Skip to the text

Psalmus XCII

Psalmi Titulus: « Laus Cantici David In Die Ante Sabbatum Quando Fundata Est Terra. »

Dominus regnavit, decorem etc. Titulus: Laus cantici David in die ante Sabbatum, quando fundata est terra. [Aug.] Titulum istum ex libro Genesis, non est difficile cognoscere. Dies enim ante Sabbatum, dies sextus est, quo factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, factis prius omnibus operibus quae erant valde bona, et postea requievit in Sabbato, cessando a novis operibus, praesignans quod requiescemus in Deo, si faciamus opera bona, quae cum labore fiunt, in quo deficeret homo, nisi spes quietis eum teneret. Et quia haec opera finem habent, ideo sextus dies quo fiunt, habet vesperam. Sabbatum vero non habet vesperam, Scriptura subticente pro significatione, quia requies, quae post laborem dabitur operum, fine carebit. Inde etiam est, quod in die qui celebratur pro mortuis, post festum Omnium Sanctorum Ecclesia in vespera officium non facit de mortuis, quia requies quae ea die eis optatur vesperam non habet. In sexto autem die ad litteram, non legitur terra fundata, sed mystice dicitur. Ut enim sexto die fecit Deus hominem, ita sexto saeculo, id est sexta aetate saeculi, quam sextus dies significat, venit hominem reformare. Tunc ergo fundatur terra, cum homo fundatur in fide immobilis, et tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, quae deformata erat in homine per peccatum, quod significat sextus dies. [Cassiod., Aug.] Et est sensus tituli: Laus ista cantici, id est, divina fit ipsi David, id est Christo, laus cujus hic cantatur demonstrativo genere, de eo quod fecit, quando fundata est terra in die ante Sabbatum, id est septimum diem, id est de eo quod fecit sexta aetate saeculi significata per sextum diem. Tunc enim venit Christus fundamentum, et in fide fundavit hominem. Unde agit Psalmus. Intentione agit et monet ad laudem. Modus: [Cassiod.] Septem sunt partitiones, sicut et septem loci laudis. Primus locus laudis est a pulchritudine; secundus a fortitudine, ibi, indutus; tertius, ab operibus, ibi, etenim; quartus, a potestate, ibi, parata; quintus a laudibus universitatis, ibi, elevaverunt; sextus, a veritate dictorum, ibi, testimonia; septimus a laude domus, ibi, domum tuam. Propheta ergo ad laudem Domini monens, demonstrativo genere utitur, dicens:

VERS. 1.-- « Dominus regnavit, decorem indutus est; indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. »

Dominus Christus regnavit, [Cassiod., Aug.] id est, rex esse innotuit. Deinde primum locum laudis exponens subdit: Decorem indutus est. Vel induit, alia littera, quantum ad eos quibus placebat, et eum laudabant. Christus enim decorus est, quibus placent bona. Decorem ergo induit, [Cassiod.] id est pulchritudinem suae majestatis ostendit, his quibus placebat ut in monte Thabor coram tribus discipulis resplenduit (Matth. XVII). [Aug., Cassiod.] Sequitur secundus locus laudis a fortitudine. Indutus est Dominus vel, induit fortitudinem quantum ad eos quibus displicebat qui ei detrahebant. Fortis enim est contra detractores, fortitudinem ergo induit, ut quando venientes eum capere, retro abierunt 207 vel corruerunt. Amicis ergo decorem, inimicis fortitudinem ostendit. Et his duobus praecinxit se, [Alcuin.] ut quasi promptus et expeditus esset, in subjugando mundum sibi. Vel ita, praecinxit se. Nota quod non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed, praecinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, praecingimur ministraturi. [Aug.] Cinctio ergo opera significat, quia cingit se aliquis operaturus. Accingeris, quando aliquid tibi adjungis. Unde: Accingere gladio tuo circa femur (Psal. XLIV) , id est, jam in carne vigeat gladius, quo debellatur orbis terrarum, dum occiditur occulta nequitia, id est spiritus Dei in veritate sermonis vigeat. Praecingeris autem, cum ante te aliquid ponis, sicut et Dominus se praecinxit quando lavit pedes discipulorum (Joan. XIII), ostendens humilitatem omnem, in qua est omnis fortitudo. Superbia autem fragilis est, et omnis fortitudo de humilitate est. Loquens ergo de fortitudine dixit, praecinxit se, scilicet humilitate quam in se habuit, et aliis ostendit, quasi ante se ponens illa. Unde praecinxit se linteo, et lavit pedes discipulorum; quia tunc humilis fuit, dans exemplum humilitatis, sicut ipse docuit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI) , vel aliud in hoc verbo potest intelligi, id est patientia quae per fortitudinem accipitur, qua et opus est inter detractores maxime qui praesentibus detrahunt. Detrahit enim quis tibi absenti, quod quia non sentis, non est tibi opus fortitudine; detrahit quis et tibi praesenti, ubi opus est ut praecingas te fortitudine, ne irascaris, quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Praecinxit ergo se fortitudine patientiae, quam ante se habuit. [Hier., Alcuin., Aug.] Vel, praecinxit se, coetu angelorum ascendens ad Patrem, vel praecinxit se, strenuitate operandi. Et sicut Christus indutus fuit et praecinctus fortitudine, sic sit homo immobilis per fortitudinem, et est orbis qui non commovebitur. De quo subdit:

VERS. 2.-- « Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur. »

Etenim firmavit orbem terrae. [Cassiod., Aug.] Hic est tertius locus ab operibus. Quasi dicat: Decorem et fortitudinem induit utique ad hoc ut fundaret terram. Unde addit: etenim firmavit in fide orbem terrae qui non commovebitur, [Cassiod., Aug.] id est, in toto orbe paravit qui non commovebuntur ulla concussione. In toto enim orbe sunt stabiles, sunt et mobiles paleae: orbis ergo qui non commovebitur, est credens in Christum, paratus non mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium. Sequitur locus a potestate, quartus.

VERS. 3.-- « Parata sedes tua extunc; a saeculo tu es. »

Parata est sedes tua, [Cassiod., Aug.] qua sedes ad dexteram Patris, scilicet vel in fidelibus. Anima enim tranquilla et humilis, sedes Dei est. Unde: Spiritus meus requievit super humilem et quietum (Isa. LXVI) . Esto ergo humilis et quietus, ut in te habitet Deus. Parata est dico extunc vel, ex illo, alia littera per hoc, gratiae tempus designat, forte intelligit hoc ex die ante Sabbatum, id est sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit, id est, parata est ab Incarnatione, quando veniens homines docuit. Sed ne tunc putes eum coepisse quando natus venit, quia a saeculo, id est ab aeterno, tu es. Vel ita continua: [Gl. int.] Licet dixerim sedem paratam extunc, tamen a saeculo, id est ab aeterno, tu es proprie.

VERS. 4.-- « Elevaverunt flumina, Domine: elevaverunt flumina vocem suam. »

VERS. 5.-- « Elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum. »

Elevaverunt. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Quintus locus a laude universitatis, et legitur talis littera elevaverunt flumina, Domine, vocem suam a vocibus aquarum multarum. Caetera quae interponuntur, non sunt in editione Septuaginta Interpretum, quam Angustinus exponit. Quasi dicat: Sexto die venit Dominus, et veniens discipulos suos elegit, quos Spiritu sancto implevit. Unde dicuntur flumina, de quo alibi: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. LXXXVI) . Haec ergo flumina, id est apostoli impleti misso Spiritu, elevaverunt vocem suam, id est fortiter et alte locuti sunt, qui primo timuerunt. Ubi autem impleti sunt Spiritu sancto accersierunt eos Judaei, et praeceperunt ne omnino loquerentur, neque docerent eos in nomine Jesu. Quibus Petrus et Joannes dixerunt: Non possumus non eloqui quae vidimus et audivimus (Act. IV) . Elevaverunt ergo flumina vocem suam, quia discipuli audientes levaverunt vocem, omnes unanimes ad Dominum, dimissi a concilio Judaeorum. Apostolis autem levantibus vocem suam, multi crediderunt et impleti Spiritu sancto, et ipsi clamaverunt. Unde sequitur: Et factus est clamor, a vocibus aquarum multarum, cum omnes unanimes, tanquam multae aquae elevaverunt vocem, et coeperunt multa flumina clamare de paucis. Illis autem clamantibus,

VERS. 6.-- « Mirabiles factae elationes maris; mirabilis in altis Dominus. »

Mirabiles factae sunt elationes [Aug.] vel suspensurae maris, id est saeculi, quod coepit irasci et persequi fideles, sed mirabilis est Dominus in altis; ambulat enim super aquas maris, id est super capita potestatum et regum terrenorum, quos subjugat et premit ut sit pax Ecclesiae. Quod significatum est olim, dum super aquas ambulavit. [Cassiod., Alcuin.] Vel secundum eamdem litteram, non mutato principio sic potest legi, sub alia distinctione: Elevaverunt flumina vocem, Domine. Hoc non mutatur. Quod autem sequitur: Elevaverunt flumina fluctus suos, hoc deest in aliis editionibus, sicut dixeramus, a vocibus aquarum multarum, factae sunt, mirabiles elationes maris. Aquae sunt gentes, quae Deum laudant. Unde mare, id est saeculum multum ascendit, cum in mandatis Dei firmatur. Sed ut haec omnia ad Deum referantur, qui facit omnia bona, addit: Mirabilis in altis Dominus. [Rem.] Vel secundum litteram nostram, sic potest legi totum: Firmavit Dominus orbem; et dum firmaret, elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, id est philosophi elevaverunt contra Deum vocem contradictionis. Et, elevaverunt flumina fluctus suos, id est ipsi iidem elevaverunt fluctus suos persecutionis concitatos, a vocibus aquarum multarum, id est, populorum multorum; et, mirabiles factae sunt elationes maris, id est saeculi. Non mutatur hoc a prima lectione. Similiter et illud quod sequitur, mirabilis in altis Dominus.

VERS. 7.-- « Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. »

Testimonia. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Sextus locus a veritate dictorum. Quasi dicat: Quia mirabilis elatio maris, et quia mirabilis in altis Dominus testimonia tua, Domine, facta sunt nimis credibilia. Quia illud totum ante dixerat, in me pacem, in mundo pressuram habebitis. Cum ergo viderent pressuras, sperabant et coronas ex praedictione, et ita, sunt facta testimonia tua credibilia nimis, ratione et auctoritate et miraculis. [Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Vel ita: Saeculum firmatum est in mandatis Dei, et gentes laudant. Et cum haec sint, testimonia tua, scilicet testimonia prophetarum, facta sunt nimis credibilia, id est facta sunt vera, id est in Christo impleta. Domum tuam. [Cassiod., Aug.] Septimus locus a laude domus. Quasi dicat: Quid de his omnibus est factum? domus, quam domum tuam, o Domine, per totum orbem qui non commovebitur decet sanctitudo, id est adventus tui benedictio, quod est decus Ecclesiae aeternum. Et hoc in longitudinem dierum quia si multi cadunt, domus tamen stat multo tempore.

[Aug., Alcuin.] Nota psalmum istum in matutinis laudibus ante alios cantari, quia Christi laudem et laudis locos plenissime licet brevibus verbis continet.

Collatio In Psalmum XCII: « Dominus Regnavit, Decorem, » Etc.

VERS. 5.-- Fluctus suos. Hieronymus, Nebiensis, Pratensis, Pellicanus, gurgites suos; quod idem est. Sanctes, Munsterus, interpretes pro Cajetano, contritionem seu illisionem, sed et fluctuum, ut omnino sit eadem sententia, DOCIAM. Sed et hanc particulam elevaverunt flumina fluctus suos, quam Magister dicit non haberi in Septuaginta, nunc legimus, ἀροῦσιν οἱ ποταμοὶ ἐπιτρίψεις αὐτῶν. Caeterum in editione Romana desideratur.

Chapter 99 of 157