Skip to the text

Psalmus LX

Psalmi Titulus: « In Finem In Hymnis, Psalmus David. »

Exaudi, Deus. Titulus: in finem in hymnis, psalmus David. [Aug., Cassiod., Aug.] In hoc psalmo vox est Ecclesiae laborantis in terra, quasi vox unius hominis, sed tamen non est unus homo, quia a finibus terrae clamat: quae, et si laboret inter impedimenta saeculi, Deum tamen laudare non desinit. Et hoc est, psalmus iste, dirigens nos in finem, id est in Christum, est in hymnis, id est in laudibus exhibitis David, id est Christo. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo Ecclesia undique pressa orat, et se perseveraturam, et per quid, indicat. Secundo jam audita de haereditate habenda affirmat, unde laudes promittit, ibi, quoniam tu, Deus. Ecclesia ergo de toto orbe quasi unus homo clamat:

VERS. 1.-- « Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae. »

Exaudi, Deus, deprecationem meam, [Gl. int.] deprecatio est, quae assidua est, et hominibus etiam offertur, non tamen Deo. Intende orationi meae. Oratio est, quae Deo pure offertur. Ideo intende, quia

VERS. 2.-- « A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. »

Clamavi ad te a finibus terrae, [Aug.] id est undique ab universo orbe terrarum, quia Ecclesia usque ad terminos terrae diffusa est. Quare clamas? Ecce clamavi, dum anxiaretur cor meum, id est clamavi in anxietate. Cum enim anxius clamatur, scilicet in tentationibus, quae utique ad profectum sunt. Nemo enim sibi innotescit, nisi tentatus; nec potest coronari, nisi vicerit; nec vincere, nisi certaverit; nec certare, nisi inimicos et tentationes habuerit. Deinde sequitur clamoris exauditio, in petra, etc. Quasi dicat: Anxiatur cor, sed non ideo vincor, quia in petra, id est Christo, de qua ipse dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), exaltasti me, de imo vitiorum. Per istius exemplum magna spes audiendi praestatur aliis. Exaltasti, et exaltatum.

VERS. 3.-- « Deduxisti me, quia factus es spes mea; turris fortitudinis a facie inimici. »

Deduxisti me, per te viam, ad te veritatem et vitam. Qualiter deducis? quia factus es spes mea qui sperantes exaltas. Aliter enim non esset nobis dux, nisi esset nobis spes factus. Speramus quod nos non perdet, propter quos suum Filium tradidit. Et tu es turris fortitudinis, quia suos defendit contra omnia scandala, dum cogitat homo quod ipse prior est passus, et quo fine passus. Turris, inquam, defensio suorum est, a facie inimici, id est diaboli, qui circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). Tu es turris, et ego hac turre munitus,

VERS. 4.-- « Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula; protegar in velamento alarum tuarum. »

Inhabitabo, [Aug., Cassiod.] vel inquilinus ero, alia littera, id est mansionarius ad horam, in tabernaculo tuo. Quidquid agat inimicus de beneficiis Dei confidit iste, ut contra pericula mundi, in tabernaculo Dei perseveret tutus. Et hoc in saecula, scilicet usque dum peragantur saecula, ut semper natos suos colligat Ecclesia. Nota quia non est unus homo usque in saecula, sed una est Ecclesia, quae usque ad finem mundi accolit in terra, et nunquam eradicatur per adversa, quae a finibus terrae clamat, cui dicitur: Quae spes tibi est inter tot mala? utique certa, quia, et si multi contra me sint, protegar contra aestus saeculi in velamento alarum tuarum, id est in munimine misericordiae et potentiae tuae, quae alis comparantur, quia nec onerant, et omnem avertunt laesionem. Vel ita junge litteram, ut reddas singula singulis eodem sensu manente, quia exaltasti in petra et deduxisti. Ideo inhabitabo, vel inquilinus ero in tabernaculo tuo in saeculum. Et quia tu es turris fortitudinis, ideo protegar in velamento alarum tuarum.

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 5.-- « Quoniam, tu Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. »

Quoniam tu es Deus, etc. [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin., Gl. int.] Secunda pars, ubi jam audita Ecclesia de haereditate habita vel habenda, affirmat unde promittit laudes. Quasi dicat: A finibus terrae ad te clamavi. Et, tu, Deus, exaudisti orationem meam, de qua incepit in principio psalmi. Et vere quoniam dedisti haereditatem timentibus, id est futurum regnum. Ideo dicit, dedisti, praeteritum quia jam in quibusdam coeptum est. Vel praeteritum pro futuro ponit, pro nimia certitudine. Et est, dedisti, non dicam dabis, adeo enim certus sum quasi jam esset, haereditatem quibuscunque timentibus nomen tuum. Non est enim distinctio, quia in omni gente quicunque timet Deum, hic acceptus est illi (Act. X).

VERS. 6.-- « Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis. »

Dies super dies. [Gl. int., Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] Hic ostendit haereditatem quae sit in rege Christo, quia eadem est in milite. Haeredes quidem Dei erimus, cohaeredes vero Christi. Dum itaque dicit, quae sit haereditas regis, significat etiam quae sit militis. Quasi dicat: Dedisti haereditatem, quam? quam quidem habet ipse rex. Et ipse quam habet? Ecce tu adjicies regi dies aeternos super temporales dies regis. Per hoc aeternitatem Christi significat, qui est rex noster. Christo namque regi dedit Pater dies sine fine, super istos dies quibus in praesenti regnat Ecclesia, ut non solum in his diebus regnet in Ecclesia, sed et regnent cum illo sancti in aeternum. Deinde aliis verbis idem repetit dicens: Et adjicies, annos super annos ejus, quibus in praesenti nobiscum est. Nota quia aeternitas Domini multis vocatur nominibus. Quidquid enim vis, dicis de aeternitate, anni dies, unus dies, quia quidquid dicis minus est, sed aliquid necesse est dici, ut sit unde cogites quod dici non potest. Vel ita: Et dicit dies regis, id est Christi, dies bonorum, quos hic egerunt imitando eum, et eosdem dicit annos, quia hic alii aliis diutius vixerunt. Et est, dabit haereditatem hanc, scilicet quia super dies regis, id est Christi, quos hic egerunt in bono, adjicies eis dies ejus, quibus vivit Deo. Et quia vixerunt hic aliqui diutius, addit, annos ejus. Quasi dicat: Tu adjicies eis, annos ejus, quibus ipse vivit Deo, super annos, id est super longiorem quorumdam vitam. Et hi dies, et anni sunt usque in diem generationis hujus praesentis, et futurae generationis, id est sunt unus dies, qui unus dies continet et transcendit saecula praesentis et futurae generationis. Hic dies est aeternitas. Dico adjicies annos, et dies regis, quod magnum est, quia rex ille

VERS. 7.-- « Permanet in aeternum in conspectu Dei; misericordiam et veritatem ejus quis requiret? »

Permanet in aeternum. [Cassiod., Aug., Gl. int., Aug., Alcuin., Hier.] Sic et illi permanebunt. Ecce hic ostendit quae sit illa aeternitas, cum dicit, permanet in aeternum. Haec est altera generatio, scilicet aeterna. Dico permanet in conspectu Dei, ubi praesto est ad miserandum omnibus. Propter quid ibi manet? propter misericordiam hic exhibendam nobis, et veritatem in futuro implendam. Sed, misericordiam et veritatem ejus quis requiret ei? alia littera, id est ad hoc, ut in his imitetur eum, quasi dicat: pauci. Ideo addidit ei, ut non quaereret aliquis discere in libris haec, et post sibi vivat, non illi. Misericordia ejus est, quia non meritis, sed bonitate peccata dimittit, et vitam promittit. Veritas, quia non fallit, sed reddidit quod promisit. Misericordiam sequi debemus circa infirmos, et etiam inimicos; veritatem servare debemus, non peccando, ut ita sit homo justus. Vel ita, et est hic conclusio psalmi, et quia haereditatem regis habebit miles, ergo misericordiam et veritatem ejus quis requiret in aeterna vita? quasi dicat, nullus. In aeterno enim ita erit sufficiens beatitudo, ut nullus quaerat ibi misericordiam, ubi nullus erit miser; nullus quaerit ibi veritatem, ubi omnes Deum videbunt. Unde Dominus in Evangelio: In illa die non rogabitis me quidquam (Joan. XVI) . Et quia tunc erit, ideo quidquid alii faciant, ego

129 VERS. 8.--Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.

Sic psalmum dicam nomini tuo, [Gl. int., Cassiod., Hier., Aug.] id est sic operabor ad honorem tuum, ita quicunque requirit, exemplo meo faciat. Et hoc in saeculum saeculi, id est quandiu hoc saeculum durat, quia non ad tempus hoc est agendum. Sic, inquam, psallam, ut reddam vota mea de die in diem, id est ut quod voveo, reddam assidue. Vel ita, ut partim de futuro, partim de praesenti accipiatur. Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, id est sic psallam tibi laudibus in aeternitate, ut, hic in praesenti, reddam tibi vota mea bonorum operum, donec veniam de die praesenti in diem futurum. Si ergo vis in aeternum psallere, redde vota in isto die, donec pervenias ad illum diem. Hic ergo vota, ibi laudes hilares reddam. Unde post omnia in officiis ecclesiasticis dicitur: Benedicamus Domino, quia de omnibus bonis, quae in praesenti agimus, Deum in futuro perenniter laudabimus. A pueris autem dicitur, quia tunc angelicae puritatis erimus consortes. Nullus enim in regno coelorum, nisi parvulus intrabit (Marc. X).

Collatio In Psalmum LX: « Exaudi, Deus, » Etc.

VERS. 2.-- In petra exaltasti me. In Hebraeo potest esse anceps sensus, BETZUR IARUM MIMENNI TANEHENI. Nam prima particula tzur, significat petram et fortem; quare diversa ratione potest accipi in bonum vel in malum, intelligendo, per petram, Christum vel ejus auxilium; vel, per fortem, diabolum seu adversarium; aut aliquod grave incommodum. Itaque secundo modo capit Hieronymus, cum fortis elevabitur adversum me, tu eris ductor meus, retrahendo exordium sequentis versus, ad finem praecedentis, ubi legimus, deduxisti me. Alii priorem modum respiciunt, et relativum subaudiunt, in petram, quae altior me est, duc me. LXX duas dictiones sine relativo subintellecto pariter copularunt. Et quomodocunque dicas, constanter celebratur Dei potentia, et praesens auxilium.

VERS. 6.-- Misericordiam ejus et veritatem quis requiret? HESED VEEMETH MAN IINTZERUHU, misericordiam et veritatem praepara, subaudi, quae, ut volunt, servabunt eum. Hieronymus tamen plane dixit omissa particula, MAN, cum alii vertunt, praepara, misericordia et veritas servabunt eum. Translator ad Campensem, bonitas et fides custodient eum. At vero LXX, MAM legisse conjicitur MI, id est quis; vel Chaldaice, MAN, id est quis. Qui transtulerunt praepara, deflexerunt a radice MINNAH, id est praeparavit. Pronomen autem affixum, quod legitur in verbo conservabunt, posuerunt LXX, ut copularetur ad particulam EMETH, id est veritatem, ut sit, veritatem ejus quis servabit, ob idque, quis requiret? Vel subauditum est in medio, pronomen ejus. Nam contextus Augustini habet, misericordiam et veritatem ejus quis requiret ei? Et ultimum est omissum a LXX. Psalmodia Romana legit, quis requiret eorum.

Chapter 67 of 157