Skip to the text

Psalmus LXXVII

Psalmi Titulus. « Intellectus Asaph. »

Attendite, popule meus. Titulus. Intellectus Asaph. [Aug.] In hoc psalmo narrantur quae in Veteri Testamento populo divinitus acta sunt, scilicet quae beneficia contulit ei Deus, et quas poenas ingratis incusserit. Dum autem in hoc psalmo historia Veteris Testamenti refertur, Novi Testamenti gratia declaratur. Sic enim Judaeos pro suis delictis dicit expulsos; et Christianos asserit intromissos, ut utriusque legis intentionem in unum faceret pendere ad humilitatem monentis. Et quia omnia in figura nostri contingebant illis, sicut ait Apostolus (I Cor. X), ideo quae de illis historialiter referuntur, eadem de nobis spiritualiter intelligenda sunt. Unde psalmus praetitulatur intellectus. Et est sensus, [Aug., Cassiod.] hic est intellectus Asaph, id est fidelis congregationis, quia hic narrata interius intelligenda sunt, non modo in figura. Intellectus ergo Asaph est quod intellexit Synagoga fidelis; vel quod spiritualiter debet intelligere. Quae enim tunc mystice, id est figuraliter illis contigerunt, eadem modo in re nobis fiunt. Et sicut tunc non in omnibus illis non bene placuit Deo, sic nec istis, et ideo monendi sunt. Vel ita potest legi titulus, ut intellectus sit genitivi casus, quod in Graeco apertum est et subauditur psalmus, vel verba, sic: Hic est psalmus, vel verba, intellectus, id est intelligentiae, quae data est ipsi Asaph: sic ex Graeco determinatur. Intentio talis est: Per acta in veteri populo, intendit monere novum populum, ne sint ingrati beneficiis Dei, et ejus iram in se provocent. Modus. Novem sunt partitiones: Primo attentos facit, quia quae videntur aperta parabolae sunt et aenigmata, secundo summatim dicit quae Deus Judaeis fecit, tamen ingratis sibi, quanta audivimus. Tertio dicit quae ab exitu de Aegypto fecit eis, nec tamen resipuerunt, ibi, coram patribus eorum, etc. Alias partitiones suis locis exsequemur. Etiam loquitur in hoc psalmo fidelis Synagoga, quae malis exprobrat. Ut autem major reverentia et auctoritas verbis suis addatur, primo inducit, ipsum Dominum loquentem sic: O

VERS. 1.-- « Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. »

Popule meus, [Cassiod., Aug.] qui mihi, scilicet obedis. Vel, o vos qui estis populus meus. Nos, scilicet sumus populus ille qui et congregatio Christi sumus, attendite corde legem meam, id est veritatem rei, quae in figuris tegitur; hoc dicit Deus, qui legem dedit. Et qualiter subdit, inclinate per humilitatem aurem vestram, cordis, et sic bene attendetis. Timor enim infusa repellit, unde praeceptum fuit in veteri lege altare Domini concavum fieri, et quadrangulum, ut mens nostra quatuor munita virtutibus, per humilitatem sit concava ad receptaculum divini verbi. Inclinate dico in verba oris mei, id est ad intelligendum verba Asaph: [Cassiod.] os namque Dei est Asaph, qui inferius locuturus est ista, Quanta, etc. Ideo attendite, quia

VERS. 2.-- « Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. »

Aperiam in parabolis os meum, [Gl. int., Cassiod.] quae apertae sunt, quia parabolae sunt rerum similitudines, cum per rerum adductam similitudinem, quod de illis dicitur, de aliis intelligitur. Et loquar per Asaph propositiones, [Aug.] id est aegnimata, ab initio Veteris Testamenti, ex quo de Aegypto exierunt. Sunt autem propositiones, quae Graece appellantur problemata. Quaestiones aliquid disputatione solvendum habentes. His ergo vigilantia adhibenda est, ut earum fructus intelligendo percipiatur, quae Hebraice dicuntur aenigmata.

PARS. II. VERS. 3.-- « Quanta audivimus et cognovimus ea; et patres nostri narraverunt nobis. »

Quanta audivimus. [Hier., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi summatim dicit, quae Judaeis Deus fecit, tamen ingratis sibi, et sic si non eis prodest, tamen filiis ne fiant sicut patres. Et notandum quod prius in homine Deus locutus est. Nam verba Dei fuerunt praedicta; jam homo ipse loquitur. Verba enim hominis sunt ista: Quanta audivimus. Illud praedictum dixit Deus ex se, ne ejus locutio in homine post eum loquente contemneretur, admirative ergo dicit: Quanta propter multitudinem, audivimus, in Veteri Testamento praedicta, et cognovimus ea in Novo Testamento impleta. Et a quibus audivimus? ecce, patres nostri narraverunt nobis, sicut Moyses et prophetae, quod etiam iste praevidet, scilicet quod patres narraverunt filiis. Narraverunt dico:

VERS. 4.-- « Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera. »

Non sunt haec occultata a filiis eorum spiritualibus, [Cassiod.] quod postea exponit in altera generatione et gentium, quae ex aqua et Spiritu sancto generatur in qua data est regeneratio.

VERS. 5.-- « Narrantes laudes Domini et virtutes ejus; et mirabilia ejus quae fecit. »

Narrantes laudes Domini. [Aug., Cassiod.] Talis est ordo verborum. Laudatur Dominus ut ametur, et virtutes, vel potentias ejus, id est liberationes, quibus populum liberavit saepe, et mirabilia ejus, scilicet quod pavit populum in deserto, quod hostes ejus vicit; quae fecit, non modo promisit.

VERS. 6.-- « Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel. »

Et suscitavit testimonium. [Aug.] Hoc testimonium est initium, de quo supra dixit: Loquar propositiones ab initio. Initium est ergo Vetus Testamentum, quia ibi timor est, qui est initium sapientiae. (Eccli. I). Finis vero est Novum Testamentum, quia hic est Christus, qui est finis legis ad justitiam omni credenti (Rom. X), qui dat spiritum quo charitas diffunditur in cordibus nostris (Rom. V), quae consummata foras mittit timorem (Joan. IV). Hujus autem Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia Novum Testamentum habet testimonium a lege et prophetis. Unde tabernaculum Domini testimonii dicebatur illud quod tot mystica figurabat (Exod. XXVI). Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum inquantum probat, lex inquantum jubet. Idem ergo significatur per testimonium et per legem. Sed alia et alia ratione. Ita idem intelligitur per Jacob et per Israel, scilicet populus Judaicus. Ait ergo: et suscitavit in Jacob, [Aug.] in populo Judaico, testimonium, id est legem. Suscitavit dico, quia per illud testimonium peccatum quod latebat apparuit et revixit. Unde Apostolus: Peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem (Rom. VII) . Deinde repetit, Et legem, hoc est testimonium posuit in Israel, hoc est in Jacob. Posuit dicit, quasi jugum, ne vaga voluntate errarent. Interest ergo aliquid inter suscitavit, et posuit. Aliud enim notat suscitavit, aliud posuit, sicut diximus. Lex ergo, et bene utentibus, testimonium est, quo fugiant peccata; et male utentibus, quo convincantur puniendi et peccatores, sicut Christus credentibus est lapis in caput anguli, non credentibus est lapis offensionis (I Petr. II). Vel ita, suscitavit testimonium, id est legem in Adam, quasi mortuam et sopitam, in Jacob, [Alcuin., Cassiod.] id est in populo Judaeorum, reformando scriptis quod mentibus obcaecatis obsoleverat. Vel forsan testimonium dicit illud quod accidit Jacob, quando cum angelo luctatus tacto femore claudicavit (Gen. XXXII). Quod significat Judaeos; partim fide constare, partim a salute discedere. Et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Hoc autem testimonium suscitatur, dum lex scribitur, quia prius ignorantia sopitum erat, sed ex tunc, et ipsum signum in memoria fuit, et res figurata ex tunc coepit. Et hoc est, Et sucitavit testimonium in Jacob, id est illud quod accidit Jacob in signum, prius sopitum ignorantia. Et quando suscitavit? quando legem posuit in Israel, in qua lege,

VERS. 7.-- « Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera. »

Quanta mandavit patribus nostris. [Aug., Cassiod.] Hi sunt antiquus populus, qui accepit mandatum a Deo, et tamen non novit vel fecit. Ad quid ergo mandavit? nota facere ea filiis suis. Filii sunt novus populus Novi Testamenti, qui mandata novit et fecit, quod quasi exponendo subdit. Ad hoc acceperunt, ut generatio altera, scilicet de gentibus collecta, cognoscat spiritualiter quod ipsi patres non noverunt. Et sunt idem filii et generatio altera, scilicet populus gratiae et cognoscentes.

VERS. 8.-- « Filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis. »

Filii, [Cassiod., Gl. int.] id est Christiani, qui nascentur postea secundo, ex aqua et Spiritu sancto, exsurgent, sursum habentes cor. Qui vero nati sunt et non renati, non surrexerunt, id est non sursum est cor eorum, sed in terra fuit. Et narrabunt filiis suis, id est posteris, per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putaret uni data. Ad quid?

VERS. 9.-- « Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. »

Ut ponant in Deo spem suam. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Haec est utilitas paternae praedicationis. In Deo, non in lege quae punit ne suam justitiam constituant, et non obliviscantur operum Dei, jactando opera sua, quae nulla sunt, nisi a Deo vel colendo idola, ut fecerunt Judaei idola colentes. Deinde ostendens quae sit vera Dei recordatio subdit: Et mandata ejus 172 exquirant, operando, qui dicti sunt supra cognovisse, modo dicitur ut exquirant ut sperantes in Deo, ab eo adjuventur ad implendum opere mandata. Dico, exquirant,

VERS. 10.-- « Ne fiant sicut patres eorum; generatio prava et exasperans. »

Ne fiant sicut patres eorum, [Cassiod., Alcuin.] scilicet Judaei, scilicet generatio prava, quae veritatem non recepit, et exasperans Deum, adeo ut in Salvatorem armarentur, quod fuit super omnes acerbitates. Unde per Ezechielem Dominus dicit: Vade, et dic domui exasperanti etc. (Ezech. II, XII). Et quia prava, ideo est

VERS. 11.-- « Generatio quae non direxit cor suum; et non est creditus cum Deo spiritus ejus. »

Generatio quae non direxit cor suum, [Gl. int., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est distorta. Vel ita continua: Ideo prava est generatio, quia est generatio quae non direxit cor suum, et si manum ad divina, ut se corrigeret. Distortum enim cor habet, qui prave intellecta non corrigit, et quae natura docet, non perficit. Cur talis est illa generatio? et, id est quia, non est creditus cum Deo spiritus ejus, id est si ratio quandoque bene suasit, non acquievit ei. Vel ita: Ideo talis est generatio, quia, non est creditus cum Deo spiritus ejus, quia non habebant fidem, quae impetraret quod lex imperat, sed quasi ex operibus justitiam quaerebant. Quando autem cum spiritu Dei operante, spiritus hominis cooperatus, tunc fit quod Deus jubet. Et hoc non sit nisi credendo in eum qui justificat impium: quam fidem non habuit generatio prava et amaricans. Et ideo dictum est: Non est creditus cum Deo spiritus ejus. Multo enim hoc expressius dicit ut significet gratiam Dei, quae non solum facit remissionem peccatorum, sed et cooperari facit sibi spiritum hominis in bonis operibus, quasi diceret, non credidit Deo spiritus ejus. Habere enim cum Deo spiritum creditum, est non credere spiritum suum sine Deo posse facere justitiam, vel aliquid boni, sed cum Deo, quod est credere in Deum: quod utique plus est quam credere Deo. Nam credimus etiam homini, sed non in hominem. In Deum credere est ei credendo adhaerere ad bene operandum. Unde Apostolus: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo (I Cor. VI) . Illa autem generatio, cujus exemplum cavendum est. Et si credidit Deo, non tamen in Deum, quia non fide adhaesit Deo, ut ab eo sanata cooperaretur, cooperante in se Deo.

VERS. 12.-- « Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. »

Filii Ephrem. [Haym., Aug.] Quasi dicat: Vere prava et distorta, quia etiam, filii Ephrem, de quibus minus videretur, intendentes et mittentes arcum, id est promittentes servare mandata in die auditionis, scilicet quando Deus de aliqua adversitate eos clamantes audiebat, quasi praeludentes armis, conversi sunt in die belli, id est defecerunt in die tentationis. Nihil enim est aliud tendere arcum, et mittere et converti in die belli, nisi attendere et promittere in die auditionis, et deserere in die tentationis. Et hoc est quasi praeludere armis, et ad horam certaminis nolle pugnare. Quod vero ait, intendentes et mittentes arcum, cum potius videatur debere dixisse, intendentes arcum et mittentes sagittas. Non enim arcus mittitur, sed ab arcu aliquid mittitur. figurate dictum accipiamus, mittentes arcum, quia aliquid mittunt arcu. Vel obscurus est ordo verborum, ut iste sit ordo: Intendentes arcum et mittentes, subaudis sagittas. Nonnulli tamen Graeci codices habent, intendentes et mittentes arcubus, ut sine dubitatione subaudiamus sagittas. Per filios vero Ephrem, qui dictus est et Ephraim totam illam gentem amaricantem intelligi voluit: a parte totum significans. Quod ideo est, quia ab his potissimum aliquid boni exspectandum fuit. Sunt enim de illo filio Joseph nati, cui Jacob benedicens dexteram imposuit, quamvis ad sinistram constituto, et Manasse majori filio Joseph praeposuit, quando cancellatis manibus utrique benedixit, dexteram super Ephraim, et sinistram super Manassem statutum, ad dexteram ponendo (Gen. XLVIII). Cum autem haec tribus hic culpatur, nec apparuisse in ea ostenditur quod illa benedictio promittebat. Patet Jacob tunc figurasse, quod novissimi essent primi, et primi novissimi (Matth. XX), per adventum Salvatoris. De quo Joannes ait: Qui post me venit ante me factus est (Joan. I) . Sic et Abel majori fratri praelatus fuit (Gen. IV), Isaac Ismaeli (Gen. XXI), Jacob Esau congemino suo. Prius tamen nato (Gen. XXVII), et Phares Zaram, qui prius manum emisit (Gen. XXXVIII). Et David fratribus suis majoribus (I Reg. XVI): sic populo Judaeorum, praelatus est populus Christianus. Totam itaque gentem pravam a parte esse significans, ait: Etiam filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, id est arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum et mittentes sagittas, id est promittentes servare legem, aperte dicentes: Omnia quaecunque dixerit nobis Dominus faciemus et audiemus (Exod. XXIV) . Conversi sunt, id est defecerunt, in die belli, scilicet tentationis. Unde Osee propheta ait: Ephraim factus est quasi columba insipiens (Ose. VII) , [Hier., Aug.] quia promissionem obedientiae non auditio, sed tentatio probat. Ita conversi sunt, quia

VERS. 13.-- « Non custodierunt testamentum Dei; et in lege ejus noluerunt ambulare. »

Non custodierunt testamentum Dei, [Aug.] non quod non possent, sed quia noluerunt. Unde subdit: Et in lege ejus noluerunt ambulare, et si quandoque ambulent, tamen nolunt, quia non ex corde faciunt. Agunt enim quae mallent non praecipi sibi, ex corde autem nullo modo fit, quod fit ex formidine poenae, non dilectione justitiae. Pares sunt manu, sed non corde, qui non furantur, timore poenae, et amore justitiae.

VERS. 14.-- « Et obliti sunt benefactorum ejus: et mirabilium ejus quae ostendit eis. »

PARS. III. VERS. 15.-- « Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. »

Coram patribus eorum. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Tertia pars, ubi jam incipit narrare quae ab eductione de Aegypto fecit eis Deus, non tamen destiterunt a murmure et a tentatione. Quasi dicat: Obliti sunt mirabilium ejus. Quorum mirabilium, et ubi factorum? facta fuerunt illa in terra Aegypti. Quae sunt? quod interrupit mare, et eduxit eos, etc. Et hoc est: Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti. Qui sunt patres hujus pravae generationis a qua supra filios dissuasit, ne sint his patribus, scilicet pravae generationi similes. Unde supra: Ne fiant sicut patres eorum, generatio prava et exasperans. Alii sunt isti patres, alii illi. Sed qui sunt isti patres coram quibus haec facta sunt? Si Abraham, Isaac, Jacob, accipis istos patres, non coram eis fecit mirabilia in Aegypto, quia jam defuncti erant, nisi forte spiritu dicas eos esse praesentes. quos Dominus in Evangelio vivere dicit (Luc. XX). Vel accommodatius Moses et Aaron, et alii seniores, qui de spiritu Mosi acceperunt (Num. II). Patres istorum sunt, coram quibus fecit. Et est, coram patribus, quibus credendum erat, scilicet coram Mose et caeteris intelligentibus. Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. [Cassiod., Aug.] Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit Aegyptum, et locum factorum, scilicet Tanis, quae est civitas Aegypti. Notandum vero quod ea quae ibi facta sunt bona vel mala mystice fiunt et in nobis. Sed bona, gratia Dei; mala ex judicio, propter quod supra monuit attendere parabolas et propositiones, et spem in Deo ponere, ne simus similes illis. (Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.) Aegyptus ergo quae interpretatur tenebrae vel tribulatio, mundus est. Tanis vero, interpretatur humile mandatum. Campus vero Taneos est planities humilis mandati. Sicut ergo tunc Deus coram patribus illis mira fecit, sic Christus in terra positus coram patribus Novi Testamenti, humile mandatum docuit dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. II) . In mundo ergo humile mandatum accipimus a Christo, ut in futuro exaltemur.

VERS. 16.-- « Interrupit mare et perduxit eos; et statuit aquas quasi in utre. »

Interrupit mare, [Cassiod., Aug.] quasi non esset liquidum, et perduxit eos ad terram, et statuit aquas, quasi clausas in utre. Mystice qui tunc stare fecit aquas, et trajecit eos, cohibet fluida concupiscentiarum, cum renuntiatur saeculo, ut peccatis omnibus deletis populus fidelis trajiciatur ad terram promissionis per baptismum.

VERS. 17.-- « Et deduxit eos in nube diei; et tota nocte in illuminatione ignis. »

Et post deduxit eos, [Gl. int., Aug., Cassiod., Alcuin.] priusquam poneret in patriam in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Sic et fideles post baptismum ducit spirituali itinere antequam ponat in patria, sacramento ejus manifestato, in hoc saeculo, quasi in die per nubem, id est carnem. In judicio vero quasi in nocte, in illuminatione ignis, quia tunc magna tribulatio tanquam ignis lucebit justis et ardebit injustis. Vel ita secundum allegoricum sensum: Et deduxit eos, etc. Hoc futurum indicabant. Dies enim Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis. Et sicut columna nubis erat eis vel illis umbraculum contra calorem solis; sic per Incarnationem dat nobis refrigerium contra aestum vitiorum. Et tota nocte, id est toto tempore vitae, in illuminatione ignis, id est in claritate sui luminis, quae illuminatio est ignis Spiritus sancti.

VERS. 18.-- « Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa. »

Interrupit petram. [Aug., Gl. int., Aug.] Prius aqua maris stetit, quasi petra, modo petra fit fons. Et hoc in eremo, ubi necesse est ut gratius sit munus; et adaquavit eos, quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias, velut in abysso multa: per hoc copiam notat. Mystice de petra etiam quae est Christus, qui dicit: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII) : cujus latus in cruce ruptum fuit. Et hoc, in eremo hujus saeculi, educit Deus sitienti fidei fluenta Spiritus sancti, accedente ligno crucis cum virga Mosi, ut gratia manaret credentibus.

VERS. 19.-- « Et eduxit aquam de petra: et deduxit tanquam flumina aquas. »

Et eduxit de petra, [Cassiod., Haym., Cassiod.] quod mirum est, aquam, quae sequebatur eos quocunque ibant; et deduxit aquas, non parum, sed tanquam flumina, id est copiose. Mystice, sic et aqua quae de Christo prodit, nulla minutione deficit, ut sit fons aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. IV).

VERS. 20.-- « Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram concitaverunt excelsum in inaquoso. »

Et apposuerunt. [Haym., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Haec fecit illis Deus. Et tamen illi, scilicet prava generatio, apposuerunt adhuc peccare ei, id est non credere, id est adjecerunt ut inter tot beneficia non crederent, quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixisset in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato (Joan. XVI) , continuo exponendo subjunxit, de peccato quidem, quiae non crediderunt in me (ibid.) . Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, ita et hic peccare dicit, non credere. [Alcuin., Aug., Gl., int.] In iram concitaverunt excelsum, non credentes Deum, sibi difficilia posse facere, quod gravissimum est apud Deum mystice, sic nos absoluti per baptismum, quandoque provocamus ad iram Deum. Et hoc in inaquoso, vel in siccitate, alia littera, scilicet, vel in aliqua eremo, ad litteram, vel potius in seipsis, ab humore gratiae siccis, quia licet pleni essent ventres aqua de petra, tamen erant aridae mentes. Ergo hoc debet intelligi plus de siccitate cordis quam corporis 173 vel loci. Quomodo concitaverunt Excelsum in iram? ecce:

VERS. 21.-- « Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. »

Et, [Aug., Cassiod., Aug.] id est quia, tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis, id est peterent vitae suae carnales escas, non spirituales. Et est sensus: Non credendo petierunt escas, quod est tentare Deum: tentare enim est dolose postulare, ut in verbis sit simplicitas, cum in corde sit malitia. Mystice, sic et multi hodie cum tentatione quaerunt a Deo sapientiam.

VERS. 22.-- « Et male locuti sunt de Deo et dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? »

Et tunc male, id est falsa locuti sunt de Deo: dixerunt, Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? [Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat, Non. Haec diffidentia Deo injuria est. Mystice, mensa, refectionem sapientiae vel corpus Christi significat. Unde: Multi diffidunt.

VERS. 23.-- « Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. »

Quoniam percussit. [Cassiod., Haym.] Quasi dicat: Poterit Deus illud, quia et hoc aliud potuit. Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Ecce exemplum potentiae Dei dant, et de simili desperant. Unde et ex eorumdem persona subditur:

VERS. 24.-- « Nunquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? »

Nunquid sic et panem poterit dare, aut parare mensam? id est copiosam refectionem populo suo, scilicet tot hominibus. Quasi dicat, non.

PARS IV. VERS. 25.-- « Ideo audivit Dominus et distulit: et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. »

Ideo audivit. [Cassiod., Aug.] Quarta pars, ubi dicit quod dilata vindicta Deus dedit prius quae petebant, ne videretur non posse. Quasi dicat: Petierunt hoc, et ne videretur non posse, ideo audivit Dominus, dando eis rogata, Et distulit poenam dans prius quod petebant, licet tentando, ne videretur non posse; et postquam dedit, ignis, id est ira Dei, accensus est in Jacob. Deinde exponit, dicens: Et ira Dei ascendit in Israel? cur?

VERS. 26.-- « Quia non crediderunt in Deo; nec speraverunt in salutari ejus. »

Quia non crediderunt in Deo, [Cassiod.] vel Deum, nec speraverunt in salutari ejus, Christo quod posset dare.

VERS. 27.-- « Et mandavit nubibus desuper: et januas coeli aperuit. »

Et mandavit. [Aug.] Utrumque breviter positum, scilicet et quod audivit, et quod ira ascendit aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur; postea in sequenti parte, quomodo vindicavit. Quasi dicat: Ita audivit, et, id est quia, mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit.

VERS. 28.-- « Et pluit illis manna ad manducandum; et panem coeli dedit eis. »

Et pluit illis manna ad manducandum. [Haym., Gl. int.] Quid dixerit manna supra ponit; et panem coeli, id est manna, id est non labore humano paratum dedit eis

VERS. 29.-- « Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia. »

Panem angelorum manducavit homo. [Aug., Haym., Cassiod., Alcuin.] Nomine significati intelligitur significans, id est manna, quo significatur panis angelicus, scilicet Christus. Et cibaria misit in abundantia scilicet quae ab avidis non poterant consumi. Mystice haec omnia, ut sub historia Veteris Testamenti gratia evangelica declaretur. Et mandavit nubibus desuper, id est praedicatoribus; et januas coeli aperuit: januae coeli sunt praedicatores, quibus intratur in coelum, vel Scripturae sacrae: [Cassiod., Aug., Alcuin.] aperuit autem has januas, quia suis dedit spiritum ut intelligerent Scripturas eorum (Luc. XXIV). Et pluit illis manna ad manducandum. Manna interpretatur, quid est hoc? (Exod. XXVI) , et significat panem qui de coelo descendit, id est Christum, vel corpus Christi, qui est vere cibus angelorum, quo incorruptibiles incorruptibiliter pascuntur. Quem ut manducaret homo, Verbum caro factum est, qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis cordibus eorum, quasi coelestibus januis credenti Ecclesiae praedicatur, non tentanti Synagogae. Bene autem dicitur manna, quid est hoc? quia hic cibus admirando perquiritur, et tamen esse corpus Christi scitur. Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo, panis coeli non alter est quam Christus, de quo coelestes, id est angeli reficiuntur ejus contemplatione. Et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac edit homo.

VERS. 30.-- « Transtulit austrum de coelo; et induxit in virtute sua africum. »

Transtulit. [Haym., Alcuin.] Quasi dicat: Quomodo misit? ecce, transtulit austrum de coelo, ut inferius flaret; et induxit in virtute sua africum illum alium ventum, quia ibi sunt coturnices (Num. XXI).

VERS. 31.-- « Et pluit super eos sicut pulverem carnes; et sicut arenam maris volatilia pennata. »

Et pluit super eos carnes, [Haym., Rem.] scilicet coturnices, sicut pulverem, hoc est abunde. Carnes quas dedit, subdit, Et sicut arenam maris volatilia pennata. Ideo mirum fuit quod cum essent volatilia pennata, pro voluntate ea capiebant. Sed quare hoc esset, subdit:

VERS. 32.-- « Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. »

Et ceciderunt in medio castrorum eorum. [Gl. int., Cassiod., Aug.] duobus cubitis super terram volantia, ut nec difficultas capiendi esset eis, circa tabernacula eorum, itinere unius diei, ex omni parte coturnices erant. Haec omnia mystice; per austrum et africum intelliguntur praedicatores, quos transfert Deus de coelo ad terras, quando descendentes a majoribus, minoribus minora indicant. Et est, transtulit austrum, id est praedicatores de coelo ad terras. Unde apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III) . Et induxit africum, id est ferventes et lucentes praedicatores, in virtute sua. Ne ergo sibi det africus quod ex Deo habet. Et pluit super eos carnes. Sic et parvulam fidem non tentantium, sed credentium pascit Deus signis vocum carne editis, et per aerem transcurrentibus quasi volatilibus. Non tamen ab aquilone venientibus, ubi frigus et caligo, id est ab eloquentia saeculi. Sed austro translato ad terras, ut parvuli audiendo terrestria nutriantur ad coelestia capienda. Unde Dominus: Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis? (Joan. III.) Vel per carnes intelligitur fides parvula. Et est, Pluit super eos carnes, id est super infirmos pluit parvulam fidem, carneis vocibus editam, sicut pulverem: pulvis significat hic intelligentiae subtilitatem, quae ad superna conscendit, Et est, pluit ista sicut pulverem, id est a minoribus provehendo nos ad magna et altiora. Et pluit volatilia pennata, sicut arenam maris. Arena innumeram prudentiae copiam salis sapore conditam significat. Volatilia pennata coelestia sunt desideria, quibus anima pasta pinguescit. Haec confert nobis Deus, sed non possumus haec accipere, nisi intra septa Ecclesiae, id est nisi in conformitate fidelium. Unde subdit: Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. [Aug., Alcuin.] Vel per hoc significat quod venti, id est praedicatores sponte veniunt ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula ea homines audiant, quia in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII), ad litteram tantum.

VERS. 33.-- « Et manducaverunt et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis, et non sunt fraudati a desiderio suo. »

Et manducaverunt et saturati sunt nimis, ventre, non mente. [Cassiod.] Ecce convicti sunt qui hoc Deo impossibile putaverunt: Et desiderium eorum attulit eis, licet eis non profuerit. Conceduntur enim interdum quae non prosunt; et non sunt fraudati a desiderio suo, quia multi sunt usi illis carnibus. Quod ideo factum est eis, ne impotentia in Deo videretur.

PARS V, VI. VERS. 34.-- « Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum; et ira Dei ascendit super eos. »

Adhuc. [Cassiod., Aug.] Quinta pars, ubi agit de vindictis et simulatis reversionibus eorum, factis timore poenarum, et tamen sententia Dei per misericordiam est temperata. Et notandum quod supra exposuit qualiter eos audivit; hic autem dicit quomodo iram quam distulerat, ascendit, dicens; Adhuc escae vel esca, scilicet manna, et coturnices, eorum, id est pravae et infidelis generationis, erant vel erat in ore ipsorum; et ira Dei ascendit super eos. Ecce quid supra distulit.

VERS. 35.-- « Et occidit pingues eorum; et electos Israel impedivit. »

Et occidit pingues eorum. [Aug., Alcuin., Aug.] id est superbos, de quibus alibi dicitur: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII) . Et electos Israel, id est bonos, impedivit, vel compedivit, sed alios, murmur eorum, ut Moysen, qui pro illorum murmurationibus dubitando dixit: Nunquid poterimus de petra aquam vobis ejicere? (Exod. XVII.) Vel murmur eorum impedivit electos, ne illis prodessent quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit eos, ut cum eis qui patiebantur ad exemplum justitiae Dei, electi quoque sustinerent molestiam ad exemplum patientiae suae. Illorum ergo communis punitio fiebat ad exemplum, non justitiae Dei tantum, sed et patientiae bonorum. Qui sensus apertior est ex Graeco, ubi non legitur, impedivit, sed compedivit. Sed tamen,

VERS. 36.-- « In omnibus his peccaverunt adhuc; et non crediderunt in mirabilibus ejus. »

In omnibus his correcti, peccaverunt adhuc, [Alcuin., Cassiod.] id est peccavit illa prava generatio. Post haec omnia graviora sunt peccata, quae semper accrescunt; Et non crediderunt in mirabilibus ejus Dei.

VERS. 37.-- « Et defecerunt in vanitate dies eorum; et anni eorum cum festinatione. »

Et ideo, Dies eorum defecerunt, [Cassiod., Aug.] quasi languidi tabe, cum possent credendo in veritate dies sine defectu habere. Et hoc, in vanitate, id est pro vanitate, pro qua citius perierunt. Et dies eorum defecerunt, existentes, in vanitate, [Cassiod., Alcuin., Aug., Cassiod.] a simili illius qui in ortu moritur, in vanum natus. Et anni eorum cum festinatione, id est vita, etiam quae videtur prolixior, cito praeteriit. Unde dicitur alibi; Viri impii non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV) . Sed

VERS. 38.-- « Cum occideret eos quaerebant eum; et revertebantur et diluculo veniebant ad eum. »

Cum occideret eos quaerebant eum. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Non ipsi occisi quaerebant, sed reliqui. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore loquitur. Quaerebant autem Deum, non propter aeternam vitam, sed timentes occidi, exemplo jam occisorum. Boni vero etiam sine necessitate 174 quaerunt. Ecce hic agit de simulatis Judaeorum reversionibus. Unde subditur: Et revertebantur ad eum, et veniebant ad eum diluculo, id est sedulo, vel, ante lucem, alia littera, id est in nocte manentes, non in luce; unde alibi: Vanum est vobis surgere ante lucem (Psal. CXXVI) , pius in luce; impius ante lucem rogat. Haec autem omnia faciebant propter temporalia bona acquirenda et vitanda mala. Et ita non Deus, sed illa colebantur. Hoc enim colitur, quod diligitur

VERS. 39.-- « Et rememorati sunt quia Deus est adjutor eorum; et Deus excelsus redemptor eorum est. »

Et rememorati sunt, quia Deus adjutor est eorum, [Gl. int.] in bonis, et Deus excelsus redemptor eorum est, a malis.

VERS. 40.-- « Et dilexerunt eum in ore suo; et lingua sua mentiti sunt ei. »

Et dilexerunt eum in ore suo, [Aug., Cassiod.] non in corde, cum tamen ei omnia secreta nuda et aperta sunt, et sine ullo obstaculo, quid potius amarent, videbat. Et lingua sua mentiti sunt ei: sic contingit his, qui solo timore credunt, non amore.

VERS. 41.-- « Cor autem eorum non erat rectum cum eo; nec fideles habiti sunt in testamento ejus. »

Cor autem eorum, [Cassiod., Aug., Hier., Aug.] Quasi Deus non nosceret corda humana, non erat rectum cum eo, quia non Deum propter Deum quaerebant nec fideles habiti sunt in testamento ejus, quia nec praecepta observabant, sicut promiserant, et terrena volebant, non aeterna, non haereditatem Novi Testamenti, cujus fides, etiam tunc quando velabatur, in electis erat, modo vero, quando est revelata, non est in multis vocatis. Multi enim vocati, pauci vero electi (Matth., XX) . [Alcuin., Cassiod.] Isti autem non erant fideles, quia non faciebant opera. Qui enim vere credit, opera facit. Unde et fides dicitur eo quod fiant dicta. Ante dicit: Nec fideles habiti sunt in testamento ejus, id est in praeceptis. Illi tales,

VERS. 42.-- « Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum; et non disperdet eos. »

Ipse autem, Deus est misericors, et propitius fiet peccatis eorum. [Aug.] Ex his verbis mali sibi impunitatem promittunt. Sed sciendum quod misericordia est etiam malis, sed ante judicium, quia facit solem suum oriri super bonos et malos. Haec est misericordia sinistrae, non dexterae; temporalis, non spiritualis, quae communis est bonis et malis. Sic ergo et illi genti pravae pepercit Deus, ne penitus eam eradicaret; sed manet in successione posterorum, sicut Cain accepto signo, ne quis eum occideret, ideoque cum dicit: Propitius fiet peccatis eorum, non tantum de Patribus dicit, sed populi successionem attendit. Unde sequitur: Et non disperdet eos, omnino.

VERS. 43.-- « Et abundavit ut averteret iram suam; et non accendit omnem iram suam. »

Et abundavit, misericordia Dei, [Aug.] ut iram suam, id est poenam quam incoeperat, averteret, orante Mose, eum diceret ei Deus: Dimitte me ut deleam eos, et faciam te crescere in gentem magnam. Cui Moses respondit: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro vitae (Exod. XXXII) . Et non accendit omnem iram suam, ut penitus exstirparet eos, id est non punivit eos quantum digni erant, vel potest hoc maxime de bonis accipi, quibus Dominus factus est misericors, quando in hoc tempore gratiae reliquiae salvae factae sunt. Et est, ipse autem est misericors, bonis, sed ita scilicet, et propitius fiet peccatis eorum, id est populi, qui idem est in successione filiorum, sicut postea dicit, et abstulit eos de Aegypto, et induxit in montem sanctificationis, cum tamen non eos quos de Aegypto eduxit in montem sanctificationis induxerit, nisi in successione filiorum, sic et hic cum dicitur, propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam in illis impletum quod dicitur de quibus ait Apostolus: Reliquiae salvae fient (Rom. XI) , quae credent in Christum, quod hic praevidit, unde subdit, et non disperdet eos, aeterna morte; et abundavit, misericordia, ut averteret iram suam, quia reliquiae salvatae sunt, et non accendit omnem iram suam, quia etiam illud peccatum remisit, quod filium occiderunt.

VERS. 44.-- « Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. »

Et recordatus est quia caro sunt, [Cassiod., Aug., Cassiod.] id est fragiles, movit pium judicem fragilitas peccantium; Et spiritus, hominis est, vadens, per se in peccatum, et non rediens, per se a peccato. Ideo Deus per gratiam revocat homines, quia per se redire non possunt. Unde in Proverbiis de via iniquitatis dicitur: Omnes qui in ea ambulant, non revertentur (Prov. II; Luc. XV) , scilicet per se, sed per gratiam Dei revocabuntur. Haec est ovis errabunda, quae humeris pii pastoris reducta est ad gregem, vel ita: Et recordatus est quia spiritus, hominis est, vadens, de hoc mundo, et non rediens, ad corpus in hoc mundo. Et est hic brevis diffinitio mortis.

VERS. 45.-- « Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in ira concitaverunt eum in inaquoso. »

Quoties [Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] Sexta pars, dicturus plagas Aegypti propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. Quasi dicat: Pepercit eis. Et licet parceret, quoties exacerbaverunt. Vel ita continua: Quia homo est caro, et spiritus vadens, quoties, ergo quasi multoties, non solum supradictis modis, exacerbaverunt eum in deserto, ut bona tolleret, in ira concitaverunt eum, ut mala faceret, in inaquoso, ubi potius timere deberent. Repetit eorum infidelitatem, quam praedixerat, quod ideo repetit, ut memorent, quas plagas intulit Deus Aegyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati. Deinde exponit quomodo exacerbaverunt.

VERS. 46.-- « Et conversi sunt et tentaverunt Deum; et sanctum Israel exacerbaverunt. »

Et conversi sunt, [Gl. int., Haym.] quia pepigerunt: Quaecunque praeceperit nobis Deus faciemus (Exod. XXIV) . Et tentaverunt Deum, et sanctum Israel, id est qui sanctificat Israel, exacerbaverunt, et sic:

VERS. 47.-- « Non sunt recordati manus ejus; die qua redemit eos de manu tribulantis. »

Non sunt recordati manus ejus, id est potentiae ostensae, in die qua redemit eos de manu tribulantis, id est Pharaonis. Tribulatio solet esse in memoria, sed eis non fuit. [Cassiod., Haym.] Pulchre autem opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens, manus ejus, et de manu tribulantis, quia eorum operationes multum differunt. Deinde ostendit quid non sunt recordati, scilicet non sunt recordati:

VERS. 48.-- « Sicut posuit in Aegypto signa sua; et prodigia sua in campo Taneos. »

Sicut, qualiter, posuit in Aegypto signa sua. [Cassiod.] Signa sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Et, qualiter posuit, prodigia sua, in campo Taneos, prodigia sunt quae signabant aliqua futura. Tanis est civitas, et interpretatur humile mandatum, quod hic nobis necessarium est, ut in futuro erigamur.

VERS. 49.-- « Et convertit in sanguinem flumina eorum; et imbres eorum ne biberent. »

Et convertit. [Aug.] Hic incipit exponere plagas propter Judaeorum liberationem, in Aegypto factas. Et ponit hic decem plagas sicut in Exodo ponuntur decem. Aliqua tamen hic addit, quae non in Exodo continentur, quae non interpretari possumus, nisi figurate, id est spiritualiter, ubi etiam quae facta fuerunt, parabolae dicuntur, sicut saepe solet Scriptura, non seriem sequi historiae, in multis locis, sed alia addere, et quaedam mutare pro significatione. Praetermittit autem tria, quae in Exodo leguntur, scilicet sciniphes, ulcera, tenebras, et ponit alia tria quae ibi non leguntur, scilicet rubiginem, pruinam, ignem. Omnia ergo allegorica interpretatione exponenda sunt. Historialiter autem ea tantum, quae in Exodo leguntur (Exod. VII). [Haym., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Posuit in Aegypto signa sua et prodigia haec; scilicet et, id est quia, convertit flumina eorum in sanguinem, ad litteram, et imbres eorum, id est cisternas, ne biberent; ubi habemus imbres, alii habent melius, manationes aquarum, quae dicuntur scaturigines, id est aquae ab imo ebullientes, quia foderunt Aegyptii, et sanguinem pro aquis invenerunt. Mystice hoc quoque intelligendum est. Aqua ergo in sanguinem versa, significat illos de rerum causis carnaliter sentire. Sicut enim alibi aqua mutatur in vinum (Joan. II), per quod significatur mutatio populi in melius; ita hic mutatur in sanguinem, per quem caro accipitur, ut significetur, quia spiritualia carnaliter sentiunt. Sequitur secunda plaga (Exod. VIII) .

VERS. 50.-- « Et misit in eos coenomyiam et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos. »

Misit in eos coenomyiam et comedit eos [Aug., Gl. int., Aug., Cassiod.]: quae dicitur musca canina. Mystice coenomyia canini mores sunt, quia canes nec parentes, quando nascuntur videre dicuntur. Misit ergo in eos caninos mores, ut non honorarent parentes vel praelatos; et misit ranam, et disperdidit eos. Mystice rana est loquax vanitas, et significat garrulitatem haereticorum, quae est in coenosis sensibus, ut rana in coeno versatur

VERS. 51.-- « Et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae. »

Et dedit aerugini, vel rubigini fructus eorum, [Haym., Aug.] per fructus intelligit ea quae per se nascuntur: hoc autem non in Exodo legitur. Mystica ergo interpretatione tantum hic ponitur. Rubigo enim quam alii aeruginem interpretantur, occulte nocet: quae comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia haec in fructibus operatur latenter, sicut in moribus superbia occulta est, cum se putat aliquid esse, qui nihil est [Haym., Aug., Cassiod., Gl. int.] et labores eorum, id est sata quae labore hominum fiunt, dedit, locustae. Mystice locusta est malitia, ore laedens, scilicet infideli testimonio. Locustae enim se invicem comedentes, significant detractores, qui alienos fructus invide rodunt.

VERS. 52.-- « Et occidit in grandine vineas eorum; et moros eorum in pruina. »

Et occidit in grandine vineas eorum, id est bona eorum. [Aug.] Mystice grando est iniquitas, res alienas auferens, unde furta, rapinae praedaeque; nascuntur, plus autem suo vitio vastatur ipse vastator. In Exodo prius ponitur grando, deinde locusta. (Exod. IX, X.) Quae enim grando non potuit laedere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. Sequitur: Et moros eorum in pruina, quae multum distat a grandine, sed et hoc in Exodo non legitur. Mystice ergo exponitur. Pruina est vitium quo charitas proximi stultitiae tenebris, quasi nocturno frigore congelascit.

VERS. 53.-- « Et tradidit grandini jumenta eorum; et possessiones eorum igni. »

Et tradidit grandini jumenta eorum. [Aug., Cassiod., Aug.] Mystice morte pecorum damnum pudicitiae signatur. Concupiscentia quippe qua fetus oritur, communis est nobis cum pecoribus, hanc habere domitam et ordinatam pudicitiae virtus est; hanc autem laxare ad omnes motus, mors animae est. Morte igitur pecudum stultorum occasus ostenditur, qui velut bestialiter viventes motus illicitos continentiae freno non cohibent: Et possessiones eorum igni. Nec hoc in Exodo legitur, sed mystice tantum intelligere cogimur. Ignis ergo qui non in Exodo, nisi cum grandine in 175 fulgoribus ut fructus laederet accipitur: qui tamen non legitur possessionem incendisse, significat immanitatem iracundiae, quae etiam fit homicidium. [Cassiod., Gl. int.] Vel ignis est cupiditas, quae possessionem id est statum mentis, et quidquid boni est, ex dote naturae vastat.

VERS. 54.-- « Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos. »

Misit in eos. [Cassiod.] Novem plagas enumeravit: ante vero quam decimam exponat, ad exaggerationem ipsius decimae plagae, hoc ponit, quibus ministris. Et tunc illae figurales, et nunc istae spirituales plagae contingant interserit, ostendens ordinem vindictae, cum subdit, misit in eos iram, non utique; ad correctionem, sed, iram indignationis suae. Exponit quod dixerat, ascendendo, scilicet misit indignationem, et postea iram et deinde tribulationem. Ecce ordo vindictae, prius enim peccatis irascitur, quando non compungimur. Inde malitiam hominis in sua indignatione, ira, et tribulatione derelinquit, ut suis perversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae (Rom. I) . Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira ad nefandam audaciam; tribulatio ad confusam desperationem. [Aug., Cassiod., Aug.] Haec autem misit Deus in eos, non impartiendo malitiam, sed gratiae subtractione in haec cadere permittendo. Unde subdit: Et misit in eos immissionem, vel immissiones, per angelos malos. Cum enim his praedictis vitiis corrupti fuerint, tunc per diabolos ad immissiones illicitas praecipitantur nudati defensione Dei. Vel, misit in eos indignationem et iram, et tribulationem, scilicet immissionem et indignationem dico, et iram et tribulationem immissam per angelos malos. Judicio itaque Dei haec facta sunt in illis per angelos malos, fiuntque in malis hominibus in hoc saeculo malo, quasi in Aegypto et campo Taneos, ubi humiles esse debemus, donec veniat saeculum quo exaltemur. Quod autem in hoc psalmo de malis angelis dicitur, non transitorie praetereundum videtur. Sciendum itaque quod et malis angelis Deus utitur bene convenienter et juste, quos quidem quantum ad substantiam ipse bonos fecit, malos vero ipse non fecit; sicut et homo bonis creaturis Dei male utitur. Utitur enim Deus malis angelis, non solum ad puniendos malos, sicut in rege Achab, quem fallaciae spiritus seduxit ut caderet in bello (III Reg. XXII); verum etiam ad probandos et manifestandos bonos, sicut fecit Job (Job I). Nam sicut homo bonus et malus utitur visibili materia elementorum, scilicet terra, aqua, aere, igne, pro modo suo, non solum in necessariis, sed etiam superfluis et ludicris et artificiosis operibus; sic angeli boni et mali elementis utuntur eisdem, prout cuique potestas est, quae est eis amplior quam hominibus; et major est bonis, quam malis, tamen secundum nutum Dei, sed diverso modo. In malis namque; hominibus potest diabolus, ut in suo pecore ubi prohibeatur a majori, scilicet a Deo. In bonis autem non potest, nisi permittatur ad probandum, non ad perdendum: sicut homo ut de pecore alieno faciat quod vult, potestatem exspectat sibi dari ab eo cujus est. Notandum etiam, quia per bonos angelos punit Deus malos, sicut Sodomam. Sed justos per eos probari non mihi occurrit, et obstinatio ergo in Aegyptiis facta est per angelos malos, quibus amica sunt vitia et mala morum, significata per plagas eorum, per eosdem immissa sunt. Cum enim Deus tradidit illos in concupiscentiam, illi sunt ministri ut in materia sui operis. Possumus ergo sine dubitatione malis angelis attribuere mortes pecorum, mortes primitivorum et obdurationem Aegyptiorum. Hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationem Deus facere dicitur, non instigando vel inspirando, sed deserendo facit, ut illi operentur in filiis diffidentiae, quod Deus debite justeque permittit. Ea vero quae mirabiliter de creaturis facta sunt malis angelis tribuere non audemus. Nam si ideo attribuuntur daemonibus, quia poenae infligebantur, consequens est ut etiam Sodomam per angelos malos eversam esse credamus, et eosdem ab Abraham et Lot hospitio susceptos (quod absit!). Per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus poenis; malos autem corporalibus et spiritualibus; per bonos vero angelos, malos homines tantum punit, et corporalibus non spiritualibus poenis.

VERS. 55.-- « Viam fecit semitae irae suae, non pepercit a morte animarum eorum; et jumenta eorum in morte conclusit. »

Viam fecit semitae. Ostendit unde haec licentia sit malis angelis. [Aug., Haym., Cassiod., Aug., Haym.] Quasi dicat: His immissis, fecit viam, id est amplitudinem et manifestationem semitae irae suae, id est occultae aequitatis suae, qua Deus iratus erat Aegyptiis. Aliter enim non liceret diabolo illa immittere. Qui dicitur semita irae, eo quod semita recta et occulta est. Erat enim semita irae Dei, quae occulta aequitate puniret Aegyptiorum impietatem. Cui semitae fecit viam, ut eos quasi ex abditis per angelos malos produceret in aperta scelera, et sic in evidentissimos impios evidentissime vindicaret. Et non pepercit a morte animarum eorum, vel animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit. Jumenta cum dominis. Quasi dicat: Purificavit, quia similes erant jumentis, quod melius aperit, cum subdit:

VERS. 56.-- « Et percussit omnem primogenitum in terra Aegypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculo Cham. »

Et percussit omnem primogenitum in terra Aegypti, [Gl. int., Aug.] id est primogenita de omnibus, scilicet tam hominibus quam jumentis animalibus percussit. Haec est decima plaga, scilicet mors primitivorum. Mystice mors primitivorum, est amissio ipsius justitiae, qua quisque humano generi socialis est. Sed sive sic se habeant harum rerum figuratae significationes, sive aliter. Sciendum quod decem plagis percussi sunt Aegyptii contra decem praecepta scripta in tabulis, quibus rigatur populus Dei, de quibus plagis et praeceptis, per contrarium inter se comparandis, quoniam alibi diximus, expositionem psalmi hujus in his onerare non est opus, tantum hoc admonemus, quia et hic decem plagae, licet non eo ordine quo in Exodo ponuntur (Exod. VIII, IX, X), sed pro tribus quae in Exodo sunt, id est scyniphes, ulcera, tenebrae, quae non sunt hic. Aliae tres sunt hic, quae non ibi, id est rubigo, pruina, ignis. Talia pro congrua intelligentia frequenter variantur. [Cassiod.] Vel primogenitum, sunt summa mandata, ut, diliges Deum ex toto corde, et caetera hujusmodi (Deut. VI), quibus non servatis orbamur prole rationis. Et percussit primitias omnes laboris eorum, id est frumenti et hujusmodi, id est omnia quae ad victum, vel ad solatium sunt hominum, vastata sunt. Et hoc, in tabernaculis Cham, ubi non erant Judaei.

PARS VII. VERS. 57.-- « Et abstulit sicut oves populum suum; et perduxit eos tanquam gregem in deserto. »

Et abstulit. [Cassiod., Aug., Gl. int., Aug.] Septima pars, ubi dicit quod Judaeos de Aegypto eductos, induxit in terram promissionis, et item offendunt. Et hoc est, et abstulit de Aegypto populum suum sicut oves. Hoc fecit in decima plaga. Mystice hoc et in nobis intus fit, ubi eruti de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. Et perduxit eos tanquam gregem in deserto, quod erat inter mare et Aegyptum. Mystice et nos perducit in desertum hujus saeculi laborantes.

VERS. 58.-- « Et deduxit eos in spe, et non timuerunt; et inimicos eorum operuit mare. »

Et deduxit eos in spe, et non timuerunt. [Aug.] Ita et nos spe salvi facti sumus, nec timere debemus. Et inimicos eorum operuit mare. Ita et in baptismo delentur peccata nostra.

VERS. 59.-- « Et induxit eos in montem sanctificationis suae; montem quem acquisivit dextera ejus. »

Et induxit eos in montem sanctificationis suae. [Cassiod., Aug.] Ad litteram, in montem Sion, non tamen eosdem, personaliter induxit quos de Aegypto abstulit; sed eos nomine et gente significat, tamen multi ad sanctam Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt. Ipsa enim est mons quem Christus acquisivit, scilicet in montem quem dextera ejus acquisivit, ad litteram. Inde expellendo gentes, allegorice Christus Ecclesiam acquisivit.

VERS. 60.-- « Et ejecit a facie eorum gentes; et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. »

Et ejecit, a terra promissionis gentes a facie eorum, [Gl. int., Cassiod., Aug.] id est a praesentia eorum, id est Judaeorum. Mystice gentes sunt vitia et errores, vel maligni spiritus, quae omnia Christus ejecit a facie fidelium. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Historia patet. Mystice per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus et idem spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII).

VERS. 61.-- « Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. »

Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Mystice in coelestem gloriam, unde angeli ejecti sunt. Per gratiam Christi sublevamur, qui sumus tribus videntium Deum; vel in quibus prius regnabant peccata regnant virtutes. Haec beneficia fecit eis, et tamen prava generatio beneficiis male utens, tentavit adhuc. Et hoc est:

VERS. 62.-- « Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum; et testimonia ejus non custodierunt. »

Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum in terra promissionis. Et testimonia ejus non custodierunt.

VERS. 63.-- « Et averterunt se et non servaverum pactum; quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum. »

Et averterunt se a Deo, et non servaverunt pactum quod fecerant, [Aug., Alcuin., Cassiod.] dicentes: Omnia quae dixerit Dominus faciemus (Exod. XXIV) . Quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum. Arcus pravus est, qui facile remittitur, et ipsi facile retroibant. Et sciendum quia per totum psalmum loquitur quasi de eisdem personis, tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Vel arcus pravus est, qui non eminus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est malitia dolosorum, conversi sunt ergo in arcum pravum, vel perversum, id est in animi intentionem perversam, ut contra Deum agerent, idola colendo. Qui dixerat: Non erunt tibi dii alieni (Exod. XX) . Quod planius aperit, dicens:

VERS. 64.-- « In iram concitaverunt eum in collibus suis; et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. »

In ira concitaverunt eum in collibus, [Cassiod.] id est in superbis cogitationibus suis quando colere idola praesumunt. Unde, concitaverunt, et, id est quia in sculptilibus suis provocaverunt eum ad aemulationem, id est in indignationem. Vel secundum aliam litteram, in sculptilibus suis aemulati sunt eum, cum honorem Dei alii tradunt.

PARS VIII. VERS. 65.-- « Audivit Deus et sprevit; et ad nihilum redegit valde Israel. »

Audivit. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Octava pars, ubi agit de ultione facta in terra promissionis, quae etiam retorta est in ipsos, per quos punivit. Quasi dicat: Haec praedicta audivit Deus, id est avertit et vindicavit; et sprevit Israel, quo spernente nihil sunt, qui per eum totum fuerunt. Et hoc est quod sequitur: Et ad nihilum redegit valde Israel.

VERS. 66.-- « Et repulit tabernaculum Silo, 176 et tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. »

Et repulit [Cassiod., Aug., Cassiod.] pro idololatria eorum tabernaculum Silo. Silo est civitas, in qua erat arca. Hoc factum est tempore Heli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati sunt (I Reg. IV); sed cur repulit? ecce, repulit tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus, id est inter homines. Eleganter exponit cur repulit tabernaculum, cum ait, ubi habitavit in hominibus. Cum ergo non essent digni in quibus habitaret, merito repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit, Mystice sic et pro peccatis deserit corpora nostra, quia non habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I), quae Spiritus sanctus dum bene tractantur inhabitat.

VERS. 67.-- « Et tradidit in captivitatem virtutem eorum; et pulchritudinem eorum in manus inimici. »

Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. [Aug., Alcuin.] Virtutem et pulchritudinem eorum dicit arcam. Unde videbantur invicti, et sibi placebant honesti inter gentes. Mystice, sic et in malis arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit. Quod non fit in bonis, licet cum malis interdum corporaliter captiventur. Si enim cum peccantibus boni traduntur, captivitati exercitum est, non in mente captivi sunt, vel hosti traditi, ad liberi sunt, et Deo conjuncti.

VERS. 68.-- « Et conclusit in gladio populum suum: et haereditatem suam sprevit. »

Et conclusit in gladio populum suum. [Cassiod., Haym., Cassiod.] quem inter multas gentes elegerat. Capta enim arca consequens est ut populus caderet, ita et malos in populo suo, in occisione animae concludi permittit. Idem repetit dicens, Et haereditatem suam sprevit.

VERS. 69.-- « Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae. »

Juvenes etiam eorum comedit ignis, [Aug., Cassiod.] id est ira bellantium. Legitur enim, in lib. Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum (I Reg. IV). Et virgines eorum non sunt lamentatae, quia hoc non vacabat in hostili metu.

VERS. 70.-- « Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. »

Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, [Aug., Cassiod.] id est filii Heli, silicet Ophni et Phinees quorum unius uxor, id est Phinees viduata, et mox in partu mortua propter eamdem perturbationem, non potuit plangi honore funeris. Cum enim audisset quod Ophni et Phinees in praelio occubuissent et pro eo Heli pater eorum de sella corruens fractis cervicibus mortuus esset, uxor Phinees partui jam proxima incurvavit se dolore, et peperit, et sic mortua est. Et viduae eorum non plorabantur. Per quas mystice significantur, illi qui mundo abrenuntiaverunt.

VERS. 71.-- « Et excitatus est tanquam dormiens Dominus; tanquam potens crapulatus a vino. »

Et excitatus est [Haym., Cassiod., Gl. int., Aug.]. Hic ostendit ultionem in ipsos adversarios detortam, et mores hominum Domino hic tribuit, propter res explanandas, id est ut melius explanet, quod dicturus est. Et est ἀνθρωπόπαθος, id est humana propassio, quando quod est creaturae attribuitur Creatori. Ait ergo: Et Deus qui prius erat tanquam dormiens, et tanquam crapulatus a vino. Hoc dicitur ex persona dementium, qui ita putant quando periclitantibus non subvenit. Visus est enim dormire, quando populum suum dedit in manus eorum quos odit, ubi eis dicitur: Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI.) Putant etiam quasi vino esse crapulatum. Sic enim videtur impiis exsultantibus, quod velut ebrius dormiat, cum non tam cito subveniat. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Dominus, inquam, excitatus est ad vindictam. Et tanquam potens. Excitatur autem Deus ad vindictam malis actibus, sicut hic excitatur peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. Excitatus autem dicitur, sicut solet excitari aliquis planctu familiae, ita et Dominus cum peccatis hostium tum planctu suorum est excitatus. Et hoc, tanquam potens, quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutem potentes, quando post crapulam de somno surgunt. Quasi dicat: Magnifice vindicavit in eos. Unde subdit:

VERS. 72.-- « Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis. »

Et percussit inimicos suo in posteriora, [Cassiod., Aug., Alcuin., Haym.] id est in secretiori parte natium, ubi mures de terra ebullientes, corrodebant praeeminentes extales eorum, opprobrium sempiternum dedit illis, quia nullus alius ita punitus est. Percussi nunc enim in sedibus suis, quod ejus poenae signum videtur, qua cruciabitur quicunque in posteriora respexerit, quae, ut ait Apostolus, debet putare ut stercora (Philipp. III), qui enim sic suscipit testamentum Dei, ut veteri vanitate se non exuat, similis est hostibus populi ejus, qui arcam Domini juxta idolum Dagon posuere. Sicut autem illis nolentibus corruit Dagon (I Reg. V), ita illa vetera illis etiam nolentibus cadunt. Quia omnis caro fenum, et claritas hominis est ut flos feni. Fenum aruit, flos decidit; arca autem stat in aeternum. Secretum, scilicet arcae, quod est regnum coelorum, ubi est aeternum Verbum Dei. Sed qui posteriora diligunt, ex eis cruciabuntur. Opprobrium enim sempiternum dedit illis. Mystice, ita et Christus, vino passionis ebrius, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione, et percussit inimicos suos, scilicet in posteriora, id est in gehennam mersos, quia opprobrium sempiternum dedit illis, id est aeternam poenam.

PARS IX. VERS. 73.-- « Et repulit tabernaculum Joseph; et tribum Ephrem non elegit. »

Et repulit [Alcuin., Haym., Aug.]. Nona pars. Agit hic de rege David et loco regni, quasi dicat: Inimicos ita percussit, sed suos reaedificavit, quod ibi ostendit, elegit tribum Juda. Et hoc est, Et repuli tabernaculum Joseph, ad litteram, ne inde esset rex, Et tribum Ephrem non elegit, ut de ea fierent reges.

VERS. 74.-- « Sed elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit. »

Sed elegit tribum Juda, ut inde fierent reges [Aug.]. Haec et caetera quae sequuntur, ad litteram accipi possunt, sed melius in his verbis significatur Judaicus populus a Deo repulsus, et novus populus Christianorum electus. Unde congrue non dixit, repulit Ruben, qui primogenitus fuit (Gen. XXIX), et caeteros qui fuerunt ante Judam, qui merito videntur repulsi, cum Jacob peccata eorum detestetur. Vel non dixit, repulit Benjamin, ex quo Saul fuit, qui vicino tempore reprobatus fuerat. Unde ex ipsa vicinitate temporis, quando ille est repulsus atque reprobatus, et David electus convenienter posset hoc dici; nec tamen dictum est, sed potius eos nominavit, qui clarioribus meritis videbantur excellere, scilicet Joseph, qui impie venditus pro justitia sublimatus pavit patrem et fratres, de quo fuit Ephrem, qui majori fratri benedictione avi sui Jacob praelatus est. Per haec ergo praeclari meriti nomina, totum illum vetustum populum repulsum a Deo intelligimus: et electam tribum Judae, non pro meritis Judae, quo longe melior fuit Joseph, sed per tribum Judae, quia de ea Christus natus exstitit, novum populum Christi praelatum veteri populo Scriptura testatur, aperiente Domino in parabolis os suum (Matth. XIII). [Alcuin., Cassiod.] Unde montem Sion Ecclesiam accipimus, quae futura speculatur, non terrena: sic ab initio electionis Hebraeae gentis, usque ad Christum procedit. Unde subsequenter dicit: Et elegit David. Et est sensus: Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephrem non elegit, id est Judaeos, qui in augmento terrenorum militant, et in fruge saeculi praesumunt. Joseph enim interpretatur augmentum, Ephrem fructificatio. Sed elegit tribum Juda, id est Christianum populum, scilicet montem Sion quem dilexit, id est Ecclesiam.

VERS. 75.-- « Et aedificavit sicut inicornium sanctificium suum, in terram qua fundavit in saecula. »

Et aedificavit sanctificium suum sicut unicornis [Aug.], vel unicornium, vel unicornuorum. Unicornis sunt, quorum firma est spes, in unum illud erigitur, de quo alibi dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI) . Sanctificium est plebs sancta regale sacerdotum, ut Petrus ait (I Petr. II). [Cassiod, Aug.] Ubi aedificavit? In terra, id est in Ecclesia praesenti vel coelesti, quam fundavit in saecula; etsi enim Ecclesia praesens mortaliter transit, tamen in aeternum est fundata. Per quem hoc fecit? Ecce:

VERS. 76.-- « Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fetantes accepit eum. »

Et elegit David, [Aug.] qui de Juda fuit, qui Christum significat in hoc loco; addit, servum suum. Non dicit filium, quia forma servi ex David est, non patri coaeterna unigeniti substantia. Et sustulit eum de gregibus ovium. David ad litteram ex pastorali officio pecorum ad regnum hominum translatus est, et de eo ubi erat post fetantes accepit eum Christus vero ab hominibus ad homines, id est a Judaeis, ad gentes; tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves; non enim modo sunt Ecclesiae Judaeae, quae olim omnes fuerant, gemellis fetibus erant. Unde in Canticis: Dentes tui sicut grex tonsarum (Cant. IV) , ascendens de lavacro, quae omnes gemellos creant, et sterilis non est in eis. Dentes Ecclesiae sunt illi per quos loquitur. Vel per quos in corpus suum, velut manducando, caeteros trajicit. Grex tonsarum dicitur quia onera saeculi velut vellera deposuit, et ad pedes apostolorum, rerum suarum venditarum pretia apposuit, ascendens de lavacro, scilicet baptismi geminos creat opera, scilicet geminae charitatis. Unde sterilis non erat in eis. Ab his ergo translatus est Christus, sed pascit gregem in gentibus, quae sunt in Jacob et Israel. Unde sequitur, et de loco ubi erat, post fetantes, id est post primitivam Ecclesiam, id est de illis qui fuerunt post primitivos, accepit eum. Ad quid?

VERS. 77.-- « Pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. »

Pascere, coelesti pane, Jacob servum suum, [Cassiod., Aug.] id est Christianum populum. Non enim qui filii sunt carnis, sed permissionis, filii in semine existimantur (Rom. IX). [Alcuin.] Deinde repetit: Et Israel haereditatem suam, nisi forte dicatur, secundum hunc statum Jacob servus. Quando autem videbit facie ad faciem, dicatur Israel haereditas. Unde et nomen accepit. Israel enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc, ut pasceret, et ita fecit.

VERS. 78.-- « Et pavit eos in innocentia cordis sui; et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. »

Et pavit eos in innocentia cordis sui, [Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] quia sine peccato fuit, et hoc docuit eos, quod ipse egit, Et in intellectibus manuum suarum, id est in operibus intellectualiter ab eo factis, deduxit eos ad vitam. Per haec verba actualem Christi sanctitatem significat. Vel ita, videtur forte alicui congruentius potuisse dici Innocentia manuum et intellectus cordis, quam innocentia cordis et intellectus manuum; sed sic maluit dicere, quia sunt aliqui qui non faciunt mala pro timore, hi videntur innocentes manibus, sed non corde. Et ideo dixit, pavit eos in innocentia cordis sui, scilicet hominum, id est faciens eos innocentes, etiam in cogitationibus cordis. Et deduxit eos, ad vitam, in intellectibus manuum suarum, scilicet Christi, id est intellectu, quem ipse facit in credentibus, quasi manibus, quod non potuit ille David qui est figura hujus.

Collatio In Psalmum LXXVII: « Attendite. »

VERS. 11.-- Non est creditus cum Deo spiritus ejus. Hic Faber et Caecus produnt suam inscitiam. Scribunt enim quod ex Hebraeo rectius diceretur active, non credidit Deo spiritus ejus. Apertum est mendacium. Siquidem vel abecedarium in Hebraeo novit quod Hebraice legitur passive NEEMENAH AEL EL RUHO. Caeterum Augustinus in enarratione docet melius dici, non est creditus cum Deo spiritus ejus, quam credidit Deo spiritus ejus. At Hieronymus ex Hebraeo vertit active. Sic quidem vertit, ut tamen intelligat, quod dicunt Hebr. id verbi in conjugatione quae NIPHAL vocatur, significet firmum, stabilem, permanentem, fidelem, fortem et perseverantem esse. Unde sensus est: Non permansit, non adhaesit Deo spiritus ejus.

VERS. 14.-- Et obliti sunt benefactorum ejus. Hieronymus, commutationum ejus; alii, factorum ejus. ALILOTHAU. Solet Deus optimus, maximus afflictiones praeteritas bonis cumulatioribus commutare, ut ex malis cognitis, quoddam lumen accrescat menti, divina beneficia recordanti.

VERS. 16.-- Et statuit aquas quasi in utre. Hebraei dicunt pro quasi in utre, quasi acervum seu murum. Certum est Septuaginta legisse NOD, id est uter, loco NED, id est acervus. Ob cognationem enim vocularum, proclivis est commutatio, etiamsi sensus non distrahatur. Siquidem Deus omnipotens aquas quasi in utre continuit, dum eas ipsas cohibuit, donec filii Israel pertransirent sicco vestigio mare Rubrum, persequente Aegyptio. Denique et Chaldaeus est nobiscum.

VERS. 20.-- In inaquoso. Hieronymus, in invio; alii, in solitudine seu deserto. BATZIAH a quo TZAION, locus aridus, eoque utrumvis notat, quanquam etiam desertum non solet aquam suppeditare.

VERS. 24.-- Aut parare mensam populo suo. Hebraei pro mensa dicunt carnem. Vocabulum tamen hic positum SCHEER significat omnem cibum. Inde Pellicanus vertit nutrimentum post Chaldaeum, quod profecto per mensam, concinne designarunt interpretes.

VERS. 25.-- Ideo audivit Dominus et distulit. Hieronymus in nostro codice habebat contrarium, nempe, et non distulit, cum Hebraice legatur citra negationem VAIITHABAR, quod Hebraizantes vertunt, et iratus est. Faber in margine ascripsit textui Hieronymi juxta suum exemplar, distulit, scilicet accensam iram. Sunt qui habent, non distulit, tunc intellige dare eis quae concupiverant, ne sit in translationibus contrarietas. Haec ibi. Caeterum ABAR saepe transire significat. Hinc verbum quod nominant hithpael, recte facere, pertransire, quod est differre, sonabit.

VERS. 29.-- Panem angelorum. ABIRIM, vertunt, fortium. Tamen ut contestatur Munsterus in scholio, Chaldaeus interpres vertit pro cibo, qui descendit de habitaculo angelorum.

VERS. 30.-- Transtulit austrum de coelo. Hieronymus pro austro habet eurum. Caeteri similiter, vel orientalem ventum QADIM. Secundum Aristotelem, lib. II Meteorologicorum, cap. 6, tractantem de ventis, poneremus vulturnum flare ab exortu brumali, atque austro vicinum esse. Atqui Plinius, lib. II Naturalis Historiae, cap. 49, scribit vulturnum a Graecis appellari eurum. Quare est parva distantia inter austrum et eurum, quantum ad historiam. Porro quod in secunda parte dicimus, induxit in virtute sua africum, Sanctes et Pellicanus transferunt austrum. Stat a nobis Hieronymus et alii. Africus enim, teste philosopho ubi supra, flat ab occasu brumali. Hebrae. TEMAN. Sed et prius vocabulum QADIM, traducit Hieronymus, ventum austrum, Ezech. cap. XXVII: Ventus auster contrivit te.

VERS. 37.-- Anni eorum cum festinatione. Subscribunt Hieronymus, Sanctes et editio ad Campensem, BABEHALAH, alii vertunt, cum terrore seu perturbatione. Utrumque Hebraeis dicit, BIHEL enim radix, est festinare, inconsulte obruere.

VERS. 46.-- Sanctum Israel exacerbaverunt. HITHUU. Neoterici transferunt, signaverunt, intelligentes quod limitem Deo praescripserunt, non credentes ejus infinitam potentiam. Ille qui est ad Campensem, censet signare, ludibrio habere. Hieronymus tamen, assentiens Septuaginta, vertit, concitaverunt. Et enim signum justitiae, est punitio malorum. Et Chaldaeus habet, conculcaverunt.

VERS. 49.-- Et imbres eorum ne biberent. Cum in Aegypto rari sint imbres, sed fecundatur exundatione Nili, ut scribit Plinius, lib. XVIII, cap. 18, rectius videretur dici rivos vel fluenta, ut habetur in Hebr. NOZLEHEM. Id quoque tangit Augustinus, hunc articulum edisserens: « Vel potius inquit, manationes aquarum, sicut nonnulli melius intelligunt, quod Graece scriptum est τὰ ὀμβρὴματα, quas Latine scaturigines dicimus, ab imo aquas ebullientes. Foderunt enim Aegyptii, et sanguinem pro aquis invenerunt. » Ita Augustinus. Jam vero idem est nomen Latinis imber, quod Graecis ὄμβρος sive ὄμβρημα. Ob idque merito intelligendum erit quomodo exponit Aug.

VERS. 50.-- Misit in eos coenomyiam. Hieronymus, omne genus muscarum. Assonant et Hebraicatores AROB. De hoc Hieronymus ad Suniam et Fretellam ita ait: « Coenomyia, non ut Latini interpretati sunt, musca canina dicitur per y Graecam litteram, sed juxta Hebraicam intelligentiam per oe diphthongon debet scribi, ut sit κοινομυῖα, id est omne genus muscarum. Sed Aquila παμμυῖαν, id est omnimodam muscam interpretatus est. »

VERS. 51.-- Et dedit aerugini. Hebr. dedit brucho, LEHASIL, quia vero radix unde venit, videlicet HASAL, significat Hebraeis, exterminavit, non inepte LXX interpretati sunt aeruginem. Mavult tamen Nicolaus Perotus rubiginem, quae Graece dicitur etiam ἐρυσίβη, sed confundunt aerugo ac rubigo.

VERS. 52.-- Moros eorum. Hierony. et caeteri similiter, sycomoros eorum. SCHIQMOTAM, sed sciendum morum Aegyptiam eamdem prorsus esse quam sycomorum. Ob idque eo cognomine appellatam, quod peculiaris sit Aegypto; quod docet Theophrast., lib. IV, cap. 1: « Quod autem inquit, singula terram propriam, coelique accommodatam temperiem quaerunt, eo sane manifestum, quod quaedam loca, aliqua ferunt, quaedam nec sponte ipsa nascentia, nec sata facile ferunt; et quanquam apprehenderint, fructum nullatenus pariunt, ut de palma et moro Aegyptia. » Et, cap. II: « Sunt enim pleraeque in Aegypto arbores ut morus: » Et paulo post: « Morus similis quodammodo moro nostrati est, quippe folio, magnitudine, aspectuque proxima. » Haec ille. Caeterum quantum damni inferret plaga, sycomoros frigore mortificans, colligitur ex earum feraci natura. Siquidem, ut scribit Joannes de Ruello, lib. I, De natura stirpium ex probatis auctoribus, « usque adeo fecunditatis suae angusta est, ut uno anno septies fructum efficiat, et unde primum decerpseris, alterum sine mora protuberat. » Deinde expositis proprietatibus sycomori, inter paucas utilissimis subdit: « Hanc quoque Theophrastus Aegyptiam moron, Celsus morosicon appellat; Dioscorides, Galenus, et Theophrasto posteriores, indito a fico et moro nomine sycomorum appellant. Rursus tradit Ulpianus, hanc arborem in Niloticis aggeribus esse frequenter, graviterque in eos animadverti, qui sycomorum exciderunt. Potentia etiam inter morum et ficum media, quod et illi nomen sycomori peperit. »

In primam HANAMAL Hieronymus, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, Campensis, Pratensis, vertunt pruinam, frigus, aut gelu, adeoque consentiunt LXX. Munsterus transtulit, lapidem glaciosum. In lexico tamen suo, dicit esse frigus acerbum, vel glaciem, unde germina arborum devastantur. Sanctes posuit locustam et bruchum. In suo Thesauro adducit multos rabbinos, qui inter se non conveniunt.

VERS. 53.-- Jumenta eorum. Hieronymus vertit, pascua eorum. BEIRAM; caeteri, jumentum aut pecus. Arbitror Hieronymum locatum pro loco sumere, eo quod statim in eodem subtexuit, et jumenta eorum volucribus, ubi legimus, et possessiones eorum igni, UMIQNEHEM LARESCHAPHIM. Quantum ad priorem particulam conveniunt esse communem pecori divitiis, et cuicunque acquisito, posteriorem tradunt significare carbonem ignitum, daemonem vel pestem urentem, ignem qui invaluit, grandinem, adustionem, jacula et sagittas ignitas, scintillas ignis. Quomodo autem intelligat Hieronymus seipsum in Commentario exponit ad cap. Habacuc, III, super illo versiculo: « Egrediatur diabolus ante pedes ejus: Aquila pro diabolo transtulit, volatile. Symmachus et Theodotio, et quinta editio, volucrem; quod Hebraice dicitur RESCHEPH. Tradunt autem Hebraei quomodo in Evangelio princeps daemonum dicitur esse Beelzebub (Luc. XI), ita Resseph daemonis esse nomen, qui principatum teneat inter alios, et propter nimiam velocitatem, atque in diversa discursum, avis et volatile nuncupetur; ipsumque esse qui in paradiso, sub figura serpentis, mulieri sit locutus, et ex maledictione, qua a Deo condemnatus est, accepisse nomen. Siquidem resseph reptans ventre interpretatur. » Hactenus Hieronymus.

VERS. 55.-- Jumenta eorum. Munsterus, Nebiensis et Sanctes gratis verterunt HAIATHAM, vitam eorum, quandoquidem particula utrumque repraesentat. Hieronymus enim et alii dicunt, animantia vel jumenta eorum.

VERS. 63.-- Non servaverunt pactum. Hieronymus ad Suniam et Fretellam, edisserit cur verterit, pactum, licet in Hebraeo non haberetur, dicens: « Scio quod pactum non habeatur in Hebraeo, sed quoniam omnes voce simili transtulerunt, ἠσυνθέτησαν, et apud Graecos pactum dicitur συνθήκη ex uno verbo significatur, non servaverunt pactum, licet LXX ἠθέτησαν posuerunt. Caeterum unico vocabulo dicitur Hebraice IBGEDU.

VERS. 68.-- Haereditatem suam sprevit. HITHABAR. Hieronymus vertit, non distulit, sicut et versiculo 65, quanquam variant codices. Alii, iratus est. Sed manifestum est spretum Dei gravem esse punitionem, quae juste ira Dei dicitur. Quod autem ait Hieronymus, non distulit, si subaudieris iram, nihil distat sensus. De hoc ver. 25 annotatum est.

VERS. 69.-- Virgines eorum non sunt lamentatae. Ita Hieronymus, virgines ejus nemo luxit. Sequitur et editio in Campensi, Pratensis, Sanctes, interpretes pro Cajetano, paraphrasis Campensis, non nupserunt, si verbum verbo reddas HULLALU, id est laudate, ut habent Chaldaeus et Nebiensis, id quod Munsterus uno verbo dixit apposito, non honoratae nuptiis. Sed si addidisset, non sunt honoratae sepultura, lectioni ecclesiasticae et Hieronymo consensisset. Nec cogimur magis subaudire nuptias, quam quidpiam aliud proposito congruum.

VERS. 70.-- Viduae eorum non plorabantur. Et Hieronymus non abhorret, non sunt, inquit fletae. Alii, praeter translatorem ad Campensem, edunt active, non fleverunt. Sed activum et passivum idem sunt, praeter vocalia puncta si ascribantur TIBKENAH, vel TIBACHENAH.

VERS. 71.-- Tanquam potens crapulatus a vino. Metaphoram istam diversi varie reddunt, illaesa intelligentia. Hieronymus et Nebiensis, quasi fortis post crapulam vini; Chaldaeus, sicut homo fortis inebriatus a vino; Pellicanus, quasi fortis a crapula, vel exsultans a vino. Sic et interpretes pro Cajetano, similiter Pratensis, exsultans pro vino; Sanctes, clamans propter vinum; Munsterus, tanquam vir fortis, qui vociferatur post vinum; editio ad Campensem, sicut miles a vino exhilaratur; Paraphrasis, quomodo solet qui vino obrutus post longum somnum, redit ad se, et iterum vino exhilarans sese, fortiter pericula aggreditur. Hebraice est MITHRONEM MIIAIIN.

VERS. 72.-- Percussit inimicos suos in posteriora. AHOR, quod alii vertunt, retro aut retrorsum, Munsterus sic reddidit, ut omnino praecluderet viam intelligendi hunc locum, de primo lib. Reg., cap. 5. In quo narrantur Philistaei in secretiori parte natium a Deo percussi, ideo quia arcam 178 Domini detinebant, irreligiose tractantes. Siquidem hoc pacto transferens Munsterus, percussit hostes suos tergum vertentes, solum significat hostes in fugam versos. Sequendo autem lectionem Vulgatam, quae vel Hebraismo propinqua est, liberum relinquit lectori utrumque posse intelligere. Et priorem acceptionem sequitur Augustinus, cui respondet paraphrasis Campensis, vulneravit hostium suorum podices, secutus, ut opinor, Chaldaeum paraphrasten, percussit hemorrhodibus in posteriora, et aedificavit sicut unicornis sanctificium suum. Idem Hieron., et aedificavit in similitudine monocerotis sanctuarium suum. Caeteri vertunt, excelsa. Et Sanctes ac Munsterus addunt, palatia. Hinc luce clarius constat Hieronymum et Septuaginta legisse REMIM; alios autem RAMIM quae profecto unico distant punctulo. Nobiscum est Chaldaeus.

In terra quam fundavit in saecula. In Hebr., quasi terram quam fundavit in saecula. Ut intelligas non terram absolute in se fundatam, sed ut stabilitas terrae comparetur ad stabilitatem aedificati tabernaculi. Hebr. KEERETZ. Hinc Hieronymus, quasi terram fundavit illud in saeculum. Quod si secunda clausula pendeat a superiore, et a nota similitudinis supra posita, reddetur idem sensus, sicut in terra quam fundavit in saecula. Certum est tamen quod beth et caph, magnam habent similitudinem. Nam si diceretur BERETZ, esset in terra. Hunc nodum copiose explicuit D. Hieronymus ad Suniam et Fretellam, in terram quam fundavit in saecula. « Pro quo scriptum invenisse vos dicitis, ἐν τῇ γῇ ἐθεμελίωσεν αὐτὴν εἰς τὸν αἰῶνα, id est in terra fundavit eam in saecula. In Hebraeo ita scriptum est, ut vertit Symmachus εἰς τὴν γῆν ἣν ἐθεμελίωσεν εἰς τὸν αἰῶνα, id est et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula. Si autem non de terra dicitur quod fundata sit, sed de alia re quae fundata videatur in terra, probent ex superioribus et sequentibus quis sensus sit, ut nescio quid quod dicitur fundatum, videatur in terra. Si autem sanctificium in terra fundatum putatur, debuit scribi, in terra fundavit illud in saecula. » Haec D. Hieronymus.

Chapter 84 of 157