Skip to the text

Psalmus LXXI

Psalmi Titulus: « In Salomonem. »

Deus judicium tuum. Titulus: In Salomonem. [Aug., Cassiod., Hier.] Salomon interpretatur pacificus, quod verissime atque optime illi congruit per quem Mediatorem Dei et hominum 154 (I Tim. II) ex inimicis accepta peccatorum remissione reconciliamur Deo (Ephes. II). Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, medium parietem maceriae solvens, et ambos reconciliavit Deo, qui super pacem reconciliationis dabit pacem immortalitatis (ibid.). Unde: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV) . Et in hunc Salomonem, id est in hunc verum pacificum, dirigitur psalmus iste quartus, quia ipse commendatur hic, secundum utramque naturam. Et est psalmus iste quartus de duabus naturis Christi. Intentio: Monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus. Modus: Septem sunt partitiones. Primo agit de judicio optando illud dari Filio. Secundo agit de eodem affirmando quod optaverat, ibi, judicabit pauperes. Tertio dicit quis, et qualis anteveniet rex ille in futuro judicaturus, ibi, descendet sicut pluvia. Quarto agit de operibus ejus, ibi, quia liberabit. Quinto agit de honorificentia regis, ibi, et vivet. Sexto monet omnes laudes dicere ei, ibi, sit nomen ejus. Septimo a sua parte laudat, ibi, benedictus Dominus. Propheta ergo ad Patrem loquens de Christo, dicitur: O

VERS. 1.-- « Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. »

Deus Pater, da judicium tuum regi, id est Christo: [Gl. int., Aug., Hier., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Fiat quod praevideo futurum. Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. IX), non quia tota Trinitas simul judicet, sed quia solius Filii persona, secundum humanitatem, ab omnibus in judicio videbitur. Et ut suae petitionis desiderium ostendat, per figuram epimonem, idem repetitur aliis verbis, dicens: Et justitiam tuam, id est justum judicium da filio regis, id est tui, qui es rex. Et ideo non usurpat regnum, quia filius regis est ut diximus. Hic est epimone, id est, crebra repetitio. Repetitiones autem eisdem vel aliis verbis factae, multum commendant divina eloquia, quae maxime sunt in psalmis, et in eo genere sermonis quo affectus animi est movendus. Dico, da judicium, ad quid?

VERS. 2.-- « Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. »

Judicare, [Aug., Cassiod.] id est ad judicandum, in justitia populum tuum, qui et ejus est, scilicet ut decernat eum a non suis; et pauperes tuos in judicio. Isti sunt populus Dei, scilicet humiles, non superbi. Dicendo, tuum et tuos, ostendit omnia quae sunt Patris esse Filii, et econverso.

VERS. 3.-- « Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. »

Suscipiant [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Haec da, sed prius praesciatur judicaturus per legatos. Et hoc est, Montes, id est majores, scilicet prophetae et apostoli, qui coelo altitudine proximant, suscipiant pacem, id est Christum. Pacem dico nuntiandam populo fideli, et colles, scilicet minores suscipiant justitiam, id est Christum. Vel ita, ut sit distinctio inter pacem et justitiam. Montes, scilicet majores, suscipiant pacem, humilitatis, populo, id est ad populum, ut non se efferant, id est extollant pro sua majoritate. Excellentes quippe in Ecclesia paci debent vigilanti intentione consulere, ne propter suos honores superbe agendo schismata faciant, unitatis compage dirupta. Et colles, id est minores imitando justitiam, ut servos non anteponant Domino, sed sic majores imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum semper anteponant. Vel, suscipiant montes, id est majores, pacem id est verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. Et colles, id est minores, justitiam, id est obedientiam, ut obediant doctrinae veritatis.

PARS. II. VERS. 4.-- « Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. »

Judicabit. [Cassiod., Haym., Aug.] Secunda pars ubi item agit de eodem judicio affirmando futurum. Post optationem quippe virtute prophetiae dicit quae sunt adventu Domini praestanda. Quasi dicat: Da judicium, et vere dabis, quia judicabit pauperes populi. Vel aliter ut per montes et colles utrique praedicatores evangelicae pacis, sive praecedentes, ut apostoli, sive sequentes, ut eorum vicarii, accipiantur: et distinguitur sic littera, montes, id est praedicatores praecedentes, et colles, id est praedicatores subsequentes, suscipiant pacem, id est Christum, nuntiandam populo. Deinde secundum aliam litteram sequitur: Justi judicabunt pauperes populi. Sed illi codices magis approbantur qui habent quod supra exposuimus, judicabit pauperes populi, id est eos qui pauperes sunt in populo, in quo boni et mali commisti sunt. Sic judicabit, et, id est quia salvos faciet, id est discretos ab iniquis filios pauperum: idem sunt qui et pauperes, sicut eadem civitas est Sion, et filia Sion. Vel distingue inter filios pauperum, et pauperes. Pauperes dicit Patres, scilicet prophetas et apostolos. Filios pauperum dicit eos qui sub eis proficiunt. Quos omnes sic judicabit Dominus, ut salvos faciat. Et humiliabit in praesenti calumniatorem, id est diabolum Dum enim gratia sua vivat, ut gratis colat Deum homo, humiliatur diabolus qui dicit: Nunquid gratis colit Job Deum? (Job. I) Vel humiliatus est diabolus in Christi passione, quando per calumnias Judaeorum cecidit, in quo nihil juris habuit, unde merito eos amisit, in quibus aliquid juris habere dignoscitur. [Cassiod.] Qui vere calumniator dicitur, quia innocentes in culpam trahere nititur, quod est calumniari. Hunc autem humiliavit Christus in passione, sed nondum penitus est exstinctus. Unde alibi: Humiliasti sicut vulneratum superbum (Psal. LXXXVIII) . Unde Jeremias: Clamat perdix. Congregavit quae non peperit, fecit divitias non cum judicio, in dimidio dierum ejus derelinquet eas, et in novissimis suis resurget insipientes (Jer. XVII). Vel, in judicio futuro, humiliabit calumniatorem, id est, diabolum.

VERS. 5.-- « Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. »

Et permanebit. [Aug., Cassiod., Aug.] Hic ostendit eum dignum qui judicet. Quasi dicat: Judicabit rex et ipse permanebit cum sole, id est quandiu tempora volvuntur, quae per solem ideo accipiuntur, quia juxta cursum solis, mutantur et distinguuntur tempora. Non est autem ei magnum permanere cum sole, per quem omnia facta sunt, sed hic est prophetia, quod Christiani nominis religio semper sit duratura, contra illos qui dicunt Ecclesiam aliquando desituram. Permanebit ergo cum sole, id est quandiu tempora volvuntur permanebit in Ecclesia, et cum Ecclesia, quae est corpus ejus. Et ante lunam, potuit dicere cum sole et ante solem, id est cum temporibus, et ante tempora, ante quae est aeternum. Sed per lunam quae crescit et decrescit, maluit designare incrementa et defectus mortalium. Et est sensus: Et ipse permanebit ante lunam, id est omnia mortalia sua immortalitate praecedit. Deinde exponit quid lunam dixerit. Lunam dico generationis et generationum, alia littera, id est permanet ante generationes generationum, quae transeunt decessione et accessione mortalium. Vel ita, ut per solem accipiatur Deus Pater, cum quo permanet Filius, qui est quasi splendor et radius solis. Et est humiliabit, et vincet diabolum in passione. Et victo diabolo, permanebit splendor, id est Filius, cum sole, id est cum Patre, sedens ad dexteram Patris in aeternum. Et hoc, ante lunam generationis et generationum, quia ipse est primogenitus ex mortuis, praecedens Ecclesiam, decessione et accessione hominum transeuntem. Vel generatio generationum dicitur, generatio futura, qua immortaliter generabimur. Et est lunam dico, generationis generationum, id est quae immortaliter generabitur, in regeneratione. Vel secundum aliam litteram sic: Permanebit in generationem et generationem; vel, in saeculum saeculi; vel, in generationes generationum, id est sine fine. Et est expositio praecedentis.

PARS. III. VERS. 6.-- « Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. »

Descendet. [Cassiod., Gl. int.] Tertia pars. Ecce quis et qualis sit rex ille qui judicaturus est, quasi dicat: Quomodo incipiet hoc regnum? Ecce incipiet a Judaeis, et consummabitur in gentibus. Et hoc est descendet sicut pluvia in vellus. Alludit facto Gedeonis, quod in libro Judicum legitur, qui pugnaturus contra Madianitas petiit a Domino victoriae signum tale, ut vellus ovis in area positum complueretur area remanente sicca; et ita factum est. Postea petiit, ut area irrigaretur sicco vellere, et ita fuit (Judic. VI). In quo mystice significatum est, quod populus Judaeorum prius irrogaretur gratia Christi, sicca area gentilitatis; et postea complueretur gentilitas, sicco vellere Judaeorum. Per vellus enim Judaea accipitur, quae auctoritate doctrinae exspolianda erat, ut ovis vellere. Vel quia pluviae doctrinam detinebat, quam nolebat praedicari gentibus, ut vellus detinet pluviam. Ait ergo rex ille: Prius descendet in vellus sicut pluvia, id est, gratia Christi, descendet prius in populum Judaeorum. Unde matrem sibi et apostolos elegit, sicca area totius orbis, sicut pluvia prius descendit in vellus Gedeonis. Et postea descendent sicut stillicidia stillantia super terram, id est super gentes sicco vellere Judaeorum, sicut postea fuit compluta area Gedeonis sicco vellere. Ecce unde incipiet, et ubi consummabitur regnum et illud regnum sic erit utile, quia orietur, etc. [Gl. int., Cassiod., Hier.] Vel ita et agit de nativitate Christi qui ante dixerat de futuro judicio. Quasi dicat: Christus in futuro judicabit, et prius in humilitate et lenitate summa veniet. Et hoc est: Descendet in uterum Virginis, sicut pluvia in vellus. Christus enim quem nihil utique sustinere posset, si vellet manifestata potestate cognosci, voluit leniter in uterum Virginis sine aliquo strepitu, sicut pluvia in vellus descendere, ut magis ostenderet virtutem si eam temperasset. Et est congrua similitudo. Lana enim accipiendo aquam non rumpitur, sed integra manet; sic et in Virgine integritas ante partum, in partu, post partum. Post illud idem alia similitudine comprobat, subdens: Et descendet sicut stillicidia stillantia super terram, quae in modum roris summa lenitate descendunt. Quis ergo, post tam apertas similitudines, dubitet de partu Virginis. Deinde exsequitur, quae ipse oriens attulit, quae germina de stillicidiis pullularunt, dicens:

VERS. 7.-- « Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. »

Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna ut non sit, [Aug.] id est pax erit donec morte destructa, jam non sit carnis mortalitas, quae per lunam significatur, et per lunam significatur Ecclesia, et legitur alia littera, scilicet extollatur, alii enim interpretati sunt, auferatur, alii vero extollatur. Et est, donec extollatur luna, id est Ecclesia elevetur per gloriam resurrectionis.

VERS. 8.-- « Et dominabitur a mari usque ad mare; et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. »

Et dominabitur. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Hic ostendit quae sit amplitudo regni. Quasi dicat: Sic utile est regnum, et sic latum, et, id est, quia dominabitur a mari, id est a quolibet fine terrae usque a mare, id est ad quemlibet finem terrae diffundetur, tam late dilatabitur Ecclesia, et a flumine Jordane dominabitur, ubi vox Patris super Christum insonuit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III) . Inde ergo doctrina ejus coepit, inde auctoritas Magistri dilatatur usque ad terminos orbis terrarum, praedicato Evangelio regni Christi. Inde regula baptismi per totum mundum manavit. Inde ergo dominabitur usque ad terminos orbis terrarum, circumquaque hoc est quod prius dixit, a mari usque ad mare. Nota quia paucis verbis magna docet sacramenta.

155 VERS. 9.-- « Coram illo procident Aethiopes: et inimici ejus terram lingent. »

Coram illo. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quod universaliter dixerat, per partes ostendit, dicens: Coram illo procident Aethiopes, id est illum adorabunt Aethiopes, qui sunt in finibus terrae, et teterrimi, id est gentes, a parte totum; et inimici ejus, scilicet pertinaces schismatici, qui invident gloriae Christi, lingent terram, in modum serpentis, cui dictum est: Terram comedes (Gen. III) , id est, amabunt terrena, quae sunt eorum esca poenalis. Vel lingent terram, id est schismaticos homines amabunt, et suaves habebunt, quibus auctoribus contradicunt divinis eloquiis.

VERS. 10.-- « Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. »

Reges Tharsis. [Cassiod., Aug., Alcuin., Hier., Gl. int.] Tharsis interpretatur contemplatio in qua fixi sunt fideles, qui offerunt numera, dum devoto animo serviunt. Et est sensus: Reges Tharsis, id est fideles in contemplatione fixi, qui dicuntur reges, quia sunt dominatores vitiorum, et insulae, id est, qui vitia mundi circumfluentia a se excludunt, munera offerent, id est seipsos, dum devote serviunt, reges Arabum, et Saba. Hae patriae diversis odoribus nares mulcent, et significant eos qui terrena delectatione se tractant molliter. Sed jam sunt reges Arabum et Saba, quia haec blandimenta subjiciunt rigidae disciplinae. Et hi dona adducent, id est alios secum in societatem Ecclesiae adducent. Vel potest hoc accipi de malis regibus qui persequuntur et occidunt martyres. Et est, reges Arabum et Saba, id est persequentes nescientes, adducunt dona, dum immolando martyres adduxerunt eos. Vel juxta interpretationes nominum totum accipi potest. Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii, Arabia, humilis, vel campestris; Saba, incensio vel conversio. Et est: Reges Tharsis, id est illi qui explorant verum gaudium; et insulae, id est qui a se excludunt vitia, offerent munera, id est se et alios; et reges Arabum, id est humiles, vel justitia et aequitate pleni, et reges Saba, id est qui divino igne succensi sunt, vel conversi ad Deum, adducent dona, id est se et alios. Vel historialiter potest accipi de regibus, qui venerunt adorare Christum cum muneribus qui fuerunt de his provinciis, cum quibus venerunt insulae, id est, etiam extremi. Unde hic psalmus cantatur in festo Epiphaniae. Quid per singula?

VERS. 11.-- « Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei »

Et adorabunt eum omnes reges terrae, [Cassiod.] qui videntur adorandi. Hic ostendit quae sit familia regis, et omnes gentes, quae terrenos habent dominos servient ei, quia non est gens quae, in parte populi sui, non adoret Auctorem.

PARS IV. VERS. 12.-- « Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. »

Quia liberabit. [Cassiod.] Quarta pars, ubi agit de operibus ejus. Quasi dicat: Cur ei tantus honor? quia liberabit, vel, liberavit pauperem, id est populum credentium, in quo sunt et reges a potente, id est a diabolo, quem non sua virtus, sed peccata hominum potentem fecerunt; deinde repetit, ut determinet quem pauperem liberet dicens, et pauperem etiam qui non erat adjutor, quia homo justus vel angelus, vel lex, vel liberum arbitrium non poterat eum liberare, nisi tantum Leo de tribu Juda (Apoc. V). Et si liberat, non tamen peccata, pro quibus tenebantur, ei placent; sed

VERS. 13.-- « Parcet pauperi et inopi; et animas pauperum salvas faciet. »

Parcet, [Aug.] ex usuris redimendo, id est peccata dimittet. Cui? Pauperi et inopi, id est non de se confidenti, sed de gratia. Vel ita continua: Dico liberabit pauperem, et si liberatus pauper offendit, parcet pauperi et inopi: quod necesse est, quia omnes peccant et egent gloria Dei (Rom. III). Et animas pauperum salvas faciet ab iniquitate, id est dando eis gratiam ad faciendam justitiam, et ad vitandam iniquitatem. Duplex enim hic adjutorium gratiae commendatur, scilicet et quod est in remissione peccatorum, cum ait: Parcet pauperi; et quod est in participatione justitiae, cum addit, et animas pauperum salvas faciet. Deinde his duobus alia duo aequipollentia reddit, dicens:

VERS. 14.-- « Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum; et honorabile nomen eorum coram illo. »

Ex usuris, [Aug., Cassiod., Aug.] id est, a peccatis, redimet animas eorum, et hoc est quod supradixit, parcet pauperi. Usurae autem dicuntur peccata, quia plus mali invenitur in suppliciis quam commissum est in peccatis, ut verbi gratia, cum homicida tantum corpus hominis perimat; animae vero nihil noceat, ipsius anima et corpus perdetur in gehenna. Ex usuris ergo redimet peccata dimittendo, quae debebant ampliora supplicia. Et redimet pretio sanguinis, animas eorum ex iniquitate, scilicet juvando per gratiam ad faciendam justitiam. Eadem itaque repetita sunt, quae supradicta erant; nam parcendo redimet ab usuris; salvos autem faciendo, redimet ab iniquitate. Quod ergo supra est, parcet pauperi, hoc est hic, ex usuris redimet. Quod vero ibi dicit, animas pauperum salvas faciet, hoc est hic, ex iniquitate redimet. Vel ita, ut de futuro accipiatur illud, animas pauperum salvas faciet, in futuro scilicet, non modo parcet. Hic sequitur: ex usuris, id est poenis aeternis, et iniquitate, id est ipso peccato pro quo et poena debebatur, redimet pretio sanguinis, animas eorum. Et nomen eorum, scilicet nomen Christianum, et si malis sit contemptibile, hic tamen erit honorabile coram illo. Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt. Vel secundum aliam litteram, scilicet honorabile nomen eorum coram ipsis, quia gratias reddent de beneficiis, dantes virtutem nomini ejus.

PARS V. VERS. 15.-- « Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae; et adorabunt de ipso semper; tota die benedicent ei. »

Et vivet [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quinta pars, ubi agit de honorificentia regis. Quasi dicat: Et si morte sua redemit pauperem, tamen et vivet sine fine, qui contemptus est moriens; et dabitur ei de auro Arabiae, id est sapientes mundi in Christum credent. Per Arabiam enim gentes significabantur; per aurum, quod excellit inter metalla, sapientia quae excellit inter doctrinas. Et adorabunt semper de ipso multiplicando, id est corpore ejus, vel de ipso consequendo, id est de ejus institutione, quia ipse orare docuit sic: Adveniat regnum tuum, etc. Tota die, id est toto tempore benedicent ei bona vita, et merito quia

VERS. 16.-- « Erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. »

Erit firmamentum in summis montium. [Aug., Gl. int., Aug.] Summa montium sunt auctores Scripturarum, scilicet prophetae et apostoli, quos firmat, quia omnia ab illis praedicta in illo sunt completa. Et hoc in terra, quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit ut ea impleret. Firmamentum ergo prophetarum est, quia quod praedixerunt implevit. Vel ita: Ipse erit firmamentum, id est panis fidei confirmans cor, in summis montium, id est in apostolis, et aliis sanctis. Et hoc est, in terra ista, quod mirum est, scilicet quod ita eos confirmat hic. Sequitur: Et fructus ejus, scilicet boni superextolletur super Libanum, id est ipse extollet suos super cedros Libani, ad litteram, quia si Libanus proceras cedros producit, Christus suos ad coelum subvehit, vel juxta nominis interpretationem. Libanus enim interpretatur candidatio, et significat candorem et dignitatem hujus saeculi. Ergo fructus ejus, id est dilectores Christi, superextolletur, super Libanum, id est super candorem saeculi, quia omnia saecularia contemnuntur. Vel, fructus ejus, id est charitas, superextolletur super Libanum, id est super omnia alia dona de qua Apostolus: Adhuc eminentiorem viam vobis demonstro, etc. (I Cor. XII). Et illi qui sunt de civitate, scilicet Dei, id est de Ecclesia florebunt gratissime in futuro, sicut fenum terrae viret. [Cassiod., Aug.] Non enim aetas feni, sed viriditas sanctis comparatur, qui de ista civitate praesentis Ecclesiae migrantes, in illa coelesti beatitudine florebunt. Vel per fenum, fenum fructiferum, id est frumentum potest intelligi, sicut in Genesi feni nomine etiam frumentum intelligitur, cum ait: Jussit Deus producere terram omne lignum, et omne fenum (Gen. II), nec adjunxit, et omne frumentum, nomine feni illud complectens. Florebunt ergo sicut fenum terrae, scilicet fructiferum, ut est fenum frumenti. Vel quia ambigue posita est civitas, non enim addidit vel ejus vel Dei, civitas Cain intelligi potest, sicut ante de civitate Dei exposuimus, id est de Ecclesia. Duae enim civitates sunt in praesenti, civitas Christi et civitas saeculi. Civitas Dei est Ecclesia, quae ab Abel incoepit; civitas saeculi est Babylonia, quae incoepit a Cain, quae comparatur feno, secundum illud: Omnis caro fenum (Isa. XL) . Omnis namque claritas civitatis quam coepit aedificare Cain, est sicut flos feni, quod hodie floret, et cras in clibanum mittitur (Matth. VI). Et est sensus hujus et praecedentis loci talis: Fructus ejus, id est illud quod in aeternum nobis promittitur, extolletur super Libanum, id est diffamabitur et commendabitur super omnia saeculi. Et ea quae sunt de civitate, Cain scilicet, florebunt sicut fenum terrae, id est quidquid pro magno habetur in saeculo, comparabitur feno terrae.

PARS VI. VERS. 17.-- « Sit nomen ejus benedictum in saecula; ante solem permanet nomen ejus. »

Sit nomen ejus. [Cassiod., Rem., Aug., Cassiod.] Sexta pars, ubi monet omnes laudes dicere ei, quia omnes in eo benedicentur. Quasi dicat: Et quia fructus ejus extolletur, et flos saeculi decidet, ergo sit nomen ejus benedictum in saecula. Quasi dicat: Quia aeternam dat gloriam, in aeternum glorificetur; et ante solem, id est ante tempora, et ante omnem creaturam, id est aeternum permanet nomen ejus, id est filius regis. Hoc dicit, ne putes temporalem Dei Filium.

VERS. 18.-- « Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum. »

Et omnes tribus terrae benedicentur in ipso, [Aug.] ut Abrahae promissum est: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXII) . Et ne duodecim tribus accipias tantum, addit omnes gentes, scilicet omnes benedicti, magnificabunt eum, magnum faciendo.

PARS VII. VERS 19.-- « Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. »

Benedictus. [Aug., Alcuin.] Septima pars, ubi a sua parte laudat. Omnibus enim dictis, hymnum eructat. Quasi dicat: Quia in eo omnes benedicentur, benedictus Dominus Deus Israel. Nota hic esse exclamatoriam benedictionem cum admonitione et prophetia, qui facit mirabilia solus; quia quicunque facit, ipse in illo facit.

VERS. 20-- « Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum; et replebitur majestate ejus omnis terra: Fiat, fiat. »

Et benedictum sit nomen, [Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est, gloria majestatis ejus, quod est majus omnibus nominibus; vel, nomen majestatis, scilicet nomen Christianum, quod est de ipso Christo, et hoc in aeternum, id est quandiu saeculum durat, et in saeculum saeculi, quod quidam interpretes addunt. Et replebitur majestate, vel, gloria ejus, alia littera, id est ipsius clarificatione omnis terra, scilicet sancti. Fiat, fiat. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Ecce quasi subscriptio principis et concessio audientium. Magnificum vero est quod sic concludit; optantis est semel dicere fiat; sed nimium desiderantis est repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod coepit flumine perveniat usque ad 156 terminos orbis terrae.

Hieronymus. « Sciendum est quod LXXI psalmus secundi libri finis sit, unde et in extremo habet, fiat, fiat, pro quo in Hebraeo dicitur, amen, amen. Et hoc diligentius observandum est, quod defecerunt hymni David, filii Jesse, ad finem LXXI psalmi pertineat. Id vero quod sequitur, psalmus Asaph, initium sit sequentis. »

Collatio In Psalmum LXXI: « Deus Judicium Tuum Regi Da, » Etc.

VERS. 5. Et permanebit cum sole. Hebr. habent; timebunt te cum sole. Hoc est interprete Hieron, quandiu erit sol. Quando hic timor debeat intelligi Christiani nominis religio, quae nunquam desitura sit, convenienter id significatum est ex perpetua stabilitate. Sed cum legitur ISRAUCA, haud scio num interpretes sumpserint caph servile, ut sic essentiale, et in verbo Chaldaico IERAC, quod significat prolongavit.

Ante lunam. Faber causatur ut melius et divinius dicatur ultra lunam, quod demonstretur regnum Christi, desinente mundo, non desiturum; sed post consummationem saeculi, perpetuo duraturum. Atqui illud ante lunam, non perinde sonat. Caeterum vocabulum in Hebraeo positum, proprie, ante coram, vel in conspectu, magno consensu Hebraeorum designat LIPHNE IAREAH. Quod autem vertit Hieronymus ultra lunam, ad id quod continuo subdebatur respexit, nempe in generatione generationum, ut quid dixerit per lunam, Prophetam exponendo, adjungeret in generatione et generationem.

VERS. 6.-- Descendet sicut in vellus. Sic Hieronymus, Sanctes et Nebiensis. At cum sacri et catholici doctores hunc pertractantes locum ad jucundam Gedeonis historiam mystica reducant allusione, ut sunt D. Hieronymus, Augustinus, Ambrosius in prologo primi lib. I De sancto Spiritu, Chrysostomus peculiari in hoc consecrata homilia, Arnobius et plerique alii doctissimi juxta ac sanctissimi, iniquum videtur quod quidem Neoterici Hebraicatores usque adeo suas contraxerunt versiones, ut nullum locum reliquerint mysterio velleris, de quo, Jud. VI; eoque indignius, quo magis poterant, sine ullo incommodo veritatis Hebraicae, transferre aut vellus, aut generalius tonsuram. Nam id GEZ, nemine reclamante proprie significat. At vero Pratensis ad eum habet modum, descendet sicut pluvia super herbam resecatam, Munsterus, in tonsuram graminis; editio in Campensi, sicut pluvia in dissectum fundum; paraphrasis Campensis, super frumentum demessum. Longe secus LXX, καταβήσεται ὡς ὑετὸς ἐπὶ πόκον. Quorum auctoritas si in re sese prodente repudietur, quid tandem in locis Scripturae obscuris, aut inquisitione examinandis?

VERS. 7.-- Orietur in diebus ejus justitia. Hebraei legunt justus TZADIQ. Apparet Septuaginta legisse TZEDEQ, id est justitia, non sine forsan accommodatiori congruentia. Cum enim jam ipse Christus summe justus ortus esset, quid restabat quam ut justitia in nobis germinaret? Quod si legeris justus, referendo ad fideles quod oportet, tamen necesse est justitiam praecedere, qua justi efficiamur. Ac mox clausula sequens abundantia pacis, idipsum insinuare videtur, ut primo sit gratia justificans, demum pax ipsa, quae est gratia consummans et usquequam perficiens.

Donec auferatur luna. In Hebr. manifestum est AD BELI IAREAH, hoc est, donec non sit luna. Cur tamen in Latino quidam codices habuerint tollatur aut extollatur, quidam auferatur, docet Augustinus in haec verba. « Id quod dictum est tollatur, alii interpretati sunt auferatur, alii vero extollatur, unum verbum Graecum, sicut unicuique visum est, transferentes, quod ibi positum est ἀνταναιρεθῇ. Sed qui dixerunt tollatur, et qui dixerunt auferatur, non usque adeo dissonant. Tollatur enim magis habet consuetudo ita dici, ut auferatur, et non sit, quam ita ut altius elevetur. Auferat vero prorsus aliter intelligi non potest, nisi ut perdatur, hoc est ut non sit; extollatur autem, nihil nisi ut altius elevetur, » Hactenus ille Certe Hieronymus in commentariis interpretatur, Elevetur Ecclesia.

VERS. 9.-- Coram illo procident Aethiopes. Pellicanus vertit, solitudinarios: Sanctes, habitatores, deserti, . Consentit et interpres pro Cajetano. Hoc ad concordiam reducit Munsterus in scholio, capiuntur pro incolis solitudinis, quales sunt Aethiopes. Nebiensis vertit populi. Chaldeus interpretatur proceres.

VER. 12.-- Liberabit pauperem a potente. Astipulatur Hieronymus, et interpres pro Cajetano. Recentiores transferunt vociferantem sive clamantem, pro potente MESCHAUEA atque SCHOA, est commune diviti, opulento, potenti, et clamanti.

VERS. 14.-- Et honorabile nomen eorum coram illo. Hebraei habent, pretiosus sanguis eorum coram oculis ejus VEIEQAR DAMAM BEENAN. Apparet Septuaginta legisse SCHEMAM, id est nomen eorum. Non enim poterant ignorare quid foret DAMAM. Sed etsi daleth tenue foret Haebraeis sonaret ferme, ch, declinans ad prolationem schim.

VERS. 15.-- Et adorabunt de ipso semper, Accedit et Hieronymus, ac illud, de ipso, respicit Christum. Alii traducunt pro ipso, id quod et a quibusdam aetate Augustini factitatum est, quod angustum inveniebat, qui conveniret, adorabunt, sive ut Hebr. habet, orabunt pro ipso, nempe Christo: quem tamen scrupulum sic diluere pergit. Quod habet Graecus περὶ αὐτοῦ, alii interpretati sunt de ipso, aliqui pro ipsa, vel pro eo. Quid est autem de ipso, nisi forte quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum? (Matth. VI.) Pro eo vero quomodo intelligatur, angustum est, nisi quia cum oratur pro Ecclesia, pro ipso oratur, quia corpus est ejus. De Christo quippe et Ecclesia praemissum est magnum sacramentum. Erunt duo in carne una (Gen. II]. Haec Augustinus. Porro recentiores vertunt per singularem numerum, orabit pro eo, ut dicamus Christum Dominum orare semper pro eo paupere. Quia tamen Hieronymus vertit plurative, et verbum in Hebr. positum IITHPALLEL, habet significationem passivam, consequentius videtur ut pro eo referatur ad Christum Dominum. Hinc Pellicanus hoc pacto reddidit, orabitur per eum semper. Quod respondet illi quod est, adorabunt de ipso semper. Consonat contextus e regione paraphrasis Campensis, adoretur sine fine.

VERS. 16.-- Erit firmamentum in terra in summis montium. Heb. PISSATH BAR. Hieron., erit memorabile triticum in terra in capite montium: Paulus Burgensis, ex Judaeo Christianus, erit placentula frumenti. Qui etiam ut commendet tremendum illud sacrosanctae eucharistiae sacramentum, dicit thargum, hoc est translationem Chaldaicam, pro eo quod habemus in summis montium, dicere in capitibus sacerdotum. Pratensis, erit multiplicatio frumenti. Sanctes, Munsterus et ferme alii dicunt, erit pugillus frumenti. Ubi Lyranus. « Videtur, » inquit, « translatio communis corrupta, et similitudine dictionum, habens firmamentum pro frumentum. » Bene dicit, Videtur quidem externe, ut ne asseveret. Nam Septuaginta clare habent στήριγμα, id est, firmamentum. Jam vero PISSATH POLYSEMON est Hebraeis. Proprie tamen exponitur, pro robore refectionis. Chaldaeus enim SAID LAHAMA, interpretatur firmamentum refectionis, sive panem substantificum. Unde psalmus CIII: Panis cor hominis confirmet. Quod quam proxime respondeat omni sancto corporis Christi sacramento Christianae religionis solidissimo fundamento, non est verbis humanis consequi.

Superextolletur super Libanum fructus, etc. Hebr. IIREASCH, recentiores interpretantur, agitetur aut collidatur; Nebiensis, turgescet, cum tamen Hieronymus, cum Septuaginta exponat elevabitur. Sed est allusio ad proceras arbores Libani, quae, ob eminentiam et montis et lignorum, a vi ventorum inter se concutiuntur.

VERS. 17.-- Ante solem permanet nomen ejus. Hebr. IINON SCHEMO, quod ad verbum posset reddi, filiabitur nomen ejus. Hoc est, interprete Hieronymo, perseverabit nomen ejus, sive, ut ait Munsterus propagabitur nomen ejus. Nec male arridet quod vertit Sanctes, ante solem genitum fuit nomen ejus. Hoc enim mire commendat generationem illam Filii Dei aeternam atque incomprehensam.

VERS. 19-- Benedictus Dominus Deus Israel. Nescio quo casu factum fuerit ut nec Graeci codices, nec Latini habeant nomen Deus, replicatum, Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, quod aperte in Hebraeo conspicitur; ut Trinitatis mysterium, plena laude judicetur. De quo scribit D. Hieronymus ad Suniam et Fretellam: Dicitis in Graeco bis Deus, non haberi, cum et in Hebraico sit et apud Septuaginta, et manifestissime triplex Domini Dei Deique nuncupatio, mysterium sit Trinitatis. »

Chapter 78 of 157