Psalmus LIII
Psalmi Titulus: « In Finem In Carminibus Vel Hymnis Intellectus David, Cum Venissent Ziphaei Ad Saul, Et Nuntiassent Saul: Nonne David Absconditus Est Apud Nos?
Deus in nomine tuo. Titulus: In finem in carminibus vel hymnis intellectus. David, cum venissent Ziphaei ad Saul, et nuntiassent Saul: Nonne David absconditus est apud nos? In libro Regum legitur quod David fugiens a facie Saul, venit in desertum Ziph, et ibi latuit. Tunc Ziphaei venerunt ad Saul dicentes: Ecce David latitat apud nos, descende, ut tradamus eum in manus tuas, et descendit Saul. Quod cum nuntiatum esset David, recessit inde et fugit ad tutissima loca Engaddi, ubi latens in spelunca evasit, et ita non profuit Ziphaeis sua proditio, et David non nocuit. Ibi enim datus est Saul in manu David in spelunca; ad quam cum divertisset Saul causa purgandi ventrem, David praecidit oram chlamidis ejus, ostendens se nolle occidere eum cum posset (I Reg. XXIII, XXIV). De hac historia sumitur titulus, de qua tamen non agit psalmus, imo de significato ejus. Ziphaei enim interpretantur florentes, et significant illos, qui hic florent in praesenti, et quasi virent copia temporalium, quorum gloria est ut fios feni (Isa. XLI), [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] quod hodie floret et cras in clibanum mittitur. Inter hos latet David, id est sancti mortui mundo, quorum vita abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III). Hos produnt Ziphaei Saul cum ad regnum mortis trahere moliuntur. Horum flos, atque pax, non est amanda, quia transit ut fenum, quod David in illo facto intellexit. Et hoc est, hic ostenditur intellectus David prophetae, vel alicujus viri spiritualis, qui intelligit florem malorum transiturum, quia vir insipiens non cognoscit, scilicet quomodo interit flos saeculi. Intellectus dico, quem habuit de hoc quod fuit, cum venissent Ziphaei ad Saul. Ad litteram, Ziphaei ad Saul venerunt, quibus non profuit sua proditio, et David non nocuit. Ibi enim, ut jam diximus, datus est Saul in manum David in speluncam. Hi sunt per quos figurantur florentes in mundo, de quibus hic agitur. Et nuntiassent Saul: Nonne David absconditus est apud nos? Modo latet David, id est hi, quorum vita abscondita est cum Christo, inter florentes hujus saeculi, inter quos sunt viles et abjecti, quos produnt Saul, dum laborant eos trahere ad regnum mortis. Et iste intellectus est in carminibus vel hymnis, id est in laudibus, quia hoc intelligens, scit etiam quod in adversis laudandus est Deus et hoc scit ille qui dirigit aciem mentis in finem, id est in novissima, non praesentia. Intentio. Monet etiam in adversis laudare Deum. Modus. Bipartitus est psalmus. Primo sunt verba Ecclesiae orantis, et latentis inter Ziphaeos, cujus bonum intus est, et merces occulta. Secundo dicit quid sibi et Ziphaeis faciat Deus. Unde laudes solvit, ibi, ecce enim. Orans ergo Ecclesia inter Ziphaeos latens, ait: O
VERS. 1.-- « Deus, in nomine tuo salvum me fac; et in virtute tua judica me. »
Deus salvum me fac, [Cassiod., Hier., Aug.] in mundo. Et hoc, in nomine tuo, quod mundo praedicatum est: Quasi alii aliis petunt liberari, ego, in nomine tuo, in illo scilicet nomine humilitatis, quod est salvatio. Hic salva me, id est imple in me rem nominis tui et post non timebo judicari in virtute. Unde sequitur: Et in virtute tua, id est in futuro judicio, ubi virtus tua apparebit, judica me, id est secerne me a Ziphaeis, ut arescente feno eorum et flore decidente, flos meus qui est in atriis domus Domini, in aeternum permaneat.
VERS. 2.-- « Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. »
Deus, exaudi. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Item. Deus nomen potentiae repetit, ne tardet auxilium Et, o Deus, exaudi orationem meam, quia non peto florem Ziphaeorum a te, et auribus percipe, id est menti reconde verba oris mei, quia et verbis cor indicatur. Ea ergo percipe tu; Ziphaei etsi audiunt, non ea intelligunt, qui non nisi temporalia cognoverunt.
VERS. 3.-- « Quoniam alieni insurrexerunt adversum me; et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. »
Quoniam alieni. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Haec est causa orationis, et loquitur Ecclesia. Quasi dicat: Ideo oro, quoniam alieni, id est mali, insurrexerunt adversum me et fortes, id est persecutores, quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum, quia putant Deum nescire quod agunt, qui nihil nisi saeculum conspiciunt, quomodo sit nummus super nummum, quomodo augeantur greges et opes. Vel in sua persona loquitur David. Quasi dicat: Ideo oro, quoniam alieni, id est Ziphaei insurrexerint adversum me. Sed non videtur quod Ziphaei alieni essent a David, qui erant de eadem tribu (Josue XV). Ziph namque viculus erat, qui pertinebat ad tribum Judae. Unde, id est de qua tribu erat David, sed alieni erant flore malitiae, qui prodiderunt eum, non tribu vel loco. Et fortes, id est Saul et ministri. Quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Hoc non mutatur.
PARS II. Διάψαλμα. VERS. 4.-- « Ecce enim Deus adjuvat me et Dominus susceptor est animae meae. »
Ecce enim Deus. [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quid sibi et Ziphaeis faciat Deus. Unde solvit laudes. 114 Quasi dicat: Non proposuerunt Deum ante oculos, quod per hoc pater, quia ecce Deus adjuvat me intus ubi nemo videt, ubi est gloria nostra non in flore extra. Quod tamen ipsi nesciunt inter quos lateo, sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent. Adjuvat ergo me laborantem ferre quae ingerunt. Adjuvet ita et, id est quia Dominus susceptor est animae meae, et si corpus deserit. Vel ita, quod avertit, mala inimicis meis, disperdetque in veritate sua eos qui florent in felicitate saeculi. Et hoc dicit loquens ad Deum.
VERS. 5.-- « Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos. »
Averte. [Gl. int., Aug., Cassiod.] Et praedicit, non optat. Et hoc est: Deus, averte, id est avertes, mala inimicis meis, id est a me vertes in illos, et in veritate tua disperde illos. Quasi dicat: Florent ad tempus, pereant in aeternum, id est florent falsis bonis, sed pereunt veris poenis, et est prophetia, non optatio. Vel secundum aliam litteram, quae est, et in virtute tua disperde illos, quos in tua infirmitate tolerasti. Vel pro convertendis precatur, et haec est hostia quam pro sua liberatione Deo solvit, dicens: O Domine, averte mala ad inimicis meis, et disperde illos, a priori intentione ponendos. In veritate tua, id est ut ad veritatem tuam veniant. Et inde
VERS. 6.-- « Voluntarie sacrificabo tibi; et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. »
Sacrificabo tibi [Aug.] sacrificium laudis, non pecora, et voluntarie, quia gratis amo quod laudo, quia propter se laudo, non propter aliud quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat; si illud haberet, non laudaret. Mihi autem et quae dedit, propter dantem placent; et confitebor nomini tuo, Domine, id est laudabo, quoniam bonum est, nil melius illo nomine invenio. Hoc est gratis confiteri, scilicet confiteri ideo, quoniam bonum est, non quia dat temporalia. Ideo confitebor bono nomini tuo.
VERS. 7.-- « Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me; et super inimicos meos despexit oculus meus. »
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. [Aug.] In hoc probavit bonum nomen, si aliter sciret, tribulatio ei necessario non fuisset, et super inimicos meos florentes oculus meus sursum tendens, despexit mente rapta ad Deum, videt quod omnis flos est ut fenum
Collatio In Psalmum LIII « Deus, » Etc.
VERS. 5.-- Averte mala inimicis meis. Hic locus existimatur mendosus a Fabro et Caeco, imo et pugnare cum sensu vero, qui statim ostenditur, quando subditur continuo, disperde illos. Ob id, ut volunt, dicendum fuit: adverte mala inimicis meis, praesertim cum dicat Hieronymus ex Heb: Redde malum insidiatoribus meis. IASSIB, teste Sancte in Thesauro suo. Post Kimhi scribitur cum vau, et legitur cum iod, quia potest esse in verbo quod vocant CAL, vel in HIPHIL, quod significat convertit vel avertit. Convertit quidem mala in inimicos meos, et avertit a me mala quae inferat inimicis meis. Quae sententia magis exprimit Dei misericordiam et justitiam. Misericordiam erga David liberatum, justitiam contra Ziphaeos, qui dolose eum perdere voluerant. Quod autem dicimus per secundam personam et imperativum, id nil sensum laedit.
VERS. 7.-- Inimicos meos despexit ocutus meus. Heb. dicunt simpliciter, vidit oculus meus inimicos meos. Illud autem videre, docte dixerunt interpretes despicere. Unde Sanctes periphrasi usus est, et in hostibus meis, quod volui, vidit oculus meus. Consimiliter Munsterus, et translatio ad Campensem habet, ut hostes meos oculus meus despiciat
Chapter 60 of 157