Skip to the text

Psalmus LXXVI

Psalmi Titulus « In Finem Pro Idithun, Psalmus Asaph. »

Voce mea ad Dominum. Titulus: In finem pro Idithun, psalmus Asaph. [Aug.] Idithun, sicut saepe supra diximus interpretatur transiliens eos; Asaph, congregatio, quae fidelis hic loquitur, id est transiliens omnia visibilia, ut perveniat ad finem, qui Christus est, quem Moyses desiderabat videre, cum dicebat: Domine, ostende mihi faciem tuam (Exod. XXXIII). Cui Dominus: Non videbit me homo, et vivet (ibid.) . Et est sensus tituli: Psalmus iste attribuitur Asaph, id est fideli congregationi, quae hic loquitur, et agit pro Idithun, id est de se transiliente in finem, id est in Christum ultra quem nihil est. Intentio docet desideria et illecebras saeculi calcare, et nil sibi proponere nisi illum ex quo sunt omnia, sicut ipse facit. Modus: [Cassiod.] Quatuor sunt partitiones. Primo, dicit quomodo transcendens omnia Deum quaerit et invenit. Secundo deliberat an sit eum reducturus, ibi, anticipaverunt. Tertio dicit quid deliberando invenerit, ibi, et dixi: Nunc. Quarto exponit quae in mundo Christus operatur, ibi viderunt te. Asaph ergo transiliens omnia, solum Deum quaerens, ait:

VERS. 1.-- « Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. »

Voce mea, [Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] id est, intentione devotionis, ad Dominum clamavi, non aliud ab eo petens, ab ipso enim ipsum quaerit, et transit quidquid infra est, deinde repetit voce mea ad Deum clamavi. Ostendens propter quid clamet, scilicet quia Dominus, quia Deus. Vel ita: Prius dicit ad quem clamet, et non quid petat, dicens: Voce mea ad Dominum. Non dicit quid petat, quia non est opus ei qui novit quod expedit. Deinde subdit propter quid clamaverit: Et vox mea est ad Deum, alia littera, ad hoc est vox propter quod editur. Hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. [Gl. int., Aug., Cassiod.] Vel in eodem etiam sensu legitur littera nostra, scilicet clamavi voce mea, ente, ad Deum, et ut non frustra clamasse se ostendat, subdit et intendit mihi, quia semper adest quaerentibus se: sed non adest quaerentibus aliud ab eo. Unde: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret (Psal. XVII) . Item: Clamaverunt ad Dominum, nec exaudivit eos (ibid.) . Intendere autem Dei, est dare totum quod petitur, etiam plusquam petatur.

VERS. 2.-- « In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. »

In die tribulationis meae. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Non solum voce quaesivi Deum, sed etiam manibus, id est operibus, et non solum alio tempore, sed etiam, in die tribulationis meae, in qua alii quaerunt de ea exire, qui non transiliunt. Iste necessitatum oblitus, Deum tantum quaerit. Vel ita continua: Quomodo hoc totum fit? scilicet clamor et exauditio, ecce, in die tribulationis meae, id est quando est mihi tribulatio, vel in vita ista, quae tota est tribulatio desideranti coelum, exquisivi Deum. Ex tribulatione quaerit iste Deum, ut in eo sit sibi quies. Non aliud ab eo quaerit. Nota quod hucusque dixit, quis clamaverit, et ad quem, propter quid, et qua necessitate. Deinde subdit, quomodo quaesierit, et quando, et ubi, et quo fructu. Quasi dicat: Quomodo quaeris? Manibus meis, id est bonis operibus, non inani desiderio. Quando? nocte. Idem dicitur nox hic quod supra dies tribulationis, scilicet vita ista. Hoc saeculum, quod est tribulatio illi qui desiderat coelum. Et nox est quia in ea opus est lucerna verbi Dei. Unde Petrus: Nos habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis, intendentes velut lucernae in obscuro loco donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I) . Venturus ergo est verus dies post istam noctem, cujus diei comparatione haec vita nox est. Dies vero est comparata vitae infidelium. Unde Apostolus: Sicut in die honesta ambulemus (Rom. XII) . Dies ergo est in comparatione infidelium, et nox in comparatione angelorum, et cum idem sit dies et nox, tamen propter aliud supra dies ponitur, propter aliud hic nox. Dies enim necessitatem, nox tempus clamoris notat. Ecce dixit qua necessitate, et quomodo et quando quaerit, et ubi quaeris? Coram eo, vel contra eum. Coram ipso Deum quaerit, qui non facit justitiam suam coram hominibus ut videatur ab eis. Unde: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI) . Et: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere, etc. (ibid.). Et quo fructu non sum deceptus, ut hi qui aliud quaerunt, quia inveni quod quaerebam.

VERS. 3.-- « Renui consolari animam meam, memor fui Dei et delectatus sum, et exercitatus sum; et defecit spiritus meus. »

Renui, vel, negavi consolari animam meam vel anima mea. [Aug.] Exponit hic tribulationem quae pungit, et quodammodo impingit ei necessitatem transiliendi. Quasi dicat: Dixi in die tribulationis, quae tribulatio tanta fuit, quod anima mea renuit consolari, vel negavi consolari animam meam, quia undique mihi mala. Tantum enim taedium et tristitia pro peccatoribus me occupavit, ut contra omnem consolationem claudat se anima. Si quis enim justus videtur, qui solus est consolatio saepe aliter invenitur: quod est expertus iste, percussus scandalis. Et ideo jam timet in aliquo laetari et consolari, quia in omnibus scandalum invenit. Vel timet, quia in nullo securus est, quae ergo respiratio? Ecce memor fui Dei in quo suavitas. Hunc manus quaerentis inveniant in tristitia consolatorem, et delectatus sum, vel et garrivi, alia littera, id est exsultavi loquendo de Deo ut garrulus, qui prae laetitia nec vellet, nec posset tacere. Garruli enim proprie dicuntur, qui vulgari verbo sic appellantur, scilicet accedente laetitia, nec valentes, nec volentes tacere. Et in garriendo rursus defecit spiritus meus, qui prius contabuerat taedio malorum. Ideo defecit iterum spiritus meus, quia

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 4.-- « Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus. »

Inimici mei. [Aug.] Alia littera anticipaverunt vigilias meas, quaerentes calumniam in verbis, id est omnes inimici mei vigilaverunt super me, id est plus me: tendendo insidias praeoccupaverunt me spirituales inimici, de quibus dicit Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus spiritualia nequitiae (Ephes. V) . Hi vero plus vigilaverunt ad decipiendum, quam ego ad custodiendum, ubique scandala ponunt, ubique ponunt muscipulas. Ecce enim taedium inest cordi, timendum est ne tristitia absorbeat laetitiam. Vel ne garriendo in laetitia spiritus deficiat, et dicat homo, quod inimicus teneat, id est reprehendat, unde iste turbatur, et non loquitur. Unde sequitur: turbatus sum, quia malum est tacere, et malum loqui. Ideo retro redit, unde subdit: Et non sum locutus, non tamen cessat, conatur invenire remedium, vult et hoc ipsum transcendere, unde subdit:

VERS. 5.-- « Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. »

Cogitavi dies. [Aug.] Jam iste quasi qui extra vapulavit in secreto mentis suae agit, ubi nemo oblatrat. Et Deus adjuvat, ibi manens de aeternis agit: quod ibi licet, non extra in strepitu. Et hoc est cogitavi dies antiquos, et annos aeternos, ubi haec mala non sunt, habui in mente, id est in memoria, et accipit pro eodem dies et annos. Haec cogitatio de aeternis, magnum silentium vult ab omni tumultu rerum humanarum, ut secure intus agat, unde subdit:

VERS. 6.-- « Et meditatus sum nocte cum corde meo; et exercitabar, et scopebam spiritum meum. »

Et meditatus sum nocte cum corde meo, [Aug.] ubi non est locus calumnioso, et garriebam, alia littera, non jam foris, sicut prius, sed scrutabar, alia littera, spiritum meum, ubi multa, si cum eo loquor et garrio, invenire potero. Et quid invenisti quod non in aeternum repellet Deus hominem. Et hoc sub interrogatione dicit:

VERS. 7.-- « Nunquid in aeternum projiciet Deus; aut non apponet ut complacitior sit adhuc? »

Nunquid in aeternum projiciet Deus [Aug.] hominem? absit! Adverte saltus transilientis. Invenerat supra taedium in hac vita, nusquam fidem, nusquam consolationem. Ad quoscunque homines intendebat, scandalum inveniebat in eis, nusquam ergo securus. Ideo transilivit ad Deum, ut ibi laetetur; sed garriens foris, de Deo reprehendi ab inimicis. Unde ad cor rediit. Sed quia illi tacere malum erat, ne sileret a bonis, angustiatus in hac vita vehementer de alia vita multum cogitavit, ubi non est tentatio; nec cessavit transilire etiam spiritum suum, donec veniret ad finem de quo titulus ait ubi, hoc invenit, quod non in aeternum projiciet Deus. [Rem., Cassiod.]

Aliter ab illo loco: Renuit consolari. Quasi dicat: Merito non sum deceptus, quia a Deo exquisivi Deum, quod anima mea renuit consolari, in aliis rebus quam in Deo. Et ideo memor fui Dei, in quo suavitas, et delectatus sum in eo, et exercitatus sum, inquirendo magnitudinem sapientiae et potentiae ejus, et defecit spiritus meus, quia res est incomprehensibilis.

Anticipaverunt. Secunda pars. [Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Invento Deo, qui solum bonum est, ei deliberat an sit eum reducturus, secundum lectionem Augustini quae praecessit. Non est hic partitio et ponit quomodo exercitatus fuerit ita, scilicet quod anticipaverunt vigilias, aliorum, oculi mei, ut ille facit, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, oculi mei, id est affectiones meae, anticipaverunt vigilias, id est, sedulitatem aliorum. Vel per vigilias significat nocturnos, quos usualiter sic vocamus, quos facimus in laudibus Dei. Quasi dicat: ante alios in nocturnis, laudavi Deum, et vigilans turbatus sum, quia non potui consequi, quod quaero. [Alcuin., Gl. int., Haym., Cassiod.] Qui dormit in mundanis somniat se beatum. Et non sum locutus, id est, non murmuravi contra Deum. Et ideo, turbatus est, quia dum nocte secreta sui animi perquirit: videt humanum genus in peccata ruere, et pio dolore pro aliis cruciatur qui jam vitia transilivit; sed tacet, non loquitur, quia nocte non habet solatium humani colloquii quo tempore cautius cogitat. Unde subdit; Cogitavi, [Cassiod., Alcuin.] quasi dicat: Ideo sum turbatus, quia, cogitavi dies antiquos, Adae, in quibus corruit homo a stabilitate sua, id est cogitavi quid contigit Adae, pro inobedientia et ex illo cognovi hunc defectum hominis esse. Et contra annos aeternos, quos homo persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Quasi dicat: Vidi bona quae perdidi, et mala quae inveni; et ideo turbatur iste, quia homo desiderat dies antiquos et annos aeternos negligit. Et meditatus sum nocte, id est in hoc defectu, cum corde meo, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos 169 aeternos, cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur; et scopebam spiritum meum, id est, purgabam mentem meam, ut videre possem: alii interpretes dicunt, ventilabam spiritum meum, id est virtutem animi mei. [Hier.] Huc et illuc volvendo, in quo actus deliberationis exprimitur. Vel, scopebam, id est fodiebam, spiritum meum, [Alcuin., Cassiod., Aug.] sic apud me tractans, scilicet nunquid in aeternum projiciet Deus genus humanum. Et nonne apponet, id est nonne addet ipse, ut complacitior sit adhuc? quasi qui jam placitus sua gratia fuit in Veteri Testamento, nonne addet ipse, ut plus sit in Novo, per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat: vel complacitior sit adhuc, id est ut ipse qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando. Ira enim fuit quod patimur.

VERS. 8.-- « Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? »

Aut abscindet ipse a genere humano misericordiam incarnationis, [Gl. int., Cassiod.] scilicet quod de Virgine natus. Misericordiam dico suam quia ipse natura misericors est. Et hoc in finem, id est omnino a bonis, sicut a malis. Vel in finem, id est in plenitudinem temporis, ut nec hoc tempore beneficium incarnationis exhibeat, scilicet a generatione malorum, in generationem, vel a generatione prima Veteris Testamenti in generationem ultimam, scilicet Novi Testamenti. Idem aliis verbis repetit dicens:

VERS. 9.-- « Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? »

Aut obliviscetur Deus misereri. [Aug., Haym., Gl. int., Aug.] In alio non est misericordia, nisi eam Deus donet, et ipse erit sine ea? Rivus currit et fons siccatus est? ipse enim fons est misericordiae, qui eam naturaliter habet a quo emanat velut rivulus de fonte in alios. Dum autem dicit: Obliviscetur misereri, significat quod incoepit et consuevit misereri. Idem aliter repetit, aut continebit in ira sua misericordias suas, id est ira vincet misericordiam? potius misericordia vincet iram. Unde per Isaiam: Non in aeternum vobis vindex ero (Isa. XXXVII) . Neque per omne tempus irascar vobis. Ideo ante dicit, continebit misericordias, quia coepit jam misereri. Et ideo non desistendum.

PARS. III. Διάψαλμα. VERS. 10.-- « Et dixi: Nunc coepi. Haec mutatio dexterae Excelsi. »

Et dixi. [Alcuin., Cassiod.] Tertia pars, ubi dicit, quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines et redimit. Quasi dicat: Ita cogitabam haec apud me, et post haec dixi id est huic meditationi meae respondi: Nunc primo coepi sapere, id est intellexi, quod fuit tacitum ab aeternis temporibus, scilicet quod homo reduceretur ad annos aeternos. Et quod jam intelligo, istud est argumentum de futura consummatione, scilicet quod in futuro consummabor. Et haec mutatio est dexterae Excelsi [Gl. int., Cassiod.] Id est favoris et propitiationis Dei. Quasi dicat: Non est mutatio a misericordia ad iram, sed ab ira ad misericordiam, scilicet quod de servis mutamur in filios, ut ego fui.

VERS. 11.-- « Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio operum tuorum. »

Memor fui operum Domini, [Cassiod.] id est hujus mutationis in me factae, memor fui, nunquam dans oblivioni, ut meliora mererer; sed ne de se tantum laetari videret, addit: Et vere hujus mutationis memor fui, quia etiam memor ero mirabilium tuorum ab initio, id est quae Deus humano generi indulsit ab initio, scilicet quod Adam ad imaginem suam fecit, quod Abel hostiam accepit, similiter quod de Noe fecit, in cujus arca diversa animalia in mysterium Ecclesiae salvavit: quod de Abraham fecit, cujus oblatione filii Christi incarnationem et passionem designavit, tandem quod ipse Deus venit. Haec sunt quem virum sanctum delectant. Unde supra: Et delectatus sum. Deinde universalius repetit.

VERS. 12.-- « Et meditabor in omnibus operibus tuis; et in adinventionibus tuis exercebor. »

Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor, [Alcuin., Rem., Cassiod.] id est in praeceptis quae invenisti, vel quibus inveneris; a te enim omnis sapientia et prudentia est. Vel, in observationibus tuis, alia littera, id est praeceptis quae observanda sunt, exercebor, quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet. In his autem eruditus iste in laudem prorumpit, dicens:

VERS. 13.-- « Deus, in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster; tu es Deus qui facis mirabilia. »

Deus, in sancto, id est in Christo est, via tua, id est redeundi ad te. [Aug., Cassiod., Aug.] Aliter ab illo loco Et dixi, transiliens iste, nusquam requiem inveniens, non desiit transilire etiam seipsum quousque perveniret ad Deum. In aliis ergo deceptus, et taedio affectus, nunc invenit ubi sit securus. Quasi dicat: Ita me transilivi usque in finem. Et dixi nunc, id est intellexi primo, cum et me transiliens ad Deum veni, coepi aliquid, ubi securus sim, ubi non anticipent inimici mei, ubi jam nullum periculum. Et dixi etiam: Haec est mutatio dexterae Excelsi, id est modo coepit me mutare excelsus Deus, per dexteram, id est per Christum. [Hier.] Dextera enim Patris Filius est. Unde: Et brachium Domini cui revelatum est? (Isa. LIII) et scio quod potest mutare, quia omnia creavit quorum ego memor. [Haym., Aug.] Et hoc est: Memor fui operum Domini, jam spatiatur iste in operibus Dei, et securus gaudet, qui supra foris garriens defecit. Jam et sui oblitus, in solo Deo delectatur. Unde subdit: Quia memor ero, quasi dicat: Memor fui, et ero, quod ita dicit, quia memor ero mirabilium tuorum et non solum memor ero, sed etiam, meditabor in omnibus operibus tuis, et in affectionibus tuis garriam, alia littera. [Aug.] Ecce tertium garrire. Prius garrivit hominibus foris, et defecit post in spiritu suo et profecit; nunc in operibus Dei garrit, quando pervenit quo tendebat. In affectionibus tuis, non in meis. Aliae enim sunt affectiones hominis, aliae Dei. Affectiones enim hominis sunt circa terrena, scilicet circa tabulam, theatrum, venationem, aucupium et hujusmodi. Et sicut in his terrenis est affectio humana, ita in operibus et meditatione Dei. Est interior quaedam affectio cum inspicitur munus, et in creatis Creator quaeritur, et invenitur nusquam displicens, sed per omnia et super omnia placens, Deus in sancto. Jam incipit opera misericordiae Dei circa nos ostendere, de quibus garrit et exsultat, ostendens per quem fit reditus ad annos aeternos. Quasi dicat: Per praedicta sum certus, quod veniam. Et hoc duce, non Deus in sancto Christo, via tua, id est via colendi te et ad te veniendi. Ipse enim ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV) . Redeant ergo praevaricatores ad cor (Isa. XLVI), et scrutentur cor suum recolentes annos aeternos, et sic invenient misericordiam. Unde iste laetus potentiam Dei praefert simulacris, quae falso colebantur. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Et cum haec sint, Quis Deus de diis gentium, quibus homines affecti colunt, est magnus sicut Deus noster, quasi dicat: nullus, quia tu solus, non alius, es Deus proprie qui solus facis mirabilia tam in anima quam in corpore. Sanati sunt surdi, caeci, languidi, mortui, paralytici (Matth. IV, II). Ista in corporibus facta sunt, in anima quidem sobrii sunt paulo ante ebriosi; fideles sunt paulo ante adoratores simulacrorum. Facis mirabilia, ut hoc quod

VERS. 14.-- « Notam fecisti in populis virtutem tuam; redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. »

Virtutem tuam, [Cassiod., Aug.] id est Christum notam fecisti, quando eum in mundum misisti; per hoc et iste fit transiliens, quod est unum de mirabilibus. Notam dico, in populis tam fidelibus quam infidelibus; sed infidelibus sic notam fecisti, ut cognoscant Christum tantum corpore. Fidelibus vero, ut cognoscant eum etiam in deitate. Deinde subdit quid praestiterit hac virtute, dicens: Redemisti in brachio, id est in Christo, populum tuum, scilicet filios Jacob, id est Judaeos credentes, et Joseph ipsum, id est gentilem populum. Joseph enim pervenit ad gentes, et interpretatur augmentum, ideoque bene significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel Joseph intelligitur Christus, quia sicut Joseph venditus a fratribus prius humiliatus est (Gen. XXXVII), deinde exaltatus, quando in Aegypto regnavit (Gen. XLII): ita et Christus a Judaeis venditus ad gentes transiit, in quibus regnavit, ubi prius humiliatus est, in persecutionibus martyrum. Filii ergo sunt, quos ex gentibus elegit. Et est, et redemisti filios Joseph, id est electos de gentibus Christi filios. Et repetimus hic, filios, quod primo non fecimus.

PARS IV. Διάψαλμα. VERS. 15.-- « Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt, et turbatae sunt abyssi. »

Viderunt. [Cassiod., Alcuin., Haym., Aug.] Quarta pars ubi exponit quae in mundo Christus operatur, quasi dicat: Quomodo fecit notam virtutem? Ecce viderunt te, etc. Vel ita continua; Notum fecit Christum, et per eum viderunt te fide, o Deus Pater, aquae, id est populi. Vel ita continua; Quia notam fecit virtutem, ideo, o Deus, Christe, qui es virtus et brachium, viderunt te fide aquae, id est populi. Deinde repetit ut uterque populus intelligatur, viderunt te aquae, et timuerunt de peccatis, et abyssi, id est altitudines aquarum turbatae sunt, pungente conscientia, et hi non sunt pauci, sed

VERS. 16.-- « Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes. »

Multitudo est sonitus aquarum, [Cassiod., Aug.] id est populorum sonantium, in confessione peccatorum, in gemitu culparum, in laudibus Dei, in actionibus gratiarum. Quasi enim mare confragosum sonant diversa vota in Ecclesia populorum, sed unde sunt isti sonitus aquarum et turbatio abyssorum? quia nubes, id est praedicatores verbi Dei dederunt vocem, in omnibus gentibus praedicando Christum, de quibus per prophetam dicit Dominus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isa. V) . Et vere dederunt vocem.

VERS. 17.-- « Etenim sagittae tuae transeunt; vox tonitrui tui in rota. »

Etenim, [Aug., Cassiod.] id est quia sagittae tuae, o Deus, id est voces nubium, transeunt, vel transierunt usque ad cor. Non enim in auribus remanserunt, sed corda transfixerunt. Nota quod verbum praedicationis et pluvia dicitur et sagitta, vel pluvia, quia rigat; sagitta, quia percutit; vel, sagittae, id est evangelistae, transierunt de gente in gentem, vox tonitrui tui in rota. Quid est hoc? Quomodo intellecturi sumus, ad litteram, tonitrui vox revolvitur, ut rotatus, et sinuosus sonus sentiatur. Habent enim tonitrua quamdam concussionem, similem vehiculis. Sed nunquid ad ista puerilia redituri sumus? non utique. Potius allegorice intelligendum est. Quasi dicat: Vocem dederunt nubes, et haec vox nubium non in occulto facta est, sed fuit tonitrui tui, id est aperta. Et fuit in rota totius mundi. Rota enim est orbis terrae. Unde et brevis rotella, orbiculus dicitur: quod postea exponit cum ait: Orbi terrae, scilicet quem circuierunt nubes tonando praeceptis, coruscando miraculis.

VERS. 18.-- « Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est et contremuit terra. »

Illuxerunt. Quasi dicat: Praedicatores transierunt, et per illos illuxerunt orbi terrae coruscationes tuae, [Cassiod.] id est, divina praecepta, quae tenebras mundi depellerent per miracula. Unde commota est ad conversionem, et contremuit 170 terra, id est qui habitant in terra, eamdem dicit mare subdens:

VERS. 19.-- « In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscentur. »

In mari est via tua. [Aug., Cassiod., Hier.] Ipsa terra dicitur mare, per similitudinem, quia amara est vita humana tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat. In mari ergo est via tua, id est in cordibus hominum, quos homines sibi subdidit. Hoc mare amarum erat et mortuum, sed venit fons ille vitae, ut indulcoraret et sanaret. Ideoque juxta Ezechielem: Egredietur de templo Domini fons aquae vivae, et vadit ad mare mortuum, quod nihil habebat vivens (Ezech. XLVII). Nulli enim pisciculi esse poterant in mari Mortuo, nihil in eo vivebat; sed de templo Domini, id est de sinu Patris, egressus est Salvator, et indulcoravit mare Mortuum. Vel ad litteram: [Cassiod., Alcuin., Aug.] In mari est via tua, dum Christus super aquas maris ambulavit. Vel per terram, Judaei; per mare, gentes accipiuntur. Et est, commota est et contremuit terra, id est Judaei: In mari, etiam gentium, est via tua, id est filius tuus. Ecce nunc in mari gentium est via tua. Jam dudum in sancto erat, unde supradixit, in sancto via tua. Quod bene congruit, quia sanctus ille est in mari. Ambulat enim super aquas gentium, eas per fidem sibi subjiciendo. [Haym., Cassiod., Haym., Aug., Cassiod.] In hujus rei figura super aquas ambulavit. Et semitae tuae, id est praecepta tua sunt in aquis multis, id est in populis multis, id est in non paucis gentium, et tamen vestigia tua, scilicet praesentia corporalis, doctrina, miracula non cognoscentur a Judaeis. Tetigit enim aliquos, id est Judaeos qui dicunt: Nondum venit Christus. Quod ideo dicunt, quia non vident super mare gentium ambulantem. Et est hic tacita increpatio Judaeorum. Quasi dicat: Licet palam venerit et se miraculis ostenderit: tamen non est cognitus a Judaeis infidelibus, quos tamen ipse deduxit in manu Moysi et Aaron. Unde subdit:

VERS. 20.-- « Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. »

Deduxisti. [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat: A quibus non cognoscentur? ab his quos deduxisti. Nam deduxisti de Aegypto populum tuum, scilicet Judaeorum, sicut oves, quia non vere oves, sed haedi; et hoc in manu Moysi et Aaron, id est operatione miraculorum quae ipsi fecerunt. Quasi dicat: Hoc illi populo fecisti, et te ipse non novit? mirum est: et est hic increpatio, et exprobratio Judaeorum per nomina istorum duorum, scilicet Moysi et Aaron. Significantur etiam ipsa facta eorum quae ipsi egerunt, et mystica, quae in Ecclesia spiritualiter fiunt. Moyses enim interpretatur assumptus de flumine, Aaron mons fortitudinis. Quibus nominibus significantur virtutes quas ipsi fecerunt. Moyses enim inter caetera in mari viam fecit Hebraeis, significans per baptismum liberari populum fidelium: Aaron eminenti fortitudine murmurantibus restitit, in quo Ecclesiae tenebat imaginem quae monti firmissimo comparatur.

Collatio In Psalmum LXXVI: « Voce Mea Ad Domimum, » Etc.

VERS. 2.-- Deum exquisivi manibus meis id est manus mea; vel JADAI, id est manus meae. Primarium enim significatum JAD, est manus. Ad multa tandem transfertur; ob idque Pratensis, Nebiensis, Sanctes, Munsterus, Campensis, dixerunt, plaga mea, vel vulnus meum, eo quod manu ipsa fiat percussio. Caeterum Hieronym. Pellicanus, et interpretes pro Cajetano vertunt manus mea. Editio quae addita est Campensi, vertit virtus mea. Referunt enim ad sequentia sub recto casu ut statim ostenditur.

Nocte contra eum. Hieronymus, nocte extenditur, videlicet manus. Alii defluxit, scilicet plaga mea, vel mota est, quia legerunt NIGERAH, quod commune est ad defluere, produci, trahi. Arbitror tamen Septuaginta legisse NEGDAH, id est coram sive NEGDO coram eo. Est enim perspicuum resch et daleth plurimum habere vicinitatis.

Et non sum deceptus. Hieronymus. Non quiescit, nempe manus mea, ut supra; Pratensis et quidam alii, non residebit seu non cessabit, nimirum plaga mea, juxta quod accipiunt, voculam JAD commemoratam LO TAPHUG. Septuaginta sensum e sensu eruentes, explicuerunt luculenter, quidnam foret manus nostras ad Deum extendi nec relaxari: Cum enim praecipiat omnipotens Deus, ut angustiis divexati, piis et assiduis precationibus opem suam praesentaneam imploremus, nullum aliud suffugium praestolaturi, consilio tamen divino frequentius contingit ut quamvis orationibus intenti tribulationum fluctibus undique concutiamur, a quibus liberari Dei misericordiam jugiter appellando desiderabamus, usque adeo, ut psalmus XLIII exclamet: Exsurge, quare obdormis, Domine? Quid? Decepit nos Deus qui ad se consurgere toties inculcat in afflictionibus? Absit! Ergo nusquam relaxentur manus. Spes sit in Deum semper erecta, quae non confundit, Rom. V. Et si non exaudiat Deus, ad poscentis voluntatem, exaudit tamen ad aegrotantis sanitatem et opportunitatem. Non nos decepit, sed probat, non occidit, sed castigat. Hinc D. Augustinus: In hac nocte Deum requiramus manibus nostris, non cessent opera, quaeramus Deum, non sit inane desiderium. Haec ille: Itaque si tribulationibus septi, inciperemus manus ad Deum tollere, deinde saevius insurgente passione deficeremus tabescentes, nostra inertia quasi Deum fallacem in suis promissionibus turpiter causaretur.

VERS. 3.-- Memor fui Dei et delectatus sum. Hieronymus, pro eo quod postremo positum est, dicit conturbabor; Munsterus, inquietus ero. Sanctes, tumultuabor. Sic et ferme alii VEEHAMAIAH. Videretur sensus oppositus, nisi hujusmodi conturbatio in bonam acciperetur partem. Etenim memoria Deo feta, hominem deturhat exteriorem a mundanis cupediis, unde praecesserat nox; renuit consolari anima mea, etc., et continuo sequitur: Exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Unde Hieronymus in Comment.: In Hebraico aliter habet, memor fui Dei et conturbatus sum, consideravi mansuetudinem ipsius, consideravi pietatem, consideravi munditiam, et videns meipsum immundum vehementer conturbabar: haec ille. Adde quod illud verbum Hebr. significat etiam resonare, quod ad gaudium facile accommodatur. Caeterum pro exercitatus, Hierony. vertit, loquebar in memetipso ASIHAH, quod et alii, LOQUAR, Munsterus circuitum expressit quid loqui, quando transtulit, querelas faciam. Nihil est quod non conveniat vocabulo Hebraico SOAH.

VERS. 4.-- Anticipaverunt vigilias oculi mei. Hieronymus, prohibebam suspectum oculorum meorum. Caeteri Hebraicantes vertunt, apprehendisti custodias sive palpebras oculorum meorum. AHAZTA SCHEMUROTH ENAI. Igitur sicut tenere vigilias sive custodias oculorum, duplicem potest facere sensum, tum quod nondum apertos, aut sursum intentos continere possumus, tum quod jam apertos, et vigilantes erectos prohibemus a torpore, sic et anticipant oculi vigilias, vel cum quis praevenit ne intendant aspectum oculi, aut dum praetervertit diligentia et sollicitudine, oculos ad Deum levare, dormitantibus caeteris. Ista duo tangit Hieronymus in Commentariis: « In Hebraeo aliter habet, prohibebam suspectum oculorum meorum, constupebam et non loquebar. Quod dicit, hoc est: Considerans peccata mea, oculos ad coelum erigere non audebam. Peccatori enim dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX.) Propterea stupebam, timebam, loqui non poteram. Hoc juxta Hebraeos. Anticipaverunt vigilias oculi mei, antequam aliquis vigilaret ego vigilabam. Legimus et in Daniele: Et ecce, inquit, IR, id est, VIGIL (Dan. IV): Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Psal. CXX) . Ergo monachus qui non vigilat, non potest hunc versum dicere. » Hucusque Hieronymus. Denique quam editionem secutus sit Augustinus, haud liquet. Habet enim, anticipaverunt vigilias omnes inimici mei, nisi INNAH, Hebraeis sonat affligere.

VERS. 5.-- Annos aeternos in mente habui. Hoc postremum, in mente habui, facit exordium versus sequentis juxta Hebraeos EZKERAH, id est recordabor. Deinde ubi legimus, meditatus sum, ibi vertunt psalmorum meorum, aut carminis mei NEGINATHI. Porro Septuaginta acceperunt ac si esset verbum a themate NAGAN, id est lusit musicis instrumentis, quod nihil distat a meditari, ut canticum sit spiritualiter intellectum, juxta quod docet. Ut tamen majorem inquisitionem auferamus, quid de hoc versu scripserit Hieronymus ad Suniam et Fretellam, referre non erit inutile. « Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar et scopebam spiritum meum. Pro quo in Hebraeo legimus: Recordabor psalmorum tuorum in nocte cum corde meo. Loquebar et scopebam spiritum meum, pro exercitatione ἀδολεσχίαν, id est decantationem quamdam et meditationem Septuaginta transtulerunt, et pro eo quod nos diximus scopebam, illi posuerunt ἔσκαλλον quod Symmachus transtulit ἀνερεύνουν, id est perscrutabar, sive quaerebam. Et quinta similiter. In Graeco habetur καὶ ἔτη αἰώνια ἐμνήσθην καὶ ἐμελέτησα, νυκτὸς μετὰ τῆς καρδίας μου ἠδολέσχον, καὶ ἔσκαλλε τὸ πνεῦμά μου, et annos aeternos memineram et meditatus sum, nocte cum corde meo argutabar, et rimabatur spiritus meus. Proprie autem σκαλισμὸς, in agricultura dicitur, in sarriendo id est sarculando, et quomodo quaeruntur ibi herbae sarculo quae secentur, sic et iste retractatum agitationum suarum metaphorice a sarculo demonstravit. Et sciendum quod ἔσκαλλον non semel sed frequenter significet. » Hucusque Hieronymus. Qui etiam in Commentariis aperit quid sit scopere spiritum. « Scopebam spiritum meum, hoc est, inquit, fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum Domini. » Haec ille. Hebr. VAUHAPESCII RUHI, id est perscrutatus est spiritus meus, ut vertunt Neoterici. Tamen dixit Hieronymus supra, quod in Hebraico legeretur. scopebam spiritum meum per primam personam. Rursus posuit psalmorum tuorum, ubi alii, carminis mei. Licet in versione ad Sophronium utrobique transferat sub prima persona, et psalmorum meorum, et scopebam.

VERS. 8.-- Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem. Duo verba hic videntur omitti proxima a verbo abscindet GAMAR OMER, id est consumptum est verbum sive eloquium, ea quoque Graecus convincitur habere συνετέλεσε ῥῆμα, et quae vertit Hieronymus, itemque caeteri. Huic scrupulo faciet satis Hieronymus ad Suniam et Fretellam hoc modo a generatione in generationem, quod Graecum sequentes invenisse vos dicitis συνετέλεσε ῥῆμα, id est consummavit verbum recte non habetur in Latino, quia in nullo habetur interpretum.

VERS. 10.-- Et dixi: Nunc coepi. VAOMAR HALLOTHI III. Hieronymus, et dixit imbecillitas mea est; Munsterus, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, idem, infirmitas mea sive aegritudo mea est; Pratensis, et dixi, exspectatio mea est; Sanctes, et cogitavi occidere me. Consonat huic Campensis, profecto dicebam ad mortem: Usque cruciat me haec recordatio. Mirum quam inter se digladientur rabbini super hac particula HALLOTHI. Nam si deflectas a radice HALAL, admodum multiplex est. Quidam ducunt a verbo HALAH quod est aegrotare. Denique 171 Septuaginta acceperunt a themate a quo est HEHEL, id est incoepit, ut sit, principium meum est, idem quod coepi.

Haec mutatio dexterae Excelsi. Astipulantur Hieronymus, Chaldaeus, Nebiensis, Pratensis, Pellicanus. Interpretes pro Cajetano, Sanctes et Munsterus, pro mutatione aut mutationibus transferunt annos. Ne tamen oratio esset hiulca addunt de proprio. Nam Sanctes hoc pacto, Cogitavi occidere me propter annos dexterae Excelsi; Munsterus, at recordabor annorum dexterae Excelsi. Ad idem paraphrasis Campensis, recordatio annorum superiorum. Quanquam secus translator in eodem. Ait enim, dextera Excelsi vices mutat. Hebr. habet SCHENOTH a singulari SCHANAH idem significat tum mutatus est, tum etiam annum. Ob quam ambiguitatem confunduntur tot editiones humanae. Certe si quisque pro suo cerebro pergat sic traducere, incerta erunt omnia, ant confusa, nisi sit aliqua editio, quam caeteris Ecclesia praeferat; aliae autem pro eruditione caste possunt legi.

VERS. 11.-- Memor ero operum Domini. Hierony. cogitationum Domini MAALLE IAH, id est, operum aut adinventionum Domini, sicut et paulo post idem Hieronymus vertit vocabulum simile, adinventiones autem sunt opera, divino consilio stabilita.

VERS. 15.-- Viderunt te aquae, Deus, et timuerunt. Hoc quod est timuerunt IAHILU, Hieronymus dicit parturierunt; Sanctes, doluerunt; alii, timuerunt. Haec communiter signat particula, etiam si intelligentia sit eadem.

VERS. 16.-- Multitudo sonitus aquarum. ZORMU MAIM ABOTH. Hieronymus et Nebiensis. Excusserunt aquas nubila; alii, effuderunt sive inundare fecerunt aquas nubes. Septuaginta sensum expresserunt, et emphasim dictionis Hebraicae. Nam ZEREM dicunt sonare Hebraeis, copiam aquarum, mpetum, imbrem, tempestatem.

Chapter 83 of 157