Psalmus LXXXIV
Psalmi Titulus: « In Finem Filiis Core, Psalmus. »
Benedixisti, Domine. Titulus: In finem filiis Core, psalmus. [Cassiod., Alcuin., Aug., Alcuin.] Psalmus iste tertius est de primo adventu per quem fit benedictio omnium gentium, quae per peccatum Adae maledictioni subjacebant. Et est sensus: Psalmus iste, dirigens nos in finem, id est in Christum, per quem fit benedictio, filiis Core, id est nobis, certatur, agens de nova benedictione data per Christum. Intentio: [Alcuin.] Monet per fidem ad Christum accedere, ut habeatur benedictio. Modus: [Cassiod.] Tripartitus est psalmus. Primo agit de aversione iniquitatis. Secundo agit de aversione irae, ibi, mitigasti. Tertio dicit unde sit, et per quem fiat, et quae praestet, ibi, audiam quid loquatur. [Haym.] Maledictioni ergo Adae de qua dictum est: Maledicta terra in opere tuo (Gen. III) , opponens benedictionem Christi, ait, o
VERS. 1.-- « Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob. »
Domine benedixisti, [Haym., Aug.] olim quidem maledixeras; sed nunc benedixisti terram tuam secundum Christum, per quem fit benedictio; et per eum avertisti captivitatem quae erat sub diabolo, quia lex membrorum captivabat homines. Captivitatem dico Jacob, id est novi populi.
VERS. 2.-- « Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum. »
Remisisti. [Aug., Gl. int., Aug.] Nota quod futura dicit, ut praeterita sic avertit, quia dedit veniam. Et hoc est, iniquitatem plebis tuae, quae iniquitas tenebat hominem captivum, remisisti, ne regnet peccatum in hoc mortali corpore (Rom. VI). Operuisti per baptismum, ne videres, id est punires omnia peccata eorum.
PARS II. Διαψαλμα. VERS. 3.-- « Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae. »
Mitigasti. [Cassiod., Haym., Aug.] Secunda pars, ubi agit de aversione irae, id est poenae. Quasi dicat: Benedixisti, remisisti, et sic mitigasti omnem iram tuam quae est hic; avertisti, id est avertes nos penitus in judicio; ab ira indignationis tuae, id est quae venit ex indignatione tua, et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sint.
VERS. 4.-- « Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. »
Converte nos a vitiis, Deus salutaris noster. [Aug.] Quasi dicat: Quod dixi ut praeteritum, oro ut fiat: petit quod adhuc futurum sciebat. Prophetice ergo dixit ut praeterita. Hic autem orat ut vere futura, dicens: Converte et averte; quasi dicat: Dixi quasi facta, quia certissime video futura. Et quia nondum sunt, oro ut fiat. Converte nos a vitiis, Deus salutaris noster, et sic averte iram tuam a nobis.
VERS. 5.-- « Nunquid in aeternum irasceris nobis, aut extendes iram tuam a generatione in generationem. »
Nunquid enim in aeternum irasceris nobis. [Aug., Cassiod., Aug.] Ira Dei est omnis poena quam patimur, sicut dictum est Adam, quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et in sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III) . De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. Praevidet iste hanc poenam transituram. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV) , aut extendes iram tuam a generatione quae fuit ab Adam usque ad Christum in generationem quae est sub gratia baptismi tempore Filii. Non huic enim generationi reseratus est aditus regni coelorum, qui fuit occlusus veteri generationi. Vel prima generatio est praesens, quae carnaliter ex Adam nascitur, quae fuit mortalis de ira. Omnes enim traximus poenam ab eo et culpam. Ideo quidquid evenit ipsi Adam, secutum est et nos ut moreremur: omnes quippe in illo fuimus, quando peccavit. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt parentes, jam natis filiis. Ira ergo Dei est vindicta Dei, quam sentit prima generatio. Sed quia futurum erat ut regeneraremur, et credendo novi efficeremur, et in resurrectione omnis mortalitas absumeretur, et plena novitas repararetur. Erit in futuro altera generatio immortalis de misericordia Dei, in quam, non extendetur ira, sed nec hanc misericordiam mereremur conversi per nos ad Deum. Ipse enim convertit nos.
VERS. 6.-- « Deus tu conversus vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. »
Deus, tu conversus, vel convertens. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Non extendes iram tuam, sed potius, Deus, tu convertens, alia littera, vivificabis nos. Quasi dicat: Sicut est vivificatio a te, ita et conversio. Prius enim dat Deus votum conversionis, postea ad vitam ducit. Vel secundum litteram nostram, Deus tu conversus ab ira tua, in adventu Filii tui, vivificabis nos spe tanto tempore, antequam res habeatur; et tunc plebs tua laetabitur in te, quae prius in se male laetabatur. Male laetatur quis in alia re. Malo ergo suo laetabatur in se; bono suo laetabitur in te. Ut autem hoc fiat
VERS. 7.-- « Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis. »
Ostende nobis, Domine misericordiam tuam, [Cassiod., Alcuin.] id est Christum tuum corporaliter et spiritualiter. Et hoc orando praedixit Propheta antequam fierent, sed modo jam factum est ex parte. Sunt tamen multi qui nolunt sanari, ut spiritualiter videant misericordiam jam ostensam. Sed quomodo caeci videbunt etiam ostensam. Bene si velint, quia ipsa lux quae ostenditur eis est et salutare. Unde addit, et salutare tuum da nobis. Medicus homo caliganti lumen ostendit. Sed aliud est lumen, aliud est medicus; Christus et lux est, quae ostendit misericordiam, id est seipsum; et salutare, id est medicus, quia sanat oculos interiores ut videri possit ostensa misericordia, vel lux, quae est Christus. Ipse enim dixit: Qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum (Joan. XIV). Sed nonne illi videbant eum quibus loquebatur? Quomodo dicit: Ostendam meipsum illi? Sed caro carnem Christi videbat, divinitatem non videbat cor. Ad hoc autem caro carnem vidit, ut per fidem cor mundaretur, unde Deus. Unde dicitur: Fide mundans corda eorum (Act. XV) ; et illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V) . Christus autem dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse; et sic homo non superbit: et sic et homo Deo fruens laetatur in eo. Vel aliter petit ostendi iste sibi spiritualiter tantum Christum, cum ait: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Sciebat quidem Christum venturum, sed petit ut mundo corde intueamur, non oculis corporeis, ut et infideles. Judaei enim viderunt et crucifixerunt; et in futuro, salutare tuum da nobis, id est Christum amplectendum, 190 possidendum, ut non tollatur amplius a nobis, et legitur hoc partim de praesenti, partim de futuro
PARS III. VERS. 8.-- « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam. »
Audiam. [Cassiod., Alcuin., Gl., int.] Tertia pars, ubi dicit unde scit ista et per quem fiat quod precatur, et quae praestet ipse veniens. Quasi dicat: Unde hoc confidis quod precaris? quia audiam adversus a strepitu mundi qui inquietat foris quid loquatur in me interius Dominus Deus, [Aug., Cassiod., Gl. int.] scilicet Spiritus sanctus, quoniam loquetur pacem aeternam, cui nihil adversi est. Unde: Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII) . [Aug., Alcuin., Haym.] Ibi enim non est macula in luna. Ibi etiam non transibit Belial: quae pax non est hic. Vel loquitur pacem, id est Christum, id est pacem ad Deum et proximum per Christum in plebem suam Judaicam.
VERS. 9.-- « Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. »
Et super sanctos. Haec est sua plebs, et etiam in eos, vel super eos omnes, qui de omni gente convertuntur ad cor, quia ratione excesserant. Vel secundum aliam litteram, qui convertunt cor, [Aug.] ad ipsum, non ad alium, vel ad aliud.
VERS. 10.-- « Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. »
Verumtamen. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Pacem loquetur super omnes, tamen ex Sion species decoris ejus. Et hoc est: Verumtamen salutare ipsius Dei, id est Christus corporaliter erit prope timentes eum, id est Judaeos qui eum timebant. Ubique enim daemonia colebantur, timebantur. In gente autem Judaeorum Deus timebatur, Deus colebatur, licet pro terrenis. His prope erat, non gentibus, quae haec petebant a diabolo. Licet ergo generalis sit misericordia super omnes, tamen aliquid spirituale et proprium in gente Judaeorum factum est. Unde subdit: ut in terra nostra, in qua natus sum, dicit Propheta, inhabitet gloria. Ibi enim fuit primo templum, sacrificia Dei, ibi patriarchae, ibi Christus de eis natus, ibi apparuit Christus, ibi innumera fiunt mirabilia. Vel ita continua: [Alcuin.] licet super omnes loquatur pacem, verumtamen salutare ipsius, id est salvatio, quae per ipsum est, erit prope timentes eum, id est tantum his qui dum stant, videant ne cadant, talis utique, ut inhabitet gloria, immortalitatis, in terra nostra, id est in corpore nostro, modo mortali.
VERS. 10.-- « Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt. »
Misericordia et veritas. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Postquam dixit ex qua gente nasciturus sit Christus, addit, quae sit praestiturus. Quasi dicat: Christus est prope timentes se, et misericordia, quae est in Novo Testamento manifestata in gentibus quae longe erant, et veritas, id est impletio promissionum Veteris Testamenti, quae sunt impletae in Judaeis qui prope obviaverunt sibi, id est, convenerunt in Christo. Unde Apostolus ait: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis ad implendas promissiones Patris, gentes autem super misericordia honorare Deum (Rom. XV) . Et alibi: Evangelizavit pacem his qui erant longe et pacem his qui erant prope (Ephes. II) . Justitia et pax cum Deo osculatae sunt, [Aug., Alcuin.] id est conveniunt in hominibus. Amant enim se haec duo, ut qui facit justitiam inveniat pacem, et non aliter. Sed quomodo haec facta sunt? Ecce quomodo, et per quid?
VERS. 11.-- « Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. »
Veritas orta est de terra, et justitia de coelo coelorum prospexit, [Aug.], id est Christus de femina natus est ut justitia de coelo prospiceret, id est ut justificarentur a Deo homines. Sic enim veritas habet, quod pro justificandis offerret. Vel, veritas de terra orta est, id est confessio de homine peccatore nata est, ut se accuset, cinerem et terram se esse cognoscens, cui dictum est: Terra es et in terram ibis (Gen. III) . Et sic, justitia de coelo coelorum prospexit, sicut publicanus confitens rediit justificatus. Prospicit justitia de coelo, quasi dicat Deus, parcamus huic, quia non sibi parcit, ignoscamus huic, quia agnoscit peccatum suum. De coelo ergo justitia prospexit, id est a Domino Deo data est justificatio poenitenti, de coelo est justitia.
VERS. 12.-- « Etenim Dominus dabit benignitatem; et terra nostra dabit fructum suum. »
Etenim Dominus dabit benignitatem, [Aug.] vel suavitatem, id est affectum bonum, ut delectet bene agere quae non possumus aliter habere nisi det; et sic terra nostra dabit fructum suum, id est bona opera. Vere dabit benignitatem, quia
VERS. 13.-- « Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. »
Justitia ante eum ambulabit, [Alcuin., Aug., Hier.] id est accrescet, vel praecurret, ante eum, parans ei viam. Prima hominis justitia est ut puniat se malum, et faciat se bonum. Et haec est via Deo, ut veniat ad eum. Qui enim peccata sua odit, jam incipit esse similis Deo, qui ea odit. Fac ergo te similem Deo, et para ei viam in confessione peccatorum, unde Joannes ait: Parate viam Domino (Matth. III) , confitendo et poenitendo. Unde Isaias ait: Ejicite lapides de plateis (Isa. LVII) , id est peccata de cordibus vestris. Et ipse Dominus, veniens et visitans, ponet in via sic parata gressus suos. Impolluta namque via ejus est, et nos ergo ejicientes lapides, spinas et tribulos de cordibus nostris, paremus viam Domino, imponentes vestimenta nota nostra cum apostolis super asinam cui insedit salvator, atque cum turba sternentes viam vestimentis ramisque arborum et floribus atque cum eis clamemus: Hosanna filio David (Matth. XXI) .
Collatio In Psalmum LXXXIV: « Benedixisti, » Etc.
VERS. 1.-- Benedixisti, Domine, terram tuam. Hieronymus, placatus es, Domine, terrae tuae; Pratensis, dilexisti, Domine, terram tuam; Pellicanus, complacuit tibi, Domine, terra tua; Sanctes, complacuisti, Domine, terrae tuae; Munsterus, benignus factus es, Domine, erga terram tuam; interpretes pro Cajetano, voluisti, Domine, terram tuam; translator apud Campensem, propitius sis, Domine, terrae tuae; Paraphrasis, reconciliatus es, Domine, terram tuam; Chaldaeus et Nebiensis, voluntas tua, Deus, ad terram tuam. Quam recte Septuaginta reddiderunt verbum RATZITHA, ostendit Hieronymus ad Suniam et Fretellam, ubi etiam confitetur se Latinum fecisse quod habet Vulgata editio: « Benedixisti, Domine, terram tuam, pro eo quod est, benedixisti, in Graeco scriptum dicitis εὐδόκησας, et quaeritis quomodo hoc verbum exprimi debeat in Latino. Si contentiose verba scrutamur et syllabas, possumus dicere bene placuit, Domine, terra tua, et dum verba sequimur, sensus ordinem perdimus. Aut certe addendum est aliquid, ut eloquii ordo servetur; et dicendum, complacuit tibi, Domine, terra tua. Quod si fecerimus, rursum a nobis quaeretur quare addiderimus tibi, cum nec in Graeco sit, nec in Hebraeo. Eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, ut ubi non sit damnum in sensu, linguae in quam transferimus εὐφωνία et proprietas, et elegantia conservetur. » Haec sancti viri edissertio, multarum versionum κακοζήλιαν confutat.
VERS. 6.-- Deus tu conversus. Magister duplicem refert et exponit lectionem, convertens vel conversus. Active legit Augustinus, et psalmodia Romana, Hieronymus ac Nebiensis juxta Hebraeos revertens. Neoterici Hebraicantes reddunt per passivum nobiscum. Certe Hebraei dicunt TASCHUB nunc esse transitivum, nunc intransitivum. Graece habetur ἐπιτρέψας active quanquam in Matth. XIII. Inveniamus ἐπιτρέψωσι, id est convertantur, quod est ex Isa. cap. VI, nisi velis subaudire se, ut sit convertant se. Verum eadem opera poteris id facere in convertens.
VERS. 9.-- Et in eos qui convertuntur ad cor. Hieronymus et caeteri, ne revertantur aut convertantur ad stultitiam. Hic palam Septuaginta accepisse EL, loco AL, quae voculae citra punctorum scripturam nusquam distant. Prior sonat isti, altera ne vel non. Rursus diremerunt LECISLAH, in duas dictiones, videlicet LES, per beth, id est cor, et non per caph. In quorum elementorum commutationem, proclivior est transitus, ob propinquam cognationem. Et item SELAH, quod est diapsalma, in psalmis solet manere non versum, de quo nonnihil supra attigimus. Ob idque interpretes duntaxat verterunt priores particulas, relicto SELAH. Et ut clarius lector agnoscat utramque lectionem, utramque ducimus. Nunc sic habemus AL JASCHUBU LECISLAH. Septuaginta sic EL JASCHUBU LEB SELAH.
VERS. 11.-- Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Cur additum sit in Latino pronomen sibi explicuit Hieronymus ad Suniam et Fretellam. « Dicitis quod in Graeco sibi non habeatur ἔλεος καὶ ἀλήθεια συνήντησαν, id est misericordia et veritas concurrerunt, nec in Hebraeo habetur. Et apud Septuaginta obelo praenotatum est. Quae signa dum per scriptorum negligentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error oboritur. Si autem non fuerit additum sibi misericordia et veritas, non sibi, sed alii occurrisse credentur, nec justitia et pax sibi dedisse osculum, sed alteri. » Hactenus ille. Certe recentiores ferme omnes addiderunt sibi, cum simpliciter Hebr. habeatur NIPHGASCHU.
Chapter 91 of 157