Psalmus LXII
Psalmus David Cum Esset In Deserto Idumaeae.
Deus, Deus meus. Titulus: Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae. Sicut legitur in libro Regum David fugiens a facie Saul abscondit se in deserto Idumaeorum, de quo non agit psalmus, sed de significato. [Alcuin., Aug., Cassiod.] Per David enim intelligitur Ecclesia, quae ariditate saeculi, velut in deserto sitit, et misericordiam a Deo piis precibus expetit, donec aeterna capiat, docens nos suo exemplo bene conversari in medio hujus pravae et perversae nationis. Et est sensus: Psalmus iste attribuitur David, id est Ecclesiae, quae hic loquitur. Psalmus dico habitus de hoc quod sustinuit, cum esset in deserto Idumaeae, id est in deserto hujus saeculi, ubi sunt. Et accipitur psalmus iste ex persona capitis et membrorum. Vox enim ipsius nostra est, et nostra ipsius. Intentio monet recte conversari in medio pravae nationis. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo, dicit Ecclesia quomodo se habeat in deserto hujus saeculi, scilicet sponsa Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Secundo exponit bona malaque utriusque partis, ibi, sic memor fui. Ecclesia ergo necessitatibus hujus vitae aestuans ait: O
VERS. 1.-- « Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. »
Deus, [Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] communis omnium per potentiam, qui es Deus meus quodam modo specialiori, scilicet per cultum et sanctum desiderium. Vide affectum piae deprecationis, per hanc geminationem, vigilo ad te de luce, vel diluculo, alia littera, id est matutinali hora ad litteram, quando resurrexit Christus, scilicet ut tunc eum laudet Ecclesia, quando exemplo suae resurrectionis eam ad resurgendum animavit. Inde est quod psalmus iste in matutinis laudibus cantatur. Vel ita secundum moralem sensum, ubi per lucem lux gratiae intelligitur, quae nos vigilare facit ad Deum. Alius enim vigilat ad Deum, scilicet qui vere Dei memor est; alius dormit ad Deum, scilicet qui Deum obliviscitur; alius dormit mundo, vel ad mundum, dum mundi obliviscitur; alius vigilat ad mundum amans ipsum. Ideo dicit iste, vigilo ad te, dum scilicet mundo dormio, non amans quae mundi sunt, sed te solum desiderans. Econtra ad Deum dormit, qui Deum obliviscitur, terrenis deditus. Vigilo dico, et hoc, de luce, quia suboritur mihi lux gratiae. Non enim vigilares, nisi lux oriretur quae te excitaret. Dico vigilo, ad te, et sitio anima et corpore. Et hoc est, et
VERS. 2.-- « Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea. »
Anima mea sitivit, [Aug.] Multis de causis, unum et beatum esse quod est in te, Alii alia desiderant, sed anima mea, non nisi ad te. Anima sitivit multis de causis, sed de pluribus sitivit caro. Et hoc est quam multipliciter, id est pro multiplici defectu, sitivit tibi, non alii rei, caro mea, quae plus eget. Patitur enim multos defectus, mutat etiam aetates, quae etiam resurrectionem sitit, quia et ei promittitur resurrectio quam desiderat, quomodo animae nostrae beatitudo. Vel de praesenti sic: quam multipliciter sitivit tibi pro praesentibus caro mea. Sitit enim et hic caro Domini, dum ab eo quaerit necessaria, hic; deinde subdit ubi sitiat.
VERS. 3.-- « In terra deserta, invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. »
In terra deserta. [Aug., Cassiod., Aug.] Hic sitiendum est. Hoc saeculum est desertum, hoc est Idumaea. Unde titulus agit, quod bene dicitur terra deserta, ubi scilicet nullus sanctorum habitat. Addit et invia, quia non est ibi via, unde exeas, et inaquosa, quia, dum moraris, non est ibi aqua. Malum est hoc desertum, horribile et timendum; sed tamen Deus hic fecit tibi viam, scilicet Christum, qui est via, veritas et vita (Joan. XIV), et misit aquam verbi sui, Spiritu sancto implens praedicatores, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV): sic in sancto. Quasi dicat: Sitivit anima mea et caro, et sic, tunc apparui tibi: in sancto desiderio, id est per sanctum desiderium. Nisi enim quis prius deficiat in malo, nunquam pervenit ad bonum, quod Deus est. Et apparui tibi, non dico, ut videres me, quia omnia vides; sed ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam, id est Christum. Quasi dicat: Vidisti me, ut viderem te. Nemo enim videt Deum, nisi prius Deus appareat, id est a Deo videatur. Sol enim luce sua facit nos videre, ita et Deus. Ergo in sancto desiderio appareamus Deo, ut ipse appareat nobis. Cui ergo non appareat Deus, sit in sancto desiderio; et apparebit ei Christi majestas et aequalitas, quam cum Patre habet, etsi homo fuit. Ideo haec omnia sic ago,
VERS. 4.-- « Quoniam melior est misericordia tua super vitas; labia mea laudabunt te. »
Quoniam melior est misericordia tua, [Aug., Alcuin., Aug.] id est vita gratiae, quae per misericordiam non per merita datur super vitas humanas, etsi longae et prosperae sint: quae multae sunt, ut vita militis, agricolae et caeterorum. Melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei laudem promittit, quasi dicat: quia misericordia tua est super vitas, ideo labia mea laudabunt te ad proximum, de quo etiam sollicitor. Nisi praeveniret me misericordia tua, non possem laudare te. Et sic labiis laudo.
VERS. 5.-- « Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas. »
Sic etiam benedicam te jam in vita mea, [Aug., Cassiod., Alcuin,] scilicet quam mihi donasti. Non in illa quam mihi elegi. Vel ita: Quia misericordia tua est super vitas, sic, id est ideo benedicam te in vita mea, id est bene vivendo. Vel ita, per misericordiam tuam laudabo te, et, sicut dedisti mihi per misericordiam laudare te, sic benedicam te in vita mea, id est misericordiae tuae tribuam vitam meam, in qua te laudabo. Et in nomine tuo, id est ad honorem tuum levabo manus meas in precibus, ad litteram. Levabo, etiam in bona opera, ut Christus suas in cruce pro nobis levavit, ut manus nostrae, tam corporis quam bonae operationis, extendantur ad Deum. In nomine Dei nempe levat manus qui bonis operibus insistens tensis manibus in figura crucis Deum orat. Unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione sine ira et disceptatione (I Tim. II) . In hujus rei figuram praecessit 132 quod Moyses fecisse in Exodo legitur, qui, dum in oratione levaret manus ad Dominum, populus Dei vincebat Amalec; dum vero deponebat manus, superabatur Israel (Exod. XIII), quia, dum aliquis bona opera operatur pro coelestibus, vincit Amalec, id est daemonum turbam, sanguinem nostrae perditionis lingentem; dum autem deponit manus, id est pro terrenis operatur, vincitur ab Amalec.
VERS. 6.-- « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. »
Sicut adipe, etc. [Aug., Hier., Cassiod., Aug.] Hoc est quod petitur levatis in oratione manibus. Quasi dicat: Levabo manus, et hoc petam: Utinam anima mea repleatur sicut adipe et pinguedine. Haec ad litteram olim placebant Deo in sacrificiis. Adeps in intestinis, pinguedo est in carne. Sub horum velamine quaedam spiritualia optat. Per adipem enim intelligitur sapientia, quae in abscondito est, quae est pinguedo animae, sine qua anima macrescit, vel ita exilis est, ut in bonis operibus cito deficiat. Per pinguedinem intelligitur fortitudo spiritus, vel pia alacritas. Et ideo apposuit, sicut, non dixit simpliciter, adipe et pinguedine. [Cassiod., Aug., Hier., Gl. int., Aug.] Et est, anima mea repleatur sicut adipe et pinguedine, scilicet scientia et pia alacritate, vel fortitudine spiritus repleatur hic, ubi sitis est, et oratio levatis manibus; cum sitis transierit et oratio, tunc succedet laudatio. Unde subdit, et labiis. Quasi dicat: Dico impleatur anima, et sic laudabit te os meum labiis exsultationis, pro pura conscientia, cujus comes est exsultatio. Vel, secundum aliam litteram, et labiis exsultationis laudabo nomen tuum. Idem sensus. Sicca enim labia laudare non possunt. Vel ita, ut totum de futuro accipiatur, et accipitur pro eodem adeps et pinguedo, scilicet pro aeterna jucunditate. Et est, repleatur anima mea sicut adipe et pinguedine, id est, felici jucunditate, quae erit in aeterna saturitate; et tunc, labiis exsultationis laudabit nomen tuum.
PARS II. VERS. 7.-- « Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. »
Si memor. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Secunda pars, ubi exponuntur bona et mala utriusque partis, scilicet contra difficultates saeculi, quas hic patitur. Dicit securitatem suam esse ex Deo, in qua memor est ejus, memorans inimicos perituros, et regem cum sanctis laetaturum. Quasi dicat: Laudabit te os meum, quia et in stratu, et mane memor fui tui super stratum meum, id est in quiete prosperitatis, ne ipsa dissolveret, et faceret oblivisci Deum. Et si memor fui tui in quiete, tunc in matutinis quoque, id est bonis actibus, meditabor in te, scilicet, per mane actus accipiuntur, quia mane quisque incipit bene operari. Et bene ait, si in stratu, et in mane. Si enim non es memor in quiete nec in actione. Si vero in otio, tunc et in operatione. Ne in ea deficiat, ideo addit, ostendens quare non deficiat, et sit memor, quia fuisti adjutor meus. Nisi enim adjuvet Deus hic, bona implere non possumus. Vel ita juxta moralem sensum, et convenit in parte cum praecedenti sententia. Quasi dicat: Laudabo, si, id est quia memor fui tui super stratum meum. Per stratum in quo quiescimus prospera accipe, in quibus iste est memor Dei, quod vix homo facit. Et meditabor in te in matutinis, id est luce gratiae mihi illucescente. In nocte enim mala fiunt; sed Christo monstrante, tanquam in luce, bona debemus facere. Nemo autem in mane operatur, nisi qui in Christo operatur. Ergo in matutinis, id est in luce Christi, meditabor in te, ut supra dixit, de luce vigilo ad te, ut filius lucis, id est Christi, ad auctorem lucis vigilet, id est Deum. Ideo in te, quia fuisti adjutor meus, in periculis Idumaeae.
VERS. 8.-- « Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. »
Et si quid occurrerit exsultabo in bonis operibus, in velamento alarum tuarum, id est in protectione tua, quia pullus sum. Et ideo, si non protegis, milvus rapit. Ideo exsultabo, quia adhaesit charitate, anima mea post te, id est ita adhaesit tibi charitate, ut te prae se diligeret. [Alcuin.] Vel post te, scilicet ut sequatur te, nolens praeire, ut Petrus voluit (Matth. XVI). Ideo exsultabo, ideo adhaesit, quia me suscepit alis tegendum, a periculis dextera tua, id est propitiatio tua.
VERS. 9.-- « Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. »
Ipsi vero, [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] quasi notabiles, in vanum, quia evasi, quaesierunt animam meam. Vel hoc in persona totius Christi, id est capitis et corporis, dicitur. Quasi dicat: Ideo exsultabo, quia me totum Christum suscepit dextera tua, id est sapientia tua, verbum tuum. In Christo enim homine sapientia Dei est, et nos in illo sumus, et cum illo assumpti sed diverso modo: ille, per unionem personae; nos, per adoptionem. Et ideo, in vanum vero, id est in vanitate, quaesierunt animam meam, in qua omnes vivunt. Haec est anima Christi, quia nil fecerunt animae Deo connexae, quaerentes eam perdere. Ipsi, scilicet quilibet persecutores, et maxime Judaei in malitia notabiles, qui in capite et in apostolis, animam nostram quaesierunt. Et ideo introibunt, animo et desiderio, in inferiora terrae, id est in terrenitatem. [Cassiod., Aug., Hier., Aug.] Timuerunt enim perdere terram, et ideo occiderunt Jesum, et ierunt sub terram, quae eis proposita dominata est; non ad coelos vecti, a terra sorbentur. Malae cogitationes eorum, quia de terra sunt natae, in ima terrae, quasi in coenum vergunt. Et tamen accidit eis quod timuerunt, quia et post terram perdiderunt. Unde sequitur: Tradentur, etc., quia expugnati sunt ab hostibus. Vel, introibunt in inferiora terrae, id est in infernum, et propterea tradentur hic in manus gladii, id est potestatem Titi et Vespasiani, et partes vulpium erunt, id est principum saeculi, qui vulpibus comparantur, ut Dominus dicit de Herode: Dicite vulpi illi, etc. (Luc. XIII.) Partes horum inquam erunt Judaei, quia Christum regem noluerunt habere, dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX) . [Cassiod., Gl. int.] Agnum rejecerunt, vulpem tenuerunt. Vel per vulpes, dolosi intelliguntur. Partes ergo vulpium sunt, dum se dolosis prava voluntate conjungunt. Vel, partes vulpium, id est daemonum erunt.
VERS. 10.-- « Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo; quia obstructum est os loquentium iniqua. »
Rex vero, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est Christus, qui vere est rex quem rejecerunt Judaei, laetabitur, etsi visi sunt superasse, in Deo Patre. Unde: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV) . Et laudabuntur, id est laudabiles erunt, qui Christum non vulpem elegerunt, omnes qui jurant in eo, id est qui ei pollicentur, et vovent bonam vitam. Et nota quod ait, jurant in eo, non dicit per eum, ne per eum imperare videatur juramentum; sed ait, qui jurant in eo, promittendo ei obsequium. Post causam laetitiae subdit, quia obstructum est, vel oppilatum est, id est obstruetur in judicio, ubi omnis iniquitas victa obmutescet, os loquentium iniqua, id est, Judaeorum et paganorum, quia ipsi tunc destruentur, non Christiani. Nota quia in his duobus versibus confert bona et mala diversarum partium.
Collatio In Psalmum LXII: « Deus, Deus Meus, » Etc.
VERS. 1.-- Ad te de luce vigilo. Quare Nebiensis, Pratensis, Sanctes et interpretes pro Cajetano, simpliciter et nude dixerunt, quaeram te? cum SCIHAR, significet mane quaerere et Hieroymus ita reddidit, de luce consurgam ad te? Munsterus, quaeram te mane. Consimiliter Campensis et Pellicanus. Chaldaeus, Praeveniam in mane coram te. Translator ad Campensem, dixit, ad te maturo. Si odio lectionis Latinae fecerint (quod non credimus), ostenderet se habere speciem contradictionis.
VERS. 2.-- Quam multipliciter tibi caro mea. Est evidens interpretes accepisse CAMAH, ut sit dictio composita, id est quoties, sive multipliciter. Nam, si fuerit verbum CAMACH, id est concupivit, quomodo verterunt alii, concupiscit caro mea.
VERS. 3.-- « Sic in sancto apparui tibi. Hebr. HAZITICA, id est vidi te, sive contemplatus sum te. Sed minimo negotio conciliatur sensus. Et translator ad Campens. habet, perinde appareo coram te, videlicet in sacra aede.
VERS. 7.-- Sic memor fui tui, etc. Fortasse posset videri mendum esse, sic, pro si, quia Graece legitur εἰ. Et Sanctes, Nebiensis, Pellicanus et interpretes pro Cajetano vertunt, Si memor, aut si recordatus. Verum particula Hebraea , saepiuscule sonat vere et certe. Ergo et sic. Hinc Pratensis posuit certe memor; et Munsterus, annontui recordatus sum, per interrogationem, quae exigit responsionem confirmatoriam. Hieronym. neque si, neque sic vertit, sed simpliciter recordatus tui. Magister cum Augustino legit, si, ut tamen exponat per quia, non per conditionem. Et certe docet Budaeus in Commentariis Graecae linguae, quandoque εἰ accipi pro ὅὴ.
VERS. 9.-- « In vanum quaesierunt animam meam. LESCHOAH, id est, in desolationem, quod circumlocutione reddidit Hieronymus, quaesierunt interficere animam meam. Editio quidem nostra non negat quin perfidi quaesierunt animam ejus perdere, sed simul explicuit frustratos esse conatus eorum. Nec tamen vanitas illa incongrue notatur per dictionem Hebraicam. Nam quae major vastitas et desolatio, quam vanum aut vanitas?
Chapter 69 of 157