Psalmus LXXXII
Psalmi Titulus: « Canticum Asaph. »
Deus, quis similis. Titulus: Canticum Asaph. [Alcuin., Cassiod.] Agit in hoc psalmo de secundo adventu Christi ad judicium, ubi boni qui hic patiuntur, coronabuntur. Mali vero qui eos persequuntur, torquebuntur; per quod deterret iniquos a persecutione populi Dei, quem multis modis mali in praesenti affligunt, maxime tempore Antichristi. [Cassiod., Alcuin., Cassiod., Aug.] Et est sensus tituli; canticum istud, quod dicitur canticum, quia monet ad bonas actiones. Congrue utrumque jungit, quia in rebus actualibus est habenda contemplatio divina. Est Asaph, id est populi Dei, qui loquitur hic. Et quia Asaph proprie de Judaeis est, intelligitur hic prophetia fieri maxime contra Judaeos. Intentio: Malos dehortatur a persecutione bonorum, bonos vero monet ad patientiam; modus; Bipartitus est psalmus. Primo proposito timore futuri judicis describit malitiam inimicorum vel iniquorum. Secundo agit de vindicta inimicorum vel iniquorum, ibi, fac illis sicut Madian. Fidelis ergo Asaph praevidens Christum in majestate judicaturum, qui in humilitate judicatus est, ait: O
VERS. 1.-- « Deus, quis similis erit tibi: ne taceas, neque compescaris, Deus. »
Deus, Christe, [Aug.] etsi homo es, ut alii. Etsi judicatus cum iniquis latronibus deputaris. Quis erit similis tibi in forma servi? non dico in forma Dei, cum in claritate judicabis. Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullus hominem comparandum cogitavit. Et ita non esset magnum, si hoc ad divinitatem referretur. Sed hoc dicitur illi, qui formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus est et habitu inventus ut homo. Ideoque non ait: Quis similis est tibi? quod utique diceretur, si hoc ad divinitatem referretur, sed dicit: Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens quae tunc caeteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit. [Alcuin.] Vel potest hoc referri ad divinitatem, secundum quod dicit: O Deus, quis similis erit tibi, in potentia deitatis? Christum enim quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem ne taceas. [August.] Quasi dicat: Et quia talis eris in futuro, ideo tunc, ne taceas, a poena, o Deus, qui primo tacuisti, quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, nec aperuit os suum (Isa LIII); neque compescaris, Deus, vel mitescas, ab incoepto, qui primo potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi, quam prius ostendisti, his qui te apprehendere quaerentes, retrorsum ad vocem tuam ceciderunt (Joan. XVIII). Quomodo ergo teneretur atque pateretur, nisi seipse cohiberet atque compesceret, et quodammodo mitigaret?
VERS. 2.-- « Quoniam ecce inimici tui sonuerunt; et qui oderunt te extulerunt caput. »
Quoniam ecce. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Duobus praedictis duo reddit, agens de persecutione quae erit tempore Antichristi. Quasi dicat: Ideo ne taceas, quoniam ecce inimici tui, id est Antichristi membra sonuerunt contradicendo. Novissima tempora Antichristi designat, quando haec quae modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent. Quae vox quia irrationabilis erit, magis sonitus quam 186 locutio dicitur, et qui oderunt te. Quasi dicat: Ideo ne compescaris, et, id est quia, qui oderunt te jam diu, non noviter extulerunt caput, id est tunc levabunt caput, non capita. Sed illud caput quod extollitur supra omne quod colitur aut nominatur Deus (II Thess. II), id est Antichristum. Illi ergo qui oderunt, plures sunt; sed unum est caput eorum, scilicet Antichristus, quod ita elevatum est, ut Deus dicatur. Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. Unde subdit:
VERS. 3.-- « Super populum tuum malignaverunt consilium; et cogitaverunt adversus sanctos suos. »
Super populum tuum malignaverunt, [Aug., Cassiod.] vel ut quidam codices habent, astute cogitaverunt consilium, ad decipiendum, super populum tuum, irridenter haec dicit. Non enim nocere possunt populo Dei pro quo est Deus. Unde Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII.) Et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Non solum contra mediocres, sed etiam contra coelestes viros.
VERS. 4.-- « Dixerunt: Venite et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra. »
Dixerunt. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Ecce consilium quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit, dixerunt etiam: Venite, quaerentes in hoc sibi socios, et disperdamus eos de gente. Singulariter dicit, quia omnes Christiani sunt una gens, cum ex uno fonte baptismi nati sunt. Vel de gente singulariter dicit, per gentes omnes bonos significans, quos omnes Antichristus vocat unam gentem, propter unam voluntatem. [Cassiod., Aug.] Vel secundum aliam litteram: Disperdamus eos de gentibus, scilicet ne sint inter gentes, id est tollamus eos de mundo. Ecce persecutio Antichristi, quae nomen Christianum quasi malum intendit funditus tollere. Et non memoretur ultra nomen veri Israel, id est eorum qui esse debent vere Israel.
VERS. 5.-- « Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversus te testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae. »
Quoniam cogitaverunt. [Gl. int., Aug., Alcuin.] Exponit qui sunt malignantes, vel quo studio malignaverunt; et primo quo studio, dicens, quoniam cogitaverunt unanimiter, id est cum studio, simul, id est omnes, et quasi possent te fortiores esse, disposuerunt adversus te, ut tu contra eos movearis, testamentum, id est pactum, scilicet placitum inter se, testamentum quippe in Scripturis, non solum illud dicitur, quod non valet nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum et placitum, quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt quod etiam inter vivos valeret, ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur. Ecce exposuit quo studio malignaverunt. Deinde ostendit qui sint malignantes, dicens: Tabernacula Idumaeorum. [Aug., Alcuin., Hier.] Incipit hic inimicos Christi commemorare, sub quibusdam nominibus gentium, quae mystice eis congruunt. Talibus enim nominibus, secundum interpretationes aptissime figurantur veritatis inimici. Per haec enim nomina Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur, quia sicut isti contra Israel, ita illi contra Christianos, tunc debellabunt. Et est, qui cogitaverunt et disposuerunt, ecce tabernacula, id est congregationes Idumaeorum; Idumaei dicti sunt ab Edom (Gen. XXV), qui est et Esau et Seyr dictus (Josue XXIV; Gen. XXXVI), Idumaei autem interpretantur terreni, vel sanguinei, quia terrena amant, et sanguinem sitiunt; et Ismaelitae qui dicuntur ab Ismaele filio Abrahae et Agar (Gen. XVI). Et interpretantur obedientes sibi; quasi dicat, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Et
VERS. 6.-- « Moab, et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum. »
Moab. [Aug., Hier., Aug., Gl. int., Alcuin.] Unde Moabitae dicuntur, quem Loth ebrius de majore filia sua genuit (Gen. XIX). Unde Moab interpretatur ex patre, quod in malo accipitur. Bonus quidem fuit pater, quo filia illicite usa est; sed sicut lex bona est si quis ea legitime utatur, non inceste. Per Moab ergo significantur gentes exleges, quae recedentes a Deo Patre, sunt ex patre diabolo (Joan. VIII). Et Agareni, qui dicuntur ab Agar (Gen. XVI), et interpretantur proselyti, id est advenae, vel alieni, per quos significantur falsi fratres, qui nomine tenus sunt in Ecclesia (Galat. II); qui non sunt cives, sed alieno animo subintrant explorare libertatem Ecclesiae, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal. Gebal interpretatur vallis vana. Ge [ γη] enim vallis, bal vana interpretatur, per quod significantur fallaciter humiles, id est hypocritae: [ Et Ammon ]. Ammon (Gen. XIX), Unde dicuntur Ammonitae, genuit Lot ebrius de filia sua minore; et interpretatur populus turbidus, vel populus moeroris, per quem significantur furiosi. Et Amalec (Gen. XXXVI) . Amalec fuit filius Eliphat primogeniti Esau, a quo dicuntur Amalecitae, contra quos pugnaverunt filii Israel, eosque Moyse levante manus superabant (Exod. XVII). [Hier., Aug., Haym., Aug.] Interpretatur autem Amalec populus lingens terram, per quem significantur cupidi et avari, amantes terrena. Alienigenae. Latinum nomen est, pro quo in Hebraeo habetur Philisthiim; licet ergo Latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen Hebraice dicuntur Philisthiim, id est cadentes potione, per quos significantur illi qui sunt ebrii luxuria saeculari. Et hi omnes disposuerunt testamentum cum habitantibus Tyrum, id est cum possidentibus terrena, circa quae angustiantur. Tyrus enim lingua Hebraea dicitur sor, et interpretatur tribulatio vel angustia, quod convenit inimicis populi Dei, secundum illud quod ait Apostolus: Tribulatio et angustia in omnem animam operantis malum (Rom. II) . Deinde quasi indicans causam quare sint inimici populi Dei, adjungit:
VERS. 7.-- « Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot. »
Etenim. [Hier., Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Cur isti sunt inimici populo Dei? Etenim, id est quia Assur venit cum illis. Assur, ad litteram, Nabuchodonosor rex Assyriorum, et interpretatur deprimens vel elatus, per quem significatur diabolus, qui operatur in malis, quorum princeps est, quos in profundum peccati deprimit. [Aug.] Et hi omnes, operante in se principe diabolo, facti sunt in adjutorium filiis Lot, id est adjuvant invisibiles hostes, qui per istos oppugnant populum Dei. Lot enim declinans interpretatur. [Hier., Aug.] Filii ergo Lot sunt angeli apostatae, qui sunt filii declinationis, quia a veritate declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Unde in Apocalypsi dicitur: Quia draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum (Apoc. XII) . De quibus Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ephes. VI) .
PARS II. VERS. 8.-- « Fac illis sicut Madian et Sisarae: sicut Jabin in torrente Cisson. »
Fac illis. [Cassiod., Aug., Haym., Aug.] Secunda pars, ubi agit de vindicta iniquorum, et est praedictio. Praedicit enim illis mala ventura, sub figura quorumdam nominum. Quasi dicat: Illi ita contra tuos faciunt. Vel, tu Domine, fac illis, praedicit, non maledicit, sicut fecisti Madian et Sisarae, et sicut Jabin in torrente Cisson. Hos omnes, ad litteram populus Dei, scilicet Israel, debellavit et vicit. Madian fuit filius Abrahae et Cethurae (Gen. XXV). Unde Madianitae fuerunt, qui filios Israel multoties afflixerunt, qui tandem clamantes ad Dominum omnes istos debellaverunt. In libro enim Judicum, cap. IV et VI, legitur quod cum Jabin rex Chanaan affligeret filios Israel, clamaverunt ad Dominum. Et tunc Delbora prophetissa quae judicabat Israel illo tempore, praecepit Barac filio Abinoen, ut assumeret decem millia pugnatorum secum, et iret contra Sisaran, qui erat dux exercitus Jabin, qui dixit se ire, si ipsa cum eo iret. Itaque ivit cum eo, Dominus autem exterruit exercitum Jabin, quem congregaverat Sisara ad torrentem Cisson, fugitque Sisara ad tentoria Jahel uxoris Aber Cynaei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Aber Cynaei, ubi cum absconditus dormisset, Jahel tulit clavum tabernaculi, percussumque eum cum malleo, defixit in cerebrum Sisarae usque ad terram, et ita mortuus est. Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat, egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram mortuum jacentem, et clavum in temporibus ejus infixum. Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan, coram filiis Israel, qui crescebant quotidie et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan donec delerent eum. Gedeon quoque nocte devicit Madianitas cum trecentis viris. Cumque illi fugerent, occurrerunt viri Ephraim, et apprehenderunt Oreb et Zeb principes Madianitarum, quos interfecerunt, eorumque capita ad Gedeon deportaverunt. Ipse quoque Gedeon interfecit postea Zebee et Salmana, principes Madian, turbato illorum exercitu, qui post longam fugam requiescebat securus. Ideo dicit. Fac illis sicut Madian et Sisarae, et sicut Jabin in torrente Cisson.
VERS. 9.-- « Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae. »
Disperierunt, ad litteram. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Hi omnes in torrente Cisson et in fonte Endor perierunt. Ergo sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari, facti sunt ut stercus terrae, dum cadavera eorum putrescerent. Haec omnibus communiter fac, sed specialiter.
VERS. 10.-- « Pone principes eorum, sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. »
Pone principes. [Cassiod., Hier., Aug., Haym.] Hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi. Vel juxta interpretationes nominum haec dici possunt. Madian interpretatur declinans judicium; Sisara exclusio gaudii; Jabin sapiens. De quo Apostolus: Ubi sapiens, ubi scriba? (I Cor. I.) Cisson ubi victi fuerunt, interpretatur duritia. Et est sensus: Fac illis sicut Madian et Sisarae, etc., scilicet utpote illis qui declinant judicium, se judicandos non putantes, et qui excludunt futurum gaudium, et qui sunt inflati sapientia carnis, quae inimica est Deo, quos obstinatae mentis duritia in perniciem trahit. Disperierunt in Endor. [Aug., Haym.] Endor ubi perierunt, interpretatur fons generationis, sed intelligitur carnalis generatio, cui dediti perierunt, non regenerati. Facti sunt ut stercus terrae, quia de eis nihil propagatur, nisi terrena fecunditas. Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana; Oreb interpretatur siccitas, Zeb lupus; Zebee, victima, lupi scilicet, non Dei; Salmana, umbra commotionis. Haec omnia contingunt malis, quos in bono vicit populis Dei. Et est, pone principes eorum sicut Oreb, utpote siccos a gratia Dei; et Zeb, id est rapaces; et Zebee, utpote eos qui sunt jam victima lupi, id est diaboli; et Salmana, id est instabiles, omni pravae suggestioni cedentes.
VERS. 11.-- « Omnes principes eorum qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. »
Omnes principes eorum, [Cassiod., Aug.] id est consiliorum auctores, ita pone ut dixi. Qui dixerunt. Ecce inanis sonitus, quo sonuerunt inimici tui. Quid dixerunt? Possideamus sanctuarium Dei. De quo Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III) . Hi sunt sancti haereditate ut cedant nobis subditi. Haereditatem Dei invadunt ut suam. Illi ita dixerunt, sed
VERS. 12.-- « Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. »
187 Deus meus, pone illos ut rotam, [Aug., Gl. int.] id est non sint stabiles, in eo quod cogitant. Vel sicut rota ab his quae retro sunt surgit et ante cadit, ita et ipsi ex his quae retro sunt, id est ex terrenis in quibus crescunt, exsultantur: quod vere est. Et animo cadant ab his quae ante sunt, id est ab aeternis, et pone illos sicut stipulam ante faciem venti, id est ante praesentiam tentationis, ut cedant omnibus motibus pravae suggestionis. [Aug., Cassiod., Aug.] Ventus pro tentatione ponitur, qua levia et inania corda puniuntur, et congrue levitas peccantium vento comparatur, qui huc et illuc volitat. Per has autem similitudines, praedicit multas eorum calamitates; levitatem vero peccantium, gravis cruciatus. Unde subdit:
VERS. 13.-- « Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes. »
VERS. 14.-- « Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos. »
Sicut ignis. [Haym., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: In praesenti haec mala sentient, in futuro autem ita persequeris eos in tempestate tua, id est judicio quod erit improvisum et grave; et in ira tua, id est in justitia ultimae vindictae turbabis eos sicut ignis qui comburit silvam. [Aug., Cassiod.] Malos dicit silvam, quia steriles sunt a justitia, et eosdem dicit montes, quia pleni sunt superbia, sicut flamma comburens montes. Ignis flammeus est puniens Deus. Congrue autem ignis et flamma in judicio esse dicuntur, quia tunc densae silvae peccatorum et montes superbiae cremabuntur.
VERS. 15.-- « Imple facies eorum ignominia; et quaerent nomen tuum, Domine. »
Imple facies, [Cassiod., Aug.] poenis pertinacium prophetatis. Orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed et culpatores, quos opprobrium saepe corrigit. Hoc bonum et optabile eis prophetatur; nec eis prophetaretur, nisi essent in ea societate inimicorum populi Dei etiam tales, quibus hoc ante ultimum judicium praestabitur, quia et nunc idem corpus inimicorum est, secundum invidentiam qua aemulantur populum Dei, et nunc idem corpus sonat et levat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine, et tamen inde aliqui convertuntur, pro quibus hic orat. Dicit autem eorum, quia adhuc unum corpus sunt cum malis. Et hoc est, imple facies eorum ignominia, [Gl. int., Alcuin.] id est fac eos sibi et aliis ignominiosos videri. Et sic quaerent nomen tuum, Domine. Nota quod melius est ruere ut poeniteant, quam sub specie religionis superbire. Unde propheta ait: Et tu filia Sion, usque ad Babylonem venies, ibique liberaberis (Mich. IV) .
VERS. 16.-- « Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi; et confundantur et pereant. »
Erubescant. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Hic agit de malis qui non convertentur. Quasi dicat: Dico quaerent nomen tuum. Quod si non fecerint, erubescant in futuro de malis quae fecerunt, et conturbentur de poenis quas patientur. Et hoc in saeculum saeculi, id est in aeternum. Illi autem qui quaerunt nomen Domini: et si modo pro peccatis erubescunt et turbantur, non tamen in aeternum confundentur. Rursus redit ad eos qui in praesenti confundentur, ne confundantur in aeternum. Quasi dicat: Illi turbentur in aeternum. Quaerentes autem nomen Domini, modo et confundantur de peccatis salubriter, et pereant in quantum mali sunt, ut fiant boni.
VERS. 17.-- « Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus Altissimus in omni terra. »
Et sic cognoscant quia nomen essentiale tibi Dominus est, [Aug., Alcuin.] quicunque enim alii nec vero nec suo nomine domini nuncupantur, quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati, nec domini sunt. Et sciant quia tu solus Altissimus in omni terra, vel super omnem terram. Vel de malis potest accipi, et confundantur. Quasi dicat: Mali turbentur in aeternum, et tunc confundantur ipsi mali anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter, et tunc cognoscant quod modo nolunt scire, scilicet quia nomen tibi Dominus est; non mutatur. Et quia, tu solus Altissimus es in omni terra, vel super omnem terram. [Aug., Cassiod.] etiam in coelo est ipse Altissimus, et super omne coelum. Sed hoc elegit quo prematur humana superbia. Desinit enim terra superbire, id est homo, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III) , cum scit Deum altum super omnem terram, id est cum scit nullum valere contra eos de quibus dicitur: Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII.) Notandum quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judaeorum frequenti voce ipsius Synagogae mollesceret, vel ipsi nomini cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in praedictis psalmis de Domini incarnatione, et de gentium fide, et de judicio, in quibus transgressio multiplex Judaeorum redarguit. Unde congrue dicitur, undecim sunt. Undenarius enim numerus est transgressionis, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit. Unde undecim erant vela capillatia in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt. Unde: Posuisti tenebras, et facta est nox (Psal. CIII) .
Collatio In Psalmum LXXXII: « Deus Quis Similis, » Etc.
VERS. 1.-- Quis similis tibi. Hieronymus, ne taceas tibi, et ferme sic caeteri. Munsterus dixit, non contineas te, ita tamen ut in scholio scribat proprie esse, ne taceas apud te; Pellicanus aliquanto secus, non est silentium meum ad te. Quod exponit, non dissimulo angorem meum. Hebr. AL DOMI. Verum secundum verbum, deducunt a verbo DAMAH, id est assimilatus est, vel tacuit. Deinde AL, ne, nec, vel non; ut sit, non est similis tibi. Interpretes ad epithasin, interrogative enuntiarunt.
VERS. 3.-- Adversus sanctos tuos. Hieronymus, adversus arcanum tuum. Caeteri, adversus absconditos tuos, vel quod a secretis tibi sunt. TZEPHUNECA. Recte sensum expresserunt LXX, vel quod ex scholio Munsteri arguitur in hunc locum. « Hoc est, inquit, qui a te in abscondito proteguntur. » Cui respondet Campensis: « Qui occulte protectioni tuae concrediti sunt, ii procul dubio sunt sancti, qui soli Deo in abscondito placere student. »
Chapter 89 of 157