Psalmus LXXXI
Psalmi Titulus: « Psalmus Asaph. »
Deus stetit in Synagoga. Titulus: Psalmus Asaph, Psalmus iste est de duabus naturis in Christo, in quo Christus vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est Synagogae, quae et Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non agnovit. Unde et hic dicit: Deus stetit in Synagoga. Et est sensus: Psalmus iste sit Asaph, id est Synagogae, quae hic redarguitur, ut saltem nunc intelligat quod non ante. Intentio: Monet credere Christum verum Deum esse et verum hominem. Modus: Tripartius est. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios. Secundo monet intelligere Christum esse Deum, et si pauper sit et egenus, ibi, judicate, etc. Tertio dicit quid eis propositum fuerit, sed tamen perierunt, ibi, ego dixi. Prius ergo nuntians Deum, ait:
VERS. 1.-- « Deus stetit in Synagoga deorum: in medio autem deos dijudicat. »
Deus stetit. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Dei non est stare qui coelum et terram implet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed per hoc breviter Deum hominem indicat, ergo Deus factus homo stetit in Synagoga deorum, id est in populo Judaeorum, ubi Filius Dei, secundum quod homo stetit, qui fuit missus ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV). Spiritualis autem praesentia deitatis, quae ubique est, non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur, deos autem dicit, quos postea filios Excelsi dicit, ibi, ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. De quibus etiam per Isaiam Dominus dicit: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I) . Filii autem saepe dicuntur Judaei, non solum gratia Novi Testamenti, sed gratia Veteris, qua scilicet eos de Aegypto liberavit, et terram promissionis dedit. Non itaque Pater, non Spiritus sanctus, sed Filius corporaliter stetit in Synagoga Judaeorum. Sed cur ibi stetit? ecce deos dijudicat secundum quod Deus; stat homo, discernit Deus, id est non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam (II Tim. II; Rom. IX). Hoc autem facit stans 185 in medio. Unde in Evangelio Joannis: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis (Joan., I) . Unde et hic in sequenti dicitur: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III).
VERS. 2.-- « Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? »
Usquequo judicatis. [Aug.] Haec est vox discernentis. Quasi dicat: Misi legem et prophetas, et restitistis, vel interfecistis; sed usquequo haec? num usque ad adventum Filii? Misi utique prophetas, sed injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis. Sed cum haec agentibus, nec loqui dignum sit vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, id est vos qui eos, qui tunc tacuerunt, velut innocentes imitari voluistis. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Num et haeres occidendus est, qui pro vobis venit (Matth. XXI); qui propter vos sine patre esse voluit ut pupillus? (Joan. IV.) Qui propter vos esurivit et sitivit ut egenus? (Matth. IV.) Qui propter vos pauper factus est, cum esset dives? (II Cor. VIII.) [Haym., Gl. int.] Vel distingue inter judicantes et facies peccatorum sumentes. Nam per judicantes intelliguntur majores, qui inique judicant; sumentes facies, id est similitudines peccatorum sunt minores, qui consentiunt.
PARS II. Διάψαλμα. VERS. 3.-- « Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. »
Judicate. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi admonet intelligere Christum esse Deum, et si pauper fuerit et egenus, quod eos non fecisse dicit. Quasi dicat: Nolite judicare iniquitatem, vel consentire judicantibus, sed potius, judicate, hoc majoribus dicitur, egeno et pupillo, id est ad honorem ejus qui voluit esse sine patre propter vos, et justificate, id est justum praedicate Christum factum humilem et pauperem propter vos, non illos propter se superbos, et vos minores.
VERS. 4.-- « Eripite pauperem et egenum; de manu peccatoris liberate. »
Eripite pauperem et egenum; de manu peccatoris liberate. [Aug., Cassiod.] Hoc minoribus dicitur. Per quod ostendit nec illos fuisse immunes a scelere tanto qui permiserunt principibus Christum, cum pro multitudine timerentur, et possent illos a facto et se a consensu liberare. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit; sed
VERS. 5.-- « Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae. »
Nescierunt. [Aug., Haym., Aug., Cassiod.] Hoc omnibus convenit, praelatis et subditis. Si enim cognovissent, nec illi Dominum crucifigerent, nec isti Barabbam eligerent (I Cor. II). Neque intellexerunt, id est nec etiam scire curaverunt, quia in tenebris ambulant, id est excitati sunt, sed per hanc Israel caecitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terrae, id est plenitudo gentium ad fidem intrabit. Vel ita: illi nescierunt; tamen movebuntur, in passione Christi, omnia fundamenta terrae, quia in morte Domini terra mota est, et petrae scissae sunt (Matth. XXVII). Hic patet de quo ante dixerat: Hoc enim signum in crucifixione Christi contigit. Vel fundamenta terrae, id est terreni spiritualiter moti sunt, illo tempore viso tanto miraculo, ut centurio qui dixit: Vere Filius Dei erat iste (ibid.) . Vel, fundamenta terrae, id est felices copia terrenorum, super quos aedificantur terreni sicut boni super apostolos, qui dicuntur fundamenta coeli, movebuntur, vel admirando coli pauperem mortuum, vel eum contemptis terrenis sectando, addit, omnia, quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenae autem felicitatis regnum est superbia: contra quam venit Christus humilis, exprobrans eis quos vult altos facere per humilitatem his verbis:
PARS III. VERS. 6.-- « Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
Ego dixi. [Cassiod., Alcuin., Rem.] Tertia pars, ubi dicit quid eis propositum fuit, sed perierunt. Quasi dicat: Nescierunt neque intellexerunt, tamen ego dixi, vos boni estis dii per adoptionem gratiae, et filii Excelsi, id est haeredes Dei, omnes, id est cujuscunque conditionis. [Haym., Cassiod., Aug.] Has enim promissiones omnes accipiunt, qui mandata custodiunt, scilicet ut sint filii Dei; hoc enim ad justos dicitur, qui praedestinati sunt ad vitam.
VERS. 7.-- « Vos autem sicut homines moriemini; et sicut unus de principibus cadetis. »
Vos autem mali, moriemini sicut homines, [Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] id est sicut peccatores, qui non sunt redempti. Hoc enim ad iniquos dicitur. Et cadetis, non extollemini ad coelum, sicut unus de principibus, id est per elationem animi cadetis, sicut diabolus; turba autem daemonum quae cecidit. Dicitur unus, quia in superbia similis. Vel ita: Vos autem mali moriemini per infirmitatem carnis, sicut homines, et cadetis, per superbiam; sicut unus de principibus, id est diabolus. Quasi dicat: Cum cito sicut homines sitis morituri, non tamen corrigimini; sed ut diabolus, qui in carne non moritur, extollimini ut cadatis, quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriae Christi, et viluit eis humilitas crucis. Vel omnibus generaliter dicit: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes, id est omnibus promisit coelestia. [Hier., Haym., Aug.] Deinde loquitur ad malos, discernens inter majores et minores, et primum ad minores dicit: Vos autem moriemini sicut homines; primi homines Adam, scilicet et Eva, qui suasione diaboli peccaverunt. Et, vos majores, cadetis, sicut unus de principibus, id est sicut diabolus, qui per superbiam peccavit, proinde ut hoc vitium sanaretur, ex persona Prophetae subditur:
VERS. 8.-- « Exsurge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. »
Exsurge. [Aug., Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Vos cadetis, sed, tu Deus, exsurge, a mortuis, et judica, id est damna, terram quae tumuit te crucifigens, id est damna istos, quoniam, his repulsis, tu haereditabis in omnibus gentibus id est omnes gentes erunt tua haereditas. Vel, judica terram, id est mundum, quod potes, quia tuus est. Et hoc est quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Vel secundum aliam litteram: [Aug.] Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus. Quid disperdes in gentibus? terram ipsam, id est eos qui terrena sapiunt, vel conterendo eos penitus, et ab haereditate exterminando, vel affectum terrenae cupiditatis et elationis absumendo in eis. Quod in bona accipitur, secundum quem intellectum etiam dicitur: Tu haereditabis in omnibus gentibus.
Collatio In Psalmum LXXXI: « Deus Stetit, » Etc.
VERS. 1.-- Deus stetit in synagoga deorum. Hoc in loco ausus est Faber affirmare LXX interpretes litteram corrupisse, ac exaggerando, impie eos tractat scribens fuisse illusos, et foede lapsos. Movetur leviter ad id sentiendum, nempe ex hoc quod EL singulariter dicitur, ubi legimus plurative deorum, et Hieronymus vertit, Deus stetit in coetu Dei. Cur ergo non eadem opera initium psalmi, translatum est sub plurali numero, dii steterunt, quando quidem habetur in Hebr. ELOHIM, numero multitudinis. Itaque sive enunties unice sive plurative, coetus Dei vel deorum, sunt sancti, qui ad Deum pertinent, vel principes qui auctoritate Dei potiuntur. Hic autem quando mox praemittebatur collectionis nomen synagoga, cur LXX interpretes vocantur in jus sub forma singulari multitudinem intelligentes? Unde plures qui Hebraïsmum probe callent nihil reformidant per pluralem numerum traducere. Hinc Sanctes dixit, in congregatione judicum, quam Munsterus interpretatur congregationem magnificam. Et editio ad Campensem, in coetu potentium. Consonat et paraphrasis, e regione. Chaldaeus paraphrastes, Deus deitatem suam posuit in congregationem justorum, qui potentes sunt in lege. Nec obstat quod Hieronymus verterit singulariter. Sic enim vertit ut talem versionem, suo loco approbet. In commentariis enim ubi versiculum repetiit, tale subjecit interpretamentum; Quia dii erant, propterea stabat eis Deus. Et paulo post: « Vide hominis dignitatem, Deus stetit in synagoga deorum. Largitur nobis nomen, ut largiatur et meritum. » De divo Augustino non est dubium quam late et erudite per pluralem numerum prosequatur.
Chapter 88 of 157