Psalmus LXIV
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. Canticum Jeremiae Et Aggaei, Vel Ezechielis De Verbo Peregrinationis, Vel De Populo Transmigrationis Cum Inciperent Proficisci. »
Te decet hymnus. Titulus: In finem psalmus David. Canticum Jeremiae et Aggaei, vel Ezechielis de verbo peregrinationis, vel de populo transmigrationis, cum inciperent proficisci. Sicut legitur in historiis Veteris Testamenti, Nabuchodonosor rex Babyloniorum filios Israel captivavit, eosque eversa Jerusalem in Babyloniam transtulit, in qua captivitate LXX annis detenti sunt (IV Reg. XXV). Cujus captivitatis causa ad litteram fuit verbum quod dictum est in aula Nabuchodonosor, ubi, cum dicerentur omnes gentes deberi ei subjici, dictum est quod Judaei rebelles erant, et ideo eos captivavit. Ideo dicitur in titulo de verbo peregrinationis [Aug.] Hanc autem captivitatem Jeremias futuram praedixit, et praesentem vidit (Jer. XXV et XXIX), et praeteritam quadruplici alphabeto in Threnis deploravit. Prophetavit etiam Jeremias post LXX annos rediturum populum in Jerusalem. Inter captivos vero erant quidam prophetae, scilicet Aggaeus, Ezechiel, et alii qui de Babylonia reditum intellexerunt in Jerusalem et praedixerunt atque cum aliis completis LXX annis captivitatis, permittente Cyro rege Persarum, Jerusalem eorum quidam redierunt: atque Aggaeo et aliis prophetis exhortantibus restitutum est templum. Huic historiae alludit titulus. Sed, quoniam in figura nostri omnia contingebant illis (I Cor. X), haec potius ad nos spiritualiter sunt referenda. Sciendum itaque est duas esse spirituales civitates in praesenti: unam malorum quae incoepit a Cain, et dicitur Babylonia; alteram bonorum, quae coepit ab Abel, et dicitur Jerusalem. Illius cives facit cupiditas, Jerusalem cives facit charitas. Quae licet sint mistae corpore, separatae sunt mente, quarum una peregrinatur in altera, et captiva tenetur. Quandiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V), qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus [Gl. int.] id est de saeculo et corpore peccati ad coelum. Hujus autem peregrinationis et suspirii nostri causa fuit, verbum quod dixit diabolus primis parentibus: Eritis sicut dii (Gen. III) . [Aug.] De hac tamen captivitate incipit redire, qui incipit amare. Charitas enim ad reditum movet pedem; et sicut filii Israel completis LXX annis sub Jesu sacerdote magno redierunt, ita et nos Christo duce, qui in septuagesima septima generatione secundum Lucam natus est (Luc. III), redire incipimus, donec in futuro consummato hujus vitae septenario, haedis positis in sinistra, nos in dextera Dei collocemur. Hanc spiritualem reversionem intellexerunt prophetae praedicti figurari in illa actuali et pro ista exsultaverunt maxime. Unde in titulo ponitur canticum. Et est sensus: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in consummationem, est David, et est canticum, idest exsultatio, quae est vox redeuntis populi. Et hoc canticum est de populo transmigrationis, id est qui transmigravit de coelo ad terram, de perfectione ad miseriam vel confusionem. Vel De verbo peregrinationis, [Gl. int., Aug., Alcuin., Aug., Cassiod.] id est de populo peregrinante per illud verbum, eritis sicut dii. Canticum dico habitum, tunc cum inciperent mente proficisci de Babylonia hujus mundi. Quasi dicat: Non inde est canticum, quia peregrinati sunt, sed quia redire incipiunt. Incipit autem exire qui incipit amare. Charitas facit civem Jerusalem; cupiditas Babylonis. Et si ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. Et hoc canticum est Jeremiae et Aggei. Vel Ezechielis ad litteram. Jeremias interpretatur excelsus, et signat illos qui dicunt: Nostra conversatio in coelis est. Aggaeus festus Dei, et significat illos qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino. Ezechiel roboravit me Deus, et significat illos qui sunt roborati in Domino. Horum talium est canticum hoc. Vel ad litteram, canticum est illorum prophetarum qui prophetaverunt reditum in Jerusalem, in quo intellexerunt spiritualem liberationem, de qua potissimum gaudebant. Intentio prophetae est nos consolari in hoc exsilio, ne quis desperet, quia certificat reditum, et per quem fiat, et quae divitiae sint reversis. Modus. Bipartitus est psalmus. Primo affirmat reditum et precatur, secundo laudes Dei et virtutes describit, ibi spes omnium. In voce ergo revertentium, Propheta laetus cantat, dicens:
VERS. 1.-- « Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. »
Te decet hymnus. [Alcuin.] Et quia de septuagesima mentionem fecimus, sciendum est tres septuagesimas in sancta Ecclesia memorari, unam significatam, et duas significantes quarum una in figura praecessit, scilicet septuagesima captivitatis Judaicae, altera in repraesentatione observatur ab Ecclesia, quae incipit a circumdederunt me, et terminatur in Sabbato in Albis, quam observat Ecclesia in repraesentatione spiritualis nostrae captivitatis, qua captivi sumus, dum in corpore a Domino peregrinamur, quam eamdem figuravit septuagesima Judaeorum et sicut Judaei ante finem LXX annorum licentiam et facultatem revertendi habuerunt, Cyro permittente, et eisdem LXX completis plene redierunt, Jesu duce: ita et nobis, ante finem septenarii hujus peregrinationis, per Christum libertas redeundi est praestita, cujus morte redempti sumus, jam secundum animas et spe liberati. Sed completo septenario hujus vitae plene liberi erimus, utroque homine gloriosi. Unde et Ecclesia miserias nostri incolatus et labores, a circumdederunt me usque ad Sabbatum paschale incipiens, exponens canticum laetitiae subticet, scilicet Alleluia, et Gloria in excelsis Deo et hujusmodi. In Sabbato vero paschali jam adepta per Christi passionem facultate redeundi, et ita spe gaudens, cantat Alleluia. Sed, quia adhuc mole corruptae carnis premitur, latronumque insidias patitur, post alleluia restat tractus, Laudate, quia adhuc longis trahendi sumus laboribus, et sequenti hebdomada graduale cum alleluia cantamus, laboriosa via gradientes. Et ideo dolentes in re, sed gaudentes in spe. In Sabbato vero in Albis quasi finita septuagesima hujus captivitatis duo alleluia cantamus, plene laeti, pro gemina nostrae glorificationis stola, qua in futuro glorificabimur. Nunc vero quasi ex parte liberati, et spe laeti, quasi de Babylone redeuntes cantamus; O Deus, te decet hymnus quem cantat. qui vere Deum amat. Ubi? In Sion, id est in coelesti patria, ubi modo sumus spe. [Aug.] Et ideo cantamus non in Babylone, ubi suspendimus organa. Et est sensus: Illos decet laudare te qui vel mente, vel re sunt in Sion. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Et votum, id est anima et corpus mortale, reddetur tibi in Jerusalem, id est in coelesti patria. Hic in praesenti vovemus bene operando et cogitando, ibi reddemus pro utroque Deum laudando. Nota quod patria coelestis est Sion, eadem est Jerusalem. Et vere reddetur, quia
VERS. 2.-- « Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. »
Omnis caro, [Aug., Cassiod.] id est homo ex omni genere, scilicet pauperes, divites, viri, feminae, docti, indocti, pueri, senes, veniet ad te, qui primitias de carne nostra tulisti, id est carnem immunem a peccato assumpsisti. Haec etiam est decima decimae, quae summo sacerdoti in veteri lege a minoribus dabatur (Num. XVIII). Haec etiam est nubes levis super quam ascendit Dominus ut ingrederetur Aegyptum (Isa. XIX). Ad te ergo velut ad corpus aquilae congregabuntur caeteri (Matth. XXIV), ut compleatur holocaustum. Et, quia reduces alios, reduc et me, cum eis. Hoc est, exaudi orationem meam, ut cum aliis me reducas. Vel ita: Et accipitur per Sion, praesens Ecclesia; per Jerusalem, coelestis. Unde Isaias: Vivit Dominus cujus ignis est in Sion, et caminus in Jerusalem (Isa. XXXI). Hic enim charitas Dei est velut ignis, in futuro tanquam caminus. Et hoc est: O Deus, hymnus decet te, non deos gentium, et non nisi in Sion, quae interpretatur speculatio, id est nisi in contemplatione, id est in fide. Et tibi, de bonis operibus, reddetur votum, id est laus, in Jerusalem coelesti, quod illi solvebant, post praelia Marti et caeteris diis in hunc modum. Et jam nunc exaudi, hic, orationem meam, ut ibi parcas, quo omnes venturos scio, ut referat unusquisque propria corporis (II Cor. V). Ecce prius facit iste quod a caeteris faciendum dicit, Deum, scilicet invocat et laudat. Ad te omnis. Quasi dicat: Qua spe haec oras? Quia ad te veniet omnis caro, non solum anima, sed omnis etiam malus homo. Et necesse est ut audias, quia
VERS. 3.-- « Verba iniquorum praevaluerunt super nos; et impietatibus nostris tu propitiaberis. »
Verba iniquorum, [Alcuin., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est diaboli et primitivorum parentum, id est Adae et Evae, praevaluerunt, ut mare mergens super nos, id est projecerunt nos in hoc exsilium. Vel ita, dico exaudi, licet simus indigni. Verba, quidem iniquorum, id est mali ritus, et mores parentum nostrorum, praevaluerunt super nos, quia nos nati in terra secuti sumus mores gentilium parentum nostrorum, qui, ut aetate, ita auctoritate praestant pueris. Pagani enim ritus suos filiis suis suaserunt, sed contra tu, o Fili, Verbum Dei, propitiaberis in hostia Christi hominis impietatibus nostris, quibus propitiatur quando ignoscit, et veniam dat. Et ideo non opprimunt nos verba iniquorum. Propitiatio ista fit per sacrificium quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia. Dico propitiaberis, et
VERS. 4.-- « Beatus quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis. »
Beatus est omnis ille quem tu elegisti, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] per gratiam a massa perditorum. Unde: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV) . Et assumpsisti in sortem tuam, id est in aeternam requiem. Christus enim quemcunque beatum assumpsit in adoptionem filii. Quare beatus? quia inhabitabit, non movendus, in atriis tuis, scilicet Jerusalem, cui cantant qui incipiunt exire de Babylonia. Et nos reversi,
VERS. 5.-- « Replebimur in bonis domus tuae; sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. »
Replebimur, etc. [Aug., Alcuin., Hier., Cassiod.] Vel ita ab illo loco, Beatus. Quasi dicat: Propitiaberis, et hoc per beatum virum. Beatus enim est homo, quem tu elegisti, id est quo indutus es in tempore, qui eras in principio Verbum: et assumpsisti, in unitatem personae, id est ipsius hominis tibi naturam uniendo, non personam. Naturam quippe hominis assumpsit, pro quo dicitur hominem assumpsisse, non personam. Qui talis inhabitabit in atriis tuis, id est in tuo concessu. Et per eum replebitur in bonis gratiarum, quae bona sunt domus tuae, id est praesentis Ecclesiae, quae diversis munerum spiritualium exuberat bonis. Quae sunt illa bona? bona illa sunt sanctitas in se, et aequitas ad proximum. Et hoc est templum tuum, scilicet hominis justi, id est Ecclesia. Ipsa enim domus est, templum Dei est sanctum in se. Et mirabile in aequitate. Quantum ad proximum. Vel ita de futuro, replebimur 135 in bonis domus tuae, id est futurae Jerusalem, quae non possunt dici. Quanta sunt illa bona? Ecce templum tuum, coeleste est sanctum et mirabile, [Aug., Hier., Cassiod.] non in exterioribus, ut domus terrae, quae columnis et marmoribus nitet, sed in aequitate, vel in justitia, alia littera, quae interiori oculo pulchrior est et admirabilior: quam modo debemus esurire, ut ea satiemur. Vel domus et templum caro Christi intelligitur, cujus boni replemur, quia de plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I). Et hoc templum est, sanctum. Unde quod nascetur ex te sanctum Domini vocabitur (Luc. I). Et, mirabile in aequitate, cum unicuique digna retribuet. Cui et dicit:
PARS II. VERS. 6.-- « Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe. »
Exaudinos, etc. [Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] quasi dicat: Quibus bonis ut repleamur, Exaudi nos. Tanto ante Incarnationem petit exaudiri: o Deus qui es salutaris noster, scilicet Jesus. Ecce de quo supra dixit: Ad te omnis caro veniet. Spes omnium. Secunda pars ubi laudes Dei et virtutes describit. Quasi dicat: Exaudi nos, tu dico qui es spes non modo Judaeae, vel Africae, sed omnium finium terrae. Ecce unde supra dixit: Omnis caro ad te veniet, etc. et etiam eorum est spes qui sunt in mari longe, id est in insulis, ad litteram. Vel ita, ut per mare, saeculum accipiatur. Et est: Tu es spes omnium qui sunt longe a patria. Ideo longe, quia sunt in mari, id est in saeculo. Mare enim dicitur in figura saeculi hujus amari falsitate, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant. Deinde subdit per quid sit spes omnium. Quasi per hoc es tu spes omnium, quia es
VERS. 7.-- « Praeparans montes in virtute tua; accinctus potentia; qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. »
Praeparans, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] ad agendum scilicet adversus competentes, montes, id est praedicatores, quos praedicare misit, et hoc in virtute tua, non ipsorum, quia per eos fecit miracula. Quomodo praeparavit? per hoc praeparasti, quia accinctus es potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate praecincta est, ut quod homo ex se non habuit, Deitas daret: Qui conturbas. Ecce quid per illos montes paratos fecit Deus. Qui conturbas ad poenitentiam profundum maris, quasi non superficiem, sed corda in peccatis profundius mersa, et conturbas ad poenitentiam sonum fluctuum ejus, id est sonantes contradictione, et fluctuantes persecutione. Postea repetit idem apertius.
VERS. 8.-- « Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. »
Turbabuntur gentes, etc. [Aug.] Vel ita ab illo loco: Accinctus. Et legitur alia littera, quam ponit Augustinus, scilicet circumcinctus potentatu tuo, hoc modo tu praeparas montes, qui es circumcinctus, id est undique cinctus a simili potentum, potentatu tuo, id est omnibus credentibus. Christus enim in medio Ecclesiae est, undique cinctus, quia omnes communiter illum habemus, qui in eum credimus; sed quia fides non est a nobis, sed ab eo potentatu suo, cinctus dicitur, hoc est candelabrum in tabernaculo Domini, habens tria brachia hinc, et tria inde, et in singulis per tria loca scyphos, sphaeras et lilia, quia omnes sancti, quotquot ante adventum Christi, vel post fuerunt, in tribus ordinibus fidelium fuerunt, scilicet conjugatis et continentibus et rectoribus, in Christo radicantur. Unde: Qui praecedebant et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna in excelsis (Matth. XXI) . Dico praeparans montes. Et inde mare saeculi commotum est, et coepit sanctos conturbare et persequi. Et hoc est, qui conturbas, ad persecutionem sanctorum; profundum maris, id est corda principum, et etiam omnium impiorum, unde omnis commotio est. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Haec turbata sunt cum viderent deos suos, et spes suas ad nihilum venire. Et sonum fluctuum ejus, quis suffert? alia littera. Nullus ex se, sed ex Deo, qui praeparat montes in virtute sua. Unde magis turbabuntur, dum istos plus diis suis valere cernunt. Unde sequitur: Et turbabuntur gentes. Primo non turbatis montibus. Montes enim inconcussi manserunt, sed gentes turbabuntur primo; et timebunt etiam qui habitant terminos terrae. Jam enim Christiani timentur ubique. Unde timebunt? A signis tuis, id est miraculis, quae per apostolos facta sunt, non solum praedicatione. Primo turbabuntur, et post exitus matutini et vespere delectabis, id est fortes facies in prosperis et in adversis. Mane enim est prosperitas, quia laetum est mane post tristitiam noctis. Vespere est adversitas. In his duobus tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne capiatur lucris: cui Deus sunt divitiae, ne etiam adversis terreatur, pro quo passus est Deus. Et est sensus: exitus matutini et vespere, id est prosperitatis et adversitatis; delectabis, id est delectabiles facies jam in hac vita. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris. Cui non place promissio Christi, et terret adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei. Qualiter hoc factum sit, subdit, quasi dicat: Quomodo facies hoc? quia
VERS. 9.-- « Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. »
Visitasti terram, [Aug., Alcuin., Cassiod.] id est misisti nubes, quae compluerunt terram, et, earum praedicatione et doctrina, inebriasti eam, terram. Vel ita: Per praedicatores hoc facies. Nam intus doces eos, quibus praedicant; et hoc est: visitasti terram. id est homines tuo adventu; et, inebriasti eos, interius Spiritu sancto, et multiplicasti locupletare eam, vel ditare eam, id est multimodis donis honorasti eam. Unde ditare aquis fluminis? Et hoc est:
VERS. 10.--Flumen Dei repletum est aquis; « parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus. »
Flumen Dei, [Aug.] id est populus Dei prior, fideles scilicet, qui fuerunt in primitiva Ecclesia profundi ad recipiendum, repletum est aquis, id est donis Spiritus sancti, unde alii potentur, et rigentur, juxta illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII) . Tu enim parasti cibum illorum, id est panem vitae et intellectus Scripturarum. Bene dico parasti, quoniam praeparatio ejus fluminis ita est, ut per misericordiam des, non quia meruerunt. Parasti, et, o Domine, inebriasti, donis Spiritus sancti, scilicet summos
VERS 11.-- « Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus; in stillicidiis ejus laetabitur germinans. »
Rivos ejus fluminis, [Cassiod., Aug., Cassiod.] id est doctores. Quasi dicat: primitivi inebrientur. Vel, sulcos ejus inebrians, alia littera, idem sensus. Et multiplica genimina ejus, id est da imitatores provectos, a rivis generatos, quasi ex credentibus alii credant. Et germinans, scilicet rudis qui incipit, in stillicidiis ejus fluminis, id est in guttis doctrinae ejus, laetabitur, quia inde proficit. Parvulis enim stillantur quaedam, licet minora, quid per singula? Benedices coronae. Vel ita ab illo loco: Flumen Dei, et per flumen intelligitur Dei misericordia. Unde multiplicasti ditare? ecce, Flumen Dei, id est misericordia Dei, quae pleno fluvio comparatur, repletum est aquis, id est repleta est refectione singulorum. Omnibus enim sufficiens expendi non potest. Post potum subdit de cibo spirituali, id est corpore Christi dicens: Parasti etiam cibum illorum, scilicet escam salutis. Vel hoc totum de sacra communione accipi potest, quando corpore ejus pascimur, et sanguine potamur. Et est, flumen Dei repletum est aquis, et misericordia Dei potum sanguinis plene nobis ministrat. Parasti etiam cibum illorum, id est cibum Dominicae carnis illis parasti. Et ne quid casu fieri putaretur, subdit, vere parasti, quoniam ita est praeparatio ejus cibi, sicut a Deo disponit; sine quo nihil ibi fit. Et, o Domine, rivos ejus, id est apostolos et alios qui de flumine misericordiae Dei biberunt, inebrians, ut sibi et aliis sufficiant, multiplica genimina ejus, ut per successiones praedicatio non deficiat. Idem sensus cum priori. In stillicidiis ejus laetabitur germinans. Nec hoc mutatur. Et vere facies quia
VERS. 12.-- « Benedices coronae anni benignitatis tuae; et campi tui replebuntur ubertate. »
Benedices coronae anni benignitatis tuae, [Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] id est multitudini fidelium acquisitae anno benignitatis tuae, id est circulo qui est ab adventu Christi usque ad finem saeculi, id est tempore gratiae, quo seminasti semen verbi, et crescit quod seminatur. Corona ergo anni benignitatis est totus mundus, ubi est Ecclesia et circulus ab adventu Christi, usque ad finem saeculi. Et dicitur corona, quia gloria victoriae est vincenti diabolum. Et haec corona dicitur benignitatis Dei, ne quis glorietur de meritis suis. Et campi tui, id est homines aequitate pectoris et aequalitate justitiae pleni, id est justi, replebuntur ubertate bonorum, vel imitatorum.
VERS. 13.-- « Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur. »
Pinguescent etiam speciosa deserti, [Aug., Cassiod., Aug., Cas.] id est gentilitatis. Desertum namque sunt omnes gentes, quibus nullus propheta missus. Hae pinguedinem receperunt, quando apostoli ad eas venerunt, per quos decorae factae sunt. Ubi ergo prophetae non sonuerunt, acceptus est Dominus prophetarum. Et colles, id est quos Deus erigit per humilitatem, quia Deus erigit humiles, accingentur, id est confortabuntur ad praedicandum aliis. Et hoc in exsultatione, quia veniunt ad regnum, et
VERS. 14.-- « Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent. »
Arietes ovium, [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] id est apostoli, duces gregis, induti sunt exsultatione, quia gaudent de fructibus suis. Vel, induti sunt veste nuptiali, id est charitate. Et valles, id est humiles populi, abundabunt frumento, id est fruge boni operis, quia multum fructum afferunt; et clamabunt, non in blasphemia adversus Deum, sed in hymno; etenim hymnum dicent. Et propter hoc abundabunt frumento.
Psalmus iste cantatur in exsequiis fidelium defunctorum, quia agit de reditu Babyloniae hujus mundi ad patriam coelestem, ad quam sancti in obitu de carne educti feliciter migrant, simplam stolam statim recipientes, donec in resurrectione stola geminae beatitudinis glorificentur.
Collatio In Psalmum LXIV: « Te Decet, » Etc.
VERS. 1.-- Te decet hymnus, Deus, in Sion. Hieron., tibi silentium laus, etc. Quem sequuntur Nebiensis, Pellicanus et Sanctes, tibi silet laus, etc.; Munsterus interpres pro Cajetano, et Campens., me exspectat laus, Deus; Translator, Tibi tribuitur laus; Pratensis est cum nostra lectione, Te decet laus. DUMIIAH est homonynum ad silentium, exspectationem et decentiam. Diversa verba, idem spiritus. Quo agnoscimus omnem laudem ad Dei magnificentiam spectare: et ad quam universa lingua silet. Eccli. XLIII: Exaltate eum quantum potestis, major est omni laude. Caeterum tibi reddetur votum in Jerusalem. Jerusalem additum est a LXX, explicatioris intelligentiae gratia, haud inepte.
VERS. 5.-- Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Hieronymus vertit, sanctificatione templi tui; Sanctes, sancti templi tui; Pratensis, sancto 136 templi tui; Pellicanus, sanctuario templi tui; interpretes pro Cajetano, sanctitate templi tui. Sic Chaldaeus. Munsterus, in loco sancto templi tui. QUEDOSCH vel QUADOSCH HECALECA. Rationem secundae pronuntiationis respexerunt LXX, eoque annexuerunt sequenti clausulae in eodem versu. Sequendo vero alteram pronuntiationem, fit pausa et finis versus, in eo quod est, in sanctitate templi tui. Mox sequitur exordium alterius versiculi, terribilis, Hier.; terribiliter, Pratensi; in terribilibus, ipsi Sancti; terribilia, quibusdam aliis. Unusquisque vertit quod sibi videtur magis accommodum.
VERS. 6.-- Et in mari longe. Faber et Caecus incessunt interpretem, qui debuisset dicere cum Hieronymo, et maris longinqui. Alias non vitatur incommoditas locutionis, nec inepta copulatio constructionis. In Hebr. ad litterae κακοζήλιαν diceremus, et maris longinquorum, VEIAM REHOQUIM, id est eorum qui remoti degunt in mari, ut etiam exponit glossa, id est eorum qui sunt longe in insulis. Ubi est nunc absurditas sermonis?
VERS. 7.-- Qui conturbas profundum maris. Hieronymus et alii, compescens sonitum marium, adeo ut videatur contraria sententia, licet utrumque sit Dei et conturbare et compescere, quando vult, tempestatem maris. Caeterum apparet LXX legisse tzade loco schin. Quae litterae non ita multo distant in prolatione. Et he, pro chet, ubi scriptio proxima est, ut sit forsan MATZBEH, id est faciens intumescere, pro MASCHBIA. Est autem canon apud Hebr. quod litterae ejusdem exitus aut instrumenti permutantur. Nec est praeterea infrequens Hebraeis idem verbum contraria significare, ut BEREC, benedixit et maledixit, QUIDDESCH, sanctificavit et profanavit. Et in radice de qua loquimur adducit Sanctes LXX.
VERS. 9.-- Turbabuntur gentes. Hebr. VEHAAMON LEUMIIM. Hieronym. Pratensis, et Sanctes reddunt multitudinem gentium et populorum, ut respondeat superiori verbo compescit. Caeterum HAMON, significat et fremitum, tumultum, ut pariter verterunt Munsterus, Pellicanus, Nebiensis, interpretes pro Cajetano, et Campensis, adeoque transferre poterat, reddendo verbum verbo; et fremitus ad gentes. Quod LXX extulerunt haud absone, turbabuntur gentes.
Exitus matutini et vespere delectabis. Sanctes per versionem suam nimis pressam, non reliquit locum intelligentiae: quae latius multo patet ex Hebraeo. Transtulit enim pro egressibus matutinis et vespertinis (qui expresse habentur in Hebraeo) stellas matutinas et vespertinas, ubi cogitur lector strictim accipere: quod inter tales angustias non est inclusum, ubi tum erit interpretatio illa D. August. de egressu matutino, hoc est prosperitate; et vespertino, hoc est adversitate, cum tamen Hebr. dicunt, MOTZAE, id est exitus.
VERS. 10.-- Parasti cibum illorum. Hebr. dicunt, frumentum eorum, DEGANAM. Poterat et istud praeteriri, eo quod utriusque integer perseverat sensus, tamen leviter attingendum fuit, ut semper meminerimus quod saepe inculcatum est, sensum de sensu a perito interprete maxime exprimendum esse: id quod et eruditi magno consensu praedicant.
VERS. 11.-- Multiplica genimina ejus. Hieronym. multiplica fruges ejus; Pratensis, aequa cumulos ejus; Sanctes, descendere fac in lineas ejus; Munsterus, demittis pluviam in valliculas ejus; Pellicanus, comprime glebas ejus; interpretes pro Cajetano, deprime cumulos ejus; paraphrasis Campensis, glebas ejus occa. Ad idem et translator Chaldaeus, compesces aves ejus; Nebiensis, depone areolas ejus; NAHETH GEDUDEHA. Versa, reversa quantum voles, non alio tandem pervenies, quam quo te ducebant interpretes. Nempe ut ex abundantia gratiae divinae crescat magis ac magis lucrum animarum per successiones generationum.
VERS. 11 et 12.-- In stillicidiis ejus laetabitur. Hier. et Nebiensis, pluviis irriga eam; Pratensis, imbribus lubricam fac eam; alii, imbribus vel stellis liquefac aut mollem redde eam. Sensus non mutatur. Nam terra fertilis dicitur translatitie laetari, ut est illud: Quid faciat laetas segetes, etc. (VIRG., Georg., lib. I, vers. 1.) Sed quod mox sequitur, germinans, Hebr. copulant particulae exordii proximi versus, quem aliter distingunt. Sic enim dicunt: Et germini ejus benedic, ubi nos germinans, nectimus ad id quod est laetabitur, facientes finem versiculi: deinde incipimus, benedices coronae. Jam si legimus, TZIMEHAH, id est germen ejus. Si autem dicimus TZOMEAH, id est germinans, deinde benedices coronae, Hebraei incipiunt versum, coronasti, relicto benedices, ut dictum est, ad finem praecedentis versiculi. Porro sine punctis vocalibus potest pronuntiari ATERETH, et tum est corona, vel ITTARTA, id est coronasti. Proinde ad variae lectionis rationem, oportuit congruam adaptare versiculorum sectionem. Nec tamen usquam laeditur sensus, et verba alia sunt, aut alio modo posita. Unde Hieronym. sic expressit mentem Prophetae, volvetur annus in bonitate tua.
VERS. 12.-- Campi tui replebuntur ubertate. Hieronymus, vestigia tua rorabunt pinguedine. Vel, ut volunt Pratensis, Pellicanus et interpretes pro Cajetano, vestigia tua, seu viae tuae; Chaldaeus, conculcationes itineris tui stillabunt pinguedinem; translator ad Campensem, orbitae currus tui pinguedine stillant; Sanctes pro vestigiis aut campis vertit coelos; Nebiensis et Munsterus, nubes. Sed MAAGAL proprie est semita, callis, ut metaphorica locutio sic explicetur, tanta erit ubertas, ut citius passus tui terant frugum exuberantem copiam, quam calces terram. Sanctes accepit coelos a rotunditate, quia radix unde flectitur nomen illud, nempe AGOL, rotundum significat. Quod autem vertunt stillant, aut rorant pinguedinem, quid aliud sonat quam proventus affluentiam?
VERS. 13.-- Pinguescent speciosa deserti. Pratensis, Munsterus, interpretes pro Cajetano, et paraphrasis Campensis, transferunt habitacula deserti. NEOTH, si aleph ponatur vice vau sic, NEUOTH, ut volunt aliqui, teste Munstero in lexico, interpretantur habitacula. Si vero inclinetur a themate NAUCH, id est pulcher fuit, tunc sunt loca amoena et pascuosa arva; sive loca ubi pascuntur jumenta. Ob id Hieronym. ad eum reddidit modum, pinguescent pascuae deserti. Concinnit Nebiensis. Pellicanus, irrorabuntur speciosa deserti. Sanctes, stillaverunt in campestribus deserti. Translator ad Campensem, speciosa pascua. Ubique digna intelligentia.
VERS. 14.-- Induti sunt arietes ovium. Hieron. vertit, vestientur agnis greges. Notum est Hebraeos destitui casuum inflexione, id quod crebro parit diversum regiminis statum, atque recentiores Hebraismi professores vertunt, vestient planities pecora, aut campi vestientur gregibus. Caeterum CARIM est aequivocum ad arietes et campos. Paraphrastes Chaldaeus alium dat sensum, sicut et passim facit, ascendent arietes super pecora.
Chapter 71 of 157