Skip to the text

Psalmus LXXXV

Psalmi Titulus: « Oratio David. »

Inclina Domine, Titulus: Oratio David. [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Psalmus iste secundus est eorum qui nomine orationis intitulantur. In quo psalmo.

Christus Dei Filius et hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus, orat in forma servi, qui orat a nobis in forma Dei. Orat enim pro nobis et orat in nobis, et oratur a nobis: Orat enim pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Christi autem oratio fidelium est instructio, cujus omnis actio Christiani est lectio. Nostra autem oratio peccatorum est ablutio. Sic oravit Christus, sicut et crucem tulit, scilicet pro nostra, non pro sua necessitate, sicut et flevit Lazarum, [Cassiod., Aug.] ut doceret nos habere charitatem proximi, sicut et fugit, ut comprimeret audaciam stultae et inconsultae temeritatis. Et est sensus: Oratio ista attribuitur David, id est Christo toti. Hoc enim dicit Christus in nobis, et nos in illo, quia vox ista convenit capiti et corpori. Intentio: Monet ad orationem. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo orat ascendendo: inde concludit omnes gentes adoraturas. Secundo orat pro omnibus jam adorantibus, ibi, deduc me. Tertio orat pro se, faciens mentionem passionis et resurrectionis, ibi, Deus iniqui. Christus ergo in forma servi humiliter ad Patrem orans, ait: O

VERS. 1.--Inclina, Domine, aurem tuam, et « exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. »

Domine, [Aug., Cassiod.] qui altus es, inclina mihi infirmo aurem tuam, id est clementiam. Humili appropinquat Deus, non superbo. Et exaudi me, comple desideria mea. Ideo inclina, quoniam ego sum inops, ab alio non habens opem, et pauper per me. Tali inclinat Deus; diviti non inclinat.

VERS. 2.-- « Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

Custodi, [Aug.] quasi in hoc: Audi me, dicit Christus 191 adjuncta sibi voce corporis, custodi ab omnibus scandalis animam meam contra insidiatores, quoniam sanctus sum. Hoc proprie convenit Christo: Christus enim proprie sanctus est, scilicet sanctificans, sui etiam sunt sancti, scilicet sanctificati in baptismo juxta illud · Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levit. XIX) . Totus itaque Christus sanctus, et unus sanctus; sed aliter caput, aliter membra. Totus ergo Christus non incongrue dicit, quoniam ego sanctus sum. Non est autem hoc dicere superbia elati, sed confessio non ingrati. Deus meus, salvum fac, [Cassiod., Gl., int., Aug.] quia non ex homine salus, servum tuum non liberum suum, ut fuit Adam, sperantem in te, non est superbus sanctus.

VERS. 3.-- « Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. »

Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi, [Aug., Hier., Aug., Alcuin.] non una tantum, sed tota die, id est omni tempore. Laetifica animam servi tui, in passione tristem, quoniam levavi ipsam animam meam, quam affectus bonus levat. Affectus quippe gradus est; iter tuum voluntas tua est. Ascendis amando, descendis negligendo. Stans in terra, in coelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo corpus levatur mutatione loci; cor vero mutatione voluntatis. Quo levavi? [Ad te, Domine], ubi laetitia est in terra, amaritudo. Vide ascensum, scilicet qualiter orando ascendit: Prius dicitur pauper, inde sanctus, deinde sperans, postea clamans, tandem levatus ad Deum. Congrua est verborum collatio. Inclina pauperi, custodi sanctum, salva sperantem, miserere clamantis, laetifica levatum.

VERS. 4.-- « Quoniam tu, Domine, suavis et mitis; et multae misericordiae omnibus invocantibus te. »

Quoniam tu, Domine. [Aug.] Quasi dicat: Levavi animam, ideo quoniam, tu Domine, suavis es tuis, et ita potui animam levare. Et quia suavis es, ideo jucunda me affectum taedio mundanae amaritudinis, et mitis. His quos exspectat portans hominem, donec perficiat eum, quia ariolaret a se, nisi a Domino portaretur. Multa enim aguntur in corde humano, quibus male movetur. Quemadmodum implorationes impediuntur vanis cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum, ita ut loquatur ei orando. Quando enim oras, Deo loquereris. Quando legis, Deus loquitur tibi. Subrepentibus autem phantasmatibus malarum cogitationum quodammodo cor hominis fugit a se, nec invenit cancellos, quibus se includat, aut obices quibus retineat avolationes suas et vagos motus. Contra quod David dicit: Inveni cor meum ut orarem ad te (IV Reg. VII) . Quod solum audit Deus. Invenisse se dicit cor suum, quasi soleret ab eo fugere, [Alcuin., Aug.] et ille sequi quasi fugitivum quod invenit homo, quando morientibus muscis ejectis, quae perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X) totus affectus cordis ad orandum Deum colligitur. Portat autem Deus hominem et exspectat, dum vagatur multae misericordiae es, contra abundantem iniquitatem nostram, invocantibus te, non aliud a te, omnibus nullus excipitur, ideo

VERS. 5.-- « Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae. »

Auribus percipe orationem meam. [Aug., Cassiod.] Magnus orantis affectus hic ostenditur, id est non exeat de auribus tuis, fige illam ibi. Vide ordinem orationis, prius fuit ut vox supplicationis ascenderet, cum dixit: Inclina aurem; deinde rogatus, audiret cum dixit: Exaudi me; nunc vero addit dicens, auribus percipe orationem meam. Non transitorie petit suscipi, sed quasi in sinu Dei recondi, sicut per aures aliquid infigitur cordi. Unde subdit: Et intende voci deprecationis meae. Ut quasi intentus animus tuus aperiat tuum auditum meae deprecationi. Deinde causa audiendi supponitur:

VERS. 6.-- « In die tribulationis meae clamavi ad te; quia exaudisti me. »

Clamavi ad te in die tribulationis meae. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Quae tribulatio semper est in peregrinatione, donec Deus seipsum det vivendum. Vel, in die tribulationis, id est quando adversitas imminet, quando enixius clamabitur, supra dixit, clamavi tota die. Hic facit augmentum, quia magis in tribulatione clamatur. Deinde quare clamaverit, subdit, quia exaudisti me. Ideo se dicit clamasse, quia exauditus est cum clamor soleat praecedere exauditionem. Et est ista perversio congrua in sanctis, qui et ante clamorem et post exaudiuntur.

VERS. 7.-- « Non est similis tui in diis, Domine; et non est secundum opera tua. »

VERS. 8.-- « Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. »

Non est similis. [Aug., Haym., Cassiod., Aug.] Ordo: Et quia exaudisti, omnes gentes, quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, id est venient omnes a suo cultu ad cultum tuum. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit Deum. Nulla est autem quam non fecit Deus, quia fontem omnium gentium Adam et Evam fecit. Unde propagatae sunt omnes gentes, per haec verba annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est. Et nota quia, ut ait Scriptura, in lata gente gloria regis est; in diminutione populi est contristatio principis. Et glorificabunt nomen tuum, id est praedicabunt, quam nominabilis es. Vel secundum aliam litteram: Honorabuntur ex tuo nomine, ideo venient et glorificabunt, quia non est similis tui in diis, Domine; et non est secundum opera tua. Quocunque modo accipiantur dii, Non est qui similis sit tui, in essentia vel in operatione. Gentes ergo non invenientur in diis suis similem tibi in essentia, vel operatione. Deinde singula singulis reddit. Non est similis tibi,

VERS. 9.-- « Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. »

Quoniam magnus es tu, [Gl. int., Aug.] quod non alius. Non est secundum opera tua, et, id est quia, tu es faciens mirabilia, ergo tu es Deus solus, nullus alius. Vel secundum aliam litteram: Tu es Deus solus magnus. Hoc dicit contra futuros, qui se dicerent altos a se, non a Deo. Nam quid magnum dicitur Deo? Nihil. Sed quia futuri erant qui se dicerent magnos, et Deum facerent parvum, contra illos dicitur, Tu es Deus solus magnus.

PARS II. VERS. 10.-- « Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. »

Deduc me, Domine. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Secunda pars ubi orat pro omnibus jam adorantibus. Et loquitur in membris. Quasi dicat: Gentes venient: quod ut possint, o Domine, deduc me, non dico ad viam, quia non sum extra viam, sed jam positum in via tua deduc me, ne labar. Aliud est duci ad viam, aliud deduci in via: quod est adjuvari, ne in ea cadat. Ubique egent homines, sive sint in via, sive extra. Via autem Christus est qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV) . Unde subdit: Et ingrediar, vel ambulabo, id est proficiam ulterius te ducente in veritate tua, haec est via. Et inde Laetetur cor meum, ita tamen ut timeat nomen tuum. In timore mundano praecedit causa periculi, vel angustiae; sed in timore Dei, laetitia praecedit, utraque miscenda sunt ut sub spe timeamus, et sub timore laetemur. Timor enim est in jucunditate, nunc in futuro jucunditas sine timore erit, ubi erit plena securitas quae non modo est. [Alcuin.] Jucunditas modo trahit; timor a via recedere non sinit. Utraque ergo sunt habenda. Hae sunt duae molae, inter quas molitur Christianus, ut fiat panis Christi, scilicet spes et timor. Unde in Deuteronomio dictum est: Non accipias loco pignoris superiorem vel inferiorem molam (Deut. XXIV) . Superior mola, spes est; inferior mola, timor est. Non ergo haec sine illa accipienda. Qui enim sperat et non timet, negligens est. Qui autem timet et non sperat, depressus est.

VERS. 11.-- « Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum. »

Confitebor tibi, Domine Deus meus. [Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat: Deduc me, et deductus confitebor tibi in toto corde meo. Ille in toto corde confitetur, qui tota spem ponit in Domino. Et glorificabo cum sanctis nomen tuum in aeternum, id est in aeterna beatitudine.

VERS. 12.-- « Quia misericordia tua magna est super me; et eruisti animam meam ex inferno inferiori. »

Quia misericordia tua magna est, [Gl. int., Aug.] et hoc super me, juxta illud: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est (Jac. I) . Et est: Et in hoc magna misericordia est, quia eruisti animam meam ex inferno inferiori, per hoc quod dicit ex inferno inferiori intelligimus tanquam duo inferna esse, inferius et superius. Nam unde infernum inferius dicitur, nisi quia est infernum superius? Coelestis ergo est habitatio angelorum, ubi est vita ineffabilium gaudiorum. Ubi immortalitas et incorruptio superna est. Terrena vero habitatio, ubi est caro et sanguis, decessio et successio, mutabilitas et mortalitas. Infernus est ab hac terrena habitatione, id est ab inferno itur in infernum inferius, unde eruit Dominus animas misso Filio. Etenim propter ista duo inferna missus est Filius Dei, undique liberans: ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Vel fortassis, in ipso et aliqua pars impiorum inferior, unde dives qui torquebatur in inferno, levat oculos ad Abraham, qui cum aliis justis erat, quasi in ora et in limbo inferni, ubi visus est a divite qui erat in inferiori parte inferni (Luc. XVI), ad quam descendunt qui plurimum peccaverunt a qua liberatur, qui a peccatis liberatus illuc non mittitur. Hae autem sunt opiniones, non assertiones.

PARS III. VERS. 13.-- « Deus iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo. »

Deus iniqui. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Tertia pars, ubi idem pro se orat, facta hic mentione passionis suae et gloriae. Unde habent hi, pro quibus oravit, multam misericordiam, et eruuntur de inferno. Quasi dicat: Magna est misericordia tua, eruisti de inferno. Tamen, o Deus, iniqui, id est pervertentes legem tuam, scilicet Judaei, insurrexerunt super me, ut reum me dicerent. Vel, super me, totum Christum. Et synagoga potentium, id est congregationes superborum, quaesierunt animam meam dolosis consiliis. [Cassiod., Aug.] Deinde addit quod sceleratis mentibus semper provenit, dicens: Et non proposuerunt te in conspectu suo, id est non intellexerunt Deum, ut homini parcerent. Ipsi ita.

VERS. 14.-- « Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et verax. »

Et tu, Domine, miserator, [Cassiod.] actu, et misericors natura, patiens malos exspectans, et multae misericordiae conversis, et verax in promissis. Vel verax, id est meritis respondens.

VERS. 15.-- « Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. »

Respice in me [Cassiod., Aug., Gl. int.] homine et miserere mei mortalis et da imperium tuum, id est potestatem judicii, puero tuo, innocenti mihi Christo. Quasi dicat: Transeat tempus patientiae, veniat tempus judicii. Et salvum fac, id est suscita a morte, filium ancillae tuae, id est Mariae, quae dixit; Ecce ancilla Domini, etc. (Luc. I.) Potest etiam hoc de membris Christi dici, da imperium tuum puero tuo, 192 id est sanctis, quia non tantum Christus, sed etiam sancti sedebunt judices (Matth. I), qui sunt filii ancillae, id est Ecclesiae. Et salvum fac filium ancillae tuae, quasi quod dabis sanctis permaneat.

VERS. 16.-- « Fac mecum signum in bono, ut videant qui oderunt me, et confundantur; quoniam, tu Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. »

Fac signum resurrectionis, [Aug., Alcuin., Cassiod.] scilicet signum Jonae prophetae, quod jam in capite factum est (Matth. XII), fiet autem et in membris, id est fac insignem resurrectionem capitis et membrorum. Fac dico, et hoc mecum. Quasi dicat: Ego Deus, tecum facio. Nam Christus secundum quod Deus resuscitavit se hominem, fac autem signum, in bono vel nunc, id est ut aliis prosit. Resurrectio enim signum est in bono, per quam et virtus Dei declaratur, et spes credentium confirmatur. [Aug., Cassiod]. Et ideo fac ut Judaei qui oderunt me videant, hoc, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, in certamine, in his quae feci, et consolatus es me in tristitia quae hic est, in his quae passus sum; hoc videant, et confundantur in judicio perniciose, qui modo nolunt salubriter confundi.

Collatio In Psalmum LXXXV: « Inclina, Domine, » Etc.

VERS. 10.-- Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum. Hieronymus, unicum fac cor meum. Vel ut alii volunt unias cor meum IAHED. Haec autem unio, quidnam est praeter illam charitatis laetitiam, qua unice Deum amamus, et quae cor unum et animam unam facit omnium fidelium, in Domino gaudentium, ex plenitudine communis amoris.

VERS. 15.-- « Da imperium tuum puero tuo. Pro eo quod est, da imperium tuum, Hieronymus habet fortitudinem tuam, et sequuntur alii UZECA. Mire contendunt Faber et Caecus, ut deinceps non psallatur, da imperium, sed, da fortitudinem, quasi cantemus contra mentem Prophetae, qui hic introducit Christum, poscentem a Patre auxilium, contemplatione immensorum malorum quae imminebant, dicuntque quod oret Christus in humilitate, cui non congrueret hac ratione suprema regni potestas. Ergo Augustinus multo magis hallucinatus est, qui potestatem legit, sicut et psalmodia Romana, et tamen interpretatur de imperio. Quomodo da potestatem puero tuo? Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V) . Ille resurgens, et in terram ipse veniens judicaturus, ipse videbitur terribilis, qui visus est contemptibilis; demonstrabit potentiam, qui demonstravit patientiam. Et pleraque alia in eum sensum persequitur Augustinus.

Chapter 92 of 157