Psalmus LVII
Psalmi Titulus: « In Finem Ne Corrumpas Vel Disperdas David In Tituli Inscriptione. »
Si vere utique justitiam. Titulus: In finem, ne corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione. [Aug., Cassiod.] Commendat hic Propheta homini justitiam monens vere eum loqui justitiam; eos quoque et maxime Judaeos redarguens, qui non vere justitiam loquuntur. Judaei enim qui ante dixerant: Magister, scimus quia verax es, et a Deo venisti (Matth. XXII) , mortem ejus inclamaverunt, et regnum ejus abjuraverunt, dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX.) Qui hic redarguuntur. Et est sensus tituli: Psalmus hic dirigens nos in finem. Hic agit ne, tu Pilate, vel Judaee, disperdas vel corrumpas David in tituli inscriptione, id est, ne neges Christum regem quem titulus dicit. Intentio: Monet ne quis regno Christi contradicat. Modus: Tripartitus est psalmus. Prima pars est exprobratio Judaeorum, ne nos similia faciamus. Secundo quae eis sit retributio dicit, ibi, Deus conteret dentes. Tertio ostenditur correctio justorum de ultione iniquorum, ibi, laetabitur justus. Christus ergo loquens contra Judaeos ait, o
VERS. 1.-- « Si vere utique justitiam loquimini, recte judicate, filii hominum. »
Filii hominum. [Gl. int., Aug.] Id est prophetarum, vos utique loquimini justitiam labiis, quasi loqui constat, quia omnibus est facile loqui justitiam, quibus Veritas scripsit in corde: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris; et iteravit in tabulis, quia non legebant in corde, ut voce forinsecus admota redirent praevaricatores ad cor, et intus invenirent quod extra legerent. Dico loquimini justitiam, sed si vere loquimini justitiam, ut sit justitia non labiorum, sed factorum, id est, si est in corde quod in ore. Ergo, recta vel recte judicate. In factis cognoscantur labia. Si enim aliter agis quam loqueris, bona loqueris; sed mala judicas. Sic enim agis, quomodo judicas. Interrogatus quid sit melius aurum an fides, praeponis auro fidem. Amicus venit, et nullo teste aurum tibi commendavit, decessit, et mortuus est: hic haeredem filium reliquit, qui ignorat quid tibi Pater commendavit. Tecum cogita alii similiter commendasse nulli dixisse filium reliquisse: quod ei velles a tuo amico praestari? Responde. Quid tibi respondet cogitatio? hoc judica cum filio amici. Ante locutus es meliorem esse fidem; sed aliud jubet avaritia qua cogitas aurum negare amici tui haeredi. Ante locutus es meliorem esse fidem intus, et in judicio tuo dixisti, vel duxisti melius aurum. Non sic judicasti ut locutus es. Vere locutus es, falsa judicasti. Veritas videt omnes loqui justitiam, ne dicantur injusti; et omnibus clamat: Si vere justitiam loquimini, si non false, si non aliud in labiis, aliud in corde, recte vel recte judicate; filii hominum. Auro et caeteris temporalibus fidem praeponite, et alia hujusmodi. Aliter enim estis hypocritae. Si dicitis: Magister, verax es, ne judicetis mortem meam, quia rex vester sum, ut titulus ait. Judaei vero sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur, verbis suis accusentur. Ideo sic moneo, ut recte scilicet judicetis, quia vobis est iniquitas in corde et in ore, et in manu. Et hoc est,
VERS. 2.-- « Etenim in corde iniquitates operamini in terra; injustitias manus vestrae concinnant. »
Etenim operamini iniquitates in corde. [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Non possunt recte judicare, quibus in corde et in manu est iniquitas. Operamini dico in terra, id est quia me terram, id est hominem conspicitis. Vel quia terram, id est terrena amatis, et manus vestrae concinnant, quasi ex multis partibus adunantes injustitias. Quasi dicat: Opera vestra pravae cogitationi concordant, quia manus sequitur cor. Si tamen manus desit, non ideo sine culpa es quia quidquid vis, et non potes, Deus factum imputat. Est autem concinnatio, ex multis partibus adunata perversitas. Vel secundum aliam litteram, injustitiam manus vestrae connectunt, scilicet, aliud peccatum alii adjungunt. Unde Isaias: Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam (Isa. V) . Et bene peccata resti comparantur. Peccatis enim quisque constringitur, quae tanquam vincula ligant hominem. Unde in fine dicitur: Ligate illi manus et pedes, etc. (Matth. XXII.) Quia pro peccatis commissis cogitatione et opere peccatorum damnabitur, sed etiam interim eisdem caeditur. Unde Dominus flagello de funiculis vel resticulis facto cecidit vendentes et ementes de templo. Ecce iniqui sunt et corde et 122 manu. Unde hoc eis? quia
VERS 3.-- « Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. »
Alienati sunt peccatores a veritate. [Aug.] Et ipsi dico peccatores a vulva matris, id est ab ipsa origine, non quia ex tunc peccaverunt, sed quia praecognovit Deus ab utero illos futuros peccatores, ut Rebeccae ait, cum adhuc praegnans esset: Major serviet minori (Gen. XXV) . Quod subsequenter exponit, erraverunt ab utero, id est errare praesciti sunt ab utero, et sicut praevisum est accidit, quia locuti sunt falsa. Ecce iniquitas in ore, et non solum non faciunt bona, sed nec audire volunt quia
VERS. 4.-- « Furor illis secundum similitudinem serpentis; sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. »
Furor illis, etc. [Aug.] Vel ita ab illo loco, alienati sunt. Et accipitur vulva vel uterus, charitas Ecclesiae in qua conversi concipiuntur et nascuntur, dum fidei rudimenta suscipiunt, et paulatim nutriuntur, donec in eis formata veritate ad lucem gerantur. Et nota sicut carnalis mater in sobole carnali quinque; in vicissitudines observat et tempora, ita et in spirituali educatione, sancta Ecclesia eadem custodit. Prius enim puer concipitur, id est in utero nascitur; secundo in utero alitur; tertio, ad lucem emittitur; quarto, matris manibus gestatur, ut crescat; quinto, ablactatur, ut ad mensam patris accedat, ut sic validiori cibo alatur. Ita quos sancta educat Ecclesia, prius quasi in utero nascuntur, id est concipiuntur, dum rudimenta Christianae fidei suscipiunt in catechismo et exorcismo. Prius quasi in utero aluntur, dum vel rudimentis plenius informantur. Tertio, per baptismum et aliorum sacramentorum perceptionem et intelligentiam, quasi ad lucem jam in eis formata veritate generantur. Quarto, quasi manibus Ecclesiae portantur, et lacte nutriuntur, vel aluntur, dum simpliciori Ecclesiae doctrina imbuuntur, donec a lacte simplicis sensus accedant ad mensam Patris, ut valido vescantur cibo, scilicet pane angelorum, id est, in principio erat Verbum (Joan. I) : quae etiam in sacramentis celebrandis hodie observantur. Dum enim quarta feria quartae septimanae militiae Christianae agonistae Christi vocantur, quasi in utero nascuntur. Inde usque ad Sabbatum paschale, quasi in utero aluntur. In Sabbato per baptismum quasi ad lucem congenerantur: inde quasi manibus portantur, et lacte nutriuntur, donec in die Pentecostes, virtute Paracleti de alto induantur: quo allatis variis linguis magnalia Dei loquuntur (Act. II). Unde Abraham convivium magnum ablactato Isaac fecit (Gen. XXI), quod non ante fecerat in circumcisione et in aliis, quia tunc parvulus erat. Unde inter Pascha et Pentecosten nulla difficilia indicuntur, scilicet ut jejunium et intempestae noctis vigiliae, quia soror nostra parva est, et ubera non habet (Cant. VIII), et Christus diluculo surrexit. Isti vero vel non concipiuntur in utero, vel non nascuntur ex utero. Et hoc est, alienati sunt peccatores a vulva Ecclesiae, quae conversos concipit, et natos jam in se, et si nondum natos ex se nutrit, donec formetur in eis veritas, et tunc perfectos pariat. Hi autem concepti, quia per impatientiam, antequam formentur, quatiuntur viscera matris, contradicendo doctrinae veritatis, abortivi excutiuntur. Ergo generet te mater ne abjiciat. Et tu esto patiens usquequo certa sit in te doctrina veritatis. Si autem impatiens concusseris latera matris, te excutit foras, sed magis tuo malo quam suo. Sequitur: [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Aug.] Erraverunt ab utero, quia contraria matri secuti sunt. Et ideo quia errant a ventre in quo est veritas, locuti sunt falsa. De hoc vero sunt inexcusabiles, quia nolunt veritati credere. Et hoc est, Furor est illis secundum similitudinem serpentis, quia ira obstinatorum irrevocabilis est. Cujus serpentis? Sicut aspidis surdae. Unde surda? ecce et obturantis aures suas, terra et cauda. Dicitur enim alteram aurem terrae affigere, alteram cauda obstruere, ne vocem incantantis audiat: sic isti, ne audiant vera obturant aures suas audiendi terra et cauda, id est praeteritis et praesentibus peccatis. Terra sunt praesentia, quibus homo delectatur; cauda, praeterita peccata. Et notandum quia non laudatur a Scriptura, undecunque datur similitudo ut de iniquo judice, qui rogantem viduam exaudivit, quem Dominus non commendat (Luc. XVIII). Ita et hic.
VERS. 5.-- « Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter. »
Quae aspis, quia obturat aures, non exaudiet vocem incantantium ut ad lucem reducatur, et venefici incantantis sapienter, quantum ad artem suam. [Aug., Alcuin., Aug., Alcuin.] Ita et isti non audiunt vocem Christi et apostolorum, qui sunt incantatores aures sapientes, ut ad lucem exeant. Vel secundum aliam litteram; medicamenti medicati a sapiente. Qualis sit vox incantatorum, his verbis ostenditur. Est enim medicamentum confectum. Medicamenvero confectum est omnia praecepta legis et prophetarum. Omnia praecepta medicamentum erant ante adventum Christi, sed non medicatum, quia nemo eo curabatur; sed adventu Christi medicatum est qui implevit legem et prophetas. Ligno enim posito in Marach, dulcorata est aqua, ut possent bibere filii Israel, ante non valentes gustare prae nimia amaritudine (Exod. XV). Haec est legis amaritudo, quae gratia Evangelii dulcorata est. Et quod in sacramentis legalibus latebat, in lucem positum est, demonstrata est nobis civitas constituta super montem, quae abscondi non potest (Matth. V), id est Ecclesia et lucerna posita super candelabrum, id est doctrina veritatis est in manifesto. Ubi enim latebat Ecclesia Christi, et veritas Christi? Nonne ipse est mons, qui crevit ex minimo lapide, et implevit faciem terrae? Nonne iste est serpens in ligno suspensus, quem intuendo percussi a serpentibus sanantur. Hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum.
PARS II. VERS. 6.-- « Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. »
Deus conteret. [Cassiod., Aug.] Secunda pars ubi dici quae eis sit retributio. Quasi dicat: Illi ita contemnunt, sed Deus conteret dentes, id est dolosa verba, eorum, quibus est furor, ut aspidis. Et hoc in ore ipsorum, quia verbis suis capiet eos. Ore enim suo contra se dicunt quos aspidi comparabant leonibus, et jam comparat subdens, molas leonum, id est inclamationes mortis, quas Judaei fecerunt, confringet Dominus, ne ad effectum veniant. Nota quod aspides erant Judaei, dum insidiose tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt. Horum molae fractae sunt, quando surrexit; quod apertius exponit subdens, qui tales et si modo torrentes, tamen
VERS. 7.-- « Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. »
Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. [Cassiod.] Ecce hic etiam torrentibus comparantur, quia sonantes ad saxa superbiae improvisi sunt, et praecipites. Sed cito transeunt, tot malis comparantur. Illi ita decurrunt, sed econtra intendit Deus per misericordiam, ad salutem eorum, arcum suum, id est minas quibus terret, donec infirmentur, id est dum convertantur, ut Saulus infirmatus est, audiens: Quid me persequeris? (Act. IX.) Qui hoc clamabat de coelo arcum tendebat. Multi ergo infirmati sunt ipsius intensione arcus perterriti. Sed quid non infirmati patientur? ecce.
VERS. 8.-- « Sicut cera quae fluit, auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. »
Sicut cera quae fluit auferentur, [Aug., Alcuin., Aug.] id est ignem concupiscentiarum peribunt; ut enim ignis vestem, sic libido consumit animam. Vel ita, Deus intendit arcum suum, id est vindictam, donec intus et extra infirmentur; et accipitur in malo, et auferantur a conspectu Dei, missi in gehennam; vel, auferantur, hic in praesenti, a terra sua, sicut cera quae fluit, supercecidit ignis, etc. Sciendum quod inter primum peccatum, quod est superbia, et ultimam poenam, quae est ignis aeternus, quaedam media sunt, quae et peccata sunt et poenae de quibus ait, supercecidit ignis, scilicet superbiae, vel concupicentiae et irae. Et ideo non viderunt solem, scilicet justitiae, de quo in libro Sapientiae dicunt mali: Erravimus a via veritatis, et sol justitiae non illuxit nobis (Sap. V) . Hic legitur prius secundum aliam litteram, quae est
VERS. 9.-- « Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes, sic in ira absorbet eos. »
Priusquam producat spinas vestras rhamnus, sicut viventes sic in ira absorbet eos. [Aug., Alcuin.] Ibi per rhamnum accipiuntur peccata, per spinas punctio aeternae damnationis. Rhamnus est enim herba prius mollis, sed quae post vertitur in spinas: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Et hoc est quod dicit, supercecidit ignis, vitiorum. Et ille ignis absorbet eos, id est devorat eos sicut viventes, id est dum adhuc vivunt. Nec simpliciter dicit, viventes, sed addit: sicut, quia non vera, sed falsa est impiorum vita. Videntur vivere, et non vivunt. Addit sicut in ira. Non simpliciter dicit, in ira, Deus tranquillus judicat. Vel quia modo non est ira comparatione futurae vitae. Absorbet dico, Priusquam producat spinas vestras rhamnus, convertit sermonem ad eos, id est, priusquam voluptatum tormenta procedant. Dum enim adhuc vivunt, ignis vitiorum qui supercecidit in ira Dei, devorat eos et occultat rhamnum, id est rhamni spinam, id est peccati punctionem extremam, ne modo videatur. Vel secundum litteram nostram accipiuntur peccata etiam per spinam; per rhamnum, extrema damnatio. Et est priusquam spinae vestrae, id est peccata, intelligant rhamnum, id est acutam damnationem, etiam extremo ignis vitiorum, absorbet eos, id est devorat eos sicut viventes. Sic in ira absorbet eos. Hoc non mutatur.
PARS III. VERS. 10.-- « Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguino peccatoris. »
Laetabitur justus. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi ostenditur correctio justorum de ultione iniquorum. Quasi dicat: Malos absorbet ignis. Haec autem non est sine fructu bonorum. Quasi dicat, justus qui fidem habet, et si aliquid in eo lavandum est, laetabitur justus; et si molestiis pressus cum viderit vindictam hanc praesentem, non tamen gaudet, pro poena eorum, sed quia non in illa est, sed manus suas, id est opera lavabit in sanguine peccatoris, id est in poena et morte peccatoris, quam videt. Unde Salomon: Stulto pereunte, sapiens astutior erit (Prov. XIX) .
VERS. 11.-- « Et dicet homo: Si utique est fructus justo; utique est Deus judicans eos in terra. »
Et dicet, [Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] id est tractabit apud se homo, id est rationalis, quod non ex casu hoc eis contigit, sed pro vindicta peccati. Hoc enim dicet utique Deus est judicans eos, id est malos, in terra, etiam ista, ubi florere videntur. Quod probat a contrario si, id est quia, utique est etiam hic justo fructus, licet hic presso. Ac si diceret: Sicut justo judicio Dei fit 123 ut justus amplius justificetur, ita eodem juste permittitur ut sordidus magis sordescat (Apoc. XXII). Vel ita secundum aliam litteram, quam ponit Augustinus, quae est; Et dicet homo. Ergo est fructus justo. Ergo est Deus, judicans eos in terra, et infert ex duobus praemissis. Dixit enim malos hic absorberi et justum lavari. Et hoc est, dicet homo rationalis, quia justus lavat manus suas. Ergo et hoc est, fructus justo hic. Et quia ignis absorbet malos, ergo Deus judicans eos in terra, etiam ista, ubi florere videntur.
Collatio In Psalmum LVII: « Si Vere Utique Justitiam, » Etc.
VERS. 1.-- Si vere utique justitiam loquimini. Hic est una particula in Hebr: nempe ELEM, quae modo significat collectionem, modo certe, aliquando mutum. Unde Pratensis vertit, an certe mutam justitiam loquimini? Sanctes, Munsterus, pro utique posuerunt, o congregatio, o concilium. Hieronymus, Nebiensis, Pellicanus, interpretes pro Cajetano dixerunt, vere utique. Chaldaeus consentit. Et quanquam sententia aliorum sit digna, tamen, si velimus sic confundere omnia, nunquam erit finis.
VERS. 2.-- Furor illis secundum similitudinem serpentis. Sanctes, Munsterus, Chaldaeus, interpretes pro Cajetano, et Campens. pro furore, ponunt venenum. Hieronymus, Nebiensis, Pratensis, Pellicanus, translator ad Campensem, ipsum ponunt furorem instar LXX, quia dictio Hebr. HAMATH, ambigua est.
VERS. 5.-- Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Versiones satis conspirant. Pratensis, ut non audiat vocem incantantium, venefici incantantis incantationes docti; Munsterus, quae renuit audire vocem incantantium, atque magi qui eruditus est magicas artes. Caeteri consimiliter. Hieronymus, ut non audiat vocem murmurantium, nec incantantis incantationes callidas. Augustinus usus est alia editione, quia contextus ejus habet simul et interpretatio: Et medicamenti medicati a sapiente. Nam Graecus aliter legit φαρμακοῦτε φαρμακευομένη παρὰ σοφοῦ, id est incantata a venefico sapiente, et venefici, quae incantatur a sapiente.
VERS. 7.-- Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. Sic Hieronymus et Nebiensis, dissolvantur quasi aquae quae defluunt. In Hebr pro eo quod est decurrens sunt duae particulae IITHHALCU LAMO, ad verbum ibunt sibi. Et certe LXX, et Hieronymus recte interpretati sunt. Alii aliud volunt. Munsterus, atque pertranseant in seipsis; Pratensis, velut aqua abeant sibi; Sanctes, ambulabunt sibiipsis; Pellicanus, abeant sibiipsis; Paraphrasis Campens. melius concordat cum LXX et Hieronymo, diffluant sicut aqua natura labiles. Videntur enim aliae translationes, nescio quid diversi sensus praetendere, ad verbum forsan hithpael aspicientes, quod juxta Eliam aliquando fictionem quamdam vel opinionem significat, id est qui sibi videatur recte ambulare.
Intendit arcum suum donec infirmentur. Consentit Hieronymus, intendit arcum suum donec conterantur, ut verbum intendit, respiciat Deum. Pratensis, Sanctes, Munsterus, Campens. vertunt pluralitive, et referunt ad sagittas, dirigent sagittas suas, sint ac si essent excisae, vel ac si confringantur; Munsterus, dum intendunt sagittas suas, exterminentur. Et hac ratione sensum convertunt; quod non possum satis mirari, cum manifestum sit in Hebr. voluminibus legi unice verbum intendit IIDOC. Si liceat ad hunc modum ludere in Scripturis, erunt tandem tot sensus quot capita. Quod nolim in cujusquam injuriam dici.
VERS. 8.-- Sicut cera quae fluit auferentur. Hieronymus, quasi vermis tabefactus pertranseant; Sanctes, sicut limax qui liquefit pergent; Pratensis, velut coclea quae liquefit perget; Munsterus, instar limacis defluentis quisque eorum abeat. Et item caeteri. Hebr. SCABELUL TEMES. Septuaginta verbi relinquentes corticem, attenderunt vigilanter quid per hanc similitudinem insinuaretur, nempe impiorum exterminium, quod per liquefactionem apposite significatur, et cujuslibet rei fuerit, seu vermis, sive cerae, aut id genus, nihil detrahitur sensui. Jamque saepius inculcatum est illud Hieronym. aut simile quidpiam. Dum interpretationis κακοζήλιαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus; et hanc esse relativam boni interpret., ut idioma alterius linguae, suae linguae exprimat proprietate. Hujus rei habes argumentum, I Reg. XXIV: Hebraei dicunt tegere pedes suos, et vertimus ad purgandum ventrem LAHASEC RAGLAU, ad tegendum pedes suos. Et, Judic. III, MESIC RAGLAU, tegens pedes suos. Editio nostra habet purgans alvum. Proinde dum non sit damnum in sensu, tropi Hebraici veniunt exponendi: licet oporteat discedere a sonis verborum.
Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Hieron. quasi abortivum mulieris. Consimiliter et caeteri, abortivum vel talpa, quae non vident solem. Et si eodem tendat sensus, nempe quod ubi ignis vindictae divinae, aut concupiscentiae ceciderit, impius ad nihilum redigitur. Tamen potest esse varia lectio in Hebraeo. Siquidem vocula Hebraica citra notulas punctorum potest legi NEPHEL, id est abortivum, vel NAPHAL, id est cecidit. Et ESCH simpliciter, id est ignis. Vel ESCHETII, hoc est mulier vel talpa.
VERS. 9.-- Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum. Omnes concordant praeter Sanctem et Munsterum, qui ita vertunt, priusquam sentiant lebetes vestri, vel ollae vestrae ignem rhamni. Hebr. SIROTECHEM anceps est.
Sicut viventes, sic in ira absorbet eos. Videtur satis intolerabile, quod Sanctes et Munsterus hic verterunt: ille, sicut caro cruda, sic ira ut turbo perdet eos; hic, sicut crudum quid, sic furor exagitat eum. Opinor, subaudierunt BASAR. Nam BASAR HAI est caro cruda recens. Quod quare fecerint non liquet. Credo si quidpiam simile reperirent in Septuaginta, quasi sacrilegii insimularent. Nihil enim adigebantur ex Hebraismo quantumlibet plano id facere. Unde Hieronymus vertit, quasi viventes, quasi in ira tempestas rapiet eos. Et ad eumdem modum caeteri, verbis paululum immutatis, perseverante sententia. Certum est Sanctem et Munsterum, ex Ra. Da. mutuasse.
VERS. 10.-- Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Hebr. PEAMAU, id est pedes suos, vel gressus. Sed PAAM, valde multiplex est. Significat autem interdum fortificare, ut Judic. XIII, ubi habemus, Spiritus Domini esse cum eo. Hebraei dicunt, ad roborandum eum LEPHAAMO. Porro fortitudo et opera in Scripturis, passim intelliguntur per manus.
Chapter 64 of 157