Skip to the text

Psalmus LXXIV

Psalmi Titulus: « In Finem Ne Disperdas Vel Corrumpas, Psalmus Cantici Asaph. »

Confitebimur tibi, Deus. [Aug., Alcuin., Cassiod.] Titulus: In finem ne disperdas vel corrumpas, psalmus cantici Asaph. Psalmus iste contra tumorem superbiae medicinam humilitatis apportat, in quo Christus ostenditur verus Deus, et verus homo, judex vivorum et mortuorum: ut Judaei credant, et non corrumpant fidem et spem suam in Christum; sed Dei promissionem certa fide exspectent. Et hoc dicit Asaph, id est fidelis Synagoga. [Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] Et est sensus: Psalmus iste, qui monet ad bene operandum est cantici, quia agit de remuneratione aeterna, qui est Asaph, id est fidelis Synagogae, hoc agit ne tu, o Judaee, vel quicunque corrumpas vel disperdas, id est ne violes spem, quae habetur in promissione Dei; sed sit tibi certa ejus promissio, et ut hoc facias, respice in finem, id est vide finem, ubi tu beatus eris; miseri vero qui hic rident. Et ideo quaecunque modo hic occurrunt prospera vel adversa despice, in sola promissione Dei gaude. Intentio: Monet hic psalmus, ne quis superbus de se praesumat, nec humilis de Deo desperet; quem et si affligitur, certa consolatur promissio. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo proponitur humilis, qui et alios invitat. Secundo terretur superbus judicio, quod effugi non potest, ibi, cum accepero tempus. Asaph ergo certus de promissis, sic incipit: O,

VERS. 1.-- « Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum. »

Deus, confitebimur peccata, [Aug.] jam humiles facti, non alii Deo, sed tibi non crudeli ultori, sed pio indultori. Haec confessio est evacuatio a malis. Omnia enim in confessione lavantur. Deinde repetit confitebimur. Repetitio confirmatio est, ne te poeniteat esse confessum. Unde in Evangelio Joan. Dominus geminat pro majori confirmatione: Amen, amen (Joan. I, et alib.) Et in Psalmis: Fiat, fiat, geminatur (Psal. LXXI, LXXXVIII). Et Joseph de somnio Pharaonis, qui vidit septem spicas plenas, et totidem steriles; et septem boves pingues, et totidem macilentos, dixit (Gen. XLI). Repetitio est confirmatio. Firmamentum enim sententiae esse in repetitione, ex multis Scripturarum locis docemur, ut praeostensum est: ad significationem veritatis sufficeret unum, ad significationem firmitatis accessit et alterum. Confitemini peccata, vel semel terreno judici mortem inducit. Sed Deo facta frequens confessio vitam parit; post confessionem sequitur invocatio. Unde subdit, Et invocabimus nomen tuum, post confessionem potest invocari Deus in hominem sic mundatum. Et sicut per confessionem evacuatur malis; sic per invocationem impletur bonis. Postea sequitur narratio. Unde subdit:

VERS. 2.-- « Narrabimus mirabilia tua. »

Narrabimus. [Aug., Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] De pleno ructavit iste, ut alii veniant, ut qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII), et cortina cortinam ducat (Exod. XXXVI), et fontes nostri deriventur foras (Prov. V). Mirabilia tua, haec est regula sanctae devotionis, quae hic insinuatur. Prius enim est confiteri peccata, per quod exinanimur malis; postea invocare Deum in auxilium, quo bonis implemur; tandem de pleno eructantes narrare possumus: a purgato enim invocatur Deus ut a suo. Indevotus vero, si eum vocat, judicium postulat. Si autem purgatus invocaverit, deinde poterit narrare: Alioquin dicitur ei, Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLVIII.) Inde etiam est quod locus orationis prius mundatur a sordibus; deinde cortinis ornatur, postea palliis variorum colorum decoratur (Exod. XXVI), ut nos qui sumus templum Dei sanctum, prius per confessionem purgemur a malis: postea per invocationem cortinis virtutum decoremur, inde variis coloribus operum bonorum in conspectu hominum ad gloriam Dei Patris niteamus. [Cassiod.] Pro hac autem perfecta religione mox meretur iste audiri. Dicit enim Christum respondere votis suis, in cujus Christi persona subditur:

PARS II. VERS. 2.-- « Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. »

Cum accepero [Cassiod., Alcuin., Aug., Gl. int., Aug.] Secunda pars, ubi terretur superbus judicio, quod effugi non potest, et ad eum revocandum columnae confirmantur, quem etiam Deus humiliat, hic vero humilem exaltat. Vel secundum aliam litteram, singulariter dicitur, Narrabo, quamvis pluraliter praemiserit: Confitebimur et invocabimus. Jam enim omnes sunt unus Christus, ex quo habetur invocatus. Loquitur autem Christus in persona capitis et membrorum. Quasi dicat: Ego, totus Christus, narrabo mirabilia tua, quae si quis non audit, ego, Christus, scilicet qui modo non videor, judicabo justitias, vel ego Christus, scilicet totus, judicabo, quia et sancti cum eo judicabunt, ante ergo judicandi precentur absolvi. Judicabo, cum accepero tempus judicandi. Modo enim tempus est docendi et misericordiae; sed postea erit tempus judicandi. Sed nunquid accepit Christus tempus? Nunquid accepit Filius Dei, Filius Dei non accepit tempus; sed filius hominis accepit tempus, idem tamen est et Filius Dei, per quem facti sumus, et filius hominis per quem refecti sumus. Accepit ergo tempus ut filius hominis, qui gubernat tempora ut Filius Dei. Accepit ergo Christus secundum hominem quod ipse Deus dat, ipse, scilicet potestatem judicium faciendi. Nam secundum quod Filius Dei, nunquam caruit potestate judicandi. Et ideo non accepit; sed secundum quod Filius hominis accepit. Totus ergo Christus in futuro judicabit. Unde Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX) . Ita in futuro, modo quid?

VERS. 3.-- « Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea; ego confirmavi 165 columnas ejus. »

Terra prius firma, modo liquefacta est, [Alcuin., Aug., Alcuin., Cassiod.,] id est a stabilitate virtutis et justitiae in diversas diffluit concupiscentias. Deinde exponit quam terram dixit. Et, pro id est, omnes qui habitant in ea; ipsa enim terra defluxit in habitantibus se, talem inveni terram. Sed ego non suppliciorum exactor, sed peccatorum donator, confirmavi columnas ejus quae in passione nutaverunt, id est apostolos, qui confirmati sunt in resurrectione. Vel ita: terra, prius vitiis constricta, liquefacta est, flante Spiritu sancto, ut germina virtutum emitteret. Et, pro id est, omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus. Haec non mutantur. Et per confirmatas columnas

VERS. 4.-- « Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu. »

Dixi iniquis, [Aug., Alcuin., Aug., Cassiod.] omnibus malis generaliter, hoc, Nolite inique agere. Jam ceciderant, jam defecerant, jam rei erant, jam defluxerant, et tamen dicit: Nolite inique agere, id est non perseveretis in malo, sed fugite ad medicum. Malum enim est peccare, pejus est perseverare, perniciosius est defendendo se in Deum culpam refundere. Unde subdit, et delinquentibus, id est peccata defendentibus, dixit: Nolite exaltare cornu, id est nolite inde superbire, apud vos exaltantes cornua ad excusationem. Quasi dicat: Si jam fecistis iniquitatem per cupiditatem, ne defendatis per elationem; si sani, non audistis. Vel jacentes surgite, non vos excusetis. Maximum est vitium excusationis. Nam quasi cornu erigit, qui per alios peccata sua nititur excusare, ut per diabolum, ut per alios suasores, vel per necessitatem stellarum. Sequitur: Et

VERS. 5.-- « Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitatem. »

Nolite extollere in altum cornu vestrum, [Aug., Cassiod., Alcuin.] id est contra Deum, ut facit ille qui contra Deum blasphema cogitatione remurmurat. Deinde exponit in re, quod dixerat, nolite loqui corde, etsi non lingua loquamini, adversus Deum iniquitatem. Quasi dicat: Deus nesciat haec, vel non curet, ut ille qui dicit se injuste pati, cum nequiores prosperi sint; quod est injustum facere Deum. Vel, nolite loqui adversus Deum iniquitatem, ut faciunt illi, qui non sua culpa, sed necessitate stellarum dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur; vel qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt. Cur haec non debetis facere? quia judex talis est, qui vitari non potest, quia ubique est, Deus enim est. Et hoc est: Ideo non faciatis hoc

VERS. 6.-- « Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est. »

Quia judex neque judicat ab oriente [Aug.,] quasi dicat, ut inde fugias in occidentem, neque judicat ab occidente, ut inde fugias in orientem. Quasi dicat: De nullo diviso loco judicat, quia non est localis. Nam ubique praesens ut Deus. Neque judicat a desertis montibus, ut inde fugias in medium populorum. Quare non? Quoniam Deus judex est. Si autem in aliquo loco esset, tunc Deus non esset. Vel, judex neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, id est a secretis locis, subaudi est absens. Quare? Quoniam Deus judex est, idem pene sensus cum priori. Vel secundum mysticum sensum: [Cassiod., Alcuin., Aug.] Oriens sunt boni, quibus oritur sol justitiae, scilicet homines claritate Dei conspicui; Occidens vero, sunt quibus occidit sol justitiae, id est mali. Deserti montes sunt falsi praedicatores, superbi haeretici, qui locum montium usurpant; sed a veritate Dei sunt deserti, quibus Deus praesens est, non tamen ita ut bonis quibus praesens est per gratiam, non modo per cognitionem. Et est cur non faciatis: Quia Deus, neque deest ab oriente, id est a bonis; neque ab occidente, id est a malis. Neque deest a desertis montibus, id est a falsis praedicatoribus: omnibus generibus hominum Deus praesens et cognitor est, quoniam Deus judex est etiam eorum quae sunt in corde. Et ipse qui talis est, superbos humiliat et humiles exaltat.

VERS. 7.-- « Hunc humiliat et hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. »

Hunc humiliat [Aug.], id est superbum Judaeum, ut Pharisaeum de justitia legis tumidum; et hunc, id est humilem gentilem, ut publicanum dicentem: Deus, propitius esto mihi, etc. (Luc. XVIII); exaltat, per quid? per legem quae est in manu Dei mediatoris (Gal. III), quae dicitur calix, quia inde potat animas fidelium. Et hoc est, Quia calix in manu Domini.

VERS. 8.-- « Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita, bibent ex eo omnes peccatores terrae. »

Et inclinavit ex hoc in hoc. [Aug.] Hucusque tenditur vis probationis, sed singula verba quid intelligentiae contineant, videamus. Calix est lex, et omnis scriptura Veteris Testamenti, ubi Novum absconditum est, quasi in faece corporalium figurarum, quae dicitur calix, quia inde inebriat Deus mentes credentium. Calix ergo vini meri, id est legis sincerae est, quantum ad praecepta moralia justa et bona, scilicet Deum unum adorabis, etc. Vel calix vini meri dicitur, quantum ad spiritualem intelligentiam, plenus misto, id est faece corporalium sacramentorum, quae remanent et resident apud Judaeos: et funditur inde omnis spiritualis intellectus et eliquatus est in humiles gentiles. Sed apud Judaeos faex figurae remansit, de qua Judaei infidi potati sunt. Et hoc est, Judaeum humiliat, et gentilem exaltat. Et hoc per legem, quia calix, id est lex et totum Vetus Testamentum est, in manu Domini, id est in potestate Christi mediatoris. Calix dico vini meri, propter sinceritatem moralium praeceptorum, et spiritualis sensus. Et ille calix plenus misto, id est faece corporalium sacramentorum. Et quid inde? Et inclinavit Dominus hunc calicem, id est legem. Ex hoc, id est a Judaeo, in hoc, vel in hunc, gentilem, in quem spiritualis intellectus eliquatus est. Et per hoc constat, quia illum humiliat, et hunc exaltat. Et licet inclinet, verumtamen faex ejus non est exinanita apud Judaeos, quia carnalia sacramenta apud Judaeos remanserunt; et bibent ex eo misto, id est de faece figurarum, omnes peccatores terrae, id est omnes Judaei infidi. Vel ex eo calice, id est bibent generaliter omnes peccatores terrae, id est superbi peccatores, et humiles peccatores. Judaei sunt superbi peccatores; gentes vero, humiles peccatores, quorum alii bibunt vinum calicis, scilicet humiles peccatores, alii faecem, scilicet superbi peccatores omnes bibent, sed seorsum.

VERS. 9.-- « Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob. »

Ego, [Aug., Cassiod.] Christus cum corpore meo, annuntiabo in saeculum, id est quandiu saeculum erit. Vel, gaudebo in saeculum, alia littera, de promissione futura, in finem saeculi, de qua dicitur in titulo: Ne corrumpas, etc. Vel ita, et convenit in parte cum priori sensu. Calix est lex, vinum merum coeleste mysterium, id est spiritualis sensus plenus, quia et si semper bibitur, nunquam expenditur, misto id est utroque Testamento, quia Vetus et Novum simul sunt. Unde Ezechiel: Vidi rotam in medio rotae (Ezech. I) . [Cassiod., Alcuin.] Judaei non mistum bibunt, quia Vetus sine Novo recipiunt, neque Manichaei, qui Novum recipiunt sine Veteri. Ex hoc in hoc, quia a Judaeis tulit, et conversis gentibus inclinavit. Verumtamen faex ejus. Faex non accipitur hic pro sordibus; sed ima et ultima vini significat, id est ultima et subtiliora legis, ad quae non potest perveniri hic. Et est, licet inclinet. Verumtamen faex ejus, quam inclinavit, non est exinanita, quia illa secretiora non penitus possunt capi. Unde si quid residuum fuerit, igne Spiritus sancti comburetis (Exod. XII), quia omnibus bibentibus plenitudo non deficit. Et bibent ex eo, calice pleno, omnes peccatores terrae, id est Judaei in fine conversi cum aliis bibent, utrumque Testamentum servantes, quando Abraham cum filio ad pueros cum asina exspectantes, immolato ariete revertetur (Gen. XXII). Vel ita hunc humiliat, et hunc exaltat: quod potest, quia calix, id est potestas et dispensatio judicandi. Calix dico, vini meri, id est justi judicii est, in manu Domini, [Alcuin.] id est Christi, plenus misto, id est misericordia et judicio, quia aliis mors per justitiam; aliis vita per misericordiam, quod mistum inclinat et propinat omnibus. Et hoc est: Et inclinat ex hoc in hoc, id est omnibus generaliter. Omnes enim sentient misericordiam et judicium. Et licet inclinet calicem istum, verumtamem faex ejus non est exinanita, id est poena bibentibus austera, non finietur malis, ex eo calice bibent faecem omnes peccatores terrae, non solum Judaei peccatores bibent. Ego autem cum meis, dicit Christus, annuntiabo, vel gaudebo, in saeculum, cantabo Deo Jacob.

VERS. 10.-- « Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi. »

Et omnia cornua peccatorum quae hic eriguntur, [Aug., Cassiod., Gl. int.] scilicet dignitates superborum, confringam, in fine, quae modo nolunt frangi, hoc est quod ante dixit, hunc humiliat, et cornua justi, quae non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, quae non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, quae sunt sublimitas justi, exaltabuntur in futuro, ubi superbus humiliabitur, et humilis exaltabitur, hoc est quod ante dixit, hunc exaltat.

Collatio In Psalmum LXXIV: « Confitebimur, » Etc.

VERS. 1, al. 2.--Invocabimus nomen tuum. QAROB SCEMECA propinquum nomen tuum, sive, ut traduxit Hier., juxta nomen tuum. Idem sibi vult. Nam, prope est Dominus invocantibus eum, psalm. CXLIV, quanquam sic velint accipi, ut semper sentiamus praesentiam Dei.

VERS. 2, al. 3.--Cum accepero tempus. MOED tempus transferunt, Hieron., Chaldaeus, Pellicanus, Sanctes et Campensis. Munsterus, Felinus, et interpretes pro Cajetano, coetum seu conventum; Pratensis, solemnitatem. Particula illa est iis omnibus communis. Verendum ne plures sibi sapiant.

VERS. 5, al. 6.--Nolite loqui adversus Deum iniquitatem. BATZAUAR ATHAQ. Hieron. pro adversus Deum iniquitatem vertit in cervice veteri. Sequuntur Pellicanus et Nebiensis. Pratensis, cum cervice elatum, ut elatum regatur a verbo loqui aut loquentes; Sanctes, collo pingui; Munsterus, collo praefracto. Prima particula, est, a TZOR, id est fortis, qui et ipse Deus, quomodo apparet LXX sumpsisse, cum etiam littera beth dictionibus praeposita significet interdum adversus. Deinde secunda particula, tum significavit rem duram gravem, tum antiquam, quae universa quadrant obstinationi accommodatae significata per cervicem et collum pingue.

VERS. 6, al. 7.--Neque a desertis montibus. Hier. Nebiensis, Pellicanus et translator ad Campensem stant a nobis. Caeteri vertunt exaltationem; Sanctes nec a deserto veniet exaltatio, ubi de suo ponit veniet. MIMMIBDAR HARIM, novissimum vocabulum si habeat he litteram substantialem quomodo acceperunt LXX et qui illos sequuntur, recte montes sonat. Alii vero ceperunt, ut sit addititia a radice , exaltavit vel exaltatus est.

VERS. 7, al. 8.--Calix in manu Domini vini meri plenus misto. Hier. ferme ad eumdem modum, calix in manu Domini, est vino meraco usque ad plenum mistus: Ita quoque Nebiensis. Alii quidam juxta verbum videntur dissonare, tamen sensum non variant, si oculatius perpendatur. Pratensis, calix in manu Domini rubefactus est, plenus mistione. Pellicanus, calix in manu, vinum efferbuit, implevit mistionem. Munsterus et Sanctes, vinum rubuit, sive rubescit, pleno misto aut mistura. HAMAR est rubuit quidem, quod hic legitur, sed inde ducitur HEMER, quod est vinum bonum, merum. Felinus autem mavult vinum turbidum, sed Chaldaïca translatio habet vinum purum.

166 VERS. 8, 9. Faex ejus non est exinanita. Septuaginta sensum de sensu eruerunt, qui clarius eminent, per id quod mox subtexitur, bibent omnes peccatores terrae, qui si semper bibant, consequens est, ut nunquam foeces calicis irae divinae evacuentur. Hoc dixerim, quod Hebraice videatur quasi contrarium, quum sine negatione scriptum sit iimtzu, id est, sugent, expriment, epotabunt, sic tamen ut nunquam non restet quidpiam exugendum. Pondus sententiae mire attenderunt Septuaginta.

Chapter 81 of 157