Skip to the text

Psalmus LXXXVII

« Psalmi Titulus Canticum Psalmi Filiis Core In Finem Pro Maeleth Ad Respondendum Intellectus Eman Israelitae Vel Ezraitae. »

Melius est Eman Ezraitae, nam Hebraice legitur , et quidam Graeci codices habebant Αἱθὰμ τῷ ὁρακλήτῃ, Alii, Αἰμὰν τῷ Ἰσραηλίτῃ. Priores sunt falsati a scriptore in duobus; secundi in uno, duntaxat quandoque et prosequitur enarratio Augustini posteriores.

Domine Deus salutis meae. Titulus: Canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth, ad respondendum intellectus Eman Israelitae, vel Ezraitae. [Aug., Hier., Aug.] Sicut saepe diximus canticum notat exsultationem mentis; psalmus, bonam operationem. Ideoque psalmi, qui haec duo in titulis habent de bona operatione et mentis jocundidate agunt, sicut iste psalmus. Filii autem Core, sicut supra diximus sunt filii crucis, filii passionis, de quo supra plene tractatum est, et quid sit, in finem, supra expositum est. Quod autem sequitur pro Maeleth ad respondendum, hoc inusitatum habet iste titulus. Maeleth autem interpretatur chorus, qui dicitur ad respondendum, ut canenti chorus consonando respondeat. Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos. Ita enim in hujus psalmi et aliorum cantu factum est ut praecinenti chorus responderet, quamvis alii alios titulos acceperint, sed hoc factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Tituli enim variantur pro levando fastidio, vel forsan pro alia non satis nota causa. In quo autem mysterio mihi dictum videatur, pro Maeleth, id est pro choro, ad respondendum, id est ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Hic passio Christi prophetatur, cui debemus imitando respondere sicut Petrus ait: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II) , hoc est respondere. Unde etiam Joannes ait: Sicut Christus pro nobis posuit animam suam, sic et nos debemus pro fratribus nostris animam ponere (I Joan. III). Hoc est quod ibi dicitur ad respondendum sed non prodest hoc, nisi fiat in choro, id est in concordia charitatis. Unde Apostolus: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nil mihi prodest (I Cor. XIII) . Eman interpretatur frater ejus. Fratres autem Christi hic sunt qui in cruce gloriantur, sicut Apostolus qui ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI) , qui sunt veri Israelitae, [Alc., Haym.] id est videntes Deum; vel Eman Ezraita dicitur, id est advena. Dicitur enim fuisse quidam orientalis. Et est sensus tituli: Canticum istud, quod dicitur canticum, [Aug.] quia laetus finis passionis hic ostenditur, Psalmi, quia hic agitur de bona operatione, canitur filiis Core, id est Christi, dirigens eos in finem coelestium coronarum. Ad quid cantatur eis? Ad respondendum Christo, id est ut ipsi respondeant, imitatione, vel gratiarum actione, Christo quasi praecentori, imitando vestigia passionis ejus, et hoc faciant pro Maeleth, id est in Maeleth, scilicet in choro, id est in concordia charitatis. Et hic est intellectus Eman Israelitae, [Haym., Aug., Cassiod.] id est, illorum qui sunt fratres Christi in cruce ejus gloriantes, et Deum videntes. Vel ad litteram, hic est intellectus Eman, id est illius hominis qui in choro respondente canentibus, hoc mysterium intellexit, Israel, vel Ezrael. Fuit enim Israelita, vel Ezraita, id est, advena, scilicet de orientalibus partibus. Intentione monet Christi passionem imitari. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo Christus in forma servi precatur auxilium, referens se contemptum ab inimicis. Secundo dicit quid amici ejus in passione fecerunt, ibi, longe fecisti, etc. Tertio ostendit quibus non prosint opera sua, ibi, nunquid mortuis facies. Quarto dicit quae in suis membris sustinet, ibi, et ego ad te. In forma ergo servi orans ad Patrem, ait: O

VERS. 1.-- « Domine Deus salutis meae, in die clamavi, et nocte coram te. »

Domine Deus, auctor salutis meae, [Cass., Aug.] quia totum est ab eo, ego clamavi coram te, ex forma servi hoc dicit in die et nocte, quia in laetis rebus et in adversis oravit Christus. Ideo

VERS. 2.-- « Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam. »

Oratio mea intret in conspectu tuo. [Aug., Cass.] Ingressus orationis est ejus acceptio. Deinde repetit dicens, inclina aurem tuam ad precem meam. Inclinatio auris Dei, misericors exauditio ejus est. Virtus magna purae orationis hic notatur, quae quasi persona quaedam ad Deum intrat, et mandatum peragit, quo caro pervenire nequit. Quare autem oret, subdit:

VERS. 3.-- « Quia repleta est malis anima mea; et vita mea inferno appropinquavit. »

Quia anima mea repleta est malis, [Aug.] non vitiis, sed doloribus, quibus anima carni compatitur. Non enim dolor corporis potest esse sine anima. Dolere autem anima etiam non dolente 194 corpore potest. Non ergo peccatis, sed humanis malis, id est doloribus, repleta fuit anima Christi. Hoc est quod ipse ait: Tristis est anima mea (Matth. XXVI) . Vel, anima mea repleta est, [Aug.] scilicet malis pereuntis populi, compatiendo, et vita mea appropinquavit in inferno, dum trador ad mortem. Hoc est quod in Evangelio dicit, usque ad mortem (ibid.) , quod enim ait, tristis est anima mea, hoc dictum est hic: repleta est malis anima mea. Et quod sequitur ibi, usque ad mortem, hoc dicitur hic: Et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem, ac mortem, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia; ut scilicet si cui suorum inter humanas tentationes tristari vel dolere contingeret, non ideo se a gratia Dei alienum putaret; et non esse haec peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tanquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus ex ipso capite suo addisceret.

VERS. 4.-- « Existimatus sum cum descendentibus in lacum; factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. »

Existimatus sum [Alcuin., Aug.]. Quasi dicat: Non solum gravia passus sum, sed et contumeliosa, quia existimatus sum cum descendentibus in lacum miseriae, vel inferni profunditatem, utique a nescientibus, quid facerent: qui sic putabant eum mori necessitate, ut alii homines moriuntur. Factus sum, id est, aestimatus sum, ab eisdem nescientibus, sicut homo simpliciter, sine adjutorio, cum tamen essem inter mortuos liber, id est, inter peccatores solus sine peccato, qui potest animam ponere et resumere (Joan. X). Item existimatus sum.

VERS. 5.-- « Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius; et ipsi de manu tua repulsi sunt. »

Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, [Aug.] quia et ipse vulneratus lancea, et sepulcro clausus fuit; sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc, alia littera, id est quorum tempus resurgendi nondum venit, in quo Christus a caeteris mortuis discernitur, qui et vulneratus et mortuus, in sepulcro positus est, sed die tertia evigilavit. Sed qui nesciebant quid faciebant, putaverunt illum similem aliis vulnere occisis, et dormientibus in sepulcro, quorum adhuc Deus non meminit. Et nota quod Scriptura consuevit mortuos dicere dormientes (1 Thess. IV; Joan. II), quia evigilaturos, id est resurrecturos vult intelligi, qui evigilabunt in resurrectione (Matth. XXV), et ipsi quibus ita factus sum, repulsi sunt, o Deus, de manu tua, id est adjutorio tuo privati sunt, qui me sine Dei adjutorio putaverunt. Non enim hoc refertur ad dormientes in sepulcro, quorum non meminit Deus adhuc, in quibus sunt justi: quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant, de his tamen dictum est: Justorum animae in manu Dei sunt. Vel, existimatus sum sicut vulnerati dormientes, [Hier.] id est flagitiosi. Dormientes in sepulcris, id est carnali voluptate sopiti, in stupris et obscenitatibus sepulti, de quibus Deus non excitat eos [Hier. et Aug.], quorum non est memor Deus. Amplius et ipsi, vel dormientes, vel illi quibus ita factus sum, de manu tua repulsi sunt.

VERS. 6.-- « Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis. »

Posuerunt me in lacu inferiori, [Aug., Cass., Aug., Alcuin.] id est in profundissima miseria saeculi, quia abjecta morte ablatus est, in tenebrosis, id est in tenebris oblivionis, quem scilicet nemo requiret, et in umbra mortis. Umbra mortis est locus malorum, quo puniuntur. Vel, posuerunt me, sua opinione, in lacu inferiori, vitiorum scilicet in tenebrosis, et in umbra mortis, id est in morte impietatis, vel posuerunt me in rei veritate, in lacu inferiori, id est in lacu inferni, scilicet in tenebrosis et in umbra mortis,

VERS. 7.-- « Super me confirmatus est furor tuus; et omnes fluctus tuos induxisti super me. »

Furor tuus vel ira tua, vel indignatio tua, o Deus, confirmatus est super me, ut illi irati sunt cum viderent eum turpi morte mori. Putabant enim quod ira Dei perisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi. Et omnes fluctus tuos, vel suspensiones tuas, id est passiones induxisti super me. In alio psalmo dicit, Transierunt super me (Psal. XLI) . Hic autem dicit, induxisti super me, significans quod omnia quae de passione ejus prophetata sunt evenerunt.

PARS. II. VERS. 8.-- « Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. »

Longe fecisti. Secunda pars ubi dicit quid amici ejus in passione fecerint. Quasi dicat: Induxisti haec super me, et tunc fecisti nomen tuum quibus ego notus eram, non dicit notos quos novit, [Aug.] quia tunc omnes noverant ut Deus; sed quibus notus est. Vel, notos, dicit bonos, quos probat. Longe a me loco et mente, et posuerunt me abominationem sibi, vel ipsi noti, quia hoc genus mortis horrebant, vel magis persecutores.

VERS. 9.-- « Traditus sum, et non egrediebar; oculi mei languerunt prae inopia. »

Traditus sum, scilicet a discipulo, et non egrediebar, id est non ostendi quis essem; in interioribus meis latebam, non manifestabar, non propalabar. Unde, oculi mei languerunt prae inopia, id est apostoli cum non viderent eum in virtute, sed quasi victum, infirmati sunt subtracto sibi cibo, id est lumine.

VERS. 10.-- « Clamavi ad te, Domine, tota die expandi ad te manus meas. »

Clamavi ad te, Domine. [Aug.] Hoc aperte in cruce fecit. Tota die expandi manus meas ad te, quia fecit omnia ad voluntatem Patris. Per extensas quippe manus continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur; in cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi, quia addit tota; sed quia haec opera ejus non omnibus profuerunt, addit:

PARS III. VERS. 11.-- « Nunquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? »

Nunquid. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi ostendit, quibus non prosunt opera sua. Quasi dicat: Expandi manus, sed, o Deus, nunquid facies mirabilia mortuis? Mortuos dicit non corpore, sed corde, coram quibus fiunt quidem miracula Christi; sed non prosunt eis, quia ad vitam fidei visa eos non movent. Mortuis enim corpore facta sunt mirabilia cum quidam revixerunt, et cum Dominus penetravit inferna, atque inde victor mortis ascendit, magnum mortuis factum est miraculum. Dicit ergo: Nunquid mortuis, scilicet corde, non corpore, facies mirabilia? quasi dicat: Non. Non eis dicit fieri, quibus et si fiant non prosunt, ideo non eis fiunt, quia a medicis non suscitabuntur homines ut confiteantur Domino. Et hoc est quod sequitur: Aut medici, vel gigantes suscitabunt homines, et suscitati confitebuntur tibi? non. A mortuo enim corde perit confessio; nisi enim suscitetur, confiteri non valet. Sed medici, vel gigantes non suscitabunt homines, ut confiteantur Domino. Notandum quod in Hebraeo non medici, sed gigantes reperitur. Utrumque autem pene eodem modo sonat in Hebraeo. Unde Septuaginta Interpretes quorum auctoritas tanta est, ut propter mirabilem consonantiam divino spiritu interpretati esse credantur, propter vocis similitudinem, quam in Hebraea lingua medici et gigantes eodem modo sonant, ut exigua differentia distinguantur, medici non gigantes, non errore, sed potius occasione posuerunt, volentes significare quomodo essent accipiendi gigantes. Si ergo superbi accipiuntur hic gigantes, id est dicuntur sapientes saeculi bene dicuntur medici, quia per artes suas promittunt animarum salutem, contra quos dictum est: Domini est salus (Psal. III) . Si autem boni accipiuntur gigantes, id est magni et fortes, et ipsi bene dicuntur medici, qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare. Sola enim gratia Dei reviviscunt ad fidem. Unde: Nemo potest venire ad me nisi Pater meus traxerit eum (Joan. VI) .

VERS. 12.-- « Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? »

Nunquid narrabit aliquis positus in sepulcro? [Aug., Cassiod., Aug.] Mortuae animae corpus sepulcrum est. Unde in Evangelio Dominus talibus dicit: Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia; sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII) . Nunquid ergo aliquis in sepulcro positus, id est in pernicie animae narrabit misericordiam tuam? et aliquis positus in perditione, id est obtinatus, veritatem tuam narrabit? Quasi dicat: Non hi narrabunt; sed vivi et fideles. Notandum quia misericordiam et veritatem amat Scriptura conjungere, et maxime psalmi.

VERS. 13.-- « Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua; et justitia tua in terra oblivionis. »

Nunquid cognoscentur in tenebris, [Aug.] infidelium, mirabilia tua, et justitia tua in terra oblivionis, quae dicit: Non est Deus. Hae sunt tenebrae. Unde Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V) . Iidem sunt ergo mortui, et positi in sepulcro, et tenebrae, et terra oblivionis.

PARS IV. VERS. 14.-- « Et ego ad te, Domine, clamavi: et mane oratio mea praeveniet te. »

Et ego ad te. [Cassiod., Aug.] Quarta pars, ubi dicit quae in suis membris Christus sustinet. Ecce chorus respondens praecinenti. Quasi dicat: His mortuis, non prosunt opera Christi. Quis ergo usus mortuorum? Quid de eis agit ad utilitatem corporis sui? id est Ecclesiae? multum: quia in eis ostenditur quae sit gratia in praedestinatis. Ait ergo Christus ex voce Ecclesiae, et ego. Quasi dicat: Nos fuimus olim cum illis natura filii irae, cum quibus fuimus unum. Ideo non ait simpliciter, ego, sed, et ego, scilicet fui natura filius irae, sicut et caeteri; sed clamavi, ut salvus essem, ad te, Domine, non ad alium, quia nullus medicorum suscitat. Qui autem clamat et invocat, credit; sed non crederet, nisi eum misericordia Dei suscitaret, qua praeveniente jam est ei mane, post tenebras infidelitatis; sed quia restat futura clarificatio, nunc oratio mea praeit. Et hoc est, clamavi, et ita factum est mihi mane lucis vel fidei. Et in hoc, mane oratio mea, praeventa a misericordia, praeveniet te, id est futurum judicium, quae oratio ut fervescat differtur bonum, et crebrescunt mala.

VERS. 15.-- « Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me? »

Ut quid, Domine, repellis [Gl. int., Cass.]. Quasi dicat: Clamo, oro, sed nunc ut quid, Domine, repellis orationem meam. Ecce quantum desiderat, proponit in his verbis quaerendam esse causam quare differtur quod petit, quae est in dilatione boni, et adversis multiplicatis, quasi repulsa oratio inflammetur ardentius. Ut quid avertis faciem tuam a me? Avertere Deus dicitur faciem, non dando quod volunt, sed quod non expedit.

VERS. 16.-- « Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus. »

Pauper sum ego. [Aug., Cassiod.] Exsequitur breviter tribulationes corporis Christi dicens: Ego sum pauper, rebus saeculi, et in laboribus sum a juventute mea. Unde alibi: Saepe expugnaverunt 195 me a juventute mea (Psal. CXXVIII) , exaltatus autem in saeculo humiliatus sum. [Cassiod.] Quaedam membra Christi ad hoc exaltantur in saeculo, ut in eis major sit humilitas Et conturbatus sum adversis, vel, exaltatus sum, prius tumido corde. Postea, humiliatus sum, scilicet per confessionem. Et conturbatus sum, id est confusus de peccatis, ea damnando. Et

VERS. 17.-- « In me transierunt irae tuae; et terrores tui conturbaverunt me. »

Irae tuae, [Aug., Alcuin., Aug.] id est afflictiones, in me venientes, id est, mihi illatae transierunt, quia non manet ira Dei in justis, sed transit quia non de fideli, sed de infideli dictum est, ira Dei manet super eum. Flagellat enim filios quos recipit (Hebr. XII), sed ad correctionem, non ad peremptionem. Unde: Ego quos amo corrigo, arguo et castigo (Apoc. III) . Et alibi: Percutiam et ego sanabo; occidam et vivere faciam (Deut. XXXII) . Et terrores tui conturbaverunt me, omne quod potest accidere etsi non accidat, prudenter timetur. Tam graviter conturbaverunt, quia

VERS. 18.-- « Circumdederunt me sicut aqua, tota die circumdederunt me simul. »

Circumdederunt me sicut aqua, quae mergit. [Haym., Aug.] Aliquando enim terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis, circumpendentibus malis, ut sicut circumfluere videantur, et simul undique circumdare. Unde amici et noti timore deserunt. Unde Apostolus: Omnes me dereliquerunt (II Tim. IV). Et hoc tota die, quia nullo tempore desunt mala Ecclesiae, donec finiatur saeculum. Unde subdit: Circumdederunt me simul. Sed haec omnia fiunt, ut oratio Ecclesiae praeveniret Deum, donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit. Vel ita: In me transierunt irae tuae, id est vindictae praesentes, et terrores tui conturbaverunt me, [Cassiod.] scilicet terrores futuri judicii quos omnis caro timet. Nota quod dicit irae transierunt, terrores conturbaverunt, quia aliud jam de damnatione patimur; et aliud de aeterna ultione timemus. Circumdederunt me peccata, tota die sicut aqua quae mergit. [Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Peccata enim undique copiosa inundatione concludunt. Repetit, circumdederunt me simul. Vel in persona Christi accipi potest, qui secundum formam servi ad Patrem dicit, irae tuae, id est, afflictiones quas tua voluntate, non meo merito patior, in me transierunt, id est, non mansurae me contigerunt. Et terrores tui, scilicet quos patior, [Alcuin., Aug., Hier.] quia tibi placuit, non meo merito, conturbaverunt me, secundum infirmitatem carnis; circumdederunt me, inimici mei, sicut aqua tota die, circumdederunt simul. Deinde sequitur ex persona capitis et membrorum simul.

VERS. 19.-- « Elongasti a me amicum et proximum: et notos meos a miseria. »

Elongasti a me amicum, [Cassiod.] qui pio et fideli amore conjungitur nobis et proximum parentela, saepe justis humana officia subtracta sunt timore, et notos meos qui sola opinione, vel visione nos didicerunt, elongasti a miseria mea.

Collatio In Psalmum LXXXVII · « Deus Salutis Meae, » Etc.

VERS. 4.-- Aestimatus sum. Omnes quotquot licuit videre, vertunt passive cum Septuaginta. Solus Sanctes transtulit active, reputavi me, contra tamen regulam Hebraismi. Nam vox est in niphal, et ea ratione corruit interpretatio sanctorum, qui hunc versiculum exponunt de Christo Domino, qui existimatus est ab infidelibus et nefandis Judaeis, tanquam unus ex caeteris mortuis, in lacum inferni violenter descendentibus. Dominus autem potestatem habens ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, se ipse praedicat inter mortuos liberum, quem mors suis nequivit astringere vinculis Itaque; NEHESCHABTI, deputatus sum, vel quid simile dicatur juxta Septuaginta. Quod si quis proprio sensui innitatur, omnem confusionem invehit in arcana sensa. Si Septuaginta posuissent, reputavi me, quid non clamassent moriosiores? Ipse tamen Sanctes in suo Thesauro habet existimatus sum.

In umbra mortis. Hieronymus pro hoc dixit, in profundis. Consentiunt caeteri. Hebraei nunc legunt BIMZOLOTH, at Septuaginta legerunt BETZALMAUETH, litteris transpositis, in umbra mortis, etc., si loca profunda hic intelligantur, horror mortis.

VERS. 8.-- Posuerunt me abominationem sibi. Hebraice habetur, posuisti, ut referas ad Deum Patrem. Sed posuerunt perfidi Christum abominationem, posuit et Pater eo genere locutionis, quod dicitur in Matth. Percutiam pastorem. Et similia in Scripturis creberrime obvia sunt.

VERS. 9.-- Traditus sum. Hieronymus cum aliis vertit, clausus sum CALU, a CALA, quod est prohibuit vel clausit. At qui traditur inimicis capitalibus, non longe est a vinculis et carceribus.

VERS. 10.-- Medici suscitabunt. REPHAIM, tria notare potest, gigantes et robustos, quomodo vertit Hieronymus; et medicos, ut sumunt Septuaginta. Consentit Pellicanus; ac mortuos quomodo alii transtulerunt? Itaque materiam praebet diversarum interpretationum ambiguitas nominum, juxta quod unusquisque interdum sinit. Constanter tamen meminisse debemus, quae hic de auctoritate LXX Augustinus scribit.

VERS. 15.-- Repellis orationem meam. Hebraei NAPHSCHI, id est animam meam. Quod si subaudias orantem, sensus eodem recurrit. Sed et NEPHESCH, non solum animam significat, verum etiam flatum et halitum, quo facile oratio insinuatur.

VERS. 16.-- A juventute mea. Consonant Hieronymus, Chaldaeus, Nebiensis, Sanctes, Munsterus, interpretes pro Cajetano, et paraphrasis Camp. qui dicunt, ab adolescentia. Pratens. Pellic. et editio ad Campensem, post concussionem seu afflictionem. Siquidem NOAR, ambiguum est, in morem multorum.

Exaltatus. Septuaginta pronuntiarunt passive NISSETHI ubi alii legunt active NASATHI, hoc est tuli. Deinde EMECA, quod est ad verbum, terrores tuos. LXX sensum exprimentes, dixerunt, humiliatus sum, id est afflictus sum. Denique et conturbatus sum. Hebraice timebo, dubitabo eodem sensu APHUNAH.

VERS. 18.-- Notos meos a miseria. Hieronymus transtulit, notos meos abstulisti, reddens ad illud, a miseria per verbum abstulisti. Consentit Nebiensis, ad dictionem MAHASCHAC, nostri Hebraicantes vertunt in tenebris, in obscuritate, ut Munsterus addat, ponis, vel, ut alii volunt, sunt obscuritas, id est ignoti sunt. Caeterum intelligendo notos, Christi discipulos terga vertisse, ne in miseria seu passione eadem comprehenderentur, inveniemus eos fuisse sublatos, ab omnium conspectu et latentes. Dum autem sese abderent ob metum Judaeorum, tenebras, hoc est latebras sibi gratas quaerebant, ne ad tormenta et mortem quaererentur cum praeceptore optimo Christo. Itaque miseria, obscuritas et sublatio, non alio tenderent. Quanquam fortasse Hieronymus acceperit HASAC, per punctum sinistrum quod est abstinuit, et vitavit.

Chapter 94 of 157