Skip to the text

Psalmus LXXXVIII

Psalmi Titulus: « Intellectus Ethan Israelitae . »

Misericordias Domini. Titulus. Intellectus Ethan Israelitae. [Cassiod.] Ethan sicut supra dictum est, praefectus fuit cantoribus cum aliis pluribus in tabernaculo Domini. Interpretatur autem robustus, quod nullus est, nisi in spe promissionis Dei. Unde agitur hic. Hic psalmus namque de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit: per quem nemo decipitur, qui digne supplicet quod verus Israelita intelligit. Et hoc est: Hic est; intellectus Ethan, id est robusti, Israelitae, [Aug.] id est qui vere Deum videt. Intentione monet, ut spem non in nobis, sed in Deo ponamus. Modus. [Cassiod.] Sex sunt partitiones. Primo de misericordia et veritate Dei se cantaturum promittit Propheta. Secundo diversis modis laudes et potentiam Dei describit, ibi, confitebuntur. Tertio promissiones Patris de Christo ponit, ibi, tunc locutus. Quarto illis promissionibus adversa dicit, ibi, tu vero repulisti, etc. Quinto in quo impletae sunt promissiones dicit, ibi, usquequo. Sexto ostendit quod in membris etiam promissiones implentur spiritualiter, non temporaliter, ibi, ubi sunt misericordiae, etc. [Aug.] Propheta ergo robustus non in se, sed in misericordia Dei, ait:

VERS. 1.-- « Misericordias Domini in aeternum cantabo. »

Cantabo, [Hay., Aug., Cassiod., Rem.] id est jocunde annuntiabo, misericordias Domini. Unde robustus est homo cum in se infirmus est. Miseriricordias dico duraturas, in aeternum. Ira Dei ad tempus est, misericordia Dei in aeternum. Vel, in aeternum cantabo misericordias Domini. Quomodo in aeternum misericordias cantat, et gratias agit, qui miseriae non meminit? Quomodo autem plena beatitudo est, si memoria reatus mentem tangit? Sed ad hoc respondere possumus quod laeti saepe tristium meminimus, et sani meminimus dolorum sine dolore. Et inde amplius laeti, et grati sumus. Sic itaque et miseriae recordatio, nil beatitudinis retrahit.

VERS. 2.-- « In generatione et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. »

In generatione Judaeorum, et generationem gentium annuntiabo veritatem tuam, [Cassiod., Aug.] id est quae tua est, sine qua ego mendax sum. Qui enim de suo loquitur, mendacium loquitur. Qui autem veritatem loquitur, ex Deo loquitur. Ergo a te, o Deus, dicam veritatem. Et hoc, in ore meo. Quasi dicat: Et ego dicam duo quaedam sunt, unum tuum, unum meum; veritas tua est; os meum est, ut sim servus, id est ut inde serviam tibi. Membra enim mea Domino obsequuntur, id est obsequi debent. Vel: Annuntiabo veritatem tuam, id est veritatem promissionum tuarum, in ore meo, [Cassiod.] non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur.

VERS. 3.-- « Quoniam dixisti: in aeternum misericordia aedificabitur in coelis: praeparabitur veritas tua in eis. »

Quoniam dixisti, etc. [Alcuin., Aug.] Hic dicit unde sit: et quae misericordiae Dei per Christum sunt. Quasi dicat: Cantabo et secure, quoniam dixi, etc. Vel ita continua: Quas misericordias et quam veritatem cantabo? ecce, quoniam tu dixisti, id est per spiritum sanctum mihi manifestati. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu dixisti, Deus, mihi. Quid? quod misericordia tua aedificabit in aeternum. Non est temporalis aedificatio misericordiae, sicut ruina iniquitatis temporalis est. Destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eisdem aedificetur aeterna misericordia. Unde Jeremiae Dominus dicit: Ecce ego constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes (Jer. I) . Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina, in qua destruuntur; tenuit se iste cujus os servit veritati Dei ad ipsam veritatem Dei. Aedificabitur dico. Et hoc in coelis, id est per coelos, qui enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII), per quos aedificatur misericordia, et ipsa veritas tua in eis, id est per eos coelos, vel sine eis, sicut quidam libri habent. Et notandum quia utrumque repetiit, quod praedixit, scilicet misericordiam et veritatem, quia universae viae Domini sunt misericordia et veritas (Psal. XXIV). Non enim exhiberetur veritas in impletione promissionum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum; denique veritas pertinet ad Judaeos, quibus promissa facta sunt. Misericordia congruit gentibus, quibus non clausit Deus fontem suae bonitatis. Unde Apostolus ait: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam; gentes autem super misericordiam honorare Deum (Rom. XV) .

196 VERS. 4.-- « Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum. »

Disposui. [Aug., Hier., Aug.] Quasi dicat: Dixisti quod praeparabitur veritas, dixisti etiam hoc: Disposui testamentum, scilicet novum, quo renovamur ad novam haereditatem, non utique omnibus qui ex carne Abrahae sunt vel David, sed electis meis, juravi David servo meo, ad litteram, illi regi. Securus est iste, quia Deus dixit; sed securior, quia juravit. Juratio Dei, promissionis est confirmatio. Ex utroque fit homo Ethan, id est robustus. Quid juravi? quod usque in aeternum praeparabo semen tuum, quod est semen Abrahae (Gal. III), id est Christum.

VERS. 5.-- « Et aedificabo in generatione et generationem sedem tuam. »

Et aedificabo in generatione et generationem, [Gl. int., Hier., Aug.] id est in aeternum, sedem tuam, id est regiam potestatem. Vel, juravi David servo meo, id est Christo usquequaque mihi obedienti. Deinde quid juraverit, supponit, usque in aeternum praeparabo sedem tuam, id est credentes. Nos enim qui credimus, semen Christi sumus. Deinde quod dixerat semen, dicit sedem, subdens: Et aedificabo semen tuum, id est fideles, in quibus Christus quiescit et regnat. Nisi enim ab illo regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Et hoc, in generatione et generationem, id est in omnem generationem. Generatio enim non potest toties repeti, quoties transit. Repetitio ergo pro omni generatione ponitur. Vel duae sunt intelligendae generationes, una carnalis, altera futura in resurrectione. In utraque praedicatur Christus, sed praedicatur hic Christus ut credatur: praedicabitur ibi ut videatur. Hoc est quod supra dixit; in generatione et generationem annuntiabo veritatem tuam. Et nunc ergo sedet Christus in nobis quos regit, sedebit et tunc in sanctis, in quibus regnabit. Vel ita, in generatione et generationem aedificabitur sedes Christi.

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 6.-- « Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. »

Confitebuntur coeli. [Cassiod.] Secunda pars, ubi diversis modis laudes et potentiam Dei describit. [Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Dixisti quod misericordia aedificabitur; et sicut dixisti, ita fiet, quia coeli ex te dicente et jurante certi, confitebuntur, id est laudabunt, non merita sua, sed mirabilia tua, Domine, scilicet quod redimis, quod justificas per misericordiam. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas, quia surrexerunt mortui; plus lauda, quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae; heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Haec sunt mirabilia quae confitentur coeli, ubi confitebuntur illa? in Ecclesia; etenim, vel sine enim, confitebuntur veritatem tuam, id est in impletionem promissionum, in Ecclesia sanctorum. Vel, confitebuntur mirabilia, scilicet quomodo agit omnia Deus, et administrat ubique? [Cassiod.] Etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. Veritas in Ecclesia annuntiatur, ubi creditur, quod Verbum caro factum est (Joan. I), et quod Trinitas unus Deus est.

VERS. 7.-- « Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? similis erit Deo in filiis Dei. »

Quoniam quis. [Aug.] Quasi dicat: Securi de te praedicant, quoniam quis in nubibus, id est in praedicatoribus, etsi potentes sint, aequabitur potentia, Domino, scilicet Christo, etsi ipse sit homo, qui et in nube carnis venit. Unde Isaias: Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Aegyptum (Isa. XIX) . Notandum quod idem sunt coeli et nubes, scilicet praedicatores, sed coeli, propter fulgorem veritatis; nubes quae nebulosae sunt, dicuntur praedicatores propter carnem, propter mortalitatem. Et quia transeunt ubi, id est in quibus abscondita sunt, quae post in judicio clarebunt. Et quis, in filiis Dei qui multi sunt, id est in superis vel hominibus, erit similis essentia, Domino, id est Christo, qui est filius Dei unicus, quasi dicat: Nullus. Ne ergo homo putetur. Ille enim naturalis, filii adoptivi nos sumus. Ille genitus, nos creati. Ille ab aeterno genitus, nos in tempore facti. Ille unicus, nos multi. Et vere nullus est ut ille, quia ipse est

VERS. 8.-- « Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum; magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. »

Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, [Aug.] quia non possunt ei aequari. Consilium eorum est, credere in illum, et in illo gloriari. Ipse est magnus et terribilis potentia, super omnes qui in circuitu ejus sunt. In circuitu dicit, non quod terminis includatur ejus divinitas, cujus magnitudinis non est finis (Psal. CXLIV). Quid enim ubique est nusquam finitus, nihil habet circa se, nisi quia per carnem in uno loco fuit, qui locus habet circa se omnes gentes, in quas missis apostolis per miracula factus est magnus et terribilis. Vel, super omnes qui in circuitu ejus sunt, magnus est, [Cassiod.] id est super angelos vel homines, qui sunt ejus stipatores, non pares, qui ei dono ejus proximant. Et vere super omnes, quia o

VERS. 9.-- « Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. »

Domine, Deus virtutum coelestium, [Haym., Cassiod.] id est angelorum, vel virtutum, quibus illi ditantur qui sunt in circuitu tuo, quis similis tibi? nullus. Quia potens es, tu Domine, ex te, [Aug.] illi vero de te, quia omnia fecisti, scilicet coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, sed plus est nobis misericordia tua, quae exhibuit veritatem, non modo in loco ubi natus es; sed et in omnes qui sunt in circuitu tuo expansa est veritas tua, qui venis in nubibus coeli, quae veritas cum coepit praedicari, mare gentium circa aridam Judaeorum coepit fremere, ut leo in Samsonem, cum iret ducere uxorem de alienigenis (Judic. XIV); sed non est timendum, quia

VERS. 10.-- « Tu dominaris potestatis maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. »

Tu dominaris potestati maris, [Cassiod., Aug.] id est honoris saeculi. Te enim permittente surgit mare, qui non sinis tentari supra id quod potest ferre homo (I Cor X). Et non solum dominaris, sed etiam motum fluctuum ejus tu mitigas, [Cassiod., Aug.] non penitus tollis, ut mereatur quis coronam. Ut autem rabies maris enervetur in ipso mari,

VERS. 11.-- « Tu humiliasti sicut vulneratum superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. »

Tu humiliasti superbum, [Aug.] id est draconem qui in mari factus est ad illudendum ei (Psal. CIII), qui per humilem Christum in quo alii sunt humiles, humiliatur. Humiliavit enim se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat, sicut vulneratum. [Aug., Alcuin., Aug.] Vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est, humiliatus ergo est perdendo quos tenebat vulneratos non penetrata carne, quam non habebat, sed percusso corde ubi superbiebat. In brachio virtutis tuae, [Hier., Cassiod., Alcuin.] in fortitudine tua. Vel in Christo dispersisti inimicos tuos, id est aerias potestates. Vel, inimicos, id est Judaeos per mundum dispersisti. Vel, dispersisti inimicos, id est de hominibus alios assumpsisti qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti. [Cassiod.] Ideo autem in coelo triumphasti de diabolo, quia

VERS. 12.-- « Tui sunt coeli, et tua est terra; orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti; aquilonem et mare tu creasti. »

Tui sunt coeli. [Cassiod.] Ideo autem in terra triumphasti de Judaeo, et, id est quia tua est terra, ad litteram, et quia ejus est coelum et terra. Cur ergo illi in alienis superbirent? tu fundasti, id est firmasti, orbem terrae et plenitudinem ejus. Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturae quae in eo sunt? aquilonem, id est diabolum, et mare, id est saeculum tu creasti. Stulte ergo se erigunt contra eum a quo creati sunt. Vel mystice sic potest legi. [Aug., Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et merito, quia tui sunt coeli, id est apostoli, qui pluunt aliis veritatem. Et tua est terra, quae excipit veritatem in circuitu tuo. Hac autem pluvia, tu fundasti orbem terrae, id est totam Ecclesiam, et plenitudinem ejus, id est ea vel eos, quibus quotidie impletur, aquilonem, id est diabolum, qui dixit: Ponam sedem meam ab aquilone, et ero similis Altissimi (Isa. XIV) . Et mare, [Gl. int., Aug.] id est amaros, quibus purgatur Ecclesia, tu creasti. Quod ergo in illis fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam.

VERS. 13.-- « Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: tuum brachium cum potentia. »

Thabor et Hermon. [Aug.] Isti sunt montes Syriae. Interpretatur autem Thabor veniens lumen. Hermon, anathema ejus, a summo, scilicet lumine, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Venit lumen gratiae, quo veniente sit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo, vel moerore suo, quod est dicere: A te datum est nobis ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. Quasi dicat: Haec omnia fecisti, et inde Thabor, id est illi ad quos a te summo lumine venit lumen; et Hermon, id est qui anathema dant diabolo, exsultabunt in nomine tuo, non in suis meritis. [Alcuin.] Vel, quia Thabor et Hermon, montes sunt Syriae, et per eos accipiuntur gentes, a parte totum per synecdochen, quae exsultabunt Christo veniente. Vel allegorice sic legitur, Thabor, id est Judaei, ad quos primum venit lumen; et Hermon, id est gentes, quae prius erant anathematizatae, in nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari duobus parietibus (Ephes. II). Tuum brachium, [Aug., Gl. int.] Quasi dicat: A te facti sumus, a te etiam defensi sumus, quia, tuum brachium, quo humiliasti superbum, semper est cum potentia, et semper,

VERS. 14.-- « Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua; justitia et judicium praeparatio sedis tuae. »

Manus tua, [Cassiod.] id est operatio tua, firmetur contra superbos, ut humilientur, et exaltetur dextera tua, id est numerus eorum qui in dextera locandi sunt, clarificetur et augeatur. In fine autem erunt justitia et judicium, id est manifestatio justitiae tuae, et judicii tui. Cum separabuntur oves ab haedis (Matth. XXV), qui nunc occulta sunt. Et tunc erit praeparatio sedis tuae. Utique hoc erit in die judicii. Sedes autem Dei est aeterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Et est, sedes tua apparebit in judicio parata ad faciendam justitiam et judicium, [Aug.] id est ad juste judicandum. Nunc ergo interim quid? ecce:

VERS. 15.-- « Misericordia et veritas praecedent faciem tuam; beatus populus qui scit jubilationem. »

Misericordia et veritas praecedent faciem tuam, [Aug.] id est faciem tui post judicaturi. Quasi dicat: Interim praeit misericordia qua deles peccata, et veritas, qua imples promissa, ut non timeantur futura judicia. Quae gaudia cum non sufficiant exponi, ait: Beatus est populus qui scit jubilationem, id est quae scit de illo gaudendum 197 esse, quod dici non posse novit. Jubilus enim gaudium est, quod verbis explicari non potuit, nec tamen penitus reticeri. Unde autem jubilatio? de gratia, de Deo omnino, non de te homine. Et hoc est quod subdit:

VERS. 16.-- « Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die; et in justitia tua exaltabuntur. »

Domine, in lumine vultus tui, [Hier., Haym., Aug., Hier.] id est in illuminatione Spiritus sancti, vel Filii. Ambulabunt homines, scilicet Thabor et Hermon. In his verbis commendat gratiam de qua jubilus est. Vel ita ab illo loco, justitia, et legitur de praesenti, justitia et judicium praeparatio sedis tuae, id est modo homines discernendo, et justa tenendo parant se sedem Domino. Et misericordia et veritas, in hominibus, praecedent faciem tuam, [Alcuin., Cassiod.] a simili praecursoris Domino hospitium praeparantis, et inde jubilandum est. Et beatus est ille, populus qui scit jubilationem. Ille scit jubilationem, qui suam laetitiam, non in sua, sed in Domini virtute ponit; vel qui quod ore cantat, corde intelligit. Unde sequitur hoc praemium: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, id est in contemplatione Trinitatis, hic et in futuro perseverabunt. Et in nomine tuo, [Hier., Aug.] quod benedicitur in terris, id est in Christiano nomine, non in se. Exsultabunt tota die. Qui in se exsultat, non tota die exsultat, quia cadit. Quos autem illuminat et justificat, et in justitia tua, non in sua, in qua deprimentur, exaltabuntur hic et in futuro. Beno dico, in justitia tua,

VERS. 17.-- « Quoniam gloria virtutis eorum tu es; et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. »

Quoniam gloria virtutis. [Gl. int.] Benedico in justitia tua, quoniam tu es gloria, id est exaltatio, virtutis eorum, quos non solum illuminat, sed etiam posse dat. Et in beneplacito tuo, [Aug., Cassiod.] quia tibi beneplacuit, non quia digni sumus. Vel, in beneplacito tuo, id est in Christo, exaltabitur cornu nostrum, id est potestas nostra. Ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo est omnis spes. Quod ita dicit,

VERS. 18.-- « Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri. »

Quia Domini est assumptio nostra, [Hier., Aug., Hier.] id est nostrae carnis. Aliter impulsi caderemus, quia infirmi essemus. Et sancti Israel regis nostri, id est qui sanctificat Israel et regit.

PARS III. Διάψαλμα. VERS. 19.-- « Tunc locutus es in visione sanctis tuis: et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea. »

Tunc locutus. [Aug., Gl. int., Alcuin.] Tertia pars, ubi ponit promissiones Patris de Christo, per quod ostenditur quod superior laus non est dubia: quam paterna firmat auctoritas. Quasi dicat: Deus, unde scis haec praedicta? ecce, unde: Quia tunc, scilicet quando disposuisti testamentum. Vel, tunc, scilicet quando haec diceres mihi, locutus es sanctis tuis, [Aug., Alcuin.] scilicet reliquis prophetis. Et hoc in visione, id est in occulto, in revelatione quam fecisti eis, unde prophetae dicti sunt, id est videntes. Non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus, et quidam haeretici dixerunt. Et dixisti, [Haym., Aug.] palam per eos: Posui adjutorium hominum in potente, scilicet Christo. Quis potens est ille? Electus. Unde subdit: Et exaltavi electum super omne nomen (Philip. II), scilicet immunem a peccato, natum de plebe mea Judaica. Quis est electus? David, id est Christus, quia est de semine David. Et hoc est:

VERS. 20.-- « Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum. »

Inveni David, [Cassiod., Alcuin., Aug.] id est Christum. David enim interpretatur manu fortis; servum meum, id est mihi obedientem. Ideo in eo posui adjutorium, et oleo sancto meo unxi eum, secundum quod homo. Unde alibi: Unxit te Deus oleo exsultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV) . Ideo potens, quia

VERS. 21.-- « Manus enim mea auxiliabitur ei; et brachium meum confirmabit eum. »

Manus mea auxiliabitur ei. [Haym., Cassiod.] id est verbum cooperabitur ei, secundum quod homo in operibus et in passionibus. Et brachium meum, [Cassiod., Gl. int.] id est Verbum, quod est fortitudo mea confirmabit eum, contra adversa, ut peragat incoepta, eousque confirmabit, quod

VERS. 22.-- « Nihil proficiet inimicus in eo; et filius iniquitatis non apponet nocere ei. »

Nihil proficiet inimicus, [Hier., Cassiod.] id est diabolus, in eo. Unde ipse ait: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV) . Et filius iniquitatis, [Gl. int., Aug.] id est Judas, non apponet nocere ei, id est non addet effectum pravae voluntati. Vel, non apponet nocere ei, post resurrectionem Christi, sicut ad patiendum tradidit eum adhuc corruptibilem. Vel de Christo secundum membra, hoc potest dici, nihil proficiet inimicus, id est diabolus vel persecutor, in eo. Saevit quidem, exercet, prodest, sed non nocet. Et filius iniquitatis, id est inimicus, non apponet nocere ei: faciet quidem quod suum est, sed non nocebit ei.

VERS. 23.-- « Et concidam a facie ipsius inimicos ejus; et odientes eum in fugam convertam. »

Et concidam inimicos ejus a conspiratione sua. [Aug.] Paulatim enim credent, quasi comminuto capite vituli, et venient in potum populi Dei, sicut Moses comminuit caput vituli, et sparsit in aquam, et dedit bibere filiis Israel (Exod. XXXII). [Cassiod.] Et hoc a facie ipsius. Cum facies ejus peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub praesentia ejus. Et odientes eum in fugam convertam, [Cassiod.] ut fugiant ab ipso irato, ad ipsum placatum.

VERS. 24.-- « Et veritas mea et misericordia mea cum ipso; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. »

Et veritas mea et misericordia mea cum ipso erit. [Aug., Gl. int.] Nihil divisum est inter Patrem et Filium, virtutes quas habet Pater, habet et Filius. Notandum vero quod saepe misericordia et veritas nobis commendantur, ut ea reddamus Deo. Sicut enim misericordiam nobis dedit, delens peccata; et veritatem, implens promissa: sic reddamus Deo misericordiam, ut miserorum misereamur; veritatem, ne iniqua judicemus, nec altera alteram impediat, ut in misericordia nimis laxi, vel in veritate nimis rigidi non simus. Aliter enim non sumus in via Dei, ubi haec, id est misericordia et veritas sibi obviaverunt. Et in nomine meo quod est Deus exaltabitur cornu ejus, [Cassiod.] id est potentia.

VERS. 25.-- « Et ponam in mari manum ejus; et in fluminibus dexteram ejus. »

Et ponam in mari manum ejus, [Aug., Hier., Aug, Cassiod.] id est dominabitur gentibus, quae significantur per mare. Vel opera ejus ostendam in mundo. Et in fluminibus ponam dexteram ejus, id est cupidos etiam subdam ei. Flumina enim currunt in mare: ita cupidi in amaritudines saeculi, et tamen hi sunt subditi Christo. Vel, in fluminibus id est in aquis baptismi, ponam dexteram ejus, id est operationem. Et hoc ideo, quia

VERS. 26.-- « Ipse invocavit me, pater meus es tu; Deus meus et susceptor salutis meae. »

Ipse invocabit me, vel invocavit, dicens: Pater meus es tu, [Rem., Gl. int.] secundum quod ego Deus et Deus meus, secundum quod homo sum et susceptor salutis meae, id est susceptor mei infirmi ad salutem.

VERS. 27.-- « Et ego primogenitum ponam illum; excelsum prae regibus terrae. »

Et ego ponam, id est constituam illum, primogenitum, [Rem., Aug., Hier.] id est prae aliis honorabo eum; a simili, sicut primogeniti solent honorari, et excelsum ponam illum prae regibus terrae, vel, apud reges terrae, alia littera, quod jam impletum est. Et quia haec potestas non est temporalis, subdit:

VERS. 28.-- « In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi. »

Servabo illi in aeternum misericordiam meam, [Cassiod.] cui perpetua data est potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Et testamentum meum fidele ipsi, quia quaecunque de eo praedicta sunt, integre in eo completa sunt. Vel, testamentum, id est promissio aeternae haereditatis, est fidele ipsi, qui ejusdem testamenti est mediator, [Aug.] id est signator, et fidejussor, et testis, et haereditas est ipse.

VERS. 29.-- « Et ponam in saeculum saeculi semen ejus; et thronus ejus sicut dies coeli. »

Et ponam in saeculum saeculi, [Aug.] id est in aeternum, semen ejus Christianum, et thronus ejus sicut dies coeli. Thronus regum est ut dies terrae, qui transeunt; sed dies coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus ejus in aeternum.

VERS. 30.-- « Si autem dereliquerint filii ejus legem meam; et in judiciis meis non ambulaverint. »

Si autem. [Alcuin.] Quasi dicat: Non solum de persistentibus hoc promitto, sed etiam de cadentibus. Et hoc est, si autem dereliquerint filii ejus Christi, legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint.

VERS. 31.-- « Si justitias meas profanaverint; et mandata mea non custodierint. »

Si justitias meas profanaverint, [Haym., Aug.] id est male operando offenderint. Et mandata mea non custodierint, non ideo perdam eos, sed

VERS. 32.-- « Visitabo in virga iniquitates eorum; et in verberibus peccata eorum. »

Visitabo, [Haym., Aug.] ut medicus, iniquitates eorum in virga, id est in levi correctione, et in virga est misericordia, caedit quidem, sed reddit haereditatem. Quis enim est filius, cui non dat pater ejus disciplinam? dat disciplinam pater, ut non auferat misericordiam; caedit contumacem, ut redeat ad haereditatem. Quem enim Deus diligit, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et flagellantis et verberantis. Unde sequitur: Et in verberibus, [Haym.] id est in graviori tribulatione visitabo peccata eorum.

VERS. 33.-- « Misericordiam autem meam non dispergam ab eo; neque nocebo in veritate mea. »

Misericordiam autem meam non dispergam ab eo David, [Aug.] scilicet Christo, id est a corpore ejus, quod est unum cum capite. Ipse enim non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est. Quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se alienat ab haereditate: non pater abjicit eum. Neque nocebo ei in veritate mea. Ad hoc enim non tollitur misericordia liberantis, ut non noceat veritas vindicantis.

VERS. 34.-- « Neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. »

Neque profanabo, [Haym., Cassiod., Aug.] id est violabo, testamentum meum, id est pactum; profana esset promissio, si esset inexpleta; non enim quia filii ejus peccant, ego mendax inveniar. Promisi enim 198 et facio; et si enim paleae recedunt; non tamen ideo ipse est sine haereditate. Nunquid propter malos pisces, nihil ex illa sagena mittetur in vascula? Mittentur utique boni pisces, id est quos praedestinavit. [Cassiod.] Manet enim immobile testamentum Dei. Deinde repetit ad confirmationem quod dixerat, et procedunt de labiis meis, id est prophetis, non faciam irrita. Haec repetitio, confirmatio est.

VERS. 35.-- « Semel juravi in sancto meo: Si David mentiar; semen ejus in aeternum manebit. »

Semel, [Gl. int., Haym., Cassiod., Aug.] quasi dicat: Vere non faciam irrita, quia juravi, homini, David filio Isai, semel, id est aeternaliter, vel immutabiliter. Homo frequenter jurat, Deus autem semel: qui non variatur. Et hoc in sancto meo, id est secreto meo. Unde prophetae biberunt. Vel, in sancto meo, id est in homine Christo, in quo complendum erat quod juravi. Quid juravi? [Cassiod., Gl. int.] quod semen ejus, Christus, manebit in aeternum in regno Dei. Et si ego mentiar David ἀποσιώπησις, quasi nulli verus ero. Vel juravi semel, [Gl. int., Alcuin., Aug., Gl. int.] id est immutabiliter, et aeternaliter, David, id est Christo, in sancto meo, id est per sanctitatem meam. Quid? quod, semen ejus, id est Christiani, in aeternum manebit, in regno Dei. Et si ego mentiar David, id est Christo, nulli verus ero, et est ἀποσιώπησις.

VERS. 36.-- « Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum: et testis in coelo fidelis. »

Et thronus ejus erit sicut sol in conspectu meo, [Aug.] quod non est in conspectu hominum, id est illi in quibus insidet et dominatur, scilicet membra quae portant caput, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). Et sicut luna perfecta in aeternum, scilicet quae non iterum minuatur. Fulgebunt ergo sancti in futuro regno, sicut sol secundum animam, qui tunc Dei glorificatione vel contemplatione glorificabuntur. Et sicut luna fulgebunt secundum carnem, quae modo est mutabilis sicut luna: tunc autem erit immutabilis et perfecta. [Alcuin.] Tunc enim sancti erunt in utroque perfecti, gemina stola candidati et glorificati, quam significabat tabula unius cubiti, per medium secta in Veteri Testamento, quae duos parietes tabernaculi in angulis occidentalis posita continebat (Exod. XXVI), quia fideles tam Novi quam Veteris Testamenti, post mortis occasum gemina beatitudine glorificabuntur. Et inde testis fidelis, est in coelo, id est Christus. [Aug.] Quia enim in nullo sic contradicitur fidei Christianae, sicut in resurrectione corporum, ideo et ipse Christus carnem suam resuscitavit, ut obviam iret omni contradicenti: et qui posset membra sua sic sanare; ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices tamen servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde.

PARS. IV. Διάψαλμα. VERS. 37.-- « Tu vero repulisti et despexisti; distulisti Christum tuum. »

Tu vero. [Aug., Alcuin., Cassiod.]. Quarta pars, ubi ponit quae videntur adversa praedictis promissionibus, ne putentur in alio impleri, quam in Christo tunc futuro. Quasi dicat: Christianis haec praedicta bona sunt, sed non Judaeis qui se privaverunt promissione. Et hoc est, tu vero repulisti Christum tuum, id est unctum David a regno repulisti pro peccato quod commisit contra Uriam de Bersabee (II Reg. XI). Et despexisti, vel sprevisti, eum, quia multa indigna passus est, et distulisti eum a regno diu in tribulatione sinendo.

VERS. 38.-- « Avertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctuarium ejus. »

Avertisti testamentum servi tui, [Cassiod.] id est quod servo tuo factum erat, quia promissa Judaeis lata sunt ad gentes.

[Aug.] Vel ita, et legitur simpliciter ad litteram de David, et ejus regno. Quasi dicat: Illa omnia promisisti, haec vero contraria fecisti, quia tu repulisti et despexisti, David, et ejus regnum, quod ad nihilum deduxit, quod mirandum est. Tu enim qui promittebas, qui confirmabas, qui propter dubitationem humanam jurabas, etiam illa promisisti, et ista fecisti. Ubi ergo tenebo jusjurandum tuum? ubi inveniam promissum tuum? Quare illa promisit: Deus, et ista fecit? haec fecit, ut promissa firmaret. David enim erat cui promittebantur omnia, sed non in ipso David, sed in semine ejus implenda, qui est Christus (Gal. III). Ne ergo quia ei dicta sunt, viderentur in eo impleta, destruxit ea in David Deus, ut quae erat necesse fieri, quia Deus juraverat, quaerantur in alio. Unde etiam et Salomon filius David qui factus est tantae sapientiae, tantaeque prudentiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impletum, cecidit (III Reg. II), ne putaretur esse semen David, in quo impleretur promissio. Sic etiam et cum dictum fuit Rebeccae: Major serviet minori (Gen. XXV) . Jacob adorabit majorem Esau (Gen. XXXIII), ut haec promissio in aliis exspectetur. Ita ergo hunc David in quo sperabant ignari promissa Dei impleri, repulisti et despexisti, [Cassiod., Aug.] non tamen abstulisti, distulisti Christum filium, tuum, ut non in illo David, sed in alio firmius promissa exspectentur. Unde subdit, avertisti testamentum servi tui, quod servo tuo factum erat, Vetus scilicet testamentum Judaeorum, jam non est regnum eorum, non est sacrificium vel sacerdotium, vel ara eorum. Profanasti in terra, id est ubique terrarum sanctuarium ejus, vel sancta quae habebant. Ostendit eis Deus terrena.

VERS. 39.-- « Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem. »

Destruxisti omnes sepes ejus, [Aug., Cassiod.] id est munimenta quibus munieras eos, ut sic diriperentur ab hostibus, ubi defensionem Dei perdiderunt. Posuisti firmamentum ejus formidinem ut dicatur peccantibus: Si Deus naturalibus ramis non pepercit, qui videbantur firmamentum, nec tibi parcet (Rom. II) . Vel, posuisti firmamentum ejus formidinem, [Cassiod.] id est quod erat eis firmamento, factum est eis timori pro culpa, id est Deus. Et

VERS. 40.-- « Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. »

Diripuerunt eum, [Aug., Gl. int.] scilicet David, id est Israel ubique dispersum, omnes transeuntes viam, id est gentes quae transeunt vitam istam, nil in futuro providentes. Factus est opprobrium vicinis suis, id est habiti sunt Judaei opprobrio gentibus.

VERS. 41.-- « Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos ejus. »

Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos ejus. [Aug.] Haec omnia in Judaeis cernimus esse impleta.

VERS. 42.-- « Avertisti adjutorium gladii ejus; et non es auxiliatus ei in bello. »

Avertisti adjutorium gladii ejus, [Aug., Cassiod.] Solebant enim pauci multos vincere, modo victi et captivati. Populus enim armatus sine Deo inermis est. Et non es auxiliatus in bello.

VERS. 43.-- « Destruxisti eum ab emundatione; et sedem ejus in terram collisisti. »

Destruxisti eum ab emundatione. [Aug., Cassiod.] Hoc est gravius omnibus, id est flagella non emundant eos, quia fide caret Judaeus, qua emundantur corda. Et sedem ejus in terram collisisti, id est regnum eorum ubique deletum est, quia jam de eis non est princeps.

VERS. 44.-- « Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione. »

Minorasti dies temporis ejus, [Alcuin., Aug., Alcuin.] quia diu staret regnum eorum, si sub Deo esset. Putabant etiam se regnaturos in aeternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum. Nec tantum stetit quantum stetisset si sub Deo esset. Perfudisti eum confusione, [Cassiod., Aug.] quia gestant opprobrium infidelitatis. Haec omnia venerunt Judaeis, non tamen ablato eis Christo, et aeterno regno, sed dilato. Unde ad Deum dicit:

PARS V. Διάψαλμα. VERS. 45.-- « Usquequo, Domine, avertis finem, exardescet sicut ignis ira tua. »

Usquequo. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Quinta pars. Ecce hic dicit in quo impletae sunt promissiones, scilicet in substantia David, quae vivit et eruit animam, id est in Christo. Quasi dicat: Haec dura intulisti Judaeis, sed usquequo, Domine, avertis Israel a fide et salute, usque in finem, id est semper, non Domine, sed Israel salvus fiat. Caecitas enim contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiat (Rom. II). Interea tamen exardescet sicut ignis ira tua, [Gl. int.] vel similiter sub interrogatione potest dici, ira tua exardescet, id consumet, sicut ignis. Quasi dicat: Non, Domine, sed potius

VERS. 46.-- « Memorare quae mea substantia; nunquid enim vane constituisti omnes filios hominum? »

Memorare. [Aug.] Dicit hoc David carne positus in Judaeis, spe positus in Christo. Quae est mea substantia in Christo, et si enim Judaei deficiunt, non deficit mea substantia. Non omnino interit radix unde veniet Maria, et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria; de virgine Maria Christi caro. Et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Nunquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Omnes filii hominum in vanitate eunt, non tamen tu vane constituisti eos. Unde ergo mundas eos a vanitate? Nunquid nihil tibi servasti per quod mundes? mundas eos per semen, in quo est mea substantia: de quo subdit:

VERS. 47.-- « Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi. »

Quis est, [Aug.] id est quantus est homo qui vivet, surgens a mortuis, et non videbit mortem, quia jam non morietur, fuit tamen in morte, sed eruet, vel eruit, animam suam de manu inferi. Ecce vere solus omnino singulariter, hic significatur Christus. Nulli enim hoc convenit nisi Christo, et si enim resurgentes vivent, et non ultra videbunt mortem; non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferi, sed ille qui potest animam suam ponere, et iterum resumere (Joan. X), cui nemo eam tollit, eruit animam suam.

[Alcuin.] Vel possunt omnia de Christo et Ecclesia accipi. Quasi dicat: Omnia illa promisisti, haec autem contraria fecisti tu ipse, quae tamen ad salutem sunt. Et hoc est: Tu vero repulisti, ad patibulum, Christum tuum, et despexisti, id est in despectum dedisti, et tulisti, vel distulisti eum, a gloria ad tempus. Vel haec dicit de Christo, secundum membra: Evertisti testamentum servi tui, id est promissio quam tu feceras ei videtur eversa. Profanabo in terra sanctuarium ejus, id est sancti ejus profani reputantur. Omnes sepes ejus, id est praelatos, destruxisti, dum occiduntur, posuisti firmamentum ejus formidinem, id est qui alios firmabant docendo, jam sunt eis timori, dum affliguntur. Et diripuerunt eum omnes transeuntes viam, id est Christum, quia quidam eorum jam sunt direpti a transeuntibus viam, quae est Christus. Factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos ejus. Haec patent. Avertisti adjutorium gladii ejus, id est praedicationem, ut ea non praevaleret hostibus. Et non es auxiliatus ei in bello, sed dedisti ad passiones. Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terra collisisti, id est quidam invidi defecerunt, et in terram redacti sunt. Minorasti dies temporis ejus, ut putatur, dum cito de vita auferuntur. Et perfudisti eum confusione. Ecce ita repulisti Christum tuum, et Ecclesiam. Sed usquequo, Domine, avertis, id est usquequo non resuscitas Christum, an usque, in finem? absit! Usquequo exardescet sicut ignis ira tua? repetitio est. Memorare quae mea substantia est, id est quam fragilis, 199 quae nihil est, nisi per ipsum sit redempta, memorare. Nunquid enim vane constituisti omnes filios hominum, ideo resuscita Christum. Quia quis est, ex vobis homo, qui vivit, et non videbit mortem, et eruet animam suam de manu inferi? nullus. In his jam postulat subveniri homini, id est humano generi, vel specialiter Judaeis.

PARS. VI. Διάψαλμα. VERS. 48.-- « Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine; sicut jurasti David in veritate tua. »

Ubi sunt misericordiae. [Cassiod., Alcuin., Aug.]. Sexta pars, ubi dicit quod in membris etiam implentur promissiones non temporaliter sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiae. Littera sic continuatur secundum primam lectionem. Ecce jam habemus in quo promissa fiunt; sed credentes adhuc laboramus. Propter hos ergo dicit, ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine. Quasi dicat: Tu eruis, et tamen nos propter te mortificamur. Ubi, ergo, sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, id est patribus olim factae. Cur non facis, sicut jurasti David in veritate tua. Vel ita potest continuari, juxta secundam lectionem, [Cassiod., Alcuin.] quasi dicat: Nullus vivet, vel eruet animam suam. Et cum hoc sit, ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quare non facis sicut jurasti David in veritate tua? Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit.

VERS. 49.-- « Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. »

Memor esto, Domine, ut remuneres. [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Videtur enim oblitus Deus, dum differt, opprobrii servorum tuorum et multarum gentium, id est memor esto opprobrii illati servis tuis, a multis gentibus. Jam enim Christus in coelo sedet, et crimen objicitur Christianis, de Christo, quod opprobrii ego Ecclesia continui, vel portavi, vel amavi, in sinu meo, id est in secreto mentis; quia palam non audebat loqui. Diu enim continuerunt Christiani opprobria in corde, nec audebant resistere. Sed jam nunc mirabile est nomen Christi apud reges terrae.

VERS. 50.-- « Quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem Christi tui. »

Quod opprobrium inimici tui, Domine, [Aug.] id est Judaei et pagani, exprobraverunt, dicentes periisse Christum. Repetit, quod exprobraverunt, [Cassiod., Aug.] exagerat scelus eorum. Quid exprobraverunt? Ecce, commutationem Christi tui. Hoc enim objecerunt, quod mortuus est Christus, quod crucifixus est, quod est mutari a temporali vita, ad aeternam; a terra, ad coelum; a Judaeis, ad gentes. Quid ergo insani objiciunt? Nunquid opprobrium est, quod objiciunt? Utinam et ipsi sic commutentur.

VERS. 51.-- « Benedictus Dominus in aeternum; fiat, fiat. »

Benedictus Dominus. [Alcuin., Aug.] Exclamatio est hic, ex visa claritate Christi. Quasi dicat: Exprobratio et maledictio eorum est temporalis; sed Dominus est in aeternum benedictus, [Cassiod., Aug.] contra maledictiones gentium. Fiat, fiat. Ecce quasi suscriptio principis post jussiones, quam omnes faciunt. Et est confirmatio.

Collatio In Psalmum LXXXVIII: « Misericordias Domini, » Etc.

VERS. 3.-- Quoniam dixisti. Hebr. nunc habent hoc est dixi. Sensus quidem nihil laeditur. Sed si punctulorum minus notas affixeris, tibi liberum manet, secundam aut primam pronuntiare personam . Unde in Hier. juxta Hebr. in exemplari Frobenii, habet dixisti, alia dixi.

Misericordia aedificabitur. Hic dubium est, ubi medius distinctionis punctus sit signandus, an sic, in aeternum misericordia aedificabitur, deinde facta diastole, in coelis praeparabitur veritas tua, an ut in priori scriptione posuimus. Qui omittunt postremam particulam, in eis, certe secundam distinctionem persequuntur, id quod faciunt Aug. et Cassiod. Est enim inconsueta locutio, in coelis praeparabitur veritas tua in eis, etiamsi in multis locis recepta sit illa phrasis. Sed in Graeco, in eis, non legitur, Hebr. tamen habet , in eis. Chald. et Neb. mundus misericordia aedificabitur coeli, praeparabis aut concinnabis veritatem tuam in eis. Arnobius vetustissimus auctor, distinxit ut in exordio scripsimus, quia posuit clausulam in eis. Unde Hier. juxta Hebr. ut orationis nervos ligaret, adjecit conjunctionem sic, sempiterna misericordia aedificabitur, coelos fundabis, et veritas tua in eis; Sanctes, tacuit in eis, sic, in coelis formabis veritatem tuam; Munsterus, ne illud omitteretur, dixit, in coelis ipsis formabis veritatem tuam. De ratione distinctionum in Scripturis, copiose edisserit Aug. lib. III De doct. Christ. c. 2 et 3, cujus verba huc ascribere opportunum fuit, quia plerumque offendes apud Hebraicantes alias sectiones versuum et sententiarum, quam quae habentur in Vulgata lectione. Ubi autem, ait: « Neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis contextu explicari potest, nihil obest secundum quam libet earum, quae ostenduntur sententiam distinguere, veluti est illa ad Corinth: Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Domini: capite nos, nemini nocuimus. Dubium est quippe, utrum mundemus nos ab omni inquinatione carnis ac spiritus, secundum illam sententiam, ut sit corpore et spiritu, an mundemus nos ab omni inquinatione carnis, ut alius sit sensus. Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Domini, capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates, in potestate legentis sunt. » Haec divus Aug. At in Heb. significatur distinctio nempe particula circuli dependens a littera he HBBANEH, aedificabitur. Hoc tamen nihil obstabit, si Campensi circa finem suae grammaticae credimus, quod haec notula non habet vim distinguendi in Psalterio, Proverbiis, et lib. Job. Caeterum in eo quod dicimus in aeternum, et consentiunt Hieron. Sanctes, Munsterus, Campensis, Chaldaeus, Nebiensis, Pratensis, Pellicanus, et interpretes pro Cajetano, mundus aedificabitur. OLAM haud dubie anceps est, sed non debemus discedere a communi lectione. De hoc supra.

VERS. 6.-- Etenim veritatem tuam. Faber audacter praedicat particulam, etenim, obelo confodiendam ex Hebr. cum tamen legatur aph , id est etiam, etenim, LXX καὶ γὰρ. Quid non audet temeritas et libido carpendi? Mollius, tamen etiam est. Sed et Pellicanus vertit etenim, cum LXX.

VERS. 12.-- Aquilonem et mare. Hier. et alii dextrum; per quod intelligunt plagam meridionalem, quae est dextra mundi, sicut aquilonaris sinistra. LXX legerunt per mem, in fine, id est mare vel maria. Hebr. nunc habent per nun. Cognatio dictionum ansam dedit ambiguitatis.

VERS. 33.-- Neque noc., etc. , non mentiar, ubi dicimus, non nocebo. Si quis promissis non staret, plurimum noceret pendentibus a spe promissorum. Et hoc esset mentiri in veritate sua, hoc est juramento vel promissione. Rursus si veritas, quae est Dei justitia, vindictam exerceret extremam, nunquid diceretur recte nocere? Ob idque nostra lectio utrumque spirans sensum, digna est, et Hebr. consona.

VERS. 37.-- Distulisti Christum tuum. Hier. Iratus es adversus Christum tuum. Sequuntur et alii. De superius attactu est, cum ex radice significare possit transire fecisti, quod idem est distulisti, item irasci designat.

VERS. 38.-- Avertisti testamentum servi tui. Hier., attenuasti; Pratensis et Pellicanus, devastasti; Sanctes, elongasti; Munsterus, dissolvisti; interpretes pro Cajet.; vocare fecisti; editio ad Camp., rescindis; Paraphrasis, violasse videris. NEARTAH. Non video hujusmodi tendere in diversum. Nam et translatio Chaldaica habet, avertisti sanctuarium ejus. Alii, diadema vel coronam ejus, a themate , quod est consecravit utrumque non incongrue designat, nec sensus alius est.

VERS. 39.-- Posuisti firmamentum ejus formidinem. Prat. Sanct. Munst. doctores Cajet., pro formidine ponunt confractionem sive ruinam. Hier. Neb. et Pellic. cum LXX, formidinem seu pavorem, ambiguum est; tametsi pavor incutitur, ex confractione munitionum et murorum.

VERS. 46.-- Memorare quae etc. hoc est recordare quanti temporis ego, ut volunt, quam brevis sit vita mea. Sanct. memento quid sum, quod tempus. Et intelligit metathesim dictionum, ceu foret . Hier. vertit, memento mei de profundo. Caeterum , est tempus et duratio hujus saeculi. Dixerat etiam Munst. in priori lexico, significare profundum orbis, idque quadrat versioni Hier. Denique Thargum omnes conciliat, dicens: Memento quod sum creatura tua e pulvere.

VERS. 49.-- Quod continui, etc. Hier., portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum. In Hebr. est nota universitatis CAL, quae permittit sibi subaudiri quod commodius est. Hinc Munst. post Chald., posui omnia opprobria multorum populorum. Hier. subintellexit, iniquitates. LXX junxerunt signum universale sequentibus, quanquam ad verbum reddendum fuisset omnium multarum gentium, .

VERS. 50.-- Exprobraverunt, etc. Alii pro commutatione ex Hebr. , ponunt vestigia. LXX phrasim explicant. Nam vestigia innuunt transitum quemdam Christi per crucifixionem et mortem, quam velut ignominiosam fidelibus exprobrant infideles.

Chapter 95 of 157