Skip to the text

Psalmus LXVII

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus Cantici David. »

Exsurgat Deus etc. Titulus: In finem psalmus cantici David. [Alcuin., Cassiod.] Agit hic propheta de exaltatione Christi et Ecclesiae. Hic et in futuro, et inimicorum dejectione atque ruina, ut malos terreat, bonos laetificet. Unde monet et titulo et psalmo psallere Deo et exsultare. Et est sensus: Iste psalmus cantici dirigens nos in finem, id est in Christum, est David prophetae, qui hic agit de exaltatione Christi et suorum, et adversariorum ruina, modum suae locutionis formans ab eo quod Mosi et filiis Israel contra hostes dimicantibus olim contingebat. Elevata quippe arca Domini, hostes suos superabant, atque in elevatione arcae verbis his similibus Moses usus fuisse dicitur: Exsurgat Deus, etc. (Josue VI.) Arca vero Christum significat, in quo omnes sunt thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi (Coloss. II), cujus resurrectionem per quam disperguntur inimici, hic orat Propheta. Intentio: Monet ut omnes Deo cantent. Modus: Sex sunt partitiones. Primo, resurgente Christo quasi elevata arca, quid bonis malisque futurum sit, hic et in futuro dicit, ut illos terreat, hos laetificet. Secundo agit de verbo Evangelii, ibi, Deus, cum egredereris. Tertio agit de donationibus Christi ascendentis, ibi, dum discernit. Quarto exponit Dei operationes, ibi, Deus noster. Quinto precatur et affirmat ut Ecclesia dilatetur et confirmetur, ibi, in ecclesiis. Sexto dicit quod veniet Christus ad judicium, qui ascendit, ibi, psallite. Propheta ergo precans Christum per resurrectionem exaltari, ait:

VERS. 1.-- « Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus: et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. »

Exsurgat Deus, [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod.] id est resurgat Christus a morte. Confidenter optat Propheta quod scit futurum; et dissipentur inimici ejus, hic in resurrectione Christi, et post in futuro judicio. Hoc jam factum est quia surrexit Christus, et dispersi sunt Judaei per omnes gentes. Et qui oderunt eum, scilicet pertinaces in malo, fugiant a facie ejus, non loco, quia ubique praesens est, sed metu animi, scilicet timendo, non latendo. [Aug., Cassiod., Aug.] Et est sensus: Tollantur animi metu et voluntate a praesentia ejus, scilicet Dei, qui ubique praesens est, et est grave maledictum, et horrenda increpatio, ut velint et conentur quod nullatenus fieri potest. Vel ita: Et agit de praesentia Dei, qua in sanctis venit. Unde: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI) . Et est: Fugiant a facie ejus, id est a praesentia ejus, scilicet Dei, non ab ea quam non vident, qua ubique est, sed a praesentia ejus qua venit in nubibus (Apoc. I), id est in praeconibus, id est timeant a praesentia sanctorum.

VERS. 2.-- « Sicut defecit fumus deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. »

Deficiant sicut fumus defecit. [Cassiod., Aug., Hier.] Fumus ex flamma procedens vanescit ascensu, ita ex flamma nequitiae fumifera producunt et ipsa elatione deficiunt. Extulerunt namque se ignibus odiorum, et insultantes crucifixo; et inde mox evanuerunt, et in futuro. Sic pereant peccatores a facie Dei, sicut cera fluit, id est annihilatur a facie ignis. In judicio enim a facie Dei tollentur mali, qui erit ignis ad poenam impiorum et lumen justorum. Vel de poenitentibus dici potest in bono. Quasi dicat: Odientes fugiant et dissipentur; sed alii sicut deficit fumus deficiant, non ut in nihilum reducantur, sed ut quiescant a peccatis suis. Et sic pereant peccatores in eo quod mali sunt, a facie Dei, id est a praesentia gratiae ejus. Sicut fluit cera a facie ignis, ut lacrymis poenitentiae, admoto igne Spiritus sancti, duritia eorum solvatur.

VERS. 3.-- « Et justi epulentur et exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia. »

Et econtra justi epulentur, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est jucundentur a contemplatione Dei hic et in futuro, scilicet qui in vinea laboraverunt, reficiantur in deliciis quae sunt in conspectu Dei. Et exsultent vel modo, vel tunc, non tanquam coram hominibus per vanam jactantiam, sed in conspectu Dei, qui sine errore inspicit; et delectentur in futuro in laetitia: jam non exsultent cum tremore, hoc posset eos delectare quod laeti sunt, quia non est finienda eorum laetitia, sicut mundi.

VERS. 4.--Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus; iter facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. »

Cantate Deo. [Aug., Cassiod., Aug.] Convertit se ad eos, quibus tantam spem dedit. Vel hortatur eos. Quasi dicat: Resurrexit Dominus, et ideo cantate mente vivendo Deo, et psalmum dicite nomini ejus, id est recte operamini gloriae ejus. Et sic iter facite ei in corda credentium. Vel corda vestra parate ut intret, quia impolluta via ejus. Et ideo iter facite, qui ascendit super occasum. Occasus 140 enim mortis, id est vitiorum et peccatorum, cedit illi super quem sol justitiae oritur, quia non eum excipit nova vita, nisi vetus occiderit. Vel, ascendit super occasum, [Isid.] quia resurgendo casum corporis vicit Morte quippe sua mortem nostram consumpsit, unde serpens Mosis serpentes magorum Pharaonis absorbuit (Exod. VII). [Cassiod., Aug.] Et ne dubites quis iste sit, quia Dominus est nomen essentiale illi, quem ut communem hominem Judaei occiderunt, qui essentialiter Dominus est. Quod si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Unde ait Dominus duobus discipulis, quos misit in castellum: Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet (Matth. XXI) . Et etiam dum faciendo iter occurrunt tristia:

VERS. 5.-- « Exsultate in conspectu ejus; turbabuntur a facie ejus patris orphanorum, et judicis viduarum. »

Exsultate, [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] non modo non deficiatis, in conspectu ejus, non hominum, id est in consideratione praemii futuri, quae aerumnas mitigat. Ideo exsultate, quia qui vos turbant in conspectu hominum, turbabuntur a facie ejus. Cujus ejus? Patris orphanorum. Quasi dicat: Non estis destituti ut putatur. Orphani sunt quibus mortuus est pater, scilicet mundus et diabolus, et mater concupiscentia: et judicis viduarum, scilicet spe saeculi carentium, quibus etiam error maritus moritur, in quibus talibus Deus habitat, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est de quo subdit:

VERS. 6.-- « Deus est in loco sancto suo, Deus, qui inhabitare facit unius moris in domo. »

Deus est in loco sancto suo. [Aug.] In quo loco? non extra nos, sed in nobis. Deus enim est qui inhabitare facit homines unius moris in domo, id est unanimes, unum sentientes (Philipp. II), colligit in unum. Iste est locus sanctus Dei non omnes qui sunt in domo, in qua sunt etiam vasa contumeliae (Rom. IX). Ipse ergo sibi locum aedificat in quo maneat, qui non requiescit nisi super humilem et quietum (Isa. LXVI). Hunc autem locum gratia aedificat, non meritis. Unde subdit:

VERS. 7.-- « Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. »

Qui educit vinctos, [Aug., Cassiod., Aug.] quia solvit vincula peccatorum. Unde alibi: Dirupisti vincula mea (Psal. CXV) , in fortitudine sua, per quam fortes sunt qui ante non erant. Vel educit de inferno vinctos qui ibi tenebantur, ad coelum, in fortitudine sua, qua fortem, id est diabolum, alligavit. Similiter educit eos qui exasperant, scilicet blasphemos in Deum. Vel, qui exasperant, persequendo bonos, et resistendo justitiae, cum sint omnino mortui in operibus mortuis. Unde sequitur: Qui habitant in sepulcris, id est in carnalibus et fetidis, et mortuis operibus sepulti sunt, ut nec velint, nec possint ambulare. Vincti vero volunt, sed non possunt; et hi tamen solvuntur per gratiam et illi suscitantur.

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 8.-- « Deus, cum egre dereris in conspectu populi tui; cum pertransires in deserto. »

Deus. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi agit de verbo Evangelii exhibito hominibus per egressum Christi, id est per incarnationem Christi. Quasi dicat: Vere educis, quia o Deus, cum egredereris, vel egredieris, alia littera, in conspectu populi tui, id est cum appareres hominibus per opera tua. Egreditur enim Deus cum apparet in operibus, sed non nisi his qui norunt ejus opera intueri, hi sunt populus ejus; haec scilicet quod vinctos solvit, quod mortuos suscitat. Et cum pertansires, vel pertransieris, in deserto, vel desertum, id est ad gentes, id est cum praedicaveris gentibus.

VERS. 9.-- « Terra mota est: etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. »

Terra mota est, [Aug.] id est terreni ad fidem excitati sunt. Sed unde hoc? etenim, id est quia coeli, id est apostoli, distillaverunt pluviam, id est gratiam. Et hoc a facie Dei, id est non a se, sed a Deo, qui in illis est; mons Sina a facie Dei Israel, subaudi distillavit. Quasi dicat: Et prae aliis mons Sinai, alia littera, distillavit a facie Dei Israel, id est Paulus apostolus gentium, qui plus omnibus stillavit doctrinae guttas (I Cor. XV), qui bene significatur per montem Sina, quia prius fuit geminatus, vel generatus in servitutem ex lege, quae fuit data in monte Sina (Galat. IV). Vel ita secundum eamdem litteram, quae est: Mons Sina a facie Dei Israel, scilicet distillavit. Idem sunt coeli et montes, id est iidem, scilicet apostoli significantur per coelos et montes. Nec tamen dicit montes, sed mons idem significans singulari numero quod plurali, sicut et alibi cum dicitur: Coeli enarrant, et firmamentum annuntiat (Psal. XVIII) , idem significat per coelos et firmamentum. Et est mons Sina, id est apostoli, a facie Dei Israel distillaverunt. Quidam tamen libri Graeci et Latini, qui non habent talem litteram, scilicet, mons Sina a facie Dei Israel, sed habent a facie Dei Sina, vel Sinai a facie Dei Israel. Et est sensus: Coeli, id est apostoli, distillaverunt a facie Dei. Cujus Dei? Dei Sinai, vel Sina, a facie Dei Israel, id est qui legem dedit populo Israel, quia qui dedit per Mosen legem qua terreret, dat et per apostolos benedictionem qua liberet.

Psalmodia Rom. legit, Mons Sina cum Augustino et Cassiodoro. LXX, quos sequimur, non habent mons; varietas videtur orta ex vocula Hebr.: ZEII, quod est pronomen demonstrativum, unde potuit intelligi, hic mons, vel hoc est in Sina, ut vertit Hieronymus, qui secundo loco semel solum repetit Dei, etsi in Hebraeo nunc bis dicatur, Dei, Dei Israel. Quid distillaverunt?

VERS. 10.-- « Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae, et infirmata est; tu vero perfecisti eam. »

Pluviam, id est doctrina, Spiritus sancti gratiam voluntariam, quae sine meritis datur sola Dei voluntate: voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Jac. I). Et hanc pluviam segregabis, vel segregasti, o Deus, haereditati tuae, [Aug.] scilicet fidelibus, in quos pluvia proflua irrigatione descendit; et illa haereditas infirmata est, id est agnovit se nihil esse ex se. Tu vero perfecisti eam, quia virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Et,

VERS. 11.-- « Animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. »

Animalia tua, id est gentes mansuetae, habitabunt in ea haereditate, id est erunt illa haereditas.

[Aug.] Haec omnia mystice leguntur, ita ut diximus, sed secundum figuram, id est secundum historiam, a quibusdam sic accipitur: Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, et cum pertransires in deserto, coram Israel in columna ignis et nubis (Exod. XIII), terra mota est, id est homines visis miraculis. Etenim coeli distillaverunt manna, scilicet a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel, quia coelitus datum est manna, quod subsequenter vocat pluviam, dicens: Pluviam voluntariam, quae scilicet satisfaciebat voluntati Judaeorum, segregabis, o Deus, haereditati tuae, quia soli Israel data est haec pluvia. Israel autem infirmatus est fastidio illius cibi, desiderans carnes Aegypti. Unde sequitur: Infirmata est, tu vero perfecisti eam, quod ad litteram stare non potest, quia populus ille percussus est a Deo, non perfectus. Per illa namque murmura atque fastidia ingens plaga secuta est. Omnes in eremo prostrati sunt, non introierunt terram promissionis, praeter duos. Per hoc ergo mittit nos ad mysterium, quod primo exsecuti sumus. Vel forte ita etiam secundum historiam accipi potest, ut per montem Sina lex accipiatur, quae in servitutem generat (Galat. IV). Et est: O Deus, cum egredereris iu conspectu populi tui, in columna nubis in die, et ignis in nocte. Et cum pertransires in deserto, ad litteram. Mons Sina, id est lex Moysi, quae data est in monte Sina, a facie Dei Israel distillavit. Etenim, id est quia coeli distillaverunt ipsam legem, dum Dominus ad Mosem loqueretur. Unde terra mota est, quia turbantur homines, legem implere non valentes. Et haec lex est pluvia, quam soli Israel dedit. Unde sequitur, pluviam voluntariam, id est legem quam populus desideravit, dicens: Omnia quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus, et audiemus (Exod. XXIV) . Et alibi: Non deest qui impleat, sed deest qui jubeat (Rom. V) . Segregabis, Deus, haereditati tuae, quia soli Israel data est; et infirmata est, vel lex vel haereditas. Lex, quia minatur nec adjuvat, et ita infirmos facit. Hareditas, id est populus infirmatus est, quia abundavit delictum data lege. Tu vero, o Deus, perfecisti eam, vel legem per Spiritum sanctum datam, quo reserata sunt legis sacramenta; vel haereditatem, id est populum, in quo post delictum superabundavit gratia. Unde alibi: De exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione (Psal. LVIII) . Et animalia tua, tibi subdita, non sibi libera, id est gentes conversae, habitabunt in ea, haereditate vel lege.

[Cassiod.] Aliter totum, et legitur conjunctim secundum historiam, et secundum allegoriam, in Patre. Quasi dicat: Vere, o Deus, educis, quia hoc praefiguratum est. O Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, et cum pertransires in deserto, ad litteram: Egressus est Deus coram Israel, dum in columna nubis et ignis apparuit, et in deserto manna satiavit. Allegorice egressus est dum apparuit hominibus per humanitatem; vel, dum educit vinctos et suscitat sepultos; transiit in deserto, cum ad gentes venit; et tunc terra mota est, quia tunc terrem videndo mirabilia tanta moti sunt. Etenim coeli distillaverunt manna, quia in modum stillicidii manna de coelo descendit. Et hoc a facie Dei, cujus praesentia per columnam noscebatur. Et mons Sina a facie Dei Israel fumavit, alia littera, quando scilicet Moses ibi legem accepit. Pluviam, hoc est quod coeli distillaverunt pluviam, scilicet manna, voluntariam, scilicet quae satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi, segregabis, o Deus, haereditati tuae, quia non aliis gentibus dedit quod tunc Judaeis, et infirmata est haereditas ad tempus, dum Christo non credit. Tu vero, o Deus, perfecisti eam, haereditatem, dum gentes ad supplementum admisit. Postea subdit: Unde perfecisti. Animalia tua, id est gentes quae tuae sunt, dum credunt, habitabunt in ea, haereditate, id est in Ecclesia. Quae vero sint illa animalia, et quomodo habitent, exponit. Quasi dicat: Quomodo hoc fiet? [Aug., Cassiod., Aug.] Ecce, o Deus, parasti hoc pauperi, qui in se infirmus est, id est ad hoc praedestinasti pauperem, ut sit in tua haereditate. Per hoc notat praedestinatos, qui ab origine mundi praeparati sunt. Et hoc non in illius facultate, sed in dulcedine tua, non saeculi quae amara est, sed in ea scilicet quam das. Dulcedo Dei est, qua fit bonum non timore poenae, sed amore et dilectione justitiae. Per quos hoc fiet? per evangelizantes, quibus

VERS. 12.-- « Dominus dabit verbum evangelizantibus in virtute multa. »

Dominus dabit verbum. [Aug.] Et hoc est: Dominus Pater, vel Christus, dabit verbum, scilicet cibaria quibus pascantur animalia sua, evangelizantibus. Ecce quid operantur animalia, evangelizant, scilicet et hoc in virtute multa, scilicet in multa constantia fidei. Vel, virtute multa, scilicet miraculorum. Aliter secundum aliam litteram, Dominus dabit virtutes multas evangelizandi verbum. Quis Dominus?

VERS. 13.-- « Rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia. »

Rex virtutum dilecti, [Aug., Hier., Aug.] scilicet unici Filii, id est Pater qui est rex virtutum Filii, quia ab eo regitur eique militat virtus, a quo datur, et accipit virtutes, miracula et virtutes mentis. Vel ita ut sit idem rex virtutum et dilectus, scilicet Christus. Et est: Quis Dominus? Rex virtutum dilecti, id est Christus rex virtutum tuarum, id est apostolorum suorum, et dicitur hoc more veteris Scripturae, sicut legitur in Veteri Testamento: Fecit Moses, sicut praecepit Dominus Mosi. Vel ita: rex virtutum dilecti, qui est Pater angelicarum virtutum, quae sunt et ipsius dilecti, quia eis imperat et ipse dilectus. Deinde repetit, dilecti, quod fit ad commendationem, sed non est haec repetitio in omnibus libris, sed sive sit sive non, hic est sensus: dilecti, non solum ad alia, sed et, id est etiam, dividere, id est ad dividenda spolia, id est ereptos a diabolo, quos divisit, alios apostolos, alios prophetas faciendo. Spolia dico, speciei domus, id est quae dividendo fecit Ecclesiam speciosam. Vel ita: Dominus dabit verbum evangelizantibus, et etiam dabit eis dividere spolia speciei domus. Vel secundum hoc distinguitur praecedens littera, ita: Rex virtutum dilecti 141 dilecti. Hic distingue: Et speciei domus dividere spolia.

VERS. 14.-- « Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae; et posterioria dorsi ejus in pallore auri. »

Si dormiatis inter medios cleros. [Aug.] Prius singulorum verborum sententia est animadvertenda, deinde ordo constructionis verborum. Columba est Ecclesia, de qua dicitur in Canticis: Una est columba mea (Cant. II) . Haec est deargentata, id est divinis eloquiis erudita. Per argentum enim figuratur divinum eloquium. Unde alibi: Eloquia Domini argentum, etc. (Psal. II.) Pennae columbae sunt doctores Ecclesiae, per quos exaltatur Ecclesia, et semper volat ad alta; quorum praedicatione in coelum fertur gloria Ecclesiae. Vel pennae sunt duo mandata charitatis, in quibus tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Posteriora dorsi ejus, id est dorsum columbae, quod est pars posterior, charitas est. Et dicitur hoc a simili. Posteriora namque dorsi sunt, ubi radices alarum figuntur, vel ubi portatur sarcina; ita in charitate connectuntur alae Ecclesiae, id est duo praecepta charitatis, quae sunt alae Ecclesiae, et ipsa charitas quae in his impletur est per quam omnis sarcina mandatorum est levis, quia quidquid difficile est in praecepto, leve est amanti. Unde: Onus meum leve est (Matth. XI) , scilicet per Spiritum sanctum, ex quo charitas; per aurum intelligitur sapientia. Ibi ergo, id est in posterioribus dorsi est viror auri, id est vigor sapientiae. Vigor autem sapientiae est charitas, id est per posteriora dorsi congrue charitas intelligitur, ratione similitudinis, non substantia proprietatis. [Cassiod., Aug.] Vel, posteriora hujus columbae sunt ultima tempora Ecclesiae, scilicet quae erunt in resurrectione communi vel in fine cujusque, quae in specie auri splendebunt, quia postquam de mundo exit, super aurum, id est incomparabiliter lucet in charitate, quae nunquam excidit (I Cor. XIII). Hic ergo argento propter eloquentiam comparatur; ibi auro, propter plenitudinem charitatis. Quod autem ait inter medios cleros, sciendum est quod Latinae linguae esset dicere inter cleros, sed pro eo quod Dominus inter nos, vel inter me et vos, Graecus habet inter medium nostrum, vel inter medium meum et vestrum. Hic ergo dicitur inter medios cleros, id est inter medium clerorum, quod dici solet in eis rebus quae inter se solent habere consensum. Unde cum de signo circumcisionis Dominus loquitur ad Abraham, dicens: Hoc erit testamentum inter me et te (Gen. XVII) , Graecus habet inter medium meum et tuum, ad exprimendum consensum. Cleros autem hic duo Testamenta dicit, per quae datur haereditas, quae dicitur Graece cleronomia; cleros vero Graece, Latine dicitur, non testamentum, sed sors, et sortes. In Veteri Testamento partes haereditatis, scilicet terrae promissae vocantur, quae ex promissione Dei quasi ex sorte proveniunt. Bene ergo cleros dicit duo Testamenta, quia per ea datur haereditas aeterna. Dormire vero inter medios cleros est in auctoritate duorum Testamentorum requiescere, et pacifice acquiescere. Vel cleros ipsas haereditates. Dominus unam terrenam Veteris Testamenti, alteram aeternam Novi Testamenti, inter quas dormit qui terrenam jam non ardenter petit, et coelestem patienter exspectat. Qui enim terrenae adhuc inhiat, nunquam quiescit, sed cupiditatibus per multa agitatur; vel dormit inter has haereditates qui usque ad finem vitae perseverat in contemptu terrenorum et in spe coelestium. Ecce singulorum verborum explanatus est sensus; ordo autem constructionis, cum sit multiplex, vel a superioribus pendens infra primum versum continetur, vel usque in sequentem versum extenditur. Utrum vero hoc an illo modo commodius dicatur, ambiguum est. Nam quolibet horum sane dici potest. Convertens ergo verba ad eos de quibus fit species domus, ait sic: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Dabit utique si vos, o pennae columbae deargentatae, id est doctores Ecclesiae divinis eloquiis eruditae, dormiatis inter medios cleros, id est inter medium clerorum, id est requiescatis in auctoritatibus duorum Testamentorum, vel inter duas haereditates, terrenam et coelestem, illam non ardenter appetendo, istam patienter exspectando. Vel si usque ad mortem perseveretis in contemptu terrenorum et appetitu coelestium. Vel ita ut in sequentem versum extendatur constructio, dilectus spolia dividit speciei domus. Et, o vos qui dividimini in spolia speciei domus per diversa dona, si dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae dealbabuntur in Selmon, id est vos ipsi dealbabimini, qui estis pennae. Vel ita, ut hic incoepta sententia, in sequenti finiatur: Si vos, o pennae columbae deargentatae, dormiatis inter medios cleros, tunc nive dealbabuntur in Selmon alii, scilicet homines, qui per gratiam remissionem peccatorum accipiunt. Vel ita: O vos qui dividimini spolia speciei domus, si dormiatis inter medios cleros, vos eritis pennae columbae deargentatae, hoc est in alta elevabimini, vel vobis erunt pennae columbae deargentatae, id est duo mandata charitatis. Ecce his modis ordinatur littera. Utrum autem hoc vel illo, vel alio potius modo dici debeat, ambiguum est, sed ad singula bene sequitur. Et posteriora dorsi ejus erunt in pallore vel virore; alia littera, auri, id est charitas, quae est vigor sapientiae. Dorsum est Ecclesiae praedicta similitudinis ratione. Vel, posteriora dorsi ejus, id est ultima Ecclesiae, quae erunt in communi resurrectione. [Cassiod.] Vel in fine cujusque erunt. In virore, vel in pallore auri, id est splendebunt in charitate super aurum, id est incomparabiliter.

PARS III. Διάψαλμα. VERS. 15.-- « Dum discernit coelestis reges super eam; nive dealbabuntur in Selmon, mons Dei, mons pinguis. »

Dum discernit. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Tertia pars, ubi agit de donationibus Christi ascendentis, qui solus potest, et non alius. Quasi dicat: Si dormiatis, eritis pennae; quasi dicat: non est nisi per discernentem, quia dum coelestis, id est Christus, qui ascendit super omnes coelos, discernit, dividens singulis gratiam prout vult, reges, id est rectores, super eam, columbam vel haereditatem, id est dum gratia Spiritus sancti reges discernuntur, super Ecclesiam. Ipsi rectores vel alii homines, dealbabuntur per remissionem peccatorum, nive, id est incomparabiliter, in Selmon, id est in umbra gratiae, quae venit ex corpore Christi. Selmon enim interpretatur umbra, id est in gratia Spiritus sancti, quia non meritis suis discernuntur, sed spiritu obumbrante ab aestu carnis. Umbra enim gratiae defensaculum nobis est contra incentiva vitiorum et carnalium concupiscentiarum, de qua ad virginem parituram angelus dicit: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) , id est umbram faciet tibi. Umbra autem fit corpore et lumine. Lumen est Verbum; caro Christi est corpus. Accessit lumen corpori, id est verbum carni: Verbum enim caro factum est (Joan. I), et in eum credentes hac umbra protegimur, quae de corpore Christi emanat, de cujus plenitudine accepimus. Deinde commendationem montis subdit, dicens: Iste Selmon, id est iste in quo est plenitudo gratiae, et unde umbra nobis fit, est mons Dei positus in vertice montium, ad quem fluent omnes gentes (Isa. II), et mons pinguis vel uber, unde scilicet aquae irriguae et suaves fluunt. Et est

VERS. 16.-- « Mons coagulatus, mons pinguis. Ut quid suspicamini montes coagulatos? »

Mons coagulatus, [Aug., Hier.] propter parvulos quos lacte tenerioris doctrinae nutrit; et mons pinguis fertilitate sua, propter maturos quos pane solidioris doctrinae cibat. Hic est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri. Ut quid suspicamini montes coagulatos? vel incaseatos, alia littera.

VERS. 17.-- « Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in ea; etenim Dominus habitabit in finem. »

Mons, [Aug.] vel monte, alia littera, in quo beneplacitum est Deo, etc. Quasi dicat: Et quia talis est mons iste, ut quid ergo suspicamini alios montes coagulatos, vel incaseatos, esse hunc montem? Ideo hoc dicit, ne quis audeat eum caeteris comparare, quia alii dicebant eum Joannem esse, alii Eliam (Matth. XVI); quos increpat hic. Ne suspicemini. Iste enim solus est, in quo beneplacitum est Deo, id est verbo habitare in eo, per se; in aliis per ipsum inhabitat. Placuit, etenim Dominus, id est Verbum, habitabit eum, scilicet hominem, Christum, usque in finem, quia personaliter unitus est ei, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Sic erat utique Verbum in carne, ut Verbum etiam caro factum solum diceretur, id est homo in unam solam Christi personam copularetur. Vel ita: Nullus est ut iste; etenim, id est quia iste mons, scilicet Dominus, Christus, habitat, vel habitabit; illos alios montes, ut aliquid sint, qui nihil sine eo sunt, usquequo ducat eos in finem, id est in se Deum contemplandum. Unde, scilicet quia inhabitat alios montes, ipsi fiunt

VERS. 18.-- « Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium; Dominus in eis, in Sina, in sancto. »

Currus Dei, [Cassiod., Aug.] portando Deum, et quia unanimes copulati charitate, quos ad ministerium suae voluntatis moderatur Deus, quos manendo in eis et regendo ducit in se finem, ut currum ad destinatum locum: et ille currus est multiplex decem millibus, id est ex innumeris populis, ex magna multitudine sanctorum, qui sunt, millia laetantium, quia spe gaudent, donec perducantur in finem. Cur laetantur in fine? quia jam Dominus est in eis, qui erit et finis consummationis in Sinai vel Sina, in sancto vel sancto, id est implendo mandato quod sanctum est. Quid enim prodest mandatum, nisi Dominus ibi sit, qui dat velle et operari? (Philip. II.) Aliter enim est littera occidens (II Cor. III), sed Dominus per Spiritum sanctum dat charitatem, qua impletur. Et ideo laetantur millia.

[Cassiod., Alcuin., Cassiod., Hier.] Vel ita ab illo loco: Ut quid suspicamini montes coagulatos, vel incaseatos, esse subaudis, sicut est mons iste? ne suspicemini, quia mons iste est solus, in quo beneplacitum est Deo, Patri, habitare in eo, qui Patri placuit, ut in eo habitaret. Unde: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV) . Placitum est Etenim Dominus habitat eum Christum, usque in finem, id est usque ad terminum, id est ad coaequalitatem majestatis suae, qui est finis sine fine, et omnium plenitudo. Alii autem montes sunt currus Dei, per quos vehitur Deus in universum mundum. Et ille currus est multiplex decem millibus. Hoc non mutatur: quia Dominus est in eis, et hoc in Sina sancto, id est in impleto sancto mandato. Sina enim mons est, in quo data est lex, et interpretatur mandatum, in quo impleto requiescit Dominus, quia in sanctis mandatis impletis, Dei praesentia solet contueri. Vel ita: Dominus est in eis, id est in sanctis, qui in Sina monte olim dedit legem, et ipse idem est in sancto, id est in Christo, qui est Sanctus sanctorum.

VERS. 19.-- « Ascendisti in altum, cepisti captivitatem; accepisti dona in hominibus. »

Ascendisti. [Aug., Cassiod., Aug.] Convertit verba ad ipsum Dominum. Sed quomodo hoc factum est? Ecce. Ascendisti, o Christe, in altum loco et dignitate. Qui enim propter nos erudiendos descendit, ascendit in altum super omnes coelos ad dexteram Patris. Et cepisti, priusquam ascenderes, captivitatem, id est eos qui apud inferos tenebantur captivi. Haec sunt spolia, et est similitudo triumphi. Hoc de Christo exponit Apostolus (Ephes. IV). Vel cepisti captivitatem, id est homines qui sub diabolo erant captivi per peccatum, cepisti et captivasti feliciter. Unde captivi dicuntur, quia capti sunt, scilicet retibus Petri. Unde et Petro dicitur: Ex hoc jam eris homines capiens (Luc. V) , sub leve jugum missi sunt. Unde in hoc curru sunt millia laetantium, non plorantium. [Gl. int., Aug.]. Et accepisti a Patre dona in hominibus suscipiendis, id est homines suscipiendo, id est homines accepisti dona. Vel, accepisti dona a Patre in hominibus, scilicet donanda susceptis hominibus, id est quae donares his quos suscepisti. Vel, secundum aliam litteram, dedisti, secundum quod Deus, dona hominibus: quod etiam fit in triumphis. Quae littera cum in paucis reperiatur codicibus, Paulus 142 tamen apostolica auctoritate dicit: Dedit dona hominibus, secundum quod Filius Deus est cum Deo Patre, dedit mittens Spiritum sanctum, qui est Patris et Filii. Sed secundum quod idem Filius est in Ecclesia, accepit dona in membris, dum ipsa membra accipiunt cum quibus unum est juxta illud: Quod uni ex minimis fecistis, et mihi fecistis (Matth. XXIII) . Dico cepisti, quod necesse erat.

VERS. 20.-- « Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. »

Etenim, [Hier., Aug.] id est quia erant non credentes Deum, scilicet Verbum, inhabitare Dominum Christum hominem. Vel ita continua: Accepisti dona in hominibus, etenim, id est quia accepisti, etiam non credentes inhabitare Dominum. Isti sunt quos feliciter captivavit, et currum suum fecit. Unde Propheta plenus laetitia, hymnum eructat:

VERS. 21.-- « Benedictus Dominus die quotidie, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. »

Benedictus, [Cassiod., Aug., Cassiod., Hier.] quasi dicat: Ascendit Christus in altum, et quo praecessit faciet nos sequi, unde benedictus sit Dominus. Ecce laus de triumpho, die quotidie, vel de die in diem, alia littera, quod idem valet, id est jugiter, quia quotidie captivat captivos usque in finem. Et quia currum illum ducit in finem, addit prosperum iter ad se eundi faciet nobis, qui talia fecit, id est faciet nobis cursum vitae, qui vere prosper cum sit dux salutaris. Quis hoc faciet? Deus salutarium nostrorum, id est salvationum nostrarum, quia de pluribus periculis liberat, quia etiam non credentes ad fidem vocat,

PARS IV. Διάψαλμα. VERS. 22.-- « Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini Domini exitus mortis. »

Deus noster, etc. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quarta pars ubi exponit operationes Dei, quae ex praedictis eveniunt, quae sunt quassatio inimicorum, conversiones peccantium, martyria ab utroque sexu. Quasi dicat: Dico Deus salutarium, Deus, inquam, noster non cujuscunque est, Deus salvos faciet. Commendat hic gratiam, quia nullus salvus, nisi per eum. Salvos facit, quos tamen non est mirum mori, cum Domini Domini fuerit exitus mortis, et hoc est, ipse est Deus salvos faciendi. Sed ne dicas, cur ergo morimur? potius patienter fer mortem, non indigneris si morieris, quia, et Domini Domini, qui sine peccato fuit, exitus, ab hac vita non alius fuit quam mortis, qua nos liberat. Voluntate tamen mortuus est, ne homo timeret mortem. Et licet sit auctor salutis, tamen et Domini Domini, etc. Idem sensus. Vel ita: Deus salvat, et ne queraris de morte. Sed spera, quia Christus inde exivit, et nobis inde exire dedit. Et hoc est, et Domini Domini est exitus mortis, id est resurrectio qua a morte exivit. Ne autem mala pertinacium credas impunita subdit:

VERS. 23.-- « Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. »

Verumtamen. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Etsi mortuus sit, vel licet salvator sit, verumtamen Deus confringet, vel conquassabit, vel hic ut humilientur: vel in futuro, ut in tartara trudantur; capita, id est superbiam, inimicorum suorum. Vel auctores Judaicae seditionis, vel auctores haeresium, scilicet haeresiarchas. Et confringet verticem capitis, id est superbam extollentiam hominum nimis se extollentium; perambulantium, [Gl. int., Aug.] id est perseverantium, vel de vitio in vitium ruentium, in delictis suis, in quibus saltem deberent humiliari, dicentes: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII) sed et ibi superbiunt, et in multa ruunt, secundum illud: Insipiens cogitatio, quae perduxit ad culpas. Vel, confringet verticem capilli, id est versutias inanium quaestionum. Sunt enim qui tales minutias calumniarum quaerunt, ut etiam capillos perscrutari videantur. Verticem dico hominum perambulantium in delictis suis. Hoc non mutatur. Confringet capita, quia

VERS. 24.-- « Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. »

Dominus dixit. [Gl. int., Aug.] Vel sic continua: Confringet Dominus capita Judaeorum, ex gentibus etiam convertet multos, quia Dominus dixit: Ego convertam homines ex Basan, id est ex confusione peccatorum, quia confunditur de peccatis qui pro eis orat. Basan enim interpretatur confusio, vel Basan interpretatur siccitas. Et de siccitate, id est inopia, convertit Dominus, non eos qui se plenos justitiae putant, cum sint inanes. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Anima sicca dicit: Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII) . Anima plena dicit: Non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII) . Et convertam eos qui jacent in profundum, vel profundo, vel profundis maris, id est saeculi. Vel secundum aliam litteram, scilicet convertar, ad eos qui sunt ex Basan, quia convertitur Deus his qui confunduntur de peccato, vel qui sicci imbrem gratiae desiderant. Et secundum hoc sequitur: convertar in profundum maris, id est ad eos qui erant desperatissimi. Vel ita convertam eos, vel convertar ad eos.

Psalmodia Romana legit convertar, varietas videtur suborta, ex eo quod Hebraice ASCIB, potest accipi ex verbo, quod nominitant qual, et tum est convertar, aut ex conjugatione quam dicunt hiphil, et tum erit convertam, licet prius inveniatur fere per vau.

VERS. 25.-- « Ut intinguatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. »

Ut intinguatur pes. [Aug., Alcuin., Aug.] Quod tamen non Deus, sed Propheta dicit, conversus ad ipsum. Quasi dicat: Ita convertes, o Deus, vel converteris ut intinguatur pes tuus in sanguine, id est ut qui prius erant inimici fiant pes tuus, praedicando te usque ad sanguinem, scilicet usque ad mortem; et lingua canum tuorum fiet vel erit ex inimicis, quia per conversionem ex inimicis fient canes pro Domino latrantes contra hostes. Hi sunt boni canes, qui edunt de micis (Matth. XV). Canes laudabiles, non detestabiles. Unde non tantum dixit canum, sed canum tuorum, nec eorum dentes, sed lingua laudata est, quoniam utique non frustra, nec sine magno sacramento. Gedeon eos solos jussus est educere, qui fluminis aquam sicut canes lamberent, talesque non amplius quam trecenti in tanta multitudine inventi sunt (Judic. VII). In quo numero crucis signum est propter thau litteram, quae in Graecis numerorum notis CCC significat. Illi ergo soli ad officium regiminis assumendi sunt, qui quod percipiunt aliis praedicant, et qui in manibus operum exsequuntur quod ore docent. Unde in Levitico: Os turturis retorquetur ad ascellas (Levit. I) . Et quasi quis quaerat: Unde tantum bonum est, ut ejus canes sint, cujus erant inimici? ait: ab ipso, id est ejus gratia, non a seipsis, vel a teipso, alia littera, id est a parte tua, o Deus. Idem sensus.

VERS. 26.-- « Viderunt ingressus tuos, Deus: ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. »

Viderunt, etc. [Gl. int., Aug., Gl. int.] Quasi dicat: Intinguetur pes tuus, quia sic vident te praecessisse, o Deus. Et hoc est, viderunt ingressus, vel gressus tuos, Deus. Vel, secundum aliam litteram, visi sunt gressus tui, Deus, quibus scilicet venisti in mundum. Haec gratia latebat in Veteri Testamento; modo patet, cum Filius missus annuntiatur in gentibus, cujus Dei gressus viderunt, ingressus, inquam, Dei mei creatione, scilicet Verbi regis mei gubernatione, qui Deus est in sancto templo, id est in sanctis. [Aug., Gl. int., Alcuin.] Vel, in sancto, corpore, licet perfidi non videant secundum quod corpus passus est. Et in hoc, scilicet in patiendo, vel credendo,

VERS. 27.-- « Praevenerunt principes conjuncti psallentibus; in medio juvencularum tympanistriarum. »

Principes, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est apostoli, praevenerunt eos, scilicet alios homines. Vel ita dico gressus Dei mei: ut autem isti gressus viderentur, principes, id est apostoli, praevenerunt te, o Deus, ad laudem, ut populi sequerentur. Et non ipsi soli venerunt, sed conjuncti psallentibus, id est illis qui laudes Dei sonant, bene operando ad gloriam Dei. Principes etiam sunt in medio juvencularum tympanistriarum, id est ministri sunt, et praepositi novarum Ecclesiarum Deum laudantium, carne domita, corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis. Fit enim tympanum de corio siccato et extenso. Vel ad litteram de sanctis feminis hoc accipe, ne sexum femineum excludas, quae etiam ab eis, id est ab apostolis, formam laudandi et patiendi sumunt.

PARS V. Διάψαλμα. VERS. 28.-- « In ecclesiis benedicite Deo Domino; de fontibus Israel. »

In ecclesiis. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Quinta pars, ubi precatur et affirmat, ut haec incoeptio Ecclesiae dilatetur et confirmetur, pro qua et haeretici destruantur. Quasi dicat: Et quia Dominus ita convertit, ergo, o vos conversi ex Basan, benedicite Deo, cui debetur latria, Domino cui exhibenda est dulia, et non alibi, nec in aliis conventiculis, sed in ecclesiis. Haec sunt juvenculae tympanistriae, ne quis carnaliter choros luxuriae cogitet. Ecclesiae quippe sunt adolescentulae, scilicet nova gratia decoratae sunt etiam tympanistriae, castigata scilicet carne, spiritualiter sonorae. [Alcuin., Rem., Aug.] Benedicite, vos dico potati de fontibus Israel, id est de doctrina apostolorum, ut ad eorum imitationem praedicetis, quod Christus de Israel prius elegit ut faceret fontes aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. VII).

VERS. 29.-- « Ibi Benjamin adolescentulus; in mentis excessu. »

Ibi, [Cassiod.] id est inter fontes, vel in Ecclesiis, vel in templo Jerusalem, est Benjamin, id est apostolus Paulus apostolorum novissimus, adolescentulus, id est novissime assumptus, qui fuit de tribu Benjamin (Philipp. III). Unde in Genesi: Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX) . Hic est Paulus, qui mane suae aetatis sanctos persecutus est, sed in vespera suae conversionis ad Deum, spolia diabolo erepta divisit per diversa officia. Et ipse est in mentis excessu, mente scilicet alienata a sensibus corporis, ut quando raptus fuit usque ad tertium coelum. [Aug.] Vel, in mentis pavore, alia littera, expavescentibus scilicet omnibus tam magnum in ejus vocatione miraculum. Ibi etiam sunt

VERS. 30.-- « Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon, et principes Nephthalim. »

Principes Juda, principes Zabulon, principes Nephthalim. [Aug., Gl. int.] Per haec nomina tribuum Christum et apostolos indicat; forsitan enim ex his tribubus fuerunt apostoli. Et isti sunt duces eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum. Sed magis placet sensus qui colligitur ex interpretatione nominum, quae convenit Ecclesiae: Judas enim interpretatur confessio; Zabulon habitaculum fortitudinis; Nephthalim, dilatatio, quae principibus Ecclesiae conveniunt. In martyriis namque prima est confessio, pro qua quidquid accidit fortiter tolerandum est. In angustiis finitis latitudo sequitur in praemio. Et est: ibi sunt principes Juda, id est confessionis; principes Zabulon, id est fortitudinis; principes Nephthalim, id est dilatationis. Vel ita ut agatur de tribus virtutibus, quae significantur per has nominum interpretationes: Quia confessio est in fide, fortitudo in spe, latitudo in charitate, quia Deum et proximum diligunt. Et est, Benedicite Deo de fontibus Israel, quod decet quia ibi sunt, principes Juda, principes Zabulon, principes Nephthalim, id est principes fidei, spei et charitatis. Et hi sunt duces eorum, qui sunt in Ecclesiis; et per hoc quisque eorum est Benjamin, id est filius dexterae, adolescentulus, deposita vetustate malitiae, in mentis excessu, id est mente 143 sursum vecta, et per istos o

VERS. 31.-- « Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. »

Deus, manda virtuti tuae, [Gl. int., Cassiod., Aug., Alcuin.] id est notifica et commenda Christum Filium tuum nobis. Quasi dicat: Quod enuntio futurum, perfice, o Deus, confirma in gentibus hoc quod operatus es in nobis Judaeis, id est fidem quam es operatus in nobis, confirma in gentibus. Et ita facit, commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V) . Quod bene et confidenter orat. Cum enim pro nobis Christus mortuus sit, quomodo ergo non omnia cum illo Deus nobis donavit? (Rom. VIII.) Hoc modo mandat Deus Christum suum. Nota verborum distinctionem, manda, docendo per praedicatores, confirma, juvando per gratiam. Vel ita secundum aliam litteram: O Deus, manda virtuti tuae, id est fortibus tuis injunge ut te annuntient, et per eos confirma, etc. Vel, o Deus, Pater, manda opus tuum virtuti tuae, id est Filio et Spiritui sancto, et per Filium et Spiritum sanctum, confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis. Haec non mutatur. Quod vere facies, quia,

VERS. 32.-- « A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. »

Reges. [Gl. int., Aug., Alcuin., Remig., Aug.] Vel ita continua: Quod si feceris reges terrae, vel spirituales, offerent tibi munera, id est sacrificia laudis; et hoc a templo tuo non aliunde, quod est in Jerusalem coelesti, quae est libera et mater nostra (Galat. IV), quae est et templum a quo omne datum optimum descendit (Jacob. I), et pro quo fit omne bonum opus. Vel ita distingue, operatus es in nobis, incipiendo a templo tuo, quod est in Jerusalem, id est a Judaeis, quod erit, quia tibi offerent reges munera. Sed quia huic laudi obstrepunt haeretici, subdit;

VERS. 33.-- « Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum, ut excludant eos qui probati sunt argento. »

Increpa feras arundinis, [Aug., Alcuin., Aug.] id est haereticos qui dicuntur ferae, quia non intelligendo nocent. Feras dico arundinis, vel calami, quia Scripturas pervertunt, quae calamo fiunt: vel quia sunt leves et instabiles; vel quia sunt inter eos qui moventur omni vento doctrinae (Ephes. IV). Ideo increpa, quia congregatio taurorum, id est superborum indomitae cervicis haereticorum, est in vaccis populorum, id est inter eos qui sunt seductibiles et leves, velut mulierculae. Unde Apostolus: Ex his sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas (II Tim. III) . Stabiles vero et graves non valent seducere; unde: In populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV) . Sed hoc non sine fructu piorum. Inde enim convenit ut excludant eos, id est emineant hi qui probati sunt argento, id est in eloquiis Dei, hoc est illud quod Apostolus ait: Ut qui probati sunt, manifesti fiant (II Cor. V) . Inde est quod in arte argentaria exclusores vocantur, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere. Vel ita expone intentionem haereticorum; ad hoc congregantur, ut excludant eos a vaccis, qui probati sunt argento, scilicet catholicos doctores. Increpa feras, dissipa etiam consentientes. Et hoc est:

VERS. 34.-- « Dissipa gentes quae bella volunt; venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. »

Dissipa gentes, etc. [Alcuin., Gl. int., Rem., Aug.] Vel ita continua: Illi ita, sed ne grex tuus dissipetur dissipa gentes, id est haereticos et alios eis consentientes, quos vocat gentes propter genera diversarum sectarum, ne ubi series successionis, confirmet errorem quae bella volunt, quia non correctioni, sed contentioni student. Quod fiet, quia legati, id est praecones reconciliationis, venient ad Christum, dona ferentes ex Aegypto, id est ex tenebris gentium. Aegypti vel Aethiopiae nomine, fidem omnium gentium significat a parte totum. Non ergo ex solis Judaeis, sed de gentibus futuros praecones prophetat Aethiopia, id est gentilitas praeveniet manus ejus Deo, id est vindicta ejus. Per confessionem praeveniet, ne manentes in peccatis, puniantur.

VERS. 35.-- « Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino. »

Deo, regna terrae, cantate, et secundum hoc est Deo [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] In principio sequentis versus, vel magis in fine praecedentis versus, est Deo; commendaturque fides qua sine praecedentibus operibus justificatur homo quae post per dilectionem incipit operari (Gal. V). Est ergo sensus; Aethiopia, id est gentilitas haerens Deo fide, id est credens Deo, praeveniet manus, id est opera, ejus, id est Aethiopiae (quod in Graeco non est ambiguum), id est credendo in Deum praeveniet opera sua, ut prius credat, postea operetur. Vel ita ut per Aegyptum Synagoga accipiatur, quam praevenit credendo Aethiopia, id est extrema pars gentium. Et est, venient legati ex Aegypto, id est ex Synagoga, quae erat in tenebris; et Aethiopia, id est extrema pars gentium, Deo, id est ad Deum veniens, praeveniet manus ejus, Aegypti, id est legalia opera Synagogae, quia per fidem justificabitur sine operibus legis. Vel secundum aliam litteram, quae est: Aethiopia, scilicet gentilitas, nigra in peccatis, festinet manus dare Deo, id est subdere se Deo; et est similitudo a victis, qui armis depositis manus dant victoribus, ne intereant regna terrae. Decursis omnibus quae jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum praenuntiat. Quasi dicat: Et quia ita est ut diximus, ergo regna terrae, id est Aegyptus et Aethiopia, scilicet omne genus hominum, cantate Deo puritate mentis, psallite opere Domino.

PARS VI.-- Διάψαλμα. VERS. 36.-- « Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli, ad orientem. »

Psallite Deo. [Cassiod., Alcuin., Aug., Alcuin., Hier.] Sexta pars, ubi dicit quod Christus veniet ad judicium, qui ascendit ubi sanctos consummabit. Quasi dicat: Dico psallite, inquam, Deo, id est Christo, qui ascendit secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri est aequalis, super coelum coeli, id est super omnes coelos, ad dexteram Patris, scilicet super excelsiores creaturas ut nihil supra se haberet, nisi illum qui creavit eum. Unde ascendit? ad orientem vel ab oriente; alia littera locum expressit, ubi resurrexit, et unde ascendit, quia Jerusalem, ubi resurrexit et ascendit, in oriente est. Vel, ascendit ad orientem nostrae illuminationis, id est ut lumen gratiae nobis oriri faceret. Vel oriens intelligitur Verbum a Patre genitum, cujus virtute ascendit homo ille. Et est, ascendit ad orientem, id est virtute Verbi, et quia inde venturus est, ad judicandum, subdit, et,

VERS. 37.-- « Ecce dabit voci suae vocem virtutis; date gloriam Deo super Israel; magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. »

Ecce dabit in judicio voci suae, [Aug.] vel vocem suam, vocem virtutis, id est efficaciam resuscitandi omnes mortuos, qui prius ut agnus sine voce coram tondente se siluit; sed tunc veniet in voce tubae. Dico psallite, et date gloriam Deo. Dico dabit vocem, et tunc super Israel Dei erit magnificentia ejus evidens, quia jam non erit commistio malorum cum bonis et virtus ejus erit in nubibus, quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes, quas ne aliter acciperes, addit, et

VERS. 38.-- « Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus. »

Mirabilis Deus erit in sanctis suis Deus Israel. [Aug., Cassiod.] Tunc vere omnis bonus erit Israel, quia videbit Deum sicut est; ipse dabit virtutem et fortitudinem in carne, quae etiam in resurrectione erit impassibilis. Unde Apostolus: Per virtutem resurrectionis ejus, et plebi suae nunc infirmae etiam, dabit fortitudinem qua novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV). Vel de praesenti accipi potest illud, ipse dabit, magna promisit; et ne quis desperet pro humana infirmitate, se ad tanta praemia pervenire subjicit, ipse dabit hic virtutem et fortitudinem plebi suae. Ergo benedictus sit Deus.

Collatio In Psalmum LXVII: « Exsurgat Deus Et Dissipentur, » Etc.

VERS. 4.-- Iter facite ei qui ascendit super occasum. Hebr. SOLLU LAROCHEB BAARABOTH. Pro eo quod est iter facite, Sanctes, Munsterus, interpretes pro Cajetano, et paraphrasis Campensis, reddunt exaltate eum; cum tamen vocula Hebraea citra controversiam designet quod legimus. Et Hieronymus, Pratensis, ac Pellicanus dixerunt, praeparate viam; et translator ad Camp., iter munient ei; quod non aliam sonat intelligentiam in commentario. Deinde sequentia sic reddunt Hieronymus, ascendenti per deserta, et Pellicanus in solitudinibus. Pratensis reliquit vocabulum Hebraeum araboth. Sanctes vertit, qui ascendit super coelos; interpretes pro Cajetano, et Nebiensis, equitatem in coelis. Accedit Munsterus, qui orbibus coelorum velut equo incidet. In Campensi bifariam, qui sicut sol ad occasum ad nos devehitur, et in paraphrasi, qui pro vehiculo utitur nubibus. Sola confusio hinc nascitur quod EREB, in plurali ARABOTH, est Hebraeis homonymum et ambiguum. Siquidem interim designat vesperam, ut liquet ex Gen. I, alioqui desertum significat. Unde Hebraei volunt interdum denotare ultimam sphaeram caeteras ambientem, quod stellis deserta sit. Igitur non est quod jam haesites de editione Vulgata.

Dominus nomen illi. Hieronymus, in Domino nomen ejus; Pellicanus, cum Domino nomen ejus: interpretes pro Cajetano, in Deo nomine suo, Sanctes, Pratensis et Munsterus, ipsam Hebraicam reliquerunt vocem JAH , in iah, nomine ejus. Meminit lector multoties inculcatum esse Hebraeos carere casuum variatione. Sed cum hic ponatur beth, quae littera nota est praepositionis in, vel cum, haud incongrue vertit Hieronymus, in Domino nomen ejus: quod non inepte dicimus aliter, cum Dominus sit nomen ejus, aut ut habent interpretes, illi. Campensis stat a nobis, cui nomen est Domino, vel proprium nomen servator Deus.

VERS. 5.-- Turbabuntur a facie ejus. Interpretes duos significatus ejusdem vocabuli simul reddiderunt. Nam LEPHANAU dicere potest, et ad conspectum ejus, et ad furorem ejus. Hinc verterunt, exsultate in conspectu ejus: et turbabuntur a facie ejus. Nec ultimam clausulam ponunt alii translatores, praeter Pellicanum, nescio quo casu: qui postea quam scripsit exsultate coram eo, continuo subtexuit, et pereunt inimici coram eo. In commentariis nescio quam sequatur Hieronymus editionem, quando interpretatur turbabuntur patres orphanorum, et judices viduarum, Nam certum est plures fuisse editiones. Nempe Luciani, LXX, Aquilae, Symmachi, Theodotionis. Fuerunt quinta et sexta.

VERS. 7.-- Qui educit vinctos in fortitudine. Pratensis, Sanctes, Munsterus, paraphrasis Campensis, in compedibus. Pellicanus, Nebiensis et interpretes pro Cajetano, in congruentiis. Ad quod alludit textus in Campensi, educit commode. Atqui ipse Hieronymus stat a nobis. Certe tales erant compedes, ut non poterant dissolvi absque Dei manu fortissima et opportunissima.

Similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris. Ut primam clausulam revoces ad verbum praecedens, qui educit, quia tamen in Hebraeo potest etiam efferri casu nominandi. 144 Ob id alii vertunt, increduli, rebelles, aut pertinaces, qui non dissident ab exasperantibus. Sed quod subjectum est in sepulcris, in sicco aut siccitatibus TZEHIHAH, transferunt, nec tamen quidquam praejudicat sepulcris, quae non absurde figurantur per loca sterilia et siccitate emortua, cum etiam plena sint aridis ossibus mortuorum. Et si philosophandum sit, terra supremum siccitatis gradum obtinet.

VERS. 11.-- Animalia tua habitabunt in ea. HAITHCA, animalia tua, nobis, Hieronymo. Nebiensi et Pellicano, vel congregatio tua Pratensi, Munstero, Sancti, et interpretibus pro Cajetano. Campensis utrumque indicavit, ob particulae homonymiam.

VERS. 12.-- Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Varia distinctionis versiculorum et casuum positio, quae in Hebraeo sunt similis terminationis in causa fuit ut translatores, aliam et aliam servarent sermonis structuram. Hieronymus, Domine, dabis sermonem annuntiatricibus fortitudinis plurimae; Pellicanus, Dominus dabit sermonem Evangeliorum virtutis multae; Pratensis, Dominus dabit sermonem annuntiatricum exercitus multi; Sanctes, earum quae annuntiant exercitus magnus; Munsterus, annuntiatricum exercitus erat magnus; interpretes pro Cajetano, Dominus dabit dictum annuntiatricum exercitus magni; Textus in Campensi longius a littera, Domine, tu commendas his quae de magno exercitu nuntiant mandatum; in paraphrasi secus, Dominus suppeditabit efficacem sermonem annuntiatricibus potentiae illius; Nebiensis, Domine, dabis sermonem annuntiatricibus exercitus multi; paraphrasis Chaldea, Deus dedit verba legis populo suo mediantibus Mose et Aaron, qui annuntiaverunt verbum Dei exercitui magno Israelis. Itaque perpendis, lector optime, in quantam silvam ascendunt versiones, quando singulis quisque suum commentum pro mero arbitratu affert: tantum restat dicendum cur evangelizatrices, sive annuntiatrices plurative in Hebraeo ponantur HAMMEBASSROTH, in feminino genere. Abunde hunc modum explicat Hieronymus in Commentariis. In Hebraeo habet quae evangelizantur, hoc est mulieribus quae evangelizabant apostolis, ubi dicitur: Euntes dicite fratribus meis, etc. (Matth. XXVIII), aut animas significat quae crediderunt in Christo. Secundum autem LXX Interpretes ad apostolos dicitur. Quia Dominus dedit eis virtutem praedicandi evangelium.

VERS. 13.-- Rex virtutum dilecti dilecti. Duae radices Hebraicae confusaneam, quasi nubem interpretationum effuderunt. Siquidem quod hic legimus IIDDODUN IIDDODUN, deducunt LXX, et Hieronymus a themate DOD, id est dilectus, confederatus, frequens in Canticis. Ob quam causam traduxit Hieronymus, reges foederabuntur, foederabuntur sub verbo, ubi LXX sub nomine; Pratensis et Sanctes et Campensis dicunt, fugient, fugient. Munsterus, fugientes elabebantur; Pellicanus, profligabuntur, profligabuntur. Hi omnes derivant a verbo NADAD. Interpretes pro Cajetano, movebuntur, movebuntur. Nebiensis, retrovertentur, retrovertentur.

Et speciei domus dividere spolia. Quomodo debeat ordinari series sermonis, ut aptetur congruitas, declaratur in commentario. Alii enim vertunt recto casu, tamen quia anceps est vocula NEVATH. Hieronymus et Pellicanus cum Septuaginta vertunt, pulchritudo domus, seu species, dividere spolia. Alii transferunt habitatrix, vel habitaculum, hera vel familia domus.

VERS. 14.-- Si dormiatis inter medios cleros. Hebraice SCEPHATAIM. Hieronymus, Nebiensis, Pellicanus, et interpretes pro Cajetano vertunt terminos sive confinia; quae nihil abhorrent a sensu nostro, nimirum quod sint duo Testamenta, aut Ecclesia militans et triumphans, ut expositum est. Verum cum etiam id vocabuli designet aliquoties ollas, ob id Sanctes, Munsterus, Pratensis et paraphrasis Campensis, interpretantur chytropodes. Si jacueritis inter nigras tripodes, eritis sicut et alae columbae, quae legitur argenteis pennis. Subaudiunt enim verbum substantivum eritis, ad commoditatem intelligentiae, quasi esset: Etiam si fueritis ea afflictione exerciti, ut quasi fuligine atrati videamini; postea tamen Dei beneficentia, novo quodam splendore laetitiae fulgebitis ac perfruemini. Jam nimis sibi tribuit editio in Campensi, tunc quiescetis perinde ac flumen inter ripas; inter alas columbae, supra argentum candidae, quanquam et ipsum verbum. Quandoque signet terminos fluviorum.

Posteriora dorsi ejus in pallore auri. Cum Hebr. EBROTH bifariam accipiatur, tum pro dorso, tum pro alis sive plumis. Interpretes, Hieronymus, et Pellicanus transtulerunt posteriora et scapulas, caeteri plumas aut pennas, et alae sunt, supple similes curo fulvo, seu distinctae sunt virore, vel pallore auri. Editio subjecta paraphrasi Campensis, utramque significantiam complecti videtur, quando ait, cujus dorsum auri nitorem vincit, quaeque in aere pendet.

VERS. 15.-- Dum discernit coelestes reges super eam. Munsterus, cum dissiparet omnipotentes reges propter eam. Consimiliter interpretes pro Cajetano, frangente omnipotente reges in ea. Atqui PARAS, sonat quoque Hebraeis extendit, distribuit. Itaque Hieronymus et caeteri Hebraicantes stant a LXX Interpretibus, aliquot verbis immutatis, sensu constante.

Nive dealbabuntur in Selmon. Quia hic Selmon videtur esse appellativum, non proprium nomen montis, de quo Jud. IX. Ideo quidam reliquerunt vocabulum ipsum, alii transtulerunt, obscuritatem. Nebiensis, umbram mortis. Subsecutus tamen Propheta videtur allusisse ad montem, quem voluit caecus Burgensis poni sub auferendi casu, alioqui non vitabatur absurditas sermonis, nempe in Selmon monte pingui. Sed nullus auctor, aut Graecus, Hebraeus, vel Latinus sic convertit, propterea quod non pendeat a superioribus, sed respiciat inferiora: nisi quod indicat Augustinus nonnullos codices habere in accusativo montem, alios in recto, mons, propterea quod in Graeco ὄρος est neutrius generis.

Ut quid suspicamini montes coagulatos? Faber et Caecus impingunt in interpretem, quod debeat proferri montes, vocandi casu, quandoquidem vertit Hieronymus, montes excelsi. Augustinus tamen et legit et interpretatur montes, accusandi casu. Sed quid notius sit quam debeat iterari, Hebraeos aequaliter declinare suos casus? Integrum est pro exigentia rei et syntaxeos, hoc aut illo casu efferre. Sed obviat quod Hieronymus ponit contenditis, alii exsilietis, alii invidetis. Ex quo perspicue constat, montes cum illis verbis non posse accipi, nisi vocativo casu TERATZEDUN ducitur a verbo RATZAD, quod trifariam exponitur apud Hebraeos, saltare, insidiari, exspectare, maxime secundum quemdam rabbinum, a Sancte adductum. Hinc Pellicanus traduxit, quare invidiose aspicitis montes elevationum? quanquam videtur intepretari ex vocativo. In eo tamen quod dicit aspicitis, non distat a nostra lectione, nec Chaldaeus admiramini. Porro quod quidam habent montes gibberosos, montes elevationum, montes excelsos, et nos legamus montes coagulatos, id est incaseatos, non est mirum, cum GABENUNIM, Hebraeis hoc et illud sonet; unde Nebiensis, montes coagulorum. Et quia semel Hieronymus verterat, contenditis, ut consisteret sententiae contextura, addidit praepositionem adversus, ut sit, contenditis adversus montem, etc. Quod si non vis praepositionem subaudire, poteris cum Munstero dicere, hic est mons, etc., siquidem passim occurrit sermo Hebraicus tam pressus, ut ad sensus integritatem, aliquorum dignam subauditionem oporteat esse.

VERS. 18.-- Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium. Translatores varie reddunt, eodem tamen conspirantes, nempe ut non sit numerus ministrorum Dei. Ob idque non fuit opus re minus necessaria onerare lectorem. Tamen adducam Hieronymum, currus Dei innumerabilis, millia abundantium.

VERS. 19.-- Accepisti dona in hominibus. Hieronymus enarrans, cap. IV ad Ephes., docet cur Apostolus citans hunc ipsum locum, mutaverit accepisti in dedit, cum in Hebr. legatur LAQUATA, et in Graeco ἔλαβες. « Eleganter hic posuit dedit dona in hominibus, cum in psalterio scriptum sit accepit dona in hominibus. Verum ibi quia necdum factum erat, sed futurum promittebatur, propterea dicitur accepisse. Hic vero cum Apostolus scribit, quia jam dederat et in universo orbe Ecclesiae fundatae erant, idcirco non accepisse dicitur, sed dedisse. » Hactenus Hieronymus. Pellicanus tamen vertit, docuisti dona in homine, alludens ad vocabulum LEQUACH, hoc est doctrina.

VERS. 21.-- Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Hieronymus, portabit nos. Cui accinit Pellicanus, supportabit. Quod si ab omnipotente Deo portemur, quid non prosperi viae nostrae accumulabitur. Quia tamen AMAS significat onerare et afferre, particula quoque salus sub diversis casibus potest ascisci. Idcirco nascuntur aliae versiones pro voluntate hominum. Pratensis, aggravabit nos Deus salute nostra; Sanctes, afferet nobis Deus salutem nostram; Pellicanus, Deus salus nostra; interpretes pro Cajetano, onerabit Deus salutem nostram; Munsterus, oneret nos beneficiis suis, qui est Deus salutis nostrae. Consonat Campensis. Universae hujusmodi versiones dignam sonant intelligentiam. Sed quid opus est tanta confusione ex qua fortassis quibusdam infirmis vertatur in nauseam Vulgata editio?

VERS. 24.-- Convertam in profundum maris. Hebr. MIMMEZULOTH, id est de profundis maris. Quae videntur sibi adversari, convertere in profundum, et restituere de profundis. Verumtamen Hieronymus in Commentariis pro eodem habet hoc pacto, convertam Basan populum meum, convertam in profundum maris, id est de profundis vitiis, et peccatis saeculi istius, de commotione et fluctibus convertam populum meum.

VERS. 25.-- Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Istud ab ipso, quidam referunt ad sanguinem de quo superius in eodem versu dicebatur, ut intingatur pes tuus in sanguine, ut Munsterus hoc modo reddens, lingua canum tuorum, rubet ex hostibus propter ipsum sanguinem. Alii dant Deo: quod videtur facere Hieronymus, quando dixit, a temetipso, si tamen placet nobis Augustini edissertio, quia ipse Hieronymus in Commentariis reducit ad sanguinem, Sanctes mutat in plurale, nempe ex ipsis inimicis.

VERS. 26.-- Viderunt ingressus tuos, Deus. Hienymus ad Suniam et Fretellam castigat codicem Graecum, in quo erat ἐθεωρήθησαν, id est visi sunt, et quemadmodum exemplaria nostra nunc habent, pro ἐθεώρησαν, quod est, viderunt, et ita se invenisse in Septuaginta et in ἑξαπλοῖς confitetur, licet interim non neget consuetudinem obtinuisse ut habeatur ἐθεωρηθησαν.

VERS. 27.-- Praevenerunt principes. Alii cantores. Nam SCHARIM, cum puncto in dextro cornu, sunt cantores. At SARIM, signato punctulo in sinistro cornu, id est principes, quo pacto pronuntiaverunt interpretes LXX, et verterunt interpretes pro Cajetano.

VERS. 28.-- De fontibus Israel. Munsterus quod somniavit addere sive interserere voluit, de origine cordis Israel, cum in Hebr. nulla sit mentio cordis, nec ullus alius interpres attigerit quem viderim.

VERS. 29.-- In mentis excessu. RODEM, si ducatur a radice RADAH, et littera mem, sit affixa, significat dominari. Eoque Pratensis, Sanctes, Munsterus et interpretes pro Cajetano traducunt, dominans eis, vel dominator eorum. Si autem idem vocabulum, inclinaveris a verbo primitivo RADAM, ut mem sit radicale, dormitare sonat. Hinc Septuaginta dixerunt, in mentis excessu. Suffragantur Pellicanus, et paraphrasis Campensis. Hic dicit, sopore corripitur; ille, in extasi. Nec ab hoc sensu abhorret versio Hieronymi, continens eos, utpote fontes 145 Israel, de quibus supra, ut indicetur raptus apostoli Pauli, qui in ea extasi copiose hauserit fluenta divinae sapientiae.

VERS. 30. Principes Juda duces eorum. Hebr. RIGMATHAM, REGAMAH, est homonymum ad purpuram, interitum, coetum, congregationem. Ob id varie reddunt varii. Hieronymus, principes Juda in purpura sua: Sanctes stat a nobis. Pratensis, Nebiensis et Pellicanus, interitus sive lapidatio eorum. Campensis accedit Hieronymo, ornamentum eorum. Munsterus et interpretes pro Cajetano, consilium sive admiratio eorum.

VERS. 31.-- Manda Deus virtuti tuae. Hebraei legunt per praeteritum et tertiam personam, mandavit Deus tuus, dehinc quod sequitur UZECA. Ideo quia casus terminatione non distinguitur, ob id quidam vertunt fortitudinem: Hieronymus, de fortitudine tua; quidam alii, fortitudinem pro te; Campensis (quod est paraphrasticos,) robur addere tibi. Jamque legendo verbum mandavit, sub tertia persona, respicitur fortitudo hominis, quae a Deo donetur, aut stabiliatur. Sub secunda autem persona, ad virtutem Dei aspicitur, quae est Christus, auctore Augustino. Atqui Hebraei sub eisdem prorsus litteris, praeteritum et imperativum scribunt. Etenim potest pronuntiari TZIRAH, quod est praecepit. Potest et TZAUEH proferri, hoc est manda, . Et magnopere convenit imperativus, cum statim subjungatur idem modus in alia clausula, robora Deus, sive confirma, etc.

VERS. 32.-- A templo tuo quod est in Jerusalem. Munsterus ob assumentum suum, quod immiscuit, cogit et trahit lectorem ad suum cerebrum. Ait enim: A templo tuo in Jerusalem prodeat robur tuum. Ubi juxta mentem aliorum interpretum, extrito quod non est de Propheta additamento, datur intelligenti libera facultas extendendi ad id quod sequitur: Tibi offerent reges munera. Alioqui juxta Munsteri coactam versionem, haereat superioribus necesse est. Illud animadvertendum posse accipi litteram subsidiariam mem, pro in, alioqui est nota ablativi. Siquidem plerique transferunt in templo, cum legatur in Hebraeo ut interim meminerimus non otiose adnotatum quod dictum est vers. 24 hujus psalmi, ubi legimus, in profundum maris, et Hebraismo addicti dicebant, de profundis maris, idque non alia ratione quam quod praeponebatur elementum mem.

VERS. 33.-- Increpa feras arundinis. Hieronymus, Nebiensis, Pellicanus, Pratensis, interpretes pro Cajetano, subscribunt Septuaginta. Sanctes aliter, increpa sive disperde congregationem calami GEAR HAIATH. Munsterus multo distat, dissipato coetu eorum qui utuntur lanceis. Cui Campensis consonat, vasta multitudinem lancea armatam. Editio in Campensi, peculiarem sibi somniavit sensum, ages jumenta arundine, quasi velit nobis insinuare quemdam pastorem, qui tantae sit virtutis et clementiae, ut ad nutum sine recalcitratione jumenta obtemperent. Sensus quidem pius est, haud scio tamen si suo loco. Sed ut ad rem revertamur, nunquam a memoria debet fugere, quod scribit Hieronymus adversus Ruffinum libro primo. Idque memini in superioribus, quanta silva apud Haebraeos ambiguorum nominum atque verborum, quae res diversae interpretationi materiam praebuit, dum unusquisque inter dubia quod sibi consequentius videtur transfert. Jam vocabulum QUANEH apud Hebraeos usurpatur pro calamo, et pro congregatione, et pro lancea.

Congregatio taurorum in vaccis populorum, ut subaudias verbum est. Alias vertunt per accusativum, ut respondeat verbo superiori, increpa. Et quia ABBIRIM fortes tauros designat, nunc transferunt absolute tauros, nunc fortes. Caeterum Faber elevat suo more auctoritatem Vulgatae editionis, quae habet vaccas pro vitulis, id philosophatur rectius convenire, quod vituli sint petulantia lascivi, vaccae non item, quin potius ignavae et desides. Utinam vidisset quod commentatur Hieronymus in eum locum! Certe interpretes haut incessisset. Verba Hieronymi audito: « Ipsos haereticos significat, quia neminem possunt decipere, nisi simpliciores et parvos, hoc et vaccas minores, tauros enim non possunt decipere, hoc est magnos. » Quod eleganter etiam ponantur vaccae edisserit Augustinus. Equidem scio in Hebr. legi vitulos EGLE. Sic tamen ut infirmitas et levitas populorum indicetur, quae quatenus significetur per femininum notius est, quam ut diutius immoremur.

Ut excludant eos qui probati sunt argento. Hebr. MITHRAPES. In prima particula mire sunt diversi traslatores. Hieronymus pro eo quod est excludant eos, ponit calcitrantium, nempe vitulorum. Accedit Nebiensis. Interpretes pro Cajetano, calcantem, videlicet congregationem; Pratensis et Pellicanus, optantem seu studentem; Munsterus, humiliabit se, cui alludit Camp., donec facti supplices, tributa pendeant; Sanctes, gloriantem, vel conculcatam incisionibus. Non est animus persequi unamquamque versionem. Nam instituti nostri est pro virili, contueri nostram editionem. Jamque una est interpretatio, quae respondet lectioni Vulgatae, modo verum sit quod exponit Augustinus hic usurpari excludi pro apparere, eminere. Si quidem sunt qui hoc modo vertunt, gloriabundi in portionibus argenti. Caeterum si accipias excludere in malam partem, oporteret interpretes accepisse litteram, mem, finalem vice samec, quae magnam habent cognationem. Idque probabile est, cum ea littera in fine dictionum significet eos, et legendo per samec hoc non esset. Illud quoque verum erit deducendo MITHRAPAM, a radice RAPHAH quod est interdum dissolvit debilitavit. Et si intelligatur haereticos moliri, ut ad suum errorem trahant etiam eos qui peritiores sunt et primores in Dei Ecclesia, en quadrat quod infirmentur qui robustiores fuerant. Quantum ad secundam clausulam qui probati sunt argento, Hieronymus traduxit, rotas argenteas. Subscribit Nebiensis, Pratensis et Pellicanus, numerationes fragmentorum argenti. Sanctes, cum incisionibus argenteis. Consentiunt interpretes pro Cajetano et Munsterus. Editio in Campensi periphrasi usa est, intelligitque gentes opibus deditas. In Hebraeo habetur BERATZE CASEPH. Sed Hieronymus deducit RATZE a themate ROTZ, id est currere. Qui autem vertunt fragmenta a themate RATZATH, hoc est fregit. Idem est sensus, quod apostoli qui dicuntur rotae, propter discursum velocem praedicationis evangelicae, confracti sunt et probati tanquam aurum in fornace, per quos itidem intelliguntur, qui doctrinae apostolicae haerent usque ad mortem.

VERS. 34.-- Venient legati ex Aegypto. Pratensis, Nebiensis, Sanctes. Munsterus, et Campensis non dissident a nobis, quia legati, optimates, principes CHASSMANNIM. Sed Pellicanus et interpretes pro Cajetano dicunt, pingues, ut clarum sit eos legisse, he, pro chet, aspirationem tenuem, pro forti aspiratione a themate SCHAMEN, id est pinguefactus est, et he, servilis sit littera. Hieronym. diversus est. Siquidem pro legatis, legit velociter. Suboleo quod unam dictionem usurparit, conflatam ex duabus NOSCH, id est festinavit, et MONIM, quod significat partes temporis.

Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Certum est manus hic esse pluralis numeri ex Hebraeo, IADAU, et accusativi casus, ex Greco quod χεῖρα, aut juxta alios codices χεῖρας. Sed dubium est quid referat pronomen ejus in latino; in Graeco autem tollitur ambiguitas per femininum αὐτῆς. In Hebraeo vau est e diverso nota masculini generis, quanquam KUSCS, id est Aethiopia non repugnat in masculino. Illud interim est manifestum, quod Augustinus, in Enarrationes, exposuerat manus ejus, scilicet Dei. Quod si versum esset manus suas, quemadmodum magis probat in sequentibus Augustinus, omnis scrupulus esset sublatus. Sed prior interpretatio, nullum haberet locum in hac parte. Certe Hieronymus simpliciter posuit manus, citra quodlibet pronomen. Eodem quoque interprete Origines, homilia 1 in Cantica, referre videtur pronomen ejus ad Synagogam, idque confirmat Scripturarum auctoritate. Et ad eumdem modum vertit Hieronymus illic, quo hic legimus et psallimus, et magister indicat sequenti versiculo.

VERS. 35, 36.-- Regna terrae cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, etc. Tertia clausula nempe psallite Deo, exordium 36 versiculi, est adjectitia, ex veteri Psalterio, Hieronymo auctore ad Suniam et Fretellam, in haec verba: regna terrae cantate Deo, psallite Domino. « Et dicitis hoc in isto versiculo non esse scriptum, psallite Domino, quoniam statim sequitur post diapsalma, psallite Deo qui ascendit super coelum coeli ad orientem, cum iste versiculus magis habere debeat juxta Hebraicam veritatem: Cantate Deo, psallite Domino. Et illud quod sequitur in principio alterius versus; psallite Deo, non sit in libris authenticis, sed obelo praenotatum. Ergo et vos legite magis ea quae vera sunt, ne dum additum suscipitis, quod a Propheta scriptum est relinquatis. » Hactenus ille. Ex quibus perpenditur codices, quibus utebantur Sunia et Fretella secundam clausulam, psallite Domino, non habuisse, sed versiculum illum, finitum esse in ea sententia, regna terrae cantate Deo, et mox interpositum fuisse diapsalma, ut alter versus initium sumeret ab hoc quod est, psallite Deo. Nunc vero id quod est additum legimus, non praetermittentes tamen Hebraicam veritatem.

Qui ascendit super coelum coeli ad orientem. Hieronymus cum plerisque aliis transtulit a principio. Sanctes et Pellicanus adhaerent Septuaginta. Siquidem QUEDEM, est ad utrumlibet.

Chapter 74 of 157