Skip to the text

Psalmus LXXXIII

Psalmi Titulus: « In Finem Pro Torcularibus Filiis Core, Psalmus. »

Quam dilecta tabernacula. Titulus: In finem pro torcularibus filiis Core, psalmus. [Aug.] Nihil in hoc psalmo dicitur de visibilibus torcularibus. Unde constat alia esse torcularia spiritualia, quae nos hic intelligere voluit spiritus Dei, quapropter quod agatur in his torcularibus recordemur. Et hoc videamus quemadmodum spiritualiter agatur in Ecclesia. Uva ergo in vite, et oliva in arbore pendentes, libero fruuntur aere, nec illa est vinum, nec ista est oleum ante pressuram torcularis; sic illi quos praescivit Deus ante saecula fieri conformes imaginis filii sui (Rom. VIII), antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo deliciosa libertate; sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II) . Ecce torcular. Conteruntur enim pressura passionum, exuuntur tegumentis carnalium desideriorum, quasi in vinaciis; exuuntur veteri homine (Coloss. III), et ita in apothecam Dei defluunt. Et quia haec fiunt in Ecclesiis, ideo torcularia dicuntur Ecclesiae praesentis temporis. Sed qui sunt in his torcularibus? filii Core, id est filii Calvi, scilicet Christi. Calvus namque Elisaeus irrisus a pueris clamantibus: Ascende calve, ascende, calve (IV Reg. II) , figura fuit Christi, qui in Calvaria crucifixus est (Joan. XIX). Ideo autem hic Christianus premitur, ut quaerat quietem quae non est hic. Et sit eis Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, confidens in incerto divitiarum (I Tim. VI), incumbit in baculum arundinis, qui facile frangitur, et cadit incumbens. Noli ergo te credere, fragile enim est, et frangitur, et interimit te. Et est sensus tituli: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum proponitur, filiis Core, id est Christi in Calvaria crucifixi. Psalmus dico habitus pro torcularibus, id est agens de Ecclesiis, in quibus sunt pressurae tribulationum quae bene dicuntur torcularia, quia sicut fructus uvae vel olivae in torculari emanat, [Cassiod., Aug.] sic in pressuris Ecclesiarum merita sanctorum patent, quae in pace latebant. Licet ergo tribuletur Ecclesia, non frigescat Core filius. Et est psalmus iste secundus de charitate Dei. Intentio: Monet ad amorem aeternorum. Modus: Tripartitus est. Primo agit de inaestimabili desiderio aeternae domus. Secundo dicit quo auxilio ad domum Dei veniatur, ibi, beatus vir. Tertio orat et humiliat se pro impetratione, ibi, Domine, Deus virtutum. Iste ergo suspirans de torcularibus in aeterna tabernacula, cum admiratione ait, o

VERS. 1.-- « Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. »

Domine virtutum. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] In futuro sentit iste in iram Dei apparere potentiam. Ideo cum dicit, Domine virtutum, quam dilecta tabernacula tua sunt, quasi non potest dici quantum: de aeternis tabernaculis dicit, in quibus nulla est pressura. Et vere dilecta, quia anima mea concupiscit et deficit a se, scilicet a statu suo, tendens in atria Domini aeterna. Deficit anima tendens, in atria Domini, quasi uva pressa deficit in vinum. Ita iste in requiem coelestis apothecae, tendens desiderio et amore languet. Magna huic videtur esse tristitia, cum ait, concupiscit et deficit anima mea, quia non habet quod desiderat. Sed nunquid sine gaudio? Imo est et gaudium in spe, et ideo tolerat pressuram torcularis.

VERS. 2.-- « Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. »

Cor meum. [Cassiod., Hier., Aug., Haym., Aug.] id est ratio, et caro mea, edomita exsultaverunt, et si graventur, in Deum vivum, qui dat vivere, scilicet exsultaverunt hinc in illud aeternum. Unde exsultaverunt? ecce

VERS. 3.-- « Etenim passer invenit sibi domum; et turtur nidum ubi reponat pullos suos. »

Etenim, [Aug.] id est quia passer, id est ratio, invenit sibi, dum inquireret, domum non manufactam, modo exercet pennas in virtutibus hujus temporis, scilicet fide, spe et charitate, ut volet passer in domum, in qua permaneat. Nota quia duobus praedictis duo reddit. Dixerat enim exsultasse cor suum, et carnem, quibus reddit passerem et turturem. Cor enim est ut passer, caro, ut turtur, cui dat et pullos. Corde enim cogitamus Deum, quasi passer volet ad Dominum, carne agimus opera: Et turtur, id est caro casta, invenit sibi nidum ubi reponat pullos suos, id est opera. Quem nidum invenit?

VERS. 4.-- « Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. »

188 Altaria tua, Domine virtutum, [Cassiod., Aug., Haym.] id est coelestem patriam, ubi animae coelesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudet, et caro reponit opera sua. Rex meus qui regis, et Deus meus quia creasti. Vel aliter, de praesenti Ecclesia potest legi. Unde et benedicuntur tabernacula, quae proprie militantium sunt. Et est: Quam dilecta sunt tabernacula tua! Haec dicit de militia praesentis Ecclesiae, quae in terra peregrinatur. Domine virtutum, coelestium, id est angelorum. Hoc ideo dicit ut notet quod hic virtutes angelicas Deus mittit in auxilium. Vere dilecta, quia concupiscit et deficit anima mea, a se tendens in atria Domini, praesentis Ecclesiae. Ecce in hoc versu ostendit quanta sit militia, id est quam amabilis et amans. Vere concupiscit, [Cassiod., Aug.] quia cor meum, scilicet ratio, et caro mea edomita, exsultaverunt in Deum vivum, scilicet quia dat vivere: ideo exsultaverunt. Etenim, id est quia, passer invenit sibi domum, coelestis Ecclesiae. Congrua similitudo. Sicut enim passer deserit silvas, et inventa domo laetatur, ubi non timet insidias, ita anima laetatur, dum scit sibi sedem paratam in coelo. Et turtur, id est caro, invenit sibi nidum, qui est ad tempus; domus vero est in aeternum. Nidum ergo dicit fidem et conformitatem sacramentorum Ecclesiae, quem nidum quaerit turtur. Ubi reponat pullos suos. Non enim abjicit illos ubicunque, sed in nido Ecclesiae facit opera bona, pro quibus salvabitur: per quod differt ab aliis, qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, quia vestiunt nidos, et alia. Et haeretici faciunt multa, sed non in nido Ecclesiae, id est in fide et participatione sacramentorum, et ideo conculcantur, non servantur eis ad vitam. Haec caro est mulier, per quam seducitur passer, id est vir. Unde Apostolus: Adam non est seductus, scilicet prior, sed mulier seducta est (I Tim. II) ; postea enim consentit Adam mulieri. Ita nec modo potest aliqua mala suasio in te, nisi carnis tuae primo desiderium commoverit: cui postea, si mente consenseris, cecidit et passer. Si autem vincuntur desideria carnis, auferuntur arma concupiscentiae, et incipit turtur habere pullos suos. Unde idem Apostolus subdit: Salvabitur autem mulier per generationem filiorum (ibid.) , id est caro per generationem bonorum operum, si tamen illa fecerit in nido, id est si permanserit in fide Catholica, in societate ecclesiasticae unitatis. Praebet autem Deus unde fiat nidus. Induit enim se feno carnis, ut ad te veniret. In ista ergo fide pullos operum tuorum repone. [Haym., Aug., Haym., Aug.] In hoc versu ostendit quam secura sit militia. Deinde quasi quaesisses quem nidum invenit, subdit, altaria tua, id est ecclesiastica sacramenta, Deus virtutum, rex meus, qui regis, et Deus meus, qui creasti. Sed nidus iste est in peregrinatione, in pressura; in suspiriis, ubi iste positus jam praemeditatur gaudia futura, et suspirat in superna promissa, dicens:

VERS. 5.-- « Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. »

Beati qui habitant in domo tua [Aug.] coelesti, Domine, ubi non est timor. Hoc boni jam habent, scilicet quod habitant in domo tua. In saecula saeculorum laudabunt te hoc tibi agunt, hoc totum negotium est ibi sanctorum; non est ibi necessitas, quae est mater omnium humanarum actionum: qui facient ibi quidquam, ubi nulli indigent. Habent ergo et agunt unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus. [Alcuin.] In hoc versu ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.

PARS II. VERS. 6.-- « Beatus vir cujus est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit. »

Beatus vir. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quo auxilio, et cujus ope ad domum veniatur. Quasi dicat: Beati sunt qui habitant in domo tua, sed quomodo veniemus ad domum, cum corpus gravet volantem? auxilio tuo, et, beatus est ille, etc. Vel ita continua: Beati erunt in futuro, qui habitant. Et beatus est, modo etiam, vir cujus est auxilium abs te, contra labores hujus saeculi. Quid enim ei prodest? multum, quia disposuit ascensiones, id est gradus quibus ascendat, quia semper proficit, in corde suo. Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. Ubi disposuit? in valle lacrymarum, vel plorationis. Vallis lacrymarum est poenitentis humilitas. Ecce torcular. Dixit quid disposuit, scilicet ascensiones, et ubi, scilicet in corde, et in qua regione, scilicet in convalle plorationis. Ut quo ascendatur? ecce, ut ascendatur in loco, vel locum, quem posuit vel disposuit, Deus. Hic est locus qui non potest exponi, quem oculis non vidit, nec auris audivit (I Cor. IX), id est futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus, ut ad id per gradus perveniatur. Vel vallis lacrymarum est dejectio hujus saeculi, ubi flendum est, non ridendum. Et est, ubi disposuit? In valle lacrymarum, vel plorationis, [Hier., Alcuin., Aug.] id est in hac dejectione hujus saeculi. Hic enim ploratur ubi seminatur. Exponit quod dixerat, scilicet in loco quem posuit Deus hominibus, ut ibi flerent peccata sua. Et ipse homo posuit sibi illum locum quando peccavit. Unde autem est ploratio? quia lege nos afflixit; per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui; adveniente enim mandato, peccatum revixit (Rom. VII). Unde et gemimus sub peccato conclusi. Quomodo ergo veniemus in locum quem posuit? ope ejus. Et an auxiliabitur? utique.

VERS. 7.-- « Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion. »

Etenim, [Aug., Cassiod., Aug.] id est quia lator legis veteris, quae in quinque porticibus quinque librorum Mosi habebat multitudinem aegrorum, quos non curabat, dabit benedictionem (Joan. V) , evangelicae gratiae, quia post legem mortis veniet gratia justificans. Ecce Christus utriusque Testamenti auctor est, et quid praestat gratiae benedictio? Ecce per eam ibunt fideles de virtute in virtutem, donec videbitur Deus deorum in Sion, quia per gratiam multae virtutes dantur, de quibus omnibus venitur in Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I), ut illis virtutibus secundum has actiones finitis, videatur Christus in Sion, id est in plenitudine contemplationis, sicut est Deus apud Deum, Verbum apud Patrem (Joan. I), qui est Deus deorum, id est Christianorum. Cogitatione autem horum gaudiorum redit iste ad suspiria, videns adhuc ubi sit. Et dicit:

PARS III. VERS. 8.--Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. »

Domine Deus virtutum. [Alcuin., Cassiod., Gl. int., Aug.] Tertia pars, ubi orat et humiliat se pro impetratione. Quasi dicat: Videbitur Deus in Sion, et ut videam, o Domine Deus, dator illarum virtutum per quas ascenditur ad te videndum. Vel Deus coelestium virtutum, id est angelorum, quibus me sociari cupio, exaudi orationem meam, ut me illis socies, auribus percipe orationem meam, o Deus Jacob, ut in lucta me juves, sicut juvasti Jacob, quem fecisti Israel apparens ei, ex quo dictus est Israel (Gen. XXXII): sic fac et me Israel. Et, o

VERS. 9.-- « Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui. »

Deus Pater, Protector noster, [Haym., Hier., Aug.] umbra alarum tuarum, aspice, id est genus humanum protege. Vel hoc per ipsum Christum. Et respice in faciem Christi tui. Quasi dicat: Si non propter nos, saltem quia sumus conformes imaginis Filii tui, respice nos. Ipse enim loquitur in nobis. Unde Apostolus: An experimentum ejus quaeritis qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII) , et in vobis recipitur; sicut ipse ait: Qui vos recipit me recipit (Matth. X) . Vel ita: Per faciem innotescimus aliis. Respice ergo in faciem Christi tui, id est fac Christum innotescere omnibus, ut possimus ire de virtute in virtutem. Nam Christum ipse Pater semper respicit, quod non hic orat. Et est sensus: fac praesentia Incarnationis Christum gentibus respici. Ideo oro,

VERS. 10.-- « Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. »

Quia melior est dies una, [Cassiod., Aug.] immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies tertius, quem non urget crastinus, quae est in atriis tuis. Haec sunt illa ad quae suspirat, super millia dierum, quae desiderant homines, id est super infinitos dies praesentes, qui finem habent. Propter quod?

VERS. 11.-- « Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. »

Elegi, [Alcuin., Cassiod., Aug.] et si possem regnare, abjectus esse opinione hominum, in domo Dei, id est in Ecclesia, non extra limen, sed in ea. Ecce quam dulce est fasce torcularis premi. Vel, elegi abjectus esse, id est humilis in valle lacrymarum. Invenit iste humilitatem qua ascendat, in domo Dei mei, id est in infimo loco, unde vocetur superius (Luc. XIV), magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, id est quam esse potens inter peccatores, id est in gloria saeculi. Ideo in domo Dei malo esse, quam alibi quia in ea dat misericordiam qua justificat, postea veritatem promissi praemii. Et hoc est,

VERS. 12.-- « Quia misericordiam et veritatem diligit Deus; gratiam et gloriam dabit Dominus. »

Quia Deus diligit misericordiam, [Aug.] qua prius subvenit et indulget; Et veritatem qua postea coronat quam diligit, ut credenti daret quod promisit, diligit; Et dabit gratiam, hic. Unde Apostolus: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV) , et gloriam ibi, id est in futuro. Unde idem Apostolus: Superest mihi corona justitiae (II Tim. IV) . Sed quibus dabit? His qui ambulant in innocentia. Et hoc est:

VERS. 13.-- « Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia; Domine virtutum, beatus homo qui sperabit in te. »

Non privabit. [Aug.] Vel ita continua; Quia dabit, ideo, non privabit eos qui ambulant in innocentia bonis spiritualibus. Cur ergo pro bonis terrenis deseritur innocentia? Quid lucratur? quid damnificatur? Habet lucrum auri, perdidit innocentiam. Quid ergo restat nobis in tempore pressurae, ut illuc perveniamus? Sperare in Domino. Et hoc est quod dicit conversus ad Deum, quia non privabit. Ergo, o Domine virtutum, qui tanta facis, quae dici non possunt, beatus homo qui in te sperat, [Cassiod.] id est qui spem ponit in aeternis, non in occiduis. Paucis verbis omnia concludit.

Collatio In Psalmum LXXXIII: « Quam Dilecta, » Etc.

VERS. 3.-- Turtur nidum. Hebraismi professores vertunt hirundinem pro turture DEROR. Hieron. autem posuit avem generali nomine, qui etiam turturem in Commentariis interpretatur. Quod autem Faber probat magis hirundinem congruere, eo quod nidis faciendis circa templa est frequens, de quibus mentionem faciebat psalmus, frigidum est, quia si ob illam accommodationem dicendum fuit hirundo, ubi D. Augustinus altiorem invenit adaptionem in passere et turture, ea lege potius turtur locum habebit, si non aliud obstet. Unde Chaldaeus manifeste habet turtur. SCHAPHNINA.

VERS. 6.-- Ascensiones in corde suo. MESILLOTH interpretantur semitas. Paulo quidem distant ascensiones et semitae, quia tamen radix unde est illud vocabulum, significat elevare et exaltare, SALAL, cur non dicant interpretes ascensiones? Nec ab hoc abhorruerunt interpretes pro Cajetano, dicentes post Rab. Da. elevationes. Translator in Campensi, metaphoram accepit quam voluit, pro semitis ponens laudes, nam et exaltare dicitur laudare. Hinc Nebiensis dicit laudationes.

189 Disposuit in valle lacrymarum. Hinc exordiuntur alium versum Hebr.; et translatores dicunt, transeuntes per vallem fletus, ut referas ad semitas, si libeat ex superioribus, aut intelligas homines qui transeunt per vallem fletus. LXX sic acceperunt, ut illud transeuntes, pertineat ad ascensiones. Quod si ad verbum reddendum fuisset, subaudire oportebat relativum, cujus, ut sit: Beatus vir, cujus est auxilium abs te, et cujus ascensiones sunt in corde transeuntes, etc. Sensum autem eumdem expresserunt dicentes, disposuit ascensiones. Sed quod arguebam, fecit hic Munsterus, siquidem ita reddidit: Et in quorum cordibus sunt semitae, transeuntes, etc. Cum Hebr. legatur, MESILLOTH BILBABAM OBRE, semitae in corde eorum transeuntes.

In loco quem posuit. Hebr. aliter volunt, nempe fontem ponent eam, MAAIAN IESCHITHUHU. Sed cum testentur MAAIAN, significare interdum superficiem, praeter principalem significantiam, quae est oculi vel aspectus, non video cur perperam vertissent LXX locum, qui haud dubie est philosophis superficies. Quod vero tempus verbi est diversum cum numero, nihil officit, dum sensum teneamus. Non enim boni interpretes serviunt syllabis.

VERS. 7.-- Etenim benedictionem dabit legislator. Quia verbum ATAH, ex Thesauro Sanctis, potest esse tum transitivum, tum intransitivum. Ob id Hier. et plerique alii transferunt passive, benedictione seu benedictionibus amicietur doctor. Quod si transitive enunties, dicas benedictionem operiet, aut benedictione amiciet, ut subaudias, eos qui participare habent benedictionem. Sic autem dare benedictionem, eodem recidit. Longe lateque alium reddunt sensum Sanctes et Munsterus hoc pacto; Piscinas operiet, vel occupabit pluvia. Varietas perfecta est ex duobus vocabulis homonymis. Prius est BERACOTH, anceps est. Si quidem deflectas a BEREC, id est benedixit, recte habes benedictiones, alias notat piscinas et vinaria. Alterum vocabulum est MOREH, ambiguum ad legislatorem et pluviam. Illi fruantur suis rabinis Judaizantibus, nos interim proxime sequimur lectionem ecclesiasticam.

Ibunt de virtute in virtutem. Vocula hic posita in Hebr. est polysona, HAIIL. Primo significat virtutem, quomodo usurpant LXX, Hieronymus, Nebiensis, Pratensis, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, et paraphrasis Campensis; secundo significat exercitum, quamobrem vertit Sanctes, de exercitu in exercitum, et Munsterus, de caterva in catervam; tertio, divitias: ob idque translator ad Campensem reddidit de opulentia in opulentiam; quarto, murum. Exspectamus aliquem, qui post hos omnes vertat, de muro in murum. Denique secundum aliquos significat interdum fossam civitatis. Ergo surgat novus Hebraicator, et dicat, de fossa in fossam. Itaque nihil reportabimus, nisi confusionem et contentionem. Chaldaeus paraphrastes habet, a domo sanctuarii ad domum studiorum.

VERS. 11.-- Elegit abjectus esse in domo Dei mei. Consentit Hieronymus, Chaldaeus, Nebiensis, et Pellicanus. Aliter volunt caeteri, elegi sive malui limen tenere in domo Dei mei. HISTOPHEPH esto significet in limine manere. Certe nostri interpretes eleganter metaphoram explicuerunt; vilibus enim personis permittitur ad limen utrumque stare, interiora autem domus atque secretiora perlustrare simul et habitare non admittuntur nisi familiares et honorifici. Hunc tropum aliter expressit translator ad Campensem. Malo, inquit, ostiarius esse domui Dei mei.

VERS. 12.-- Quia misericordiam et veritatem diligit Deus. In Hebr. habetur KI SCHEMESES UMAGEN ADONAI ELOHIM, id est sol et scutum Dominus Deus. Vel me tacente, haec locutio metaphorica loquitur mysterium, quod sancte et erudite LXX aperuerunt, per solem nobis misericordiam insinuantes, juxta illud Lucae VI: Estote misericordes, sicut Pater vester coelestis misericors est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Scutum autem quid melius sonat quam Dei veritatem insuperabilem? « Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus (Psal. XC) .

VERS. 13.-- In innocentia. Posses suspicari non satis apte istud interpretes reddidisse propter verba Hieronymi in Commentario hujus loci. « Melius, inquit, habet in Hebr., in perfectione. Innocentia enim non est perfecta virtus, quoniam qui innocens est, nisi habeat prudentiam, non est perfectae consummataeque virtutis. Propterea dicit etiam in Evangelio: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbae (Matth. X, 16) . » Haec ille. Quae profecto non debent te movere, cum eamdem dictionem, vel similem ipse Hieronymus ex Hebraeo verterit innocentiam. Nempe, Job II, MAHAZIQ BETUMMATHO.

Chapter 90 of 157