Psalmus LXXXIX
Psalmi Titulus: « Oratio Mosi Hominis Dei. »
Domine, refugium. Titulus: Oratio Mosi hominis Dei. [Gl. int., Aug., Hier., Aug.] Psalmus iste tertius est eorum, qui nomine orationis praetitulantur. Dicitur autem oratio Mosi, qui fuit minister Veteris Testamenti, et propheta Novi, secundum quam dispensationem iste psalmus inspiciendus est, non quod Moses eum conscripserit, sed quia, in hoc psalmo tractantur quae in Veteri Testamento per Mosen data continentur. Ideo dicitur oratio Mosi. Cum enim vita vetus et nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur, et dies quibus implebimur misericordia et laetitia, et poena primi hominis, et regnum saeculi, hic aperte distinguantur, congrue nomine Mosi titulatur psalmus, ut eis qui recte scrutantur Scripturas intimetur legem quae per Mosen data est, ubi terrena praemia videntur promitti, habere aliquid tale sub velamento, quale psalmus iste ostendit. Cum autem quisque transit ad Christum, tollitur velamen, et revelantur oculi ejus, ut consideret mirabilia de lege Dei. Et est sensus tituli; Psalmus iste est oratio; oratio, dico, Mosi, id est illa ostendens et tractans, quae lex per Mosen data sub velamine continebat. Vel est oratio Mosi, id est hoc David orat in hoc psalmo, quod et Moses ante oravit. Mosi dico, hominis Dei. Homo quidem passibilis erat, sed tamen Dei gratia liberandus. Et agit psalmus iste de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. Intentio. [Alcuin., Haym.] Monet ad contemptum veteris, et ad amorem novae vitae. Modus [Rem., Cassiod.] Tripartitus est psalmus. Primo aeternum refugium proponit temporali homini. Secundo exponit infirmitatem hominis, ei petens subveniri, ibi, ne avertas. Tertio orat et affirmat liberationem, ibi, dexteram tuam. In persona ergo Ecclesiae loquens, et a spe incipiens ait: O
VERS. 1.-- « Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. »
Domine, tu factus homo nobis factus es refugium, in hoc saxo saeculi. [Cassiod., Aug.] Bene dicit factus refugium, quia per hoc quod homo factus est, nobis coepit esse, quod non erat ita plene, scilicet refugium. Nulli tamen accidenti subjectus es refugium. A generatione in generationem, id est in omni generatione, vel in duabus generationibus, scilicet in veteri cujus ille Moses fuit minister, et in nova cujus ille idem fuit propheta. Ne autem videretur non esse antequam esset nobis refugium, adjungit:
VERS. 2.-- « Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et in saeculum tu es Deus. »
Priusquam etc. [Aug.] Quasi dicat: Factus es refugium, 200 sed tamen tu ipse es priusquam fierent montes, id est angeli. Quid enim magnum est dicere: De montibus visibilibus, qui sunt pars terrae? quia terra et coelo, et omnibus corporalibus prior est Deus, et priusquam formaretur terra, id est homines. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine significaretur celsitudo angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes, id est angelos fieri, et terra, id est homines formari. Formari enim vel fingi solet dici secundum corpora. Unde: Formavit Deus vel finxit hominem de limo terrae (Gen. II) : fieri de nihilo. Et ut breviter dicatur universitas rerum, subjungit, priusquam fieret orbis, quia a saeculo et in saeculum tu es Deus aptius diceretur, ab aeterno in aeternum. Non enim a saeculo Deus est, qui est ante saecula; aut non est usque in saeculum, cum sit sine fine; sed ex ambiguo verbo Graeco [ ἀπὸ τοῦ αἴωνος] sit plerumque in Scripturis, ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat Latinus interpres. Hic ergo ponitur in saeculum pro aeterno. Optime autem ait: Tu es, scilicet immutabilis, non dicit eris vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit praeteritum vel futurum. Unde dictum est: Ego sum qui sum, et qui est misit me ad vos (Exod. III) . Et: Mutabis ea, et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui, etc. (Psal. CI.) Et vere es, quia es Deus. Ecce quae aeternitas nobis, refugium facta est, ut nos in ea mansuri. De hac temporis mutabilitate fugiamus ad eam; sed quia hic sumus in tentationibus, ne ab ea aeternitate avertamur, orat homo Dei, dicens:
PARS II. VERS. 3.-- « Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: Convertimini, filii hominum. »
Ne avertas, [Cassiod., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi exponit infirmitatem hominis, cui petit subveniri. Quasi dicat: Cum sis refugium, ne avertas hominem a tuis aeternis, in humilitatem temporalium, id est in terrenam concupiscentiam et in contemptum, ut temporalia concupiscat sapiatque terrena. Vel, ne avertas hominem positum in humilitate, id est in dejectionem, id est hominem dejectum, vel positum modo in humilitate bona, id est modo humilem, qui ante fuit superbus. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Ideo oro, ne avertas, et id est quia dixisti: Convertimini ad me, ab amore mundi, filii hominum, quasi dicat: hoc a te peto, quod jussisti, et quod potes facere. Ipse enim potest a mundo liberare, qui docuit coelestia quaerere.
VERS. 4.-- « Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit. »
Quoniam mille anni. [Aug., Gl. int., Hier., Aug.] Quasi dicat: Ideo ne avertas, quoniam, etc. Vel ita continua. Ideo a labilibus istis, ad te opus est converti. Quoniam mille anni, id est quantumlibet longa vita praesens ante oculos tuos, id est in tua consideratione, quae est aeterna: et sapiens, scilicet respectu tuae aeternitatis sunt, tanquam dies hesterna quae praeteriit, non dicit saltem, sicut crastina quae veniet, sed sicut hesterna quae praeteriit, id est similis est diei hesternae, secundum hoc quod praeteriit. Omnia enim quae fine clauduntur pro transactis habenda sunt [Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Nihil est homo, nisi des ei alteram vitam: sed nec longitudini unius diei, comparantur mille anni, sed potius sunt
VERS. 5.-- « Et custodia in nocte: quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. »
Et custodia in nocte, [Aug., Cassiod.] id est sicut vigilia noctis, quae non habet nisi tres horas. Et bene custodiae noctis comparatur vita praesens pro sollicitudine, et quia in nocte hujus saeculi agitur, [Aug., Gl. int., Haym.] postea addit etiam de aerumna mortalis vitae, dicens, quae pro nihilo, etc. Quasi dicat: Et ut minus dicam, si tu avertas hominem a tuis aeternis, anni erunt eorum, id est inter ea reputabuntur, quae pro nihilo habentur, [Aug., Alcuin.] ut somnia, et merito inter ea reputabuntur, quia hi anni antequam veniant, nondum sunt: cum autem venerint; jam non erunt. Quasi dicat: In tenebris agitur vita praesens, et in sollicitudine, et trepidatione: et quasi nihil est.
VERS. 6.-- « Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat: vespere decidat, induret et arescat: »
Mane sicut herba transeat. [Alc., Cassiod.] Quasi dicat: Dixi quod anni habentur pro nihilo, sed non accusans te, quasi factorem mutabilium haec dixi, imo divinae justitiae consentiens. Dico prius, mane homo transeat, id est homo dum vivit transeat. Mane enim est tempus vitae. Transeat, dico, sicut herba. Apta comparatio. [Alcuin., Rem., Alcuin., Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Sicut herba mutatur a qualitate quam habet in nocte in deteriorem mane orto sole, ita mutatur homo in deterius. Quasi dicat: Luat homo quod meruit. Mane floreat et transeat, in aliam qualitatem, et postea vespere, id est in extremis. Vespere enim significantur extrema, scilicet tempus quo homo occidit; decidat in mortem, induret in cadavere, et arescat in pulverem. Sicut herba in extremis secta vel fracta. [Hier., Alcuin.] Vel quia bis ponit mane, duas notat aetates, primum mane, pueritia est, quae cito transit. Secundum mane juventus est, quae floret et transit. Vespere significatur senectus, quando refrigescit vigor hominis. Et est primum mane hominis, id est pueritia, transeat sicut herba, id est cito. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni: fenum aruit, flos decidit (Isa. XL). [Aug.] Secundum mane, id est juventus, floreat et transeat, id est cito peragat florem suum, et vespere frigidae senectutis, decidat, induret et arescat, haec non mutantur. Haec autem poena de peccato venit.
VERS. 7.-- « Quia defecimus in ira tua: et in furore tuo turbati sumus. »
Quia defecimus. [Aug., Haym. Aug.] Quasi dicat: Dico transeat et transit. Quia defecimus, infirmitate mortales et passibiles facti; in ira tua, id est vindicta nobis inflicta, quam tamen miseriam morte finire timemus. Et in furore tuo turbati sumus. Turbati sumus timore mortis: infirmi, infirmitatem finire trepidamus. Unde Dominus Petro: Ducet te, quo tu non vis (Joan. XXI) , et Dominus nos in se transfigurans de seipso dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) . Deinde subdit hanc poenam nobis esse pro peccato.
VERS. 8.-- « Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. »
Posuisti. [Gl. int., Aug., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat: Defecimus juste quidem, quia peccavimus, et tu posuisti in conspectu tuo iniquitates nostras, non ab eis dissimulasti. Exponit quod dixerat, posuisti saeculum nostrum, id est iniquitates nostras, vitam nostram pravam, in illuminatione vultus tui, id est coram te. Idem est hoc quod supradixit, in conspectu tuo, vel saeculum nostrum, id est posteros nostros posuisti in illuminatione vultus tui, id est peccata posterorum nostrorum posuisti coram te. Illa teguntur quae veniam habent, et illa illuminantur quae puniuntur. Hoc autem inde probatur.
VERS. 9.-- « Quoniam omnes dies nostri defecerunt; et ira tua defecimus. »
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, [Alcuin., Aug., Cassiod.] id est cognitio nostra defecit, obtenebrata ratione per peccatum; et in ira tua defecimus nos ipsi amando quae transeunt. Vel, omnes dies nostri defecerunt, id est tempus vitae nostrae abbreviatum est, et pene defecit, quia ad paucitatem redacti sunt dies vitae nostrae. Vita hominis propter iram Dei abbreviata est, quia praesumptione longioris vitae peccabant. Et nos ipsi, in ira tua defecimus, id est essentia nostra defecit per aerumnas.
VERS. 10.-- « Anni nostri sicut aranea meditabuntur; dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. »
Anni nostri. [Cassiod., Aug.] Miseria et brevitas hujus vitae exprimitur hic per similitudinem araneae, quae texit inanes telas, ut dolo capiat muscas. Et est: Anni nostri meditabuntur, vel meditabantur, sicut aranea, id est nos in annis studebamus dolosis et inanibus occupationibus in rebus, scilicet corruptibilibus laborabamus, et inania texebamus. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Unde bene dicit, meditabantur, vel meditabuntur anni, non operabantur, quia sine utilitate et fructu boni operis transeunt, quasi sub inani meditatione. Vel passive potest accipi, meditabuntur, vel reputabuntur, anni nostri sicut aranea, id est sicut inanes et inutiles, et dies annorum nostrorum complentur in ipsis septuaginta annis. Vel dies annorum nostrorum, ita breves sunt, quod in ipsis sunt septuaginta annis, alia littera, quo temporis spatio dicuntur longaevi. Quasi dicat: Etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur.
VERS. 11.-- « Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor. »
Si autem amplius vixerunt homines octoginta anni vitae, [Gl. int., Aug.] ut multum vivant, quod rarum est; poterunt esse in potentatibus, id est aliquas vires et potentias poterunt habere usque ad octoginta. Et si amplius vixerint, eorum est labor et dolor, id est si ultra septuaginta vivitur, labor et dolor multiplicabitur [Hier., Aug.] Senectus enim ipsa morbus est, ita haec ad litteram dici possunt. Sed quia et citra septuaginta annos sunt quidam infirmi et senes, et ultra octoginta sunt aliqui vigentes virtutibus, melius haec mystice accipiuntur. Septuaginta ergo et octoginta, sunt centum quinquaginta; in centum quinquaginta, eadem significatio est quae in quindecim, qui numerus constat de septem et octo. Septem significat Vetus Testamentum, propter Sabbatum quod observare mandabat [Alcuin., Aug.] Observabant patres Veteris Testamenti septimum diem, septimam septimanam: septimum mensem, septimum annum: septimum annum, septimae decadis, qui jubileus dicitur. Octo vero significat Novum Testamentum, propter resurrectionem Domini octava die factam, quae observatur in Novo Testamento, ubi et in octava futurae resurrectionis exspectatur. Inde etiam sunt quindecim gradus in templo Salomonis. Inde etiam in psalmis quindecim cantica Graduum. Inde etiam quindecim cubitis aqua diluvii excrevit, super summos montes. Per septuaginta ergo et octoginta, Testamentum Vetus et Novum significatur. Nota ergo etiam diligenter quod distincte dicit: In ipsis et in potentatibus. Et est sensus talis: Anni nostri meditabuntur sicut aranea, et sic dies annorum nostrorum, id est vita nostra est in ipsis annis septuaginta, vel, in ipsis, qui sunt septuaginta anni, id est in temporalibus, quae promittebantur in Veteri Testamento quod significabatur per septuaginta. Ideo ergo dixit septuaginta, quia in Veteri Testamento promittebantur temporalia, in quibus est vita nostra, pertinens ad Vetus Testamentum. Si autem, non in ipsis annis, sed in potentatibus erat vita nostra, id est si non erit in temporalibus; sed aeternis et spiritualibus, tunc dies annorum nostrorum erunt octoginta anni, id est vita nostra pertinebit ad Novum Testamentum, quod significatur per octoginta vel octo, quia Novum Testam., est in spe resurrectionis octava aetate futurae. Et amplius eorum labor et dolor, id est quisquis hanc fidem transit, et aliquid amplius quaerit, labores et dolores invenit. Vel sic potest intelligi. Quasi dicat: Vita quae est in potentatibus pertinet ad Novum Testamentum. Et licet homines sint in Novo Testamento, tamen amplius eorum est labor et dolor, id est licet simus in Novo Testamento: tamen adhuc habet vita nostra laborem et dolorem, dum in nobis gemimus redemptionem corporis exspectantes (Rom. VIII). [Aug., Alcuin.] Vel per septuaginta annos potest intelligi appetitus terrenorum, quae septem diebus aguntur. Per octoginta, aeternitas significatur. Et est, dies annorum nostrorum, id est vita nostra, erunt in ipsis septuaginta annis, id est in appetitu et desiderio temporalium. Si autem in potentatibus, id est si virtutibus fuerit vita nostra: tunc sunt octoginta anni, id est aeternitas petitur, et amplius eorum labor et dolor, hoc non mutant.
VERS. 12.-- « Quoniam supervenit mansuetudo; et corripiemur. »
Quoniam supervenit. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Adhuc est labor et dolor. Sed hoc ad misericordiam Dei pertinet qui flagellat filios. Quoniam supervenit mansuetudo Dei. Mansuetudo, si Dei est, dicitur clementia: si nostra est, dominatio dicitur. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos effecit mansuetos. [Aug.] Et sic corripiemur. Quem enim diligit Deus, corripit, et castigat (Hebr. XII) . Et cum hoc sit,
201 VERS. 13.-- « Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? »
Quis novit potestatem irae tuae? [Gl. int. Aug.] Quasi dicat: Beatus est qui novit; paucorum enim est hoc, scilicet nosse potestatem irae tuae, quia plerisque dum parcis, magis irasceris. Quosdam alios dum punis, mansuetudo est. Unde: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis (Habac. III) . [Gl. int., Aug.] Quibus autem plus irasceris, parcis, ut sic prosperetur peccator in via sua, et majora recipiat in novissimo, id est poenam aeternam, quae est potestas irae tuae. Quam difficile ergo reperitur! Quis novit potestatem irae tuae? id est quis novit iram tuam, et ipsius irae potestatem, id est virtutem et majoritatem quam exerces contra illos quibus hic parcis? potestas enim irae hominis est corpus occidere, et post nihil facere (Matth. X). Deus autem et hic punit, et post in gehennam mittit, et a paucis eruditis major ejus ira intelligitur. Et quis novit dinumerare, [Gl. int. Haym.] id est distinguere iram tuam, quia his parcit ad poenam, hos punit ad salutem, prae timore tuo, id est ad hoc ut te timeant. Quasi dicat: Pauci.
PARS. III. VERS. 14.-- « Dexteram tuam, Domine, sic notam fac: et eruditos corde in sapientia. »
Dexteram tuam, Domine. [Cassiod.] Tertia pars, ubi orat et affirmat liberationem. Quasi dicat: Ut mansuetus corripis, ergo, o Domine, dexteram tuam, id est Christum, sic notam fac, ut tui discant per eum magis petere ea quae non videntur pertinentia ad Novum Testamentum, quod praesentia pertinentia ad vetus: quam orationem hominis Dei impletam videmus. Christum enim sic fecit Deus notum, ut in ejus passionibus ostenderet non praesentia secundum Vetus Testamentum, sed aeterna esse petenda. Vel dextera Dei est aeterna felicitas, qua oves ab haedis separabit (Matth. XXV), in qua qui sessurus sit, bene sic innotescit Deus, cum flagellat quem recipit (Hebr. XII), nec sinit in malis prosperari, sed emendat ut ad dexteram ponat. Et est, dexteram tuam, id est aeternam felicitatem, sic notam fac, ut homines dinumerent iram tuam, prae timore; et eruditos vel compeditos, corde in sapientia, fac notos subaudi. Verbum enim Graecum utrumque significat, scilicet eruditos vel compeditos, quod tamen idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis mittunt in compedes praeceptorum Dei, ne a via ejus exorbitent: quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide ejus omnia spernerent, quae magna habentur in Veteri Testamento, et aeterna bona morte quaererent. Hoc autem attendens iste homo Dei, orat pro eis qui multa patiuntur a saeculo pro aeternis, dicens: Et o
VERS. 15.-- « Convertere, Domine, usquequo; et deprecabilis esto super servos tuos. »
Convertere, [Cassiod., Alcuin.] id est justitiam tempera. Ita hoc dicit Deo, quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Dico, convertere, et usquequo eris aversus? [Aug., Cassiod., Aug.] Vox ista, oratio est justi, non indignatio impatientis. Vel secundum aliam litteram, convertere, Domine, aliquantulum, non ex toto, quia magis prodest, si aliqua tribulatio semper movet nos; et deprecabilis esto super servos tuos. Quasi dicat: Talem te exhibe, ut possis exorari a peccatoribus; sed iste homo Dei jam futura bona spe anticipans, quasi de factis ait:
VERS. 16.-- « Repleti sumus mane misericordia tua; exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. »
Repleti sumus mane misericordia tua, [Aug.] id est in aeternitate. Modo est nox, in qua esurimus et sitimus. Tunc autem satiabuntur vultu Dei. Unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI) . Et alibi: Mane astabo tibi et videbo (Psal. V) , id est satiabor. [Cassiod., Aug.] Et ibi exsultavimus in laude tua et delectati sumus, in re jocunda, in omnibus diebus nostris. Ibi omnes dies simul sunt. Non succedunt sibi, quia unus sunt, id est aeternitas. Nunc autem pro eo,
VERS. 17.-- « Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. »
Laetati sumus etiam pro diebus, [Alcuin., Aug., Gl. int.] id est in diebus malignis, quibus nos humiliasti, scilicet annis quibus vidimus mala, id est angustias corporis, in quibus diebus dicimus,
VERS. 18.-- « Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. »
Respice in servos tuos, etc. [Gl. int., Aug., Haym.] Quasi dicat: Nos humiliasti, sed respice in servos tuos, et pro, id est, in opera tua, quia ipsi servi sunt opera tua, et dirige filios eorum, id est imitatores, ut sint recti corde quibus bonus est Deus. [Aug.] Vel, filios eorum, id est opera. [Cassiod., Alcuin.] Vel Propheta hic pro Judaeis peccantibus specialiter orat, dicens: Respice in servos tuos. Quod Deus facit in se, Propheta orat fieri pro populo suo. Orat scilicet ut parcat Judaeis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quae in eis fecit. Unde subdit: Et respice in opera tua, quae fecisti in eis, et dirige filios eorum. Quasi dicat: Si ipsi propter iniquitates dispersi sunt, saltem filii in fine fide corrigantur, qui per se pravi sunt et inconvertibiles.
VERS. 19.-- « Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. »
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, [Haym., Aug.] id est lumen vultus tui, scilicet imago Dei recreans, gratia Spiritus sancti reformans imprimatur menti nostrae. Triplex quippe est imago, scilicet imago creationis, imago recreationis, imago similitudinis. Imago creationis est, qua creati sumus, scilicet ratio. Imago recreationis, gratia per quam reformatur imago creata, scilicet ratio. Imago similitudinis, ad quam facti sumus, scilicet Deus Trinitas, ad cujus similitudinem factus est homo, non Patris tantum, vel Filii, vel Spiritus sancti, sed Trinitatis; per memoriam, similis Patri; per intellectum, Filio; per dilectionem, Spiritui sancto; per hanc Trinitatem imago creata, similis est increatae Trinitati. Unde meminerim te, intelligam te, diligam te. [Hier., Cassiod., Aug.] Vel splendor Dei est super nos, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. Et opera manuum nostrarum dirige, ut non pro mercede terrenorum ea faciamus, sed pro aeternis. Deinde, quia omnia opera bona ad unum diriguntur, singulari numero subdit: Et opus manuum nostrarum dirige, id est omnia bona unum opus charitatis sunt, id est ad unum finem diriguntur.
Collatio In Psalmum LXXXIX: « Domine, Refugium, » Etc.
VERS. 3. Ne avertas hominem in humilitatem. In Hebraico nusquam est negatio, sed affirmative legitur, convertes hominem in humilitatem sive contritionem. Sed unde hoc inoleverit aperiam: Nam nomen Deus, et negatio, non, nihil distant praeter pronuntiationem, et punctulorum adnotationem, verbi gratia, EL dicitur Deus, AL, id est ne vel non. Caeterum ubi finiebatur superior proximus versiculus, a saeculo usque in saeculum tu es Deus, quaedam exemplaria Graeca non habebant, Deus, quomodo etiam non habent quae apud nos exstant. Deinde particulam quae est citra punctationem poterat legi AL. Ob idque sequenti versui copularunt qui ex Heb. hanc editionem tradiderunt. Quid tamen de hoc sentiat Hier. cernes ad Suniam et Fretellam. Et dicitis, inquit, quod in Graeco non sit Deus, ἀπὸ τοῦ αἰῶνος καὶ ἕῶς τοῦ αἰῶνος σὺ εἶ, a saeculo et usque in saeculum tu es, quod apud eos deesse manifestum est. Nam et Hebraica veritas habet, et omnes alii interpretes, et LXX similiter transtulerunt, ἀπὸ τοῦ αἰῶνος καὶ ἕως τοῦ αἰῶνος σὺ εἶ ὁ θεός quod Hebraice dicitur MEOLAM VEAD OLAM ATAH EL. Hactenus D. Hier. Porro utrobique intelligentia sana est. Juxta lectionem Vulgatam, interpretatur humilitas, concupiscentia terrena. Juxta aliam accipitur pro resolutione corporis in pulverem, secundum conditionem naturae. Eoque rectum est ut Deum precemur ne avertat ab aeternis, propter priorem humilitatem. Secundam confiteamur necesse est. Sed audiamus Hiero. expressius et clarius ad Cyprianum scribentem, et omnem psalmum edisserentem, ubi utramque lectionem probat et interpretatur, ubi etiam asserit nostram lectionem esse LXX, quanquam aliter visus est sentire ad Suniam et Fretellam: Convertes hominem usque ad contritionem; et dices: Revertimini, filii Adam; LXX, ne avertas hominem in humilitatem et dixisti: Convertimini, filii hominum. Juxta Hebraicum hoc quod dicitur, hoc est: O Deus, qui hominem condidisti, et ab initio es ejus refugium et habitatio, convertes eum usque ad contritionem, fecisti eum atque plasmasti, ut converteretur in mortem, et vas tuum extremo vitae suae tempore frangeretur, cui cum immineat ista conditio, ut ortus intereat, et quamvis longo vixerit tempore, tamen fine dissolvatur extremo, quotidie ei loqueris per prophetas: Revertimini, filii Adam, qui vestra culpa offendistis Deum, et de immortalibus facti estis mortales. Praecipientis enim noluistis audire imperium: De omni ligno quod est in paradiso comedes; de ligno autem scientiae boni et mali non comedes. In quacunque enim die gustaveris de eo, morte morieris (Gen. II) . Porro illud quod LXX transtulerunt, ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: Convertimini, filii hominum, hunc habet sensum: Obsecro ut hominem quem ad tuam imaginem et similitudinem condidisti, et tantum eum honorare dignatus es, ut de servo filium nuncupares, ne eum humilies peccato perpetuo, super eum vigeat antiqua sententia: Terra es tu, et in terram ibis. Tu enim promisisti poenitentiam dicens: Nolo mortem peccatoris, tantum ut convertatur et vivat (Ezech. XXXII) . Tu dixisti omnium sanctorum tuorum eloquio, convertimini sive revertimini, filii hominum, ad clementissimum Patrem, qui occurrit venientibus, et signum quod vitio suo perdiderunt offert, et stolam incorruptionis largitur antiquam, quia mille anni in oculis tuis, ut dies hesterna quae praeteriit, transiit, ut vigilia nocturna sive in nocte; qui per prophetas super nos ad poenitentiam provocas, dicens: Revertimini, filii hominum, petimus, ut ante jam dixi, ne facias hominem in humilitate sempiterna retineri. Nec enim putamus longum esse, quod promittis, salutem nobis post multa tempora tribuendam: aeternitati comparata, brevis est omnium temporum longitudo. Haec divus Hieronymus.
VERS. 5.-- Quae pro nihil habentur, etc. Pondus sententiae hic asservatur, non verborum tenor. Hier. percutiente te eos, ut somnium erunt. Sed nec ad verbum reddidit. Siquidem ZARAM est cum impetu fluere, ZERAMTAM SCHENAH IIHEIU. Munsterus, facis impetum irruere in eos, eruntque ut somnus; Sanctes, inundasti eos, somnus sunt; Alii, itidem. Caeterum , sine punctorum notulis, potest efferri SCHANAH, id est annus, vel SCHENAH, id est somnus. Suam tamen versionem explicat Hieron. ad Cyprianum.
VERS. 6.-- Mane floreat et transeat. Munsterus et Campensis, pro eo quod est transeat, ponunt crescere. Hier. abire; et alii similiter, vel quidpiam simile, HALAPH futurum hujus verbi, mox ante Munsterus verterat mutari, et nunc crescere.
VERS. 7.-- Turbati sumus. Sic et Hier. Itemque omnes alii recentiores. Hieron. tamen magis probat translationem Symmachi et Aquilae quam suam. « Pro eo, inquit, quod nos diximus liberati sumus, Symmachus et Aquila transtulerunt acceleravimus. Brevitatem autem vitae significat humanae. » Ac paulo post: Pulchre autem, non in LXX habetur, turbati sumus, sed, juxta Hebr. acceleravimus, dicitur. Ut quamvis aetas hominum longa videatur, tamen comparatione aeternitatis brevis sit, quod et illustris poeta testatur dicens: « Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. »
VERS. 8.-- Saeculum nostrum ALUMENU. Hier. transtulit, negligentias nostras. Sanctes, errores nostros. Caeteri, occulta nostra. LXX respexerunt OLAM, id est saeculum. Hier. et alii radicem ALAM, id est negligenter erravit, et quandoque abscondit. De hoc Hier. ad Cyprianum disceptat. Ubi nos juxta Hebr. et Symma. posuimus negligentias 202 nostras, pro quo Septuaginta saeculum transtulerunt, in Hebraico scriptum est ALUMENU, quod quinta editio interpretatur adolescentiam, Aquila παροράσεις. Et nos in linguam nostram vertere possumus errores sive ignorantias. Miror autem cur Septuaginta voluerunt pro ALUMENU, id est adolescentia, negligentiis et erroribus sive ignorationibus, saeculum dicere, nisi forte quod in saeculo, et in vitae hujus tempore, vitia committantur.
VERS. 10.-- Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Hieronymus et recentiores aliter signant distinctionem. Accipiunt enim active verbum superioris versus, ubi dicebamus defecimus, et copulant sequentibus, hoc pacto: Consumpsimus annos nostros, quasi sermonem. Addit tamen Hieronymus, explicatioris sensus gratia, loquens. Alii non addunt In Hebr. HEGEH, inclinatur a radice HAGAH, quae interdum significat meditari. Sed vocabulum aranea, cur a Septuaginta sit positum, explicat Hieronymus ad Cyprianum. « Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem araneae transtulerunt. Quomodo enim loquentis sermo praetervolat, ita et opus araneae incassum texitur. De quo super persona haereticorum scriptum est in Isaia: Telam araneae texunt (Isa. LIX) . Quae parva et levia potest capere animalia, ut muscas, culices, et caetera hujusmodi; a fortioribus autem rumpitur; instar levium in Ecclesia simpliciumque qui eorum decipiuntur erroribus, cum viros in fidei veritate robustos non valeant obtinere. » Haec ille.
VERS. 11.-- In potentatibus. BIGBUROTH. Hieronymus vertit multum adverbialiter. Alii consonant Septuaginta, ac idem suam interpretatur versionem ad Cyprianum. Quidquid igitur vivimus, et in quo delectabilis est vita mortalium, septuaginta annorum spatio comprehenditur. Sin autem multum, et ut interpretatus est Symmachus, contra opinionem, octoginta sunt anni; quidquid supra fuerit morbis et infirmitate transigitur, quae est socia senectutis.
Amplius eorum labor et dolor. Hieronymus consimiliter. Non longe est Pellicanus, habens prolixius quod nos et Hieronymus, amplius. Alii vertunt superbiam, fortitudinem, vel excellentiam, pro amplius. Ex quo liquido constat LXX per metathesin accepisse HORBAM, vice ROHEBAM. Prius enim designat, multum vel amplius eorum. Deinde labor et dolor. Pratensis et Pellicanus, labor et iniquitas; Sanctes, perversitas et iniquitas. Caeteri sunt fere nobiscum AMAL VAAUEN. Denique non est gravior molestia, aut afflictio, quam iniquitas, quae ob id ita nuncupari potest.
VERS. 12.-- Quoniam superveniet mansuetudo et corripiemur. In Hebraeo, vix quidquam invenitur affine huic sententiae, si verba exterius ponderamus KIGAZ HISCH VAANUPHAH. Quod Hieronymus ita reddit: Quoniam transivimus et avolavimus. Eodem conspirant reliqui. Primum dicendum est nobis, quid de hoc tractaverit Hieronymus; deinde offeremus quod potest dici ad conciliationem, sine praejudicio melius judicantium. Hieronymus Cypriano: « Quando transivimus cito et avolavimus. Septuaginta, quoniam superveniet mansuetudo super nos, et corripiemur. Pro quo in Graeco scriptum est, παιδευθησόμεθα, quod verbum ambiguum est, et tam correptionem quam eruditionem doctrinamque significat. Quem enim diligit Dominus corripit sive erudit, ac flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Quem locum ita Symmachus transtulit: Succidimur enim repente et avolavimus. Quinta editio hoc modo: Quoniam transivimus celeriter et dissolvimur. Et est sensus: Post septuaginta annos, et ut multum octoginta, quibus hominum vita transigitur, cum anima fuerit a corpore segregata, vento similes avolamus, sive quia supra herbae virenti, et florum pulchritudini, et ad vesperam siccitati hominem comparat; nunc pro ariditate vesperae, succisionem florum ponit. Et cum pertransierit, inquit, omne quod vivimus, subita morte dissolvimur. Quod autem Septuaginta dixere, quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur, hunc habet sensum: Post septuaginta annos et octoginta, cum venerit mansuetudo, et dies nobis mortis ingruerit, non judicabimur juxta meritum, sed juxta clementiam. Et quae putatur correptio esse, eruditio est et doctrina. Satisque miramur, quid voluerint verbum Hebraicum GAZ HISCH, LXX, Theodotio et sexta editio transferre mansuetudinem, cum Aquila et Symmachus et quinta editio festinationem, et repente celeriterque transtulerunt. » Hactenus Hieronymus. Caeterum si legerimus GAZ, vel, GEZ, a radice GAZAZ, id est totondit, id sonat Hebraeis vellus, quod certe est symbolum dulcoris et mollitudinis, ad quod fortasse Septuaginta alludebant. Deinde vel HISCH, id est festinavit aut cito, ut sit vellus festinavit. Itaque mansuetudo hac ratione signata supervenit. OPH autem proprie significat avolare, dehinc coruscare et illustrare. Postremum videntur Septuaginta respexisse interpretantes, quod eruditio sive vexatio dat intellectum, etiam si avolatio potest correptioni ac eruditioni haud difficile coaptari.
VERS. 13.-- Iram tuam dinumerare. Ultima particula in Hebr. sequentem spectat versum, et aliam fecerunt distinctionem Septuaginta, LIMNOTH, quod etiam admonuit D. Hieronym. ad Cyprianum, cujus expositio haec est: « Quis novit fortitudinem irae tuae, et secundum timorem tuum indignationem tuam? Septuaginta, quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo, iram tuam dinumerare? Inter Hebraicum et Septuaginta diversa distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori et furori Domini copulant. Porro Hebraicum sequenti aptat versiculo, ut sequatur, ut numerentur dies nostri, sic ostende et veniemus corde sapienti. Quid breviter ita nobis disserendum videtur? Quis potest nosse quandiu ira tua, ex qua timor nascitur humano generi, perseveret, nisi te docente qui Deus es? Itaque obsecro, ut tempus vitae nostrae indices nobis, quo possimus corde sapienti tuo nos judicio praeparare. Quod autem dixit, quis novit fortitudinem sive potestatem irae tuae, et secundum timorem tuum indignationem tuam, ostendit esse difficile, irae timorisque et indignationis Dei secretum rationemque cognoscere. » Haec ille.
VERS. 14.-- Dexteram tuam. Hebr., dies nostros. Unde autem varietas profecta sit, clare ostendit Hieronymus ubi supra: « Ut numerentur dies nostri, sic ostende, et veniemus corde sapienti. Errorque perspicuus, cur pro diebus Septuaginta dexteram dixerint IAMENU, quippe verbum compositum est, significans dies nostros, quod in singulari numero si scribatur, extrema littera, quae appellatur nun, , exprimit dexteram, sicut est illud in nomine Benjamin, qui interpretatur filius dexterae. Sin autem habeat, diem vel dies sonat. Est autem sensus: Numerus annorum dierumque nostrorum, quibus in hoc saeculo nos vivere decrevisti, ostende nobis, ut praeparemus nos adventui tuo, et contempto errore mortalium, ad te pergere festinemus, cupiamusque praesentiam tuam, ut ad te festinemus corde sapienti. Nihil tam decipit humanum genus, quam dum ignorant spatia vitae suae, longiorem sibi saeculi hujus possessionem repromittunt, unde et illud egregie dictum est, nullum tam senem esse, et sic decrepitae aetatis, ut non se adhuc uno vel plus anno vivere suspicetur. Ad hunc sensum pertinet, et illud quod dicitur: Memento mortis tuae, et non peccabis; qui enim recordatur se quotidie esse moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat. Hoc est quod David in alio precatur loco dicens: Ne auferas me in dimidio dierum meorum, priusquam abeam et non subsistam (Psal. XXXVIII) . Quod ita exponitur: Ne eo tempore facias me mori, quando adhuc putabam me victurum, ut possim peccata corrigere poenitentia. Si enim hoc feceris, inventus in delictis meis esse desistam, non quod spem resurrectionis neget, sed quod coram eo se neget posse subsistere, apud quem omnes, qui in vitiis perseverant, pro nihilo reputantur. » Haec ille.
Eruditos corde sapientia. Hieronym. Veniemus corde sapienti; Pratensis, adducemus cor sapientiae; Sanctes, adducemus in cor sapientiam. Itidem caeteri. Ubi perspicis quod ubi dicimus eruditos, ibi dicunt adducemus, aut veniemus, aut offeremus. Porro in NABI, si prima littera sit de radice, significat prophetam, quomodo acceperunt Septuaginta. Siquidem non est eruditior corde ipso Propheta. Itaque interpretatur Hieronymus in Commentariis eruditos corde. Chaldaeus paraphrastes consonat inquiens: Solus propheta, cujus cor abundat sapientia. Sin autem fuerit servilis, est adducemus, juxta alios. Jam illud quod nonnulli codices habebant compeditos pro eruditis, tangit Augustinus ac conciliat. « Verbum enim Graecum, inquit, ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Caeterum Hieronymus id tribuit hallucinationi dicens: Ubi nos interpretati sumus, eruditos corde in sapientia, alii transtulerunt, compeditos, verbi ambiguitate decepti. » Si enim dicas πεπεδημένους compeditos, sin autem πεπαιδευμένους, eruditos significat.
VERS. 16 et 17.-- Repleti sumus mane misericordia tua, exsultavimus et delectati sumus, laetati sumus pro diebus, etc. Faber et Caecus more suo interpretes arguunt, qui debuissent vertere, per modum precatorium, reple, laetifica, et per futurum illa, exsultabimus et delectabimur. Qui enim fiet ut qui versu septimo conquerebantur se defecisse prae ira, ejusque furore turbatos, nunc affirment se laetatos et exsultantes. Et maxime cum Hieronymus ex Hebraeo ita transtulerit ut jubent. Atqui audiant eumdem Hieronymum, quid pro nobis adversus latratus eorum respondeat ubi supra: « Imple nos matutina misericordia, et laudabimus, et laetabimur in cunctis diebus nostris; Septuaginta, repleti sumus mane misericordia tua et exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. In cunctis pene locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut quod apud Hebraeos in futurum ponitur, hoc illi quasi jam factum et praeteritum referant. Hic ergo non, ut illi voluerunt, dicunt se impletos esse matutina misericordia Dei atque laetatos, alioqui si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur et dicunt: Respice in servos tuos, et in opera tua, sed totum quod postulant ideo deprecantur, ut mereantur matutinam misericordiam, quam cum fuerint assecuti laudent atque laetentur, in cunctis diebus vitae suae. » Hactenus Hieronymus. Nec obest quod dicit, vel illi voluerunt, quod intelligendum venit juxta sonum verborum. Siquidem propter morem Scripturarum docet ipse Hieronymus Septuaginta recte vertere praeteritum in vicem futuri, ubi tamen Hebraice futurum tempus ad verbum legitur. Quod ne diffidas audi quid dicat libr. II Commentariorum in epistolam Ephes. ad cap. II.
Quaeritur ergo quomodo Deus, qui nos salvos fecit et suscitavit, simul sedere fecit cum Christo. Et quidem qui simplicius est responsurus, hoc asserit, quod juxta praescientiam Dei, id quod futurum est, quasi factum esse jam dixerit. Et quia mos iste sit Scripturarum, ut interdum futura tempore praeterito declinentur, verbi causa, de cruce Domini, foderunt manus meas et pedes meos, et alibi de passione ejus, quasi ovis ad victimam ductus est: et adhuc de injuriis flagellorum, livore ejus nos sanati sumus; et alibi, ab iniquitatibus populi mei ductus est in mortem. Hoc aut ideo, ne quia futura super incerta sunt hominum, spes fluctuet et vacillet, ea quae Deus futura cognovit, apud quem nihil ambiguum est, quasi jam facta memorantur. Ut quia praeterita, secundum philosophos, quoque fieri infecta non possunt, qui audierunt quasi jam facta habeant quae futura sunt. « Haec ibi. At vero quod Septuaginta dixerunt sub praeterito, quasi ovis ad victimam ductus est, ὡς πρόβατον ἐπί σφαγὴν ἤχθη, Hebraei habent KASSEH LATTEBAH JUBAL, quasi pecus ad mactationem ducetur. Et tamen Hieronymus adduxit Septuaginta ad corroborationem regulae Scripturarum, 203 quae sub ratione praeteriti, rem certam, licet adhuc futuram, ob oculos ponunt.
VERS. 18.-- Respice in servos tuos et in opera tua. Hebraice, appareat servis tuis opus tuum. Sensus eodem recidit. Nam Dominus suos servos et opera respicit, quando facit ut appareant et respiciantur, ut est illud Gen. XXII: Nunc cognovi quod timeas Dominum, quod est, cognoscere feci.
Dirige filios eorum. Hieronymus et alii, gloria tua super filios eorum. Et dictionem hoc in loco apud Hebraeos positam, si enuntiemus citra apicum notationem poterimus legere, vel ut caph finale sit de radice, et aspiratio, he, sit conjugationis, quam dicunt hiphil, signum, ut efferas VEHADREC, sicque probe dices, dirige. Rursum autem caph, sit servile, he vero radicale, legasque VADARCA tuuc, gloria tua reddendum erit. Ac Septuaginta priori modo opinamur sumpsisse.
Chapter 96 of 157