Psalmus XC
Psalmi Titulus: « Laus Cantici David. »
Qui habitat. Titulus: Laus cantici David. [Aug.] De hoc psalmo Christum diabolus tentare ausus est; Christi autem tentatio nostra doctrina est. Sicut enim ille prior tentatus, tentamenta diaboli humilitate superavit, ita nos eumdem vincere docuit et dedit, quem vincere possumus, si Christum imitari volumus, non in deitate, vel potentia, vel mirabilibus, sicut voluit primus homo, sed in eo quod factus est pro nobis, id est in humilitate, ad quam vocat dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI) . Qui autem sic imitatur Christum, per januam intrat. Janua Christus est qui dicit: Ego sum janua, per quam si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X) . Intrare ergo per januam est intrare per Christum. Intrare autem per eum est imitari eum, non in magnificentia et in miraculis, sed sicut diximus, in humilitate et patientia, quem nos in his sequentes, ex eo et in eo vincimus diabolum: de qua victoria Christi et suorum contra diabolum agit iste psalmus. Unde in titulo ponitur, laus. Et est sensus: Psalmus iste est laus David, id est Christi. [Cassiod.] Est autem laus, etiam humana; sed haec laus est cantici, quia non est nisi divina. Est enim hymnus psalmus iste, id est laus Christi contra daemones; quia ostendit tentationes diaboli victas a Christo, et a suis manentibus in auxilio Dei. Hac intentione monet ut et nos discamus exemplo Christi tentationes superare. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo Propheta describit fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Secundo dicit Christum in coelo levatum a nullo posse contingi, qui et pedes in terra protegit, sed praesumptores ab eo cadunt, ibi, cadent a latere. Tertio inducit verba Dei Ecclesiam consolantis, ibi, quoniam in me sperabis. Propheta ergo de quolibet sancto ait:
VERS. 1.-- « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. »
Qui habitat in adjutorio, [Aug., Cassiod.] non suo, sed Altissimi, id est qui totam spem, non in se, sed in Deo semper constituit, scilicet cujus spes, non in homine, sed in Deo est commorabitur in protectione Dei, id est omnibus modis protegetur a Deo, ut nec illecebra male blandientis voluptatis capiatur, nec timore adversitatis frangatur; [Alcuin.] ut non declinet ad dexteram, vel ad sinistram sicut in Veteri Testamento praeceptum est filiis Israel, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram (Num. XX; Deut. V). Regia via, est via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis alliceretur, nec adversis frangeretur: quem et nos imitari debemus. [Gl. int. Cassiod.] Dei dico, coeli, id est cujus est sedes coelum, id est anima justi. Nota qualiter sibi respondeant, verba, habitat, et commorabitur. Si enim semper habitat; sic et semper commorabitur. Deinde illud affirmat, scilicet quod habitat cum dicit:
VERS. 2.-- « Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus, sperabo in eum. »
Susceptor meus es tu, etc. Hoc autem promittit, scilicet quod protegetur, ubi dicit: obumbrabit tibi scapulis, et scuto circumdabit te. Primo ergo ostendit quomodo habitat in adjutorio Altissimi, ita, scilicet, dicet Domino. [Aug., Gl. int., Cassiod.] Ille habitat quia in adjutorio Altissimi non superbus de se, ut primus homo. Quid dicet ille Domino? hoc, Domine, tu es susceptor mei infirmi ad curandum, et refugium meum, Deus meus, a saeculi tempestate. Qui hoc dicit, totum se projecit in eum; qui dicit: Deus meus est refugium meum, non quaerit aliud auxilium contra tempestates saeculi. Ne autem putes post susceptionem et refugium nihil esse petendum addit, sperabo in eum. Quasi dicat: Quia susceptor et refugium, ideo sperabo in eum, ita sperabit iste in Deo, ne aliquando de se praesumat. Hoc si fecisset Adam, bene staret. Ideo sperabo.
VERS. 3.-- « Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. »
Quoniam ipse [Aug., Gl. int., Aug.] liberavit me de laqueo in quem superbus Adam cecidit. Laqueum dico venantium, id est daemonum, qui non in via Christo, sed circa viam ad dexteram prosperitatis male extollentis. Vel ad sinistram adversitatis deprimentis tendunt laqueos. Si ergo vis securus ambulare noli declinare in dexteram, aut in sinistram; sed sit tibi via ille, qui tibi pro te factus est via, ut adducat te ad se per se. [Hier., Alcuin.] Et ita, non timebis laqueos venantium. Et nota quia venatores in sacra Scriptura vix in bono invenimus. Econtra piscatores, raro in malo. Et a verbo aspero multos per verbum asperum misit diabolus in laqueos, in quos per verbum asperum cadunt aliqui, verbi gratia, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum adeo ut cessent a via Dei. Insultatio ergo et detractio infidelium verbum asperum est. Vel ita per laqueum et verbum asperum geminae tentationis modos significat. Tentatio enim vel fit per facta, quae hic dicitur laqueus; vel fit per verba, quae hic dicitur a verbo aspero, etsi leve videatur, grave est tamen verbo tentari. [Cassiod., Alcuin.] Laqueus ergo sunt versutiae spiritualium vel carnalium inimicorum in factis. Verbum asperum est omne dictum quod movet hominem a regulis divinis, scilicet convicia vel blanda. Et est, liberavit me de laqueo venantium, id est de tentatione, quae fit per facta; et a verbo aspero, id est, a tentatione quae fit per verba.
VERS. 4.-- « Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis ejus sperabis. »
Scapulis suis. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Hic promittit speranti quod commorabitur. Quasi dicat: Dico: liberavit, et ut liberet, obumbrabit tibi. Qui habitas in adjutorio Altissimi scapulis suis, vel, inter scapulas suas. Hoc ideo dicit, ne putes quod tu te possis protegere, ad litteram, cum dicit, inter scapulas suas obumbrabit tibi, et a tergo potes intelligere, et a pectore. Scapulae enim circa caput sunt, sed quia addit sub alis, vel pennis ejus sperabis, manifestum est quia protectio est a pectore, quasi te posito in medio alarum hinc inde expansarum; et dicitur hic a simili gallinae quae pullos sub alis protegit contra milvum. Et est sensus: Obumbrabit tibi, id est obumbraculum protectionis praestabit, inter scapulas suas, a simili gallinae, id est ante pectus suum te ponet, ut alis protegat, ut tu quasi in medio positus, hinc inde alis sive pennis expansis vel extensis, quo inimicus non audeat accedere, nihil timeas, nisi inde exieris. Et notandum quod nulla avis sic infirmatur cum pullis ut gallina quae tota mutatur affectu eorum, quod cognoscimus in relaxatione plumarum, et infirmitate vocis: sic sapientia Dei propter nos qui infirmi eramus facta est infirma (Matth. XXV), quia facta est caro, et habitavit in nobis (Joan. I), ut sub alis ejus speremus, et sub pennis ejus, vel alis, misericordiae ejus sperabis.
VERS. 5.-- « Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno. »
Scuto. [Aug.] Alae sunt etiam scutum. Et utrumque sub similitudine de Deo dicitur, quia nec alae, nec scutum proprie in Deo sunt, sicut ipse dicitur, lapis et leo, agnus et vitulus, cum tamen nihil horum sit. Si enim vere lapis esset, leo non esset. Si leo esset, agnus non esset. Ideo ergo et leo et agnus dicitur, et hujusmodi, quia nec leo nec agnus, nec hujusmodi. Istae enim similitudines sunt non proprietates. Et est tanquam scuto misericordiae, circumdabit te, id est proteget te, veritas ejus. Veritas Dei est, quae non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis, cum his qui sperant in Deo; sed discernit humiles et superbos, poenitentem ac defendentem. [Cassiod.] Vel ita: Scapulis, speranti fideli beneficia Dei promittit hic. Scapulae enim sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennae sunt monita prophetarum, quae ad coelos vehunt. Et est, obumbrabit tibi, [Alcuin., Cassiod.] ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis Christi, te urat, scapulis suis, id est operationibus mirabilium. Et sub pennis ejus, id est in monitis prophetarum in quibus est protectio, sperabis, et veritas ejus implens promissa, id est incarnatio Christi. Unde: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV) . Circumdabit te, tanquam scuto. Idem dixit scutum quod et pennas dixerat. Incarnatio namque Christi, et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Non timebis a timore nocturno. [Aug.] Sicut notavit genera defensionum, ita notat et genera periculorum ut gratior sit liberatio, et distinguit quatuor genera tentationum, quae sunt, levis et occulta, quae significatur per timorem nocturnum, levis et manifesta quae significatur per sagittam volantem in die; gravis et occulta quae significatur per negotium ambulans in tenebris; gravis et aperta, quae accipitur per daemonium meridianum. Et est, obumbrabit tibi, et circumdabit. [Alcuin.] Et ita, non timebis a timore nocturno, id est a levi tentatione, quae fit ignorantibus: Quae dicitur timor nocturnus, a similitudine periculi. Unde timor tantum habetur. Et
VERS. 6.-- « A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris; ab incursu et daemonio meridiano. »
A sagitta volante in die, [Aug.] id est a levi tentatione, quae fit scientibus. Qui enim peccat ignorans, quasi in nocte peccat: et ille tentatur a timore nocturno. Qui autem sciens peccat, in die peccat: et ille tentatur a sagitta in die. Nam per illa duo, scilicet a timore et a sagitta, duo leviora genera tentationum, manifestae scilicet et occultae, notavit. His duobus levibus duo reddit graviora, dicens, a negotio perambulante in tenebris, id est a graviori et occulta tentatione; et ab incursu et daemonio, id est ab incurrente daemonio meridiano non timebit, id est a gravi et aperta tentatione, sicut est, cum adeo fervet aestus persecutionis, unde multi cedunt. Levia non sic urgent, ut cogant; sed possunt cito declinata transire. Gravia vero non, ut cum persecutor acriter instat, nondum firmis in fide, qui nesciunt Christiani esse, spernere praesentia, et quaerere futura. Qui tales tentantur, a negotio perambulante in tenebris, vel cum persecutor adeo instat haec scientibus, quae tentatio est, a daemonio meridiano. Et utrosque capit, et scientes et ignorantes. non quidem eos qui habitant in adjutorio Altissimi, sed de se praesumentes de quibus dicit:
PARS. II. VERS. 7.-- « Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. »
Cadent a latere tuo mille. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars ubi fidentis in Deo caput, id est Christum in coelo levatum dicit a nullo posse contingi, qui et pedes 204 in terra protegit; sed praesumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis datur fidenti in Deo per Christum. [Cassiod.] Quasi dicat: Ille qui habitat in adjutorio Altissimi, non timebit a daemonio meridiano, sed, o Christe, mille cadent a latere tuo. Latus Dei, est corona justorum, qui cum eo judicabunt. Unde dicitur consueto sermone: Mittite de latere vestro, id est de illis qui vobiscum habent consilium, [Aug.] Latus ergo Christi sunt illi quibus Christus promisit, quod cum eo judicabunt, scilicet apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX) . Non est enim putandum quod duodecim tantum hoc promisit Christus. Ubi enim sedebit Paulus qui plus omnibus laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim? Duodecim ergo sedes, perfectio est tribunalis, in quibus sedebunt mille, omnes scilicet qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum confidentes de eo, non de se; qui alte fixerunt radicem charitatis, nec arescent sole tribulationis. Per dextras autem Dei intelligitur aeterna beatitudo. Sunt autem multi qui putant se judicaturos cum Domino, et multo plures qui putant se collocandos a dextris tunc salvandos. Sed quia de se praesumunt, non habentes in alto radicem charitatis defixam, decidunt a cogitationibus suis; et quia pauciores sunt qui putant se judicaturos, et plures qui putant se salvandos, cum tamen non sint, ideo ibi mille, hic decem millia ponit. Et est sensus: O Christe, mille cadent a latere tuo, et decem millia a dextris tuis, id est pauciores qui praesumunt se tecum judicaturos, et plures qui praesumunt se a dextris tuis futuros, cadent per daemonium meridianum, id est per gravem aestum tribulationis. Ad te autem, o Christe, in veris membris, cum quibus unum es, qui in membris veris es, non appropinquabit daemonium; etsi enim corpus laedat, carnem affligat, non tamen fidem laesit.
VERS. 8.-- « Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. »
Verumtamen [Cassiod.] Quasi dicat: Licet quidem impiis te permittente tuos persequi, sed et si illi cadentes tentent te duris tua permissione, verumtamen non impune, quia oculis tuis, illo scilicet lucido visu quo merita hominum judicas, considerabis malum quod voluerunt, et retributionem peccatorum videbis. Non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, sed malum quod intenderunt. Ita et sanctus qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, sed in fine fulminari. Haec dixit ne infirmi moveantur. Vel ita continua, eodem sensu manente: [Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Etsi daemonium non appropinquet ad te in membris, quod est per iniquos, id est quod iniqui intendunt, sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt considerabis: quod ita dicit: Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. [Aug.] Notandum quod quasi unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur Scriptura modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona, quia sunt duo in carne una (Matth. XIX). Merito ergo et in voce una. Ideoque diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat.
VERS. 9.-- « Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. »
Quoniam tu es. [Aug., Gl. int.] Hic loquitur de Christo secundum caput. Quasi dicat: Ideo non cadit justus a daemonio meridiano, quoniam, tu Domine Christe, secundum caput, es spes mea, per hoc es tu spes, quia posuisti mihi intus refugium tuum altissimum, id est pro altissimis et occultis, vel vitandis, vel habendis mihi ostendisti, ad te refugiendum, scilicet pro declinandis poenis aeternis. In alto enim est refugium Dei, valde in occulto, ut scilicet fugiatur ad ipsum a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, ut fugiant a malis temporalibus. [Aug.] Altissimum ergo posuisti refugium, id est resurgendo, ascendendo, altum fecisti, id est fore ostendisti refugium, ut jam sperent tui sequi, quo tu praecessisti. Ideo
VERS. 10.-- « Non accedet ad te malum; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. »
Non accedet ad te, [Rem., Aug., Alcuin.] o Domine Christe, et ad tuos, malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Tabernaculum Dei est caro, in qua pro nobis militavit, ad quam levatam super coelos, ut sic illuc directa spes nostra, non accedunt flagella ut prius accesserunt in terra; sed caput in coelo, pedes habet in terra; pro quibus dicit: Saule, Saule, quid me persequeris? Discretio est per loca, conjunctio est per affectus. Sed nec his pedibus flagellum appropiat, ita ut fidem excutiat: ideo haec de toto Christo bene accipitur. Ideo non appropinquabit,
VERS. 11.-- « Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. »
Quoniam Deus mandavit de te angelis suis, ut custodiant te in omnibus viis tuis. [Cassiod., Aug.] Unde in Evangelio: Astitit ei angelus confortans eum (Luc. XXII) ; et est hoc humanae infirmitatis indicium. Hoc autem dixit tentator Domino, quando illum tentavit, hoc objecit de deitate ejus dubitans. Sed nos et Deum et hominem credimus. Tentatus autem Christus est propter nos, ut in eo tentatorem vincere discamus: sicut etiam et baptizari voluit a servo, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis. Dominus autem ad baptismum servi venit, implens humilitatem propter futurorum superbiam retundendam, ne quis melior vita et scientia quibusdam Christianis diceret: Quid mihi opus est baptismo quem iste habet, quo jam melior sum? Sed attendat quod non tantum eum praecedit, quantum Dominus ipsum. Quaerat ergo baptismum Domini, quia Dominus quaesivit baptismum servi.
VERS. 12.-- « In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. »
In manibus. [Haym., Aug.] Quasi dicat: angelis mandavit de te, ut custodiant te: et ipsi in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Manibus angelorum sublatus est Christus in coelum, non quod sine eis rueret, sed quia obsequebantur regi, et melior est qui portatur, quam jumentum portans. Clarificatus autem Christus misit Spiritum sanctum die Pentecostes (Act. II), sicut die quinquagesimo a Pascha agni (Exod. XII), id est ab immolatione agni data est lex Mosaica in tabulis lapideis scripta digito Dei, id est Spiritu Dei (Exod., XXXIX). Sed lex data est in poena timoris. Spiritus autem venit in plenitudine amoris, ut pedes capitis in coelo sedentis, id est evangelistae mundum peragentes non offendant in lapidem, id est in legem in lapide scriptam, et ne sine gratia, in ea teneantur rei; sed a timore solvantur, per amorem spiritus legem implentes. Ideo ergo portatus es in coelum ab angelis, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, ut misso Spiritu solvas credentes a reatu legis, ne pedes tui qui in terra sunt, rei sint legis. Quod et fecit, quia pulso timore implevit eos amore, qui vinci non potest.
VERS. 13.-- « Super aspidem et basiliscum ambulabis; et conculcabis leonem et draconem. »
Super aspidem. [Cassiod., Aug., Gl. int., Cassiod.] Post ostensam humanam infirmitatem in Christo, hic jam divina virtus ostenditur; quae tantis imperat, et agit de Christo, secundum membra. Haec autem omnia nomina diabolo conveniunt. Ipse enim est aspis cum occulte percutit, basiliscus cum palam venenat. Basiliscus enim rex serpentum est, et nocet flatu; leo vero est, dum persequitur violenter. Leo enim rex animalium viribus nocet. Draco est cum devorat negligentes; sed in adventu Domini pedibus ejus, id est, a sanctis omnia haec nocumenta prostrata sunt. Et hoc est quod dicit, et ambulabis super aspidem. [Aug., Gl. int.] Aspis veneno nocet, per quem significatur diabolus, qui est serpens, qui Evam seduxit, quem calcat Ecclesia, quae cavet astutiam ejus, et super basiliscum, id est regem daemonum, qui velut basiliscus nocet flatu. Et conculcabis leonem et draconem, id est diabolum, qui leo est, dum aperte saevit in martyres; draco, dum occulte insidiatur per haereticos, ut corrumpat virginem Christi. Unde Apostolus: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita mentes vestrae corrumpantur (II Cor. II) .
PARS. III. VERS. 14.-- « Quoniam in me speravit liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. »
Quoniam in me speravit. [Aug., Alcuin.] Tertia pars. Hic jam sunt verba Dei ad Ecclesiam, quam consolatur, cui defensionem hic et in futuro praemia promittit. [Haym., Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat: Mandavit angelis dicens: Quoniam in me speravit, in membris, liberabo eum, a malis saeculi protegam eum. Ecce certitudo protectionis, per promissionem Dei. Ideo protegam quoniam vere cognovit nomen meum. Et quoniam
VERS. 15.-- « Clamavit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. »
Clamavit ad me, et exaudiam eum. [Gl. int., Aug.] Et si nondum audio, jam sum cum ipso in tribulatione. Non est ergo timendum tibi in tribulatione. Fides enim in te, Deus est in te. Si dormit, id est, tepescit in te fides, excita eam, ut Christus dormiens in navi, excitatus est a discipulis, et salvati sunt (Matth. VIII). Ita et tu si fidem excitas, salvaris, non desereris, et si non eripit quando vis, non ideo putes te deseri. Eripuit tres pueros de igne, sed qui illos eripuit, nunquid martyres deserit? absit. Et illos eripuit, et istos; sed tres pueros liberavit corporaliter, ut confundantur infideles; martyres liberat spiritualiter, ut eos imitentur fideles. Eripiam eum. Quasi dicat: Cum ipso sum in tribulatione, et post, eripiam eum, de saeculo, et glorificabo eum in coelo, et tunc
VERS. 16.-- « Longitudine dierum replebo eum; et ostendam illi salutare meum. »
Longitudine dierum, [Aug.] id est vita aeterna replebo eum, quia sufficit quod habebit, et ostendam illi, per speciem, non per fidem, salutare meum, id est Christum in majestate. Haec visio est tota merces. [Alcuin.] Notandum quia hunc psalmum frequentat Ecclesia per totum annum, et maxime in Quadragesima. Tunc enim et in versiculis et in tractu et multis modis cantatur: quod ideo fit, quia cum Christus jejunaret, diabolus eum de hoc psalmo tentavit, et ejus tentationibus superatis a Christo victus abscessit. Hunc ergo psalmum ad completorium quotidie, et diebus jejunii maxime frequentamus, ut quo tempore diabolus magis nititur ad decipiendum, eo tempore non magis laboremus ad resistendum.
Collatio In Psalmum XC: « Qui Habitat In Adjutorio Altissimi, » Etc.
VERS. 2.-- Dicet Domino: Susceptor meus es tu. Hieronymus ad Suniam et Fretellam, docet cur hic addita sint apud Latinos, es, et tu, quae nec habebantur in quibusdam Graecis, nec in Hebraeis, quanquam, es, in Graecis exemplaribus quae vidimus scribatur, cujus verba praestat audire: « Dicitis quod in Graeco, es non habeatur, ego vobis amplius dicam quod apud Hebraeos, nec es habeatur nec tu; sed apud Septuaginta, et apud Latinos, pro εὐφωνία et verborum consequentia positum sit. » Caeterum hic Caecus Burgensis clamitat perperam signari punctum in eo quod est refugium meum, ac mox sequatur, Deus meus sperabo in eum, sed dicendum, refugium meum, Deus meus, deinde, sperabo in eum. Oppositum tamen habetur in contextu et Hebraico et Graeco.
VERS. 3.-- Et a verbo aspero. Hieronymus, de morte 205 insidiarum; Pratensis, a peste pravitatum; Sanctes, de morte contritionum; Munsterus, a peste noxia; et caeteri consimiliter. Certum est legendo DABAR, verbum repraesentare DEBER autem mortem aut pestem. Ergo LXX prius expresserunt. Postea HAVOTH, malitiam cordis et operis ex KIMHI sonat. Porro si ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII), non est asperantius verbum, quam quod fallax est et pravum.
VERS. 5.-- Scuto circumdabit te, etc. LXX sensum reddiderunt, verba non item, TZINNAH VESOHERAH AMITO, scutum et clypeus veritas ejus, quod Hieronymus dixit, scutum et protectio, veritas ejus.
VERS. 6.-- A negotio. Hieronymus, a peste; caeteri itidem, a peste vel a morte. Jam dictum est daleth, beth, resch, lectionem habere ambiguam MIDABAR, a negotio MIDEBER, a morte.
Ab incursu et daemonio meridiano. MIQQETEB IASCHUD TZAHORAIIM. Diversis verbis eamdem sententiam diversi efferunt, tamen universa ratio diversitatis praecipue pendet a prima particula QUETEB polysema, et varie a rabbinis exponitur variis in locis. Hieronymus ita vertit, a morsu insanientis, vel, ut alii codices habent, insidiantis meridie; Pratensis, ab aegritudine repentina devastante meridie; Sanctes, a morsu qui vastat meridie; Munsterus, ab exterminio grassante in meridie; Interpretes pro Cajetano, ab incisione diruet in meridie; translator ad Campensem, a noxa quae meridie vastat; paraphrasis Campensis: neque timeas si quis jaculo te petat, etiam medio die, Pellicanus, a daemonio vastatore meridiano; Nebiensis, ab exterminatore qui exterminat meridie; Chaldaeus, a caterva daemonum, qui nocent meridie.
VERS. 10.-- Et flagellum. Hieronym. lepra NEGA, est plaga praesertim scabiosa.
VERS. 13.-- Aspidem et basiliscum. Pratensis, super leonem et aspidem; Sanctes, super leonem et basiliscum. Adeo ut recentiores in prima particula conveniant, vertentes leonem SCHAL VAPHETEN. Credimus tamen Hierony. et LXX, qui transferunt constanter, super aspidem et basiliscum, praesertim cum in secunda clausula dicatur conculcabis leonem. Nobiscum est etiam Nebiensis. De aspide et basilisco, mira narrat Plin. lib. VIII, cap. 21 et 23, quae omnibus numeris quadrant serpenti antiquo.
Chapter 97 of 157