contra Deum jusserint. Unde et Deus benedixit eis propter obedientiam, eosque per Jeremiam. Objicit filiis Israel, qui nolunt obedire Deo Patri spirituali, sicut illi patri carnali. Unde suadet Jeremias filiis Israel ut parent se captivitati, nec resistant voluntati Dei. Inde ergo videtur sumptus titulus hujus psalmi. Cum ergo dixisset, filiorum Jonadab subjecit, et eorum qui primi captivi ducti sunt, non quia filii Jonadab captivi ducti sint, sed potius oppositi sunt filiis Israel, captivandis peccato inobedientiae. Filii namque, Israel, captivati sunt primi et secundi, et tertii, sed non de his sonat psalmus: potius de nobis qui captivamur in legem peccati, quae est in membris (Rom. VII). Unde magis commendatur gratia liberatoris, qui sumus filii Jonadab, id est spontanei. Jonadab enim interpretatur spontaneus Domini, id est qui ex voluntate servit. Filii ergo Jonadab sunt filii obedientiae, scilicet qui ex dilectione serviunt, et ipsi sunt captivi secundum legem carnis, sed cur primi captivi dicimur, jam elucet, quia per inobedientiam primi hominis, in quo omnes peccaverunt, captivi sumus; et in comparatione 151 filiorum Jonadab omnis obedientia culpata est. Merito ergo primi captivi dicuntur, quia primus homo de terra terrenus, cui similes sumus. Secundus de coelo coelestis, a quo liberamur. Et est sensus tituli: Psalmus iste, David prophetae est filiorum Jonadab, et priorum captivorum, id est filii spontanei, id est obedientiae. Cantatur psalmus iste et his qui primi captivi ducti sunt, id est pertinentes ad primum hominem propter primum primi captivi, quia prius est quod animale est, propter secundum hominem, secundi redempti. His cantatur psalmus, ut discant per gratiam reverti, qui ex se mali sunt. [Cassiod.] Vel ita, ut per filios Jonadab omnes obedientes accipiamus, per primos captivos omnes inobedientes. Monemur enim in titulo devotionem habere filiorum Jonadab, non contumaciam Judaeorum, qui captivi esse meruerunt, quia frequenter moniti noluerunt corrigi. Historia enim sic habet in libro regum (IV Reg. XVII, XXV). Igitur Judaei, pro lege Domini contempta, dediti sunt primae et secundae captivitati et tertiae; sed ut corrigerentur, antequam prima veniret, per prophetam praenuntiata est: illi vero consueta nequitia in obstinatione permanserunt, filii ergo Jonadab loco omnium obedientium, priores captivi loco omnium contumacium ponuntur. Et est sensus: [Gl. int., Haym., Alcuin.] Psalmus iste David est filiorum Jonadab, id est obedientium, quibus cantatur ut perseverent; et priorum captivorum, id est inobedientium, quibus cantatur, ut desistant. Vel priores captivi, sunt in hoc mundo, unde evadi potest; secundi captivi in inferno, unde non potest. Et est sensus; Psalmus iste David est, filiorum Jonadab, id est obedientiae, et priorum captivorum, id est eorum qui prima captivitate tenentur, quae est in hoc mundo. Vel priorum captivorum, id est eorum qui ante erant capti vitiis quam essent filii Christi. [Cassiod., Aug.] Loquitur autem hic generalis justus a principio mundi, usque ad finem, totam spem in Deo ponens, et gratiam Dei quae gratis datur, summa intentione commendans, ne falso in nobis praesumamus, quae est intentio psalmi. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo petit ab omnibus malis liberari, et laude repleri. Secundo agit de gratia tempore senectutis et senii, ibi, ne projicias me in tempore senectutis. Tertio dicit cui personae sit gratia, et quae gratia, ibi, Deus quis similis? Generalis itaque justus, ex captivitate in qua natus est ex Adam, clamat ad Deum dicens, o

VERS. 1.-- « In te, Domine, speravi non confundar in aeternum; in justitia tua libera me, et eripe me. »

Domine, in te speravi non in me. [Aug., Gl. int., Aug., Cass., Aug., Cassiod.] Si enim spero in me, vel in mundanis, quae caduca sunt, confundor. Ideo non confundar in aeternum, etsi hic de peccato confundor non habens fructum in his in quibus erubesco. Non tamen confundar in aeternum, id est in futuro. Vel ita: Ego jam in Adam confusus sum, sed in Christo non confundar in aeternum. Ab Adam ergo recedendum est, et ad Christum accedendum. Libera me a periculis, et eripe me a potestate diaboli, in justitia non mea, quam si statuo, justitiae Dei non sum subjectus (Rom. X), sed tua, id est quae mihi est a te; non enim de me glorior, gratiam tuam non respuo. Vel in justitia tua, id est secundum quod justitia tua exigit. Justitia enim tua est, ut parcas oranti, quod est et misericordia. Et, o Domine, et si sum indignus ego,

VERS. 2.-- « Inclina ad me aurem tuam, et salva me. »

Inclina ad me, [Cass., Aug.] jacentem, aegrum, aurem tuam, id est misericordiam; meritum enim non attingit ad illum. Haec confessio humilitatis est. Qui enim hoc dicit, confitetur quia jacet veluti aeger prostratus medico stanti; et salva me ab aegritudine quae intus est. Unde alibi: Ab occultis meis munda me (Psal. XVIII) . Et

VERS. 3.-- « Esto mihi in Deum protectorem, et in locum in munitum, ut salvum me facias. »

Esto mihi in Deum protectorem, [Aug.] ne ad me perveniant jacula inimici. Ideo dico ut protegas, quia ego me protegere nequeo, et tu qui fuisti metus fugienti Adae, jam esto mihi in locum munitum, vel refugii, ad quem qui refugit tutus est, quia sic in alto est, ut nihil timeat. Unde subdit, ut salvum me facias; in alio enim salvus esse non potero,

VERS. 4.-- « Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. »

Quoniam firmamentum [Aug., Cassiod.] duobus praedictis duo alia reddit. Quasi dicat: Esto mihi in Deum protectorem, et eris, quoniam firmamentum meum es tu, id est per te sum firmus contra omnes tentationes. Hoc refertur ad protectorem. Dico esto mihi in locum refugii, et eris, et, id est quia refugium meum es tu, non aliud, quia sicubi ero infirmatus ex me, ut adhuc captivus ad te refugio, quia quantumcunque firmus sum ex gratia, quandiu agitur in corpore peccati, semper timendum est. Et refertur hoc ad locum munitum.

VERS. 5.-- « Deus meus, eripe me de manu peccatoris; et de manu contra legem agentis, et iniqui. »

Deus meus, eripe me. [Gl. int., Aug.] Repetit quod supra dixerat, determinando a quibus postulet eripi. Quasi dicat: Quia in te speravi, ideo, Deus meus, eripe me de manu, id est de potestate, ne vi vel insidiis ducat ad peccatum, peccatoris, generaliter, ubi laborat iste jam a captivitate liberandus, id est ab exterioribus hostibus libera me. Unde alibi: Ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII) : Deinde peccatorem subdividit per partes, dicens: Et de manu, id est de potestate contra legem agentis, id est transgressoris, et iniqui, id est simpliciter sine lege peccantis. Duo enim sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judaei et Christiani: alii non, ut pagani. Ideo dico, eripe,

VERS. 6.-- « Quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine spes mea a juventute mea. »

Quoniam tu es patientia mea, Domine, [Aug., Cass., Aug.] quia non in me est ut eos patiar, sed a te: tu es patientia, quia tu es spes mea, Domine, a juventute mea, vel potius sic: Tu es patientia mea, et quia es patientia, ideo es spes mea, Domine, a juventute mea, id est a conversione mea. Vel quia in juventute idoneus est homo ad pugnam, dicit: Tu es spes mea a juventute mea, id est ex quo coepi sperare in te et contra diabolum pugnare, non sperabam, tamen fuisti protector meus, qui salvum duxisti me ad tempus, quo discerem sperare in te. A juventute ergo es spes mea, id est ex quo me armasti fide, spe et charitate, et caeteris virtutibus, pugnaturum contra diabolum. Juvenis pugnat, sed cadit, nisi Deus sit spes ejus. Et non solum a juventute, sed etiam ab infantia profuisti mihi, quia

VERS. 7.-- « In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus. »

In te confirmatus sum, [Cassiod.] non infirmatus ex utero, scilicet dum in utero Ecclesiae rudimento fidei concipimur, post ex aqua et Spiritu sancto regeneramur. Unde subdit, ut natus exivi de ventre matris meae tu es protector meus. Propter quae,

VERS. 8.-- « In te cantatio mea semper: tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis. »

In te, [Gl. int., Aug., Alcuin., Cassiod.] non in falsis diis est, cantatio mea, id est laus mea. Et hoc, semper, et in praesenti, dum per fidem ambulo, etiam in futuro dum per speciem videbo, quia nec tum aequatus angelis obliviscar gratiae, quae me liberavit. Vel ita: Tu es protector, et in te cantatio mea, id est delectationi est mihi in te esse. Et hoc, semper, ut continua sunt beneficia. Unde, tanquam prodigium factus sum multis. [Aug., Cassiod.] Vel ita continua, et in praesenti et in futuro laudabo, sed hic tempore spei, tempore gemitus, tanquam prodigium factus sum multis, qui mihi insultant, quia credo quod non video, et vias eorum respuo; sed tamen non timebo; et id est quia tu es adjutor fortis, ut vincam, non modo protector. Et ideo haec imputatio, vel impugnatio illorum est negligenda, ubi virtus Dei favet, contra quam nihil stat.

VERS. 9.-- « Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. »

Repleatur os meum laude. [Cassiod. Gl. int., Cassiod] Dixit beneficia Dei, nunc petit ut gratias agere possit. Nam si Deus os non replet, non ardet desiderium. Quasi dicat: Quia es adjutor, ideo, Repleatur os meum laude, id est fac me ad proximum indesinenter te laudare. Vel ita continua: In te est cantatio mea. Et ideo, ut cantare possim, repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam. Gloria est laudatio ore multorum celebrata. Et, tota die, [Aug., Cassiod.] id est sine intermissione: in prosperis, quia consolaris; et in adversis, quia corrigis. Cantem magnitudinem tuam, quia antequam essem, fecisti, cum essem, salutem dedisti; cum peccassem, ignovisti; conversum vivificasti, perseverantem coronasti. Nomine ergo magnitudinis omnia concludit.

PARS II. VERS. 10.-- « Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. »

Ne projicias me. [Cassiod., Rem., Aug.] Secunda pars, ubi agit de gratia senectutis et senii danda. Quasi dicat: Tu es spes mea a juventute mea. Tu etiam ne projicias me in tempore senectutis, quando fessa virtus indiget plus juvari. Et quae est senectus? ecce, cum defecerit virtus mea, id est cum patientia pulsata mollescet, Deus, ne derelinquas me, quia tunc plus indiget juvari. Vel, cum defecerit virtus mea, id est mei hominis, ut de me non praesumam, Deus, ne derelinquas me. Respondet hic tibi Deus, imo tunc erit virtus mea in te, cum tua defecerit, ut dicas cum Apostolo: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII) . Sed quare hoc dico?

VERS. 11.-- « Quia dixerunt inimici mei mala mihi; et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum. »

Quia dixerunt inimici mei mala mihi, [Gl. int., Cassiod.] id est disconfortaverunt me, et qui custodiebant studio decipiendi animam meam, id est qui mihi insidiabantur consilium fecerunt in unum. Gravior est enim fascis qui non dividitur, id est dixerunt communi consilio. Ipsi dico.

VERS. 12.-- « Dicentes; Deus dereliquit eum. Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. »

Dicentes, [Aug., Cassiod.] in corde, apud se: Deus ille, scilicet quem sibi Deum facit, dereliquit eum; quem vident calamitatibus fatigatum, putant a Deo desertum. Ergo, persequimini eum, ut tardum; et comprehendite eum, ut invalidum, quia non est qui eripiat comprehensum. Ipsi ita, sed

VERS. 13.-- « Deus, ne elongeris a me: Deus meus, in auxilium meum respice. »

Deus ne elongeris a me, [Cassiod.] ut gravioribus exponar, sed prope esto. Longe putat, dum tardat. Deus meus in auxilium meum respice, quia scio me affligendum.

Vel haec omnia possunt accipi ex persona Christi, ab illo loco. Ne projicias me. Unde et Hierony. totum hunc psalmum de Christo exponit. Ait ergo in persona Christi: Ne projicias me in tempore senectutis. [Aug., Cassiod.] Senectus etiam in Christo fuit, dum prodigium est factus, dum infirmatus in cruce est et irrisus: quod dicitur senectus, quia ex vetustate nostra assumpsit. Unde Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est cum illo (Rom. VI) . Cum defecerit virtus mea, scilicet humanitatis, Deus ne derelinquas me. Hoc ideo dico: Quia dixerunt inimici mei mala mihi, et qui custodiebant 152 animam meam, consilium fecerunt in unum. Dicitur hoc de Christo, qui inter manus inimicorum factus est infirmus, et quasi nihil posset comprehensus, qui talia habuit ex persona nostra. Unde et de membris ejus hoc potest accipi, ut ante diximus, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum. Unde alibi dicit Christus: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? (Matth. XXVII.) id est quare hi me derelictum putant? malo utique suo. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) . Ergo persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. Sic deliberat, quia ad oculum judicat. Illi ita, sed, Deus, ne elongeris a me, Deus meus, etc.

VERS. 14.-- « Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mihi mala. »

Confundantur. [Gl. int., Cassiod.] Hoc prius ex persona Christi sic: Respice in auxilium meum, econtra, confundantur, te mihi subveniente. Et ita factum est, quia deposita Dei non mutantur. Et deficiant, me patiente, detrahentes animae meae, silicet Judaei, qui rectis oblatrant: et ne resipiscant, operiantur confusione et pudore, quia defecerunt qui quaerunt mala mihi, scilicet Judaei.

VERS. 15.-- « Ego autem semper sperabo; et adjiciam super omnem laudem tuam. »

Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam, [Aug., Hier., Aug.] praeteritam, ut quae tibi lex praecepit offerri in sacrificiis visibilibus, ego cum populo redempto deportem tibi in moribus. Vel, super omnem laudem tuam, aliorum, id est de aliis rebus tibi exhibitam, quia et si laudatur Deus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem mortalem in vitam aeternam, quae laus est adjecta Deo per resurrectionem Christi. Adjectio ergo laudis est post creationem et gubernationem omnium rerum. Laus de incarnatione et resurrectione, quod sequentia docent.

Ex persona quoque Ecclesiae hoc totum accipi potest sic; Confundantur contra hoc quod praesumunt de justitia sua et viribus suis, ut cognoscant peccata sua. Et est oratio pro malis, et deficiant a perversis viribus detrahentes animae meae, vel committentes animam meam, id est provocantes nos ut Deo resistamus; quod est committere bellum contra Deum, ut faciunt illi quibus non placet Deus in suis adversis; quod est eum habere injustum. [Cassiod. Aug., Cassiod., Aug.] Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur, et operiantur, quasi velo verecundiae, confusione, de mala conscientia peccatorum, et pudore, vel verecundia, propter modestiam, qui quaerunt mala mihi: quod fecit uxor etiam ipsi Job: Dic aliquid in Deum et morere (Job II) . Et uxor Tobiae: Ubi sunt justitiae tuae? (Tob. II.) Hoc dicebat ut displiceret illi Deus, qui eum fecerat caecum. Et est, qui quaerunt mala mihi, id est pravi suasores illi committunt animam, et quaerunt mala. Ego autem semper sperabo, sicut illi desperant; et adjiciam super omnem laudem tuam. Id est super laudem perfectam quia omnis, id est perfecta esset laus tua, et nihil laudi deesset, si damnares peccantes, quia justitia esset, sed quia et hos liberas, adjiciam super omnem laudem tuam.

VERS. 16.-- « Os meum annuntiabit justitiam tuam; tota die salutare tuum. »

Os meum. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Hic loquitur Ecclesia. Quasi dicat: Hoc in me faciam, et non tantum in me laudabo; sed etiam ad proximum. Et hoc est, os meum annuntiabit gentibus, justitiam tuam. Id est Christum, per quem impleta est justitia, sed ne aliter acciperes, addit salutare tuum et hoc tota die, id est in prosperis et in adversis, quia nec prospera nec adversa me retrahent a laude. Vel ita, Tota dies dicitur dies cum sua nocte, quia nox diei servit, non dies nocti. Nox vero, caro nostra est, dies justitia est. Quidquid ergo fit in carne, velut in nocte justitiae, tanquam diei serviat, et quidquid fit ex praecepto Dei, non propter emolumenta carnis fiat, ne dies nocti serviat, sed propter justitiam, ut diei nox serviat. Ergo annuntiabit salutare tuum tota die, id est ita ut quidquid in carne gero justitiae serviat. Vel ita, inde additio laudi, quia, os meum annuntiabit justitiam esse tuam, non meam, quia justitia tua in me est, non mea. Et annuntiem salutare esse tuum, non meum, quia Domini est salus, non hominis. Et hoc tota die hoc non mutatur, praedicabo salutare tuum, tota die.

VERS. 17.-- « Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini: Domine, memorabor justitiae tuae solius. »

Quoniam non cognovi negotiationes [Aug.] Alia littera: Non feci nec approbavi ea quae faciunt avidi negotiatores. Nam avidus acquirendi, pro damno blasphemat, pro pretiis rerum mentitur, et pejerat: et ita, tota die non est in ore ejus laus Dei, sed haec vitia sunt hominis, non artis quae sine his vitiis agi potest, sicut et in omnibus artibus male agitur, non ex eis, sed ex hominibus. Ars enim nescit vitium, de alia ergo negotiatione hic dicit. Negotiatio Graece ab actu dicitur: Latine, a negotio. Negotiatores ergo actuosi sunt, scilicet Judaei et alii qui ab eo quod agunt, praesumunt; opera sua laudant. Et ideo non perveniunt ad gratiam, quae hic commendatur ut nemo de se glorietur. Qui vero gloriatur tanquam negotiator de templo a Domino expellitur, qui ejecit vendentes et ementes de templo (Joan. II). Econtra requies est in Deo, qui justificat. Illi negotiatores potius sunt inquieti quam boni operatores. Unde et dicuntur negotiatores, quia negant otium, de quo dicitur: Vacate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. 45) . Et est, non cognovi negotiationes, id est de actibus praesumentes, et ex operibus suis justitiam quaerentes. Vel ita secundum litteram nostram. Ubi enim quidam codices habent negotiationes, alii habent litteraturam, quae interpretum diversitas forte unum sensum ostendit, non errorem inducit. Quaeramus ergo litteraturam, quam non cognovit iste in cujus ore semper est laus. Est quaedam litteratura Judaeorum. Judaei enim legem acceperant, quod non gentes qui gloriabantur, non de gratia, sed de littera, quae convincit, non adjuvat; morbum detegit, sed non curat; infirmos prodit, sed non sanat. Haec est piscina, quae in quinque porticibus habet multitudinem aegrorum languidorum exspectantium aquae motum; angelus autem Domini descendebat in piscinam, et movebatur aqua, et unus sanabatur (Joan. V). Quia lex Mosaica in quinque librorum porticibus aegros habet, nec sanat. Sed cum Angelus magni consilii (Isa. IX), id est Christus venit, turbatur aqua, id est Judaei crucifigunt, et sanatur unitas corporis Christi. Lex etiam est baculus Elisei per servum missus ad suscitandum mortuum, quo non surrexit mortuus. Venit ergo ipse Eliseus, et cum vivus esset Eliseus et adultus, contraxit magnitudinem suam et coaptavit se puero mortuo, et surrexit mortuus (IV Reg. IV). Hic est Christus, qui per servum, scilicet Mosen, misit baculum, id est legem ad suscitandum mortuum in peccato; sed quia legis baculus non potuit vivificare, venit ipse Eliseus, id est Christus, et contraxit suam magnitudinem ad mortui parvitatem, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiendo (Philip. II), et coaptavit se mortuo, quia habitu inventus est ut homo (ibid.), et ita surrexit mortuus; dum vero Eliseus misit baculum ad suscitandum filium hospitae, nesciebat quid ageret, id est quid illo actu significaretur. Et est sensus, quasi diceret: Quare annuntiabo salutare tuum? Quoniam non cognovi litteraturam, id est non approbavi quemquam ex operibus legis justificari (Rom. III), sed reprobavi de littera legis praesumentes, a gratia resilientes, et figuras legis sectantes: et hi sunt negotiatores, qui opera sua extollunt. Et per hoc introibo in potentiam, id est in virtutem Christianam, quae est Domini, non mea, ut qui de se gloriantur. Et, o Domine, tunc memorabor justitiae tuae, non legis mundanae solius, quia nihil prorsus sum ex me. Ideo memorabor, quia, o.

VERS. 18.-- « Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. »

Deus docuisti, [Cassiod., Aug.] per libros, vel inspirando, quid eram et quid dederis justitiae tuae, ut memorarer justitiae tuae solius; Ex juventute mea, Id est ab initio fidei qua me innovasti, qui me feceras; et usque nunc, id est etiam post fidem, quia sicut ab initio fidei, sic, post es necessarius, quia nec nunc per me quidquam possum. Et ego, ut non ingratus, pronuntiabo mirabilia tua, scilicet quod me regis, quod in via posuisti, quod me vivere facis, quem in anima suscitasti; quod mirabile est. Quid enim mirabilius quam mortuos anima suscitare? Suscitatus corpore vivit, etiam absente suscitatore, sicut Lazarus Christo corporaliter absente (Joan. II), quia vita corporis anima est; sed anima suscitati non vivit sine Deo, qui est ejus vita. Haec est ergo gratia mirabilis, ut suscitet mortuos. Et post sit nobiscum, ne moriamur, hoc est a juventute, etc. Et nunc o Domine, sicut coepisti, ita perfice. Et hoc est.

VERS. 19.-- « Et usque in senectam et senium Deus, ne derelinquas me. »

Et usque in senectam et senium, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] id est usque ad ultima mea, Deus, ne derelinquas me, quia nisi usque ad ultimum meum gratia mecum sit, nihil ero. Vel distinguuntur hic quatuor tempora Ecclesiae, velut quatuor aetates. Juventus enim Ecclesiae fuit tempore martyrum, quando fortes erant. Progrediente vero tempore, est nunc, id est per nunc. Significatur enim progrediens tempus, quod modo est, cum fides per Ecclesias proficit. Inde senecta, scilicet gravitas, quando incipiet frigescere charitas, cum tempora mundi decrescunt, post in fine saeculi erit senium, id est decrepitum, quando abundante iniquitate refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV), cum Antichristus veniet, et vita optato fine claudetur. Haec opus fuit dici in Scripturis propter illos qui dicunt quod ad parvum tempus sint Christiani. Contra quos Dominus dicit: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . Quasi dicat: Memorabor justitiae tuae solius, quia, tu Deus, docuisti me, sicut ante diximus ex juventute mea, id est ex tempore martyrum, quo dimicare coepi; et usque nunc, id est ad progrediens tempus: quod modo est, per spatia temporum crevit doctrina, et ego doctus pronuntiabo mirabilia tua, scilicet quod de iniquo sum factus justus, scilicet idem quod prius. Et, quia a juventute doctus, praedicavi justitiam Dei, usque in senectam, quando incipiet frigescere fides, et usque in senium, id est in finem saeculi, Deus ne derelinquas me, id est nec in aetate matura, vel etiam jam finitima deseras me, ut non gaudeant illi qui dicunt: Ad tempus erunt Christiani, et ut ego usque ad finem laudes praedicem. Unde subdit:

VERS. 20.-- « Donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est. »

Donec annuntiem. [Cassiod., Aug.] Alii tantum notant hic tria tempora Ecclesiae, vel aetates idem significantes per nunc et senectam. Donec annuntiem. Quasi dicat: Ne derelinquas me, donec annuntiem, brachium tuum, id est Christum, generationi omni, per successiones, quae ventura est usque in finem saeculi.

VERS. 21.-- « Potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima, quae fecisti magnalia. »

Potentiam tuam. [Aug., Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Hic ostendit quid praestitit brachium. Quasi dicat: Ne derelinquas, o Deus, donec annuntiem potentiam tuam liberandi, qua per incarnationem captivos liberas, et justitiam tuam puniendi, qua hominem peccantem justo judicio damnas. Ego dico ducens praedicationem meam, usque in altissima, super quae est Filius Dei, id est usque ad hominem exaltatum super altissima, quia homo Deus sedet ad dexteram Patris, regnans cum eo. Dico, annuntiem potentiam et justitiam, quae duo fecisti magnalia. Utrumque enim mirabile est per gratiam redimi hominem qui per justitiam damnatus erat; per justitiam enim Adam expulit a paradiso, per gratiam latronem accepit. Vel ita: Ne derelinquas donec annuntiem potentiam, qua homo potens est ad bonum esse, tuam, non hominis, quia nihil est 153 homo ex se, et justitiam, qua justus est homo esse, tuam, non hominis, o Deus, et ne putes quod solus homo egeat gratia, quia pervenit gratia tua, usque in altissima quae fecisti magnalia, quia eos qui sunt in altissimis, id est omnes ordines coelestes fecit Deus per gratiam, cum non essent, magnos, et quod juste et beatae vivunt, et continet in eo quod sunt.

PARS III. VERS. 21.-- « Deus, quis similis tibi? »

Deus, quis similis tibi? [Cassiod., Alcuin., Aug.] Tertia pars, ubi dicit cui personae quae gratia sit, scilicet captivae, quae est utraque resurrectio mentis et corporis. Unde promittit gratias. Quasi dicat: Tua potentia est in altissimis. Et cum hoc sit, o Deus, quis similis tibi, in natura vel potentia? nullus, quia nil tibi simile. Et tamen homo stultus se extollit, et credit diabolo suggerenti: Eritis sicut dii (Gen. III) . Et inde captivus. Omnis enim Adam similis, dum perverse vult esse similis Deo, cadit in captivitatem. Unde clamet ad eum a quo cecidit: Deus, quis similis tibi? Est autem alia similitudo bona, qua homo justus qui diligit inimicos et benefacit eis, similis est Deo, ad cujus similitudinem et imaginem factus est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V) . Et haec est similitudo obedientiae, non superbiae; imitationis, non aequiparationis. Est ergo bene similis Deo, qui credit Deum summum esse, et nullo egere; se vero, non per se, sed per eum esse. Qui vero per se vult esse ut Deus, a nullo est; perverse vult esse similis Deo, ut diabolus qui noluit sub eo esse et homo qui ut servus noluit teneri praecepto, sed voluit ut nullo sibi dominante esset quasi Deus, quae est perversa similitudo. Praecepit quippe ei Deus nullo indigens, ne comederet de ligno scientiae boni et mali (Gen. II), ad probandum quantum esset bonum obedientiae. Arbor vero illa quidquid esset cujuscunque pomi, ideo dicta est lignum scientiae boni vel mali, quia homo qui nollet bonum a malo discernere per praeceptum, discreturus erat per mali experimentum, ut tangendo vetitum, inveniret supplicium. Bona quidem erat arbor in sui natura, et bonus ejus fructus, et sic nunquam perfectus [ f. perfectius] potuit demonstrari bonum obedientiae, quam prohibendo a bono, ut ex inobedientia tantum sit poena, non a re mala et ex obedientia palma. Si enim res mala esset quae prohiberetur, videtur etiam sine prohibitione esse vitanda, nec ex sola inobedientia poena secuta, sed ex re mala non vitata. Nunc vero cum arbor bona sit prohibita, solam obedientiam palmam invenisse, et solam inobedientiam incurrisse poenam manifestum est. Inde iste captivus clamat: Deus quis similis tibi? nullus.

VERS. 22.-- « Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me; et de abyssis terrae iterum reduxisti me. »

Mihi autem volenti perverse simulari quantas ostendisti, [Aug., Cassiod., Aug.] id est juste immisisti tribulationes, id est passiones, et merito qui recedit ab eo quod bonum est ex se et beatitudo, miser est. Ostendisti, dicit, quia scit illas prodesse, utique multas quantitate, et malas qualitate. Ecce justitia in peccantibus. Sed haec disciplina qua me flagellasti, admonitio fuit conversionis, non deserti captivi. Unde sequitur: Et tamen conversus [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] dum me utique convertisti, vivificasti me. Ecce clementia in conversis. Et de abyssis terrae, id est de subversione peccati, iterum spe reduxisti me. Primo enim cum natura nostra Verbo Dei unita, propter nos surrexit, reducti sumus de abyssis terrae. Unde, dum credimus in eum, redimus in eum, et fit prima resurrectio animae, quae spe jam surrexit cum eo. Unde Apostolus: Si surrexistis cum Christo, etc. (Coloss. III). Unde hic dicit: Iterum reduxisti me. Item secundo, iterum reducemur, quando corpore resurgemus; unde postea dicet, vel iterum, id est saepe reduxisti me, et sic in jam reductis spe

VERS. 23.-- « Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me. »

Multiplicasti, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] quia per diversa subvenit Deus, magnificentiam tuam, vel justitiam, scilicet flagella, quia nec filiis parcis a flagello. Et conversus consolatus es me, per Scripuras et praemia. Consolatus dicit quia et si districte castiget, tristes tamen esse non sinit. Unde generalis justus veritatem psallere confitetur. Nam et ego. Vel secundum quosdam talis littera est, ibi, consolatus es me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Haec reductio in futuro erit. Secundum corpus dico, consolatus es me: quod ab effectu ostendo.

VERS. 24.-- « Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. »

Nam et ego. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Vel ita continua, secundum aliam litteram: Reduxisti me, ego autem confitebor tibi in vasis psalmi vel psalmorum. Psalmi pulchre dicuntur vasa veritatis, quasi spiritualia dolia vinum Domini servantia. Et est, confitebor tibi, o Deus, veritatem tuam, id est quod vere Deus es, et in vasis psalmi, id est in decantatione psalmorum, qui sunt vasa veritatis; vel, in vasis psalmi, id est in vivificatione spiritus. Vas enim psalmi psalterium est, scilicet organum quod a sursum sonat, quo significatur spiritus, qui spe jam surrexit cum Christo; cithara ab inferiori, et significat corpus, quod etiam resurget. Unde subdit: Et psallam tibi opere, o tu qui es Sanctus Israel in cithara, id est in mortificatione carnis. [Gl. int., Cassiod., Rem., Gl. int.] Vel, confitebor tibi in vasis psalmi, id est in contemplativa vita, et psallam tibi in cithara, id est in exhibitione temporalium. Et hoc faciam exsultando. Unde subdit:

VERS. 25.-- « Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti. »

Exsultabunt labia mea interiora, [Gl. int., Aug.] scilicet labia animae, quae jam reducta est primo iterum, cum cantavero tibi, id est cum laudabo te in praedicatione, et anima mea quam redemisti, quae ipsis internis labiis exsultat, quibus tacite clamat ad Dominum. Nec solum anima redempta ad Deum exsultabit.

VERS. 26.-- « Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi. »

Sed et lingua mea, [Aug., Cassiod.] scilicet corporis, quod reducetur secundo, iterum, id est cujus reductio significata est per secundo, iterum; meditabitur justitiam tuam tota die, id est sine fine, in aeternitate: Quando haec exsultatio erit? cum confusi et reveriti fuerint, vel erubuerint, qui quaerunt mala mihi, id est qui modo insultant, quod erit in fine, scilicet saeculi, quando videbunt oculis quae nunquam crediderunt fieri. Tunc enim locus est sanctis securae exsultationis, cum non licet impiis dominari.

Collatio In Psalmum LXX: « In Te, Domine, » Etc.

Nullus titulus praescribitur in Hebraeo. Sed credendum est a LXX viris additum fuisse. Siquidem, ut scribit Hier., De optimo genere interpretandi, longum est nunc evolvere quanta de suo LXX addiderunt, quanta dimiserunt quae in exemplaribus Ecclesiae obelis astericisque, distincta sunt. Quibus tamen auctoritatem dedit vetustas, eodem teste in caput Ezech. V. Quin et idem titulum hunc explanat ad Paulinum, De institutione monachi. Porro non est praetermittendum quod habet Aug., lib. XVIII De civitate Dei, c. 43. Quidquid est in Hebr. codicibus, et non est apud LXX. Interpretes, noluit per istos, sed per illos prophetas Dei spiritus dicere. Quidquid vero est apud LXX in Hebr. autem codicibus non est, per istos maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim modo, alia per Isaiam, alia per Jeremiam, alia per alium atque alium prophetam; vel aliter eadem per hunc, ac per illum dixit, ut voluit. Quidquid porro apud utrosque invenitur, per utrosque dicere voluit, unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur, prophetice illos interpretando. Hactenus D. Aug. Illud addam quod in Graeco post titulum subtexitur, ἀνεπίγραφος παρ' ἑβραίοις.

VERS. 3.-- « Et in locum munitum. Hebr. LABO TAMID, id est ut ingrediar jugiter, sive ad quem veniam semper. Atqui locus munitus, quidnam aliud sonat quam obtinere locum in quem, quoties opus fuerit, te tuto recipere possis? Id quod non male explicuit editio in Campensi, es mihi robusta rupes, in quam semper confugio. Videtur mutuatum a Chaldaeo, sis, ait, mihi rupes fortis ad refugium jugiter. Deinde sicuti legimus ut salvum me facias, plusculum habent Hebraei, praecepisti seu constituisti ut salves me, TZIVITHA LEHOSSIENI. Sensus videtur auctior, nisi quod certa et indubitata protectionis munitio, idipsum includere diceretur.

VERS. 17.-- Quoniam non cognovi litteraturam. Suffragatur et Hierony. Caeteri convertunt ex Hebr; dicunt, non cognovi numeros: adeo ut Munsterus quo dilucidiorem faceret quem volebat sensum, de proprio admiscuerit non novi numeros beneficiorum Dei. Verum cum SEPHOROTH, tum scripturam sive litteraturam, tum numerationes, adeoque negotiationes, quae lucrosis numeris et rationibus exercentur, significet, materiam diversae interpretationis tribuit. Qua de re sic habet Aug. in hunc versiculum. « Ubi alii codices habent negotiationem, ibi alii litteraturam, quomodo concordent, invenire difficile est; et tamen interpretum diversitas, forte sensum ostendit, non errorem inducit. »

VERS. 20.-- Donec annuntiem brachium tuum, generationi omni quae ventura est. Sed Hebr. sic habet, ut possis figere pausulam in particula generationi, et legas, donec annuntiem brachium tuum, generationi nempe praesenti, ut vult Munsterus. Deinde, omni quae ventura est, subaudias, posteritati. Quam lectionem et Hieronymus non repudiat. Donec, ait, annuntiem brachium tuum generationi, cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas. Certum est tamen quod in Hebr. continenter post generationem, sequatur nota signi universalis LEDOR LECAL, etiam si subnotetur membrum ut vocant, quod passim invenio interpretes minus observare.

VERS. 22.-- Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me: et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ter in tribus locis ponitur pronomen primae personae singularis numeri. In primo loco legit Hieron. quomodo nos. In duobus aliis pronomen habet primae personae pluralis numeri. Pratensis autem ubique ponit pronomen primae personae pluralis numeri. Similiter Nebiensis. Caeteri autem stant a nobis. Unde colligere licet exemplaria variare, aut iod vice vau usurpari, vel e diverso. Et revera vidi tres codices differentes. Unus habebat perpetuo vau cum punctulo hiric, alter semel iod, et bis vau, tertius ubique iod HIREITANI vel HEREITANU, ostendisti nobis vel mihi; TEHAIENI vel TEHAIENU, vivificabis nos aut me; TAALENU vel TAALENI, ascendere facies nos aut me.

Haec poterant esse otiosa cum nihil habeant momenti ad intelligentiam, nisi perspicerem quosdam forte, ut ita loquar, superstitiosos in venandis apiculis. Maxime autem haec dicta sunt propter sequentem versum, in quo legimus multiplicasti magnificentiam tuam, ibi habent Hebr. magnificentiam, sive magnitudinem meam. GEDULLATHI, etiam si non sit tanta similitudinis proportio hic et ibi, attamen certo certius est gloriam Filii esse gloriam Patris, et contra, juxta illud Joan. XVII: Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt

Chapter 77 of 157