Psalmus XCI
Psalmi Titulus: « Psalmus Cantici In Die Sabbati. »
Bonum est confiteri Domino. Titulus: Psalmus cantici in die Sabbati [Aug., Alcuin., Aug.] Propter fastidium animorum tollendum, eadem diverse et varie tractantur. Nullum enim aliud canticum tractatur in hoc psalmo, quam in aliis, sed idem, licet diverso modo, id est canticum fidei, spei et charitatis. Quod autem ait, in die sabbati, sciendum quod triplex est sabbatum, scilicet sabbatum temporis, sabbatum pectoris, sabbatum aeternitatis. Sabbatum temporis est septimus dies, quo post opera VI dierum requievit Deus, docens suos in praesenti laborare, ut in futuro quiescant: quod Sabbatum in veteri lege observabatur. Sabbatum autem mentis, est tranquillitas bonae conscientiae, spe futuri, ut non turbetur rebus saeculi: de quo sabbato hic agitur. In hoc autem sabbato cordis primum est, ut bona tua tribuas Deo, mala tibi. [Aug., Alcuin., Cassiod.] Sabbatum autem aeternitatis est, aeterna requies, pro qua in praesenti bona operari debemus agentes sabbatum mentis, de quo sabbato aeternitatis etiam agit hic Propheta. Agitur ergo hic de duplici sabbato, mentis et aeternitatis. Unde bene in titulo ponitur, Psalmus cantici. Et est sensus: [Cassiod., Aug.] Psalmus iste, per quem notatur spiritualis operatio, est cantici, per quod notatur exsultatio mentis, quia in ea debemus semper cantare Deo, et gratias agere exsultantes. Et hoc in die sabbati, [Alcuin.] id est de aeterna requie, cum mentis tranquillitate, de qua requie loquitur hic Propheta, ostendens justos laborare VI diebus, id est VI aetatibus, VII requiescere. Malos autem econtra hic quiescere, ibi laborare: hac intentione ut hic libenter laboremus pro aeternis, agentes sabbatum mentis. Modus. [Cassiod.] Tripartitus est psalmus. Primo, dicit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. Secundo asserit malos perituros, ut metus sit caeteris, ibi, cum exorti fuerint. Tertio dicit justos florere virtutibus, ut hac promissione devoti gaudeant, ibi, justus ut palma florebit. [Aug.] Et quia propter futurum saeculum Christiani sumus, ideo quocunque modo se habeant praesentia, grati simus; vel consolationi Dei per blanda; vel justitiae per aspera. Bona enim praesentia a Deo nobis donata consolatio sunt, cum desuper justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat. In utroque simus ei grati, dicentes:
VERS. 1.-- « Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. »
Bonum est confiteri, [Greg.] voce Domino ut mala nobis, bona Deo tribuamus; perversi et turbati, qui sunt sine sabbato mentis, bona sibi tribuunt; mala vero vel Satanae tribuunt, quasi coegerit, vel fato stellarum: quod est accusare Creatorem; vel aperte Deo tribuunt. Quasi dicat: Ipse hoc voluerit, contra autem docet iste psalmus, scilicet confiteri Domino in utroque; in peccato, quia tu fecisti; in bono, quia ipse fecit. Et sic psalles nomini Domini, gloriam Dei quaerens, non tuam. Unde subdit: Et bonum est psallere opere nomini tuo, o Altissime. Deinde duobus praedictis duo alia reddit. Quasi dicat: Dico bonum est confiteri, ad quam rem?
VERS. 2.-- « Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. »
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, [Aug.] id est, quando bene est, quod est misericordia. Quando bene est tibi, annuntia, id est lauda misericordiam Dei; et ad annuntiandum veritatem tuam, non crudelitatem, per noctem, id est in adversis. Quasi dicat: Quando male est tibi, lauda veritatem qua flagellat juste. Et est sensus: In prosperis quae per mane, et in adversis quae per noctem intelliguntur laudare debes.
VERS. 3.-- « In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. »
In decachordo. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Bonum est etiam psallere in psalterio, id est in spiritu vivificato. Psalterium enim a superiori reddit sonum, et ideo per ipsum congrue vivificatio spiritus intelligitur. Psalterio dico, decachordo, id est decem praeceptorum, per quorum observantiam spiritus hominis, id est ratio, vivificatur. In hoc psalterio psallit qui spiritu vivificato, per observantiam decalogi, cum hilaritate bene agit. In psallendo enim hilaritas est. Quidquid ergo facis cum hilaritate, bene facis. Qui autem cum tristitia bonum facit, de eo fit, non ipse facit; et portat psalterium, sed non cantat in eo. Bonum est psallere cum cantico, id est verbo, et in cithara, id est opere. Si enim bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris et non loqueris, cithara est sine cantico. Ideo et bene loquere, et benefac, ut sit cithara cum cantico. [Haym., Cassiod.] Vel bonum est psallere cum cantico in cithara, id est cum gaudio in carnis mortificatione, et in actualibus rebus. Cithara enim ab inferiori reddit sonum, ideo bonum est psallere et confiteri, quia haec in me fecisti. Et hoc est,
VERS. 4.-- « Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. »
Quia delectasti me, Domine, in factura tua, [Aug.] id est in eo quod in me facis; tu enim fecisti, si bene ago. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, creati in operibus bonis (Ephes. II) ; nisi enim te reformaret Deus ad bona opera, non nosses nisi peccatum. Unde in Evangelio: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII) . Hoc in Evangelio Dominus dicit: Omne autem peccatum mendacium est, quia contra legem et veritatem est. Ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur, id est de suo peccat qui peccat; sed qui loquitur veritatem, de Deo loquitur, quia solus Deus verax, omnis homo mendax (Rom. III). Haec est bona confessio: Et in operibus manuum. [Aug.] Quasi dicat: Et deinde exsultabo non in mea felicitate, sed in operibus manuum tuarum, id est, si quid boni ago de te exsulto. Sed quid de his qui male vivunt et florent? Inde perturbatur animus, et perdit sabbata, quia videt se in decem chordis, id est in operibus legis esse, et mala tamen pati. Alium vero videt sine his esse, et florere, unde ait:
VERS. 5.-- « Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. »
Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. [Aug.] Quibus facis, ut boni laborent, et mali floreant, quod ideo est, quia illi sunt alieni, hi filii, sed
VERS. 6.-- « Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget haec. »
Vir insipiens, vel, imprudens, [Rem., Aug., Cassiod.] qui non providet sibi in futurum, non cognoscet, et stultus, qui nescit se caedi, ut sit haeres, dimisso exhaeredato, cui parcitur a flagello, non intelliget haec quae sequuntur, et quae dicta sunt. Nota, insipiens est ille qui coelesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est, qui non noscit opera Dei, quia casu putat omnia agi, stultus est, brutus, qui nec saecularia novit.
[Hier., Alcuin.] Aliter potest legi ab illo loco: quia delectasti me, et agit de operibus creationis, in quibus laudandus est Creator. Quasi dicat: Ideo confitebor et psallam, quia delectasti me in factura tua, scilicet et in decore ipsius mundialis fabricae, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus. Et exsultabo in operibus manuum tuarum, quibus utor, vel quae miror. Et merito exsultabo, quia, o Domine, opera tua quam magnificata sunt, in substantia, et in forma, et in vita, et in caeteris. Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, quibus talia fecisti et regis. [Cassiod., alcuin.] Nota quia summum genus scientiae est, scire Deum tanta praestare quae humanus sensus non valet attingere. Me delectasti in operibus, sed, vir insipientiae non cognoscet; et stultus, qui si scit, non cavet sibi, non intelliget haec, quae supra dixit, vel quae dicit postea.
PARS. II. VERS. 7.-- « Cum exorti fuerint peccatores, sicut fenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem. »
Cum exorti fuerint. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi asserit malos perituros, ut metus sit caeteris. Ordo verborum talis: quasi dicat: Stultus non intelliget haec, scilicet, ut, id est qualiter peccatores intereant in saeculum saeculi, id est sine fine cum ipsi peccatores fuerint exorti, [Aug.] id est postquam excreverunt in temporalibus, sicut fenum quia in hieme hujus saeculi virent, et in aestate futuri judicii arescent. Et cum prospexerint, alia littera, illos scilicet orientes, et ad tempus florentes, omnes qui operantur iniquitatem, id est qui non recte sentiunt de Deo in corde, et imitantur florem illorum: et ita intereunt cum illis in aeternum. Unde repetitur:
VERS. 8.-- « Ut intereant in saeculum saeculi; tu autem Altissimus in aeternum, Domine. »
Ut intereant cum illis in saeculum saeculi; [Aug.] tu autem, quasi dicat: Modo peccatores florent et prosperantur, tu autem, Domine, altissimus es in aeternum qui exspectas desuper ex aeternitate tua, quando transeat tempus impiorum, et veniat tempus justorum, quia aeternus est Deus. Longanimiter tolerat Deus mala et videt quid illis servet. Vis et tu homo esse longanimis et patiens? Junge te Aeterno. Si enim homo cito transit ut fenum, verbum Dei permanet in aeternum. Si ex se temporalis est homo, et non longanimis, ex verbo Dei est aeternus. Junge ergo te verbo aeterno, et patienter feres mala videns infra te omnes malos, et dices:
206 VERS. 9.-- « Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. »
Quoniam ecce inimici tui, Domine. [Haym., Cassiod.] Vel ita legi potest: Quasi dicat: Stultus non intelliget haec, scilicet quod peccatores exoriuntur hic, sicut fenum. Hic enim brevi tempore florent ut fenum. Et cum exorti fuerint hic peccatores sicut fenum, postea, omnes qui operantur iniquitatem, id est peccatores apparuerint, id est apparebunt omnibus conspicui, et notabiles: quod non hic apparebunt, non quidem ad gloriam suam, sed ut intereant in saeculum saeculi, id est semper. Tu autem, Domine Christe, permanebis altissimus in aeternum, non erit sicut putaverunt Judaei, scilicet te communi sorte mori. [Gl. int., Cassiod.] Quoniam ecce inimici tui, an interibunt peccatores? utique, quoniam ecce inimici tui, et repetit, quoniam ecce inimici tui. Quasi dicat: Jam video quod inimici tui, scilicet blasphemi, et amicus hujus mundi Dei est inimicus, sicut dicit Jacobus (Jac. IV). Omnes scilicet qui adulterant amore saeculi, peribunt, qui modo florent, et dispergentur a grege Domini separati, omnes qui operantur iniquitatem. Hi sunt inimici.
VERS. 10.-- « Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum; et senectus mea in misericordia uberi. »
Et exaltabitur. [Alcuin., Gl. int.] Quasi dicat: Et si illi peribunt, quae spes tibi est qui pateris? ecce et exaltabitur sicut unicornis, id est fortitudo unitatis, quae tunc erit sublimis, quae est sicut cornu meum, id est sicut monarcha, id est princeps meus, qui exaltabitur destructis haeresibus. [Aug., Cassiod.] Aliquando enim unicornis superbiam significat, sicut ibi: Et a cornibus unicornium humilitatem meam (Psal. XXI) , aliquando exaltationem unitatis sicut hic, quia unitas exaltabitur, sicut unus princeps monarcha. [Aug.] Omnes vero haereses peribunt. Et quando hoc erit? cum senectus mea erit in misericordia uberi, id est, in novissimo. Totum quod patitur Ecclesia juventus est ipsius. Novissima autem semper senectus ipsius, quae in laetitia erunt.
VERS. 11.-- « Et despexit oculus meus inimicos meos; et insurgentibus in me malignantibus, audiet auris mea. »
Et ideo, [Aug.] jam nunc despexit, vel, respexit oculus meus inimicos meos, id est, omnes operantes mala, quos respicit vel despicit, dum in aliquo probat, et invenit inimicos, qui sunt visi amici. Et insurgentibus in me malignantibus auris mea [Gl. int., Alcuin.] praescia, et praecauta audiet a veritate intus; quid audiet? quod
PARS. III. VERS. 12.-- « Justus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. »
Justus ut palma florebit. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi justos dicit florere, ut hac promissione devoti gaudeant. Vel ita, et subaudiatur de, quasi dicat: Et de malignantibus, modo, insurgentibus in me, audiet in futuro, mea auris, [Aug.] id est, auris mei stantis ad dexteram. Quid audiet? Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth XXV) . A quo malo auditu, justus non timebit. [Cassiod., Aug.] Vel secundum aliam litteram, insurgentes in me malignantes audiet auris mea, in novissimo, quando se increpabunt dicentes, sicut ait Salomon: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia? (Sap. V.) Ecce haec erunt illis in futuro: et quid de justis erit? Justus florebit ut palma, illi ut fenum. Justus palma dicitur pro altitudine, et quia radix aspera, et pulchra coma in summo fine et tarde fert fructum, ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem recipiet operum. Deinde sequitur alia comparatio. Et sicut cedrus Libani multiplicabitur. [Alcuin., Hier., Cassiod., Gl. int.] Cedrus immarcessibilis est altior aliis arboribus, praesertim in Libano quae interpretatur candidatio, ita justus erit imputribilis stola immortalitatis candidus. His ergo arboribus comparantur justi, quia hae arbores non arescunt aetate ut fenum, cui impius comparatur, quia cito arescit. [Aug., Cassiod.] Justus autem comparatur palmae, et cedro, quae cedrus multo palma altior est maxime in Libano. Et quia non unus est, sed multi qui florebunt, ideo pluraliter subdit, praemissam aperiens comparationem. Nunc,
VERS. 13.-- « Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. »
Plantati in domo Domini, [Aug., Haym.] id est in Ecclesia, ubi est aspera radix, palmae florebunt, in atriis domus Dei nostri, id est in atriis coeli. Atrium est initium mansionis, domus est interior. [Cassiod. Gl. int.] In atriis ergo florebunt, id est in ipso initio resurrectionis, dum audient: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV.) Et quasi quis quaereret, nonne jam florent? subdit:
VERS. 14.-- « Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi; et bene patientes erunt ut annuntient. »
Adhuc multiplicabuntur hic, [Gl. int., Cassiod.] quasi hic aliquid habent, sed ibi plus. Multiplicabuntur dico in senecta uberi: Ecclesia enim magis incipit esse uberrima, cum ad finem saeculi erit perducta. Tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. In summo, palma florebit, quae in radice concepit, et interim bene patientes vel, tranquilli erunt [Aug.] Ecce sabbatum, quod in titulo memoratur, non eos movet fenum. Cedrus enim et palma, nec in tempestatibus curvantur, sed tranquilli sunt. Ad quid? ut annuntient hic, quid?
VERS. 15.-- « Quoniam rectus Dominus Deus noster; et non est iniquitas in eo. »
Quoniam rectus Dominus noster, et non est iniquitas in eo. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Qui dicit non omnia bene agi, fenum est. Qui autem est in Sabbato, contra nuntiat. Vel potest accipi, sic: Ideo modo tranquilli sunt, ut annuntient in futuro perpetua laude, dum praemia capient. Tunc enim annuntiabunt hoc, quoniam rectus Dominus Deus noster, id est quod justus est, qui suis promissa complet, et non est iniquitas in eo, ut hic permittat pati pro se, quos ibi non ornet. [Alcuin.] Annuntiabitur ergo rectus, qui remunerat; et non iniquus, ut fraudet praemio, sed benignus, ut accumulet.
Collatio In Psalmum XCI: « Bonum Est Confiteri Domino. » Etc.
VERS. 7.-- Et apparuerint. Septuaginta καὶ διέκυψαν, hoc est, prospexerint, ut habet contextus Augustini, ac ejusdem interpretatio. Caeterum est Hebraice VAIATZITZU, quod est in verbo hiphil (quod vocant). Et potest exponi per prospicere, ut est illud cant. II. METZITZ, id est prospiciens, vel per ostendere seipsum, seu apparere instar florum, qui egrediuntur et ostendunt seipsos.
VERS. 10.-- « Senectus mea; Hieron. Nebien. Pellica. et editio ad Campensem consimiliter; interpretes pro Cajetano, mistura mea, Pratensis, Sanctes, Munst. conspersus sum aut delibutus, BALLOTHI, deflectunt a verbo BALAH, qui dicunt senectus mea, quod significet inveteravit. Alii vero a themate BALAL, id est perfudit, conspersit.
In misericordia uberi. Hieron., in oleo uberi. Consonat Pellican. et Nebiensis, Pratensis et Sanctes, oleo viridi; Munst. unguento olivae viridis; interpretes pro Cajet., oleo recenti; translator ad Campensem, succo virescet; et hujus paraphrasis, oleo fragrantissimo BESCHEMEN RAANAN. Per oleum autem, misericordiam in Scripturis designari nemo addubitat, RAANAN praeterea sonat frondosum et viridem, quae non inepte ubertatem indicant. Hinc Chaldaeus, oleo recenti olivae frondosae.
VERS. 14.-- In senecta uberi. Hebraei dividunt haec duo vocabula, ut prius pertineat ad superiora, posterius ad inferiora. Ita enim reddit Hiero., adhuc fructificabunt in senectute, pingues et frondentes erunt. LXX simul junxerunt BESEBAH DESCHENIM. Quiddam simile ostendit Hieronymus in superiori psalmo, ut adnotatum est. Deinde ubi dicimus benepatientes erunt, alii virides vel frondentes ponunt. Quia vero patientia opus perfectum habet (Jac. I), animam facit spiritualiter frondescere ac laetissime virescere. Rursus ut annuntient Heb. ordinatur ad sequentem versum, nos in hoc priorem finimus. Id genus multa in psalmis obvia sunt. Causas superius semel et iterum reddidimus.
Chapter 98 of 157