Skip to the text

Psalmus XCIII

Psalmi Titulus: « Psalmus David, Quarta Sabbati. »

In plerisque psalmis sunt tituli additi a Septuaginta vel ob decoris gratiam vel ob Spiritus sancti auctoritatem, juxta ea quae dicit Hieronym. in secundo prologo ab libros Paralipom.

Deus ultionum, Dominus. Titulus: psalmus David, quarta Sabbati. [Aug.] Infirmis qui et murmurant in Deum corde vel verbis, videtur Deus haec praesentia negligere, ubi indiscrete bona et mala bonis et malis dantur, et amplius bona malis et mala bonis. Vel videtur aeque malos et bonos habere, vel etiam amplius malis favere. Propter hoc homines infirmi adversus Deum murmurant, et impatientes quasi frustra sint boni, vel mala aperte agunt, similes leoni; vel si timore hominum non audent, tamen intus habent, similes lupo, et inventa occasione nocendi, non mali fiunt, sed quod erant, produnt. Lupus enim et leo non similiter nocent, sed similiter cupiunt; aequa est illis voluntas, sed dispar facultas. Ille enim timet canem; iste non timet. Hos ergo murmurantes corde, vel erumpentes in dicta vel facta, curat hic psalmus totus, docens patientiam. Unde bene intitulatur: Quarta Sabbati, quo die fecit Deus luminaria, solem in potestatem diei, et lunam et stellas in potestatem noctis (Psal. CXXXV). Isti sunt sancti, qui lucent in medio hujus nationis pravae et perversae sine murmuratione fixi in coelo. Quibus dicit Apostolus: Omnia facite sine murmuratione, positi in medio nationis pravae, ubi lucetis tanquam luminaria in mundo (Philipp. II) . Horum enim conversatio in coelis est (Philipp. III), unde et despiciunt quae in terra fiunt. Quasi dicat, non curent quae hic fieri vident, sicut luminaria placide peragunt cursus suos, quidquid in terra agatur. Et est sensus tituli: Psalmus iste est David prophetae, habitus quarta Sabbati, [Aug.] id est agens de patientia sanctorum, qui significantur per luminaria facta quarta Sabbati. Intentio. Monet ad patientiam. Modus. Tripartitus est psalmus. [Cassiod.] Primo Propheta assumens querimoniam infirmorum, cur peccatores gloriantur, praemittit unde sanentur, scilicet quia Dominus in eos vindicaturus est. Secundo contra blasphemos invehitur, ostendens Deum scire haec, et curare, ibi, intelligite. Tertio dicit quod mala saeculi per iniquos fiunt justis, ut puncti clament ad Deum, ibi, quis exsurget. Contra blasphemos ergo qui putant Deum non vindicare, praemittit, dicens:

VERS. 1.-- « Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. »

Dominus, [Aug., Gl. int.] qui putatur a quibusdam non vindicaturus, est Deus ultionum, et ut amplius confirmet, repetit, Deus ultionum. [Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Non putabatur vindicare etiam malos, sed vere vindicat. Ne ergo festines alium punire, si ipse te laesit sicut nolles puniri alio rogante quem laesisti. Noli misericordiae pontem subvertere, quae transisti, et si ille peccat in te, ne pecces tu deterius blasphemans Deum, appende in statera aequitatis illum furem, et te blasphemum. Ille enim te dormire putat, tu vero Deum. Ille somnum captat, hominis ut aliquid involet; et tu dicis, quia Deus dormit, et hominem non videt. Nec optes vindictam, quae si venerit, forsan te prius inveniet. Unde scis cum vindicaturum? quia in carne loquens libere, vel, fidenter alia littera egit, quia nulli pepercit, vitia hominum medicus secuit. Libere ergo egit tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit tanquam potestatem habens (Matth. VII), quia nec veritati ejus, nec potestati poterat obviari. Quid 208 ergo in judicio faciet? utique qui judicandus non pepercit in verbo, judicaturus non parcet in facto. Unde conversus ad Dominum ait:

VERS. 2.-- « Exaltare qui judicas terram; redde retributionem superbis. »

Exaltare. [Alcuin., Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Et si illi ita te occiderunt, quia fidenter egisti, nunc exaltare ut jam contra te nihil possint [Gl. int., Cassiod., Aug.] Vel ita continua: Et quia tunc egisti, nunc exaltare, resurgendo, ascendendo, ut jam contra te nihil possint, qui judicas terram, id est terrenos. Et redde retributionem superbis, non his qui poenitent. Ideo dico redde, quia

VERS. 3.-- « Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? »

Usquequo, etc. [Aug.] Vel ita continua. Dico redde, sed quando hoc erit? quaerit pro te, ut in illo invenias quod tu nescis, qui non nescit; quaerit ergo quando fiet, sic dicens: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores. Haec repetitio dolorem exspectationis significat, [Cassiod., Gl. int.] quia bonis gravis est jactantia malorum. Usquequo, inquam, gloriabuntur, non modo peccabunt?

VERS. 4.-- « Effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam. »

Effabuntur et loquentur. [Alcuin., Aug., Cassiod.] Exponit eorum peccata. Quasi dicat: Vere sunt peccatores, quia effabuntur, id est omnes pravas cogitationes efferent, et loquentur iniquitatem contra Deum dicentes: Deus non curat haec: vel placent ei quae facimus, vel effabuntur publicas persuasiones, et loquentur iniquitatem, id est privatas persuasiones, ne quod tempus sit vacuum a culpa. [Aug.] Vel secundum aliam litteram, quae est, respondent et loquentur. Quasi dicat: Peccant et gloriantur. Et hoc ideo, quia respondent, id est habent quid respondeant juste arguenti, dicentes: Cur non facerem quod libet? ego sum felix, justus vester miser est. Talia suae responsionis inveniunt argumenta. Et hoc respondendo, loquentur iniquitatem, dicentes Deum non curare haec. [Cassiod., Gl. int.] Deinde procedit exaggerando, loquentur omnes qui etiam operatur, non solum loquuntur injustitiam. Deinde exponit quam injustitiam operentur, hanc scilicet,

VERS. 5-- « Populum tuum, Domine, humiliaverunt; et haereditatem tuam vexaverunt. »

Domine, populum tuum humiliaverunt, [Aug., Cassiod.] id est justos in quos volunt superbire. Deinde determinat populum, dicens: Et haereditatem tuam, haec est populus, vexaverunt non perdiderunt.

VERS. 6.-- « Viduam et advenam interfecerunt; et populos occiderunt. »

Viduam et advenam, [Cassiod., Alcuin.] id est peregrinum interfecerunt et pupillos occiderunt (Deut. X) ad litteram. Hos Deus tuetur, et praecipit adjuvari, et ita majus crimen. Vel typice per viduam, significantur illi, quibus error maritus mortuus est, et advenas dicit illos, qui non quaerunt hic manentem civitatem (Hebr. XIII), et pupillos dicit eos, qui sunt sine patre diabolo, et sine matre concupiscentia.

VERS. 7.-- « Et dixerunt: Non videbit Dominus; nec intelliget Deus Jacob. »

Et dixerunt (ecce blasphemia), Non videbit Dominus. [Cassiod., Aug.] Hoc ideo dicit malus, quia tacet modo Deus non vindicando, et putat ei placere. Nec intelliget. Quasi dicat: Et si videt non apponet cordi, id est non curat. Quasi dicat: Non attendit ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus quid agam, alias res curat, Deus Jacob, [Cassiod., Gl. int.] id est Christianorum, de quo hoc non deberent dicere.

PARS II. VERS. 8.-- « Intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite. »

Intelligite, insipientes. [Alcuin.] Secunda pars, ubi contra blasphemos invehitur, ostendens Deum scire haec et curare, prudenter et juste disponendo de malis, quibus foditur fovea, et de bonis qui patientes afficiuntur; quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit. Quasi dicat: Vos mali ita dicitis, sed, o peccatores, intelligite, qui estis insipientes, quorum scilicet pedes nutant, aemulando prosperantes in malis. [Aug., Cassiod.] Et hoc in populo quia duplice docent, quod male didicerunt; et vos, stulti, stulti sunt qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Aliquando sapite. [Aug., Gl. int.] Vel ita: Vos insipientes, id est nescii, intelligite, qui jam bene vivendo, estis in populo, id est in numero bonorum, et vos, stulti, id est improvidi; et si scitis, aliquando sapite. Quid? illud:

VERS. 9.-- « Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat? »

Qui plantavit aurem, ut audires, non audiet? [Hier., Aug., Cassiod.] Non dico non habet aurem, quia has virtutes habet Deus; sed non membra. Quasi dicat: Qui fecit tibi unde audias, non habet unde audiat. Aut qui finxit oculum non considerat? utique considerat. Nulli enim tantum dedit, quantum in se habet, et nonne arguet in judicio?

VERS. 10.-- « Qui corripit gentes non arguet? aut qui docet hominem scientiam. »

Qui modo corripit gentes. [Alcuin.] Quasi dicat: Qui corripit quotidie pro originali peccato gentes, nonne arguet pro superadditis? Vel secundum aliam litteram, qui erudit gentes, propter quam eruditionem misit Deus Filium suum, et ante ipsum, et post ipsum misit servos suos, id est prophetas et apostolos. Nonne ergo arguet, id est judicabit, quibus sermonem doctrinae praemisit? Magister in schola erudiens, committit tibi ut reddas; utique quando accipis a magistro, erudiris; committit tibi magister quod praebet, et nonne exiget ut reddas? et cum coeperis reddere, sine metu eris plagarum? Sic Deus exiget quid seminavit. Qui enim modo accipimus, postea statuemur ante magistrum, ut reddamus rationem de omnibus. Unde Apostolus: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, etc. Et qui docet hominem scientiam, ipse est sine ea, et ipse nescit, qui te scire facit? absit!

VERS. 11.-- « Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. »

Dominus scit. [Gl. int., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Vere scit, quia Dominus etiam scit cogitationes hominum. Et hoc scit, quoniam vanae sunt; tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam justae sunt; sed ipse vanas esse scit cogitationes hominum, et revera talium hominum cogitationes sunt vanae, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas. [Aug.] Ideo has relinquite, ut comprehendatis cogitationes Dei, quae sunt sapientes; quas comprehendit, qui est in firmamento coeli, alius non; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, scilicet cur malis parcit. Unde subdit:

VERS. 12.-- « Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. »

Beatus homo etc. [Alcuin., Gl. int.] Quasi dicat: Illi sunt vani, sed beatus est, homo quem tu, o Domine, erudieris, ut puerum, per tribulationes. Et de lege tua, non de vanitate, docueris eum ut adultum scilicet quem coelesti doctrina confirmas, Et nota quia eruditio dupliciter fit, scilicet per disciplinam tribulationum: unde addit, quem tu erudieris; et per doctrinam legis: unde ait, et de lege tua docueris eum. Hi autem qui erudiuntur, sic sunt quasi luminaria in coelo. Lex enim Dei coelum est in quo fixa sunt luminaria, id est sancti meditando in lege, ne moveri queant. Unde in titulo mentionem fecimus, de hoc coelo alibi dicitur: Extendit coelum sicut pellem (Psal. CIII) ; hic extenditur enim liber Dei ut pellis, ut in eo legatur quod modo necesse est discituris hominibus. Cum autem in futuro omnes scient Deum, coelum sicut liber plicabitur: ex lege ergo Dei disce patientiam ut patienter feras, donec fodiatur peccatori fovea. Non est enim tuum scire, quomodo et cur fodiatur illi.

VERS. 13.-- « Ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. »

Ut mitiges. [Aug.] Quasi dicat: Docueris, ad hoc utique, ut a diebus malis, quibus florent mali, et laborant boni, mitiges ei, ut patienter ferat quidquid hic agitur, sicut luminaria peragunt placide cursus suos, quidquid infra agatur vel ab hominibus in ea, id est contra ea dicatur. Mitiges, donec fodiatur peccatori fovea, felicitas malorum fovea est; labor bonorum flagellum patris est. Ideo autem felicitas est fovea, quia cum Deus parcit, per impunitatem fit homo elatus; et cum putat se altum, cadit. Unde alibi; Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII) . Ecce jam est consilium Dei, quo malis parcit. Ideo enim malis parcitur, ut fodiatur fovea eis. Adhuc foditur fovea peccatori, et tu jam vis sepelire eum? nimis festinas, exspecta, donec fodiatur fovea peccatori, non omni quidem peccatori sed superbo. Unde supra dixit: Redde retributionem superbis, non publicano confitenti, sed Pharisaeo superbienti (Luc. XVIII). Superbus autem est ille qui non humiliatur ad poenitentiam. Deinde qui sibi dat bona, si qua habet. Et si attribuat Deo, insultat eis qui non habent, et se super eos extollit. Ergo prius humiliare ad poenitentiam, postea si bene vivis, age gratias ei, a quo habes, nec alium despicias: et si illi foditur fovea, quid mihi qui laboro? ecce magnum quid:

VERS. 14.-- « Quia non repellet Dominus plebem suam; et haereditatem suam non derelinquet. »

Quia non repellet Dominus. [Aug., Gl. int.] Vel ita continua: Bene dixi mitiges, quia Dominus non repellet, ut abjectam plebem suam, et si exercet eam, ut det haereditatem aeternam. Et haereditatem suam non derelinquet ut inadjutam. Non derelinquet, dico,

VERS. 15.-- « Quoadusque justitia convertatur in judicium; et qui juxta illam? omnes qui recto sunt corde. »

Quoadusque justitia, [Cassiod., Gl. int.] id est illi qui modo justi sunt. Et ideo judicati, convertatur in judicium, ut dijudicent, quia tunc erunt judices illorum. Unde: Sedebitis et vos super sedes duodecim, etc. (Matth. XIX) [Aug.] Sed ne dubites qui sint isti, quaerit et solvit, dicens: Et qui sunt juxta illam? solvit omnes qui recto sunt corde, id est qui sunt sine errore. Vel secundum aliam litteram; Et qui habent eam, id est justitiam, omnes sunt recto corde, id est hoc volunt quod Deus vult, scilicet exspectare malos et hujusmodi. Qui enim voluntatem suam tortuosam divinae voluntati subjiciunt, et ad regulam divinae voluntatis dirigunt, recti corde sunt, quod Christus in passione nos docuit, duas exprimens in se voluntates, secundum duas naturas, et humanam subjiciens divinae voluntati, praefigurans in corpore suo, id est in Ecclesia quosdam futuros, qui voluntatem suam vellent facere, sed postea sequerentur voluntatem Dei. Infirmos enim in se praefigurans Dominus, id est personam infirmorum gerens, illisque compatiens, ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI) . Ecce habes hominis voluntatem, quam ad divinam continuo dirigens, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (ibid.) . Ibi ergo infirmitatem humanam praesignavit. Non enim vere, id est ex necessitate, Dominus timebat pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I). Iste gaudet coronandus, et Dominus tristis est coronaturus alios. Sed tristitiam sic assumpsit, quomodo carnem, scilicet voluntate non necessitate. Fuit enim tristis ut Evangelium dicit. Si enim tristis non fuit, cum Evangelium dicat, tristis est anima mea usque ad mortem, ergo et quando dicit, dormivit Jesus, non dormivit. Vel cum dicit manducasse, non manducavit. Et ita nihil sanum 209 relinquetur, ut etiam dicatur, quia corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scriptum est verum est. Factum est ergo, et tristis fuit, et voluntate tristitiam suscepit veram quomodo voluntate carnem veram.

PARS. III. VERS. 16.-- « Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? »

Quis consurget mihi. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio fit justis, et fluctus saeculi, id est mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior sit liberatio. Quasi dicat: Undique multi suadent mala, nescientes quomodo juste Deus haec mundana regat, sed quis consurget. Quasi dicat: Fluctuo, prope vincor. Quocunque respicio occurrunt mihi mala: sed unde vincam? Quomodo ergo ero rectus, cui tot obsunt? Et hoc est, quis consurget mihi, [Cassiod.] id est pro me, adversus malignantes, id est daemones, aut quis stabit, id est perseverabit mecum in acie patiens? quia ille vincit, qui sustinet; perdit ille qui ferit. Stabit, dico, adversus operantes iniquitatem. Quasi dicat: Nullus, nisi Dominus. Homo enim non potest, sed Dominus, quod per effectum ostendit.

VERS. 17.-- « Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea. »

Nisi enim hoc esset, quia Dominus adjuvit me, anima mea paulominus habitasset, [Aug., Cassiod.] vel habitaverat, in inferno, id est in fovea quae paratur peccatori, id est pene consenserat, vel consensit impiis. Jam enim nutabat, jam prope consentiebat malis. Vanis enim persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret, sed

VERS. 18.-- « Si dicebam, motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me. »

Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua Domine, adjuvabat me contra motionem meam. [Aug., Cassiod., Aug.] Ecce quomodo confessionem amat Deus, confitere motum et evadis. Mox ut judici culpa non negatur, liberat, sicut Petrum liberavit super aquam ambulantem ne mergeretur, qui Domino dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquam. Cui Dominus dixit: Veni (Matth. XIV) . Ut enim Christus sua potestate super mare ambulat, id est calcat capita superborum, et fluctus saeculi, ita jussu ejus, Petrus, id est Ecclesia, sed ex infirmitate titubat et clamat: Domine, pereo (ibid.) . Et misericordia manum porrigit, sicut Dominus porrexit manum Petro, dicens: Modicae fidei, quare dubitasti? (ibid.) Quod ergo hic dicitur, motus est pes meus, hoc ibidem, pereo, et quod hic dicitur: Misericordia tua, Domine, adjuvabat me, hoc ibi, porrexit Jesus manum. [Gl. int., Cassiod.] Pericula autem dulciorem faciunt liberantem. Unde et contra mala saeculi consolatio subditur, quae tunc est laetior. Unde ait:

VERS. 19.-- « Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo; consolationes tuae laetificaverunt animam meam. »

Et consolationes tuae laetificaverunt animam meam, [Aug., Cassiod.] et si corpus uritur, quae sunt secundum multitudinem dolorum meorum. Multi sunt dolores et amari, sed multae consolationes et suaves, non desunt laboranti, et hae consolationes sunt in corde meo. Per hoc salubres esse cogitationes significat, ut cum aeternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret, me adjuvat misericordia, sed

VERS. 20.-- « Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto? »

Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis? [Aug.] Nemo iniquus sedet tecum, quia nulla conventio luci ad tenebras (II Cor. VI). [Cassiod., Aug.] Vel, sedes iniquitatis, est possessio mundi cum amore, quae non haeret Deo, qui suos praecipit haec fugere. Qui fingis. Quasi dicat: Ex hoc intelligo, quod non haeret tibi aliquis iniquus, quia nec nobis pepercisti a flagello. Et hoc est, tu es qui fingis, et facis et formas laborem vel dolorem, alia littera, etiam filiis. Sicut enim Petrus dicit: Modo incipit judicium a domo Dei (I Petr. IV) , id est a fidelibus: et si flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi? Et item: si initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio. (ibid.) Et item: si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (ibid.) Quomodo ergo erunt tecum iniqui cum nec fidelibus tuis a flagello parcas? In praecepto. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Facis dolorem, et ille dolor vel labor est in praecepto, id est habet vicem praecepti. Sicut enim praeceptum corrigit, ita dolor flagelli emendat filios: Unde bene posuit, fingis, id est facis et formas. Dolor enim alius formatus, alius informis. Formatus est qui erudit et emendat, et ille dolor est praeceptum; et alter est informis. [Aug., Cassiod., Aug.] Vel ita: Fingis laborem vel dolorem in praecepto, id est de labore vel dolore praeceptum facis nobis, ut ipse labor vel dolor sit praeceptum. Nam praeceptum praeceptum ejus continet: Beati qui lugent et qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V) . Merito hoc praecipit, quia labor est pretium regni Dei, quo ipsum venale ematur. Ideo praecipit Deus laborem et dolorem, ut non sit homo sine timore, nec amet aliquid aliud oblitus veri boni. In tranquillis enim dormit Deus Christus, et tunc surgit fluctus, in quo excitatur: ita in quibusdam tepescit fides Christi, in tranquillitate otii, et surgit fluctus tentationis. Excitent ergo fidem et sic liberantur.

VERS. 21.-- « Captivabunt in animam justi: et sanguinem innocentem condemnabunt. »

Captivabunt. [Alcuin.] Quasi dicat: Et cum nihil malis hominibus tecum sit, ad quid ergo sunt? ut de eis pungas bonos, ut boni puncti ad te clament. Et demum hi pereant, quae tria his tribus versibus ostenduntur. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Ita fingis laborem et dolorem, quia de malis exerces bonos et erudis. Captivabunt in animam justi. Quia enim vera non possunt, falsa crimina objiciunt. Et cum in anima non possunt nocere, sanguinem innocentem condemnabunt: quod sceleribus competeret. Et quare hoc permittit Deus?

VERS. 22.-- « Et factus est mihi Dominus in refugium; et Deus meus in adjutorium spei meae. »

Et, [Gl. int. Aug.] id est quia, sic factus es mihi Dominus in refugium, ut sim securus. Si enim non periclitareris, non quaereres refugium; pungeris dolore ut quaeras remedium, recedit spes saeculi, et venit spes Dei. Et Deus meus in adjutorium factus est spei meae. Nondum enim est res, sed spes in qua adjuvat, ne in spe deficiamus, sed sperata consequamur.

VERS. 23.-- « Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos; disperdet illos Dominus Deus noster. »

Et reddet illis iniquitatem ipsorum. [Cassiod., Aug., Cassiod., Gl. int.] Hoc fine omnis dubitatio curatur. Aperte enim ostenditur quod jam non negligit Deus, sed opportuno tempore retribuit. Et in malitia eorum, id est non secundum quod nobis de eis praestat, sed secundum quod intenderunt disperdet eos, id est a suo regno separabit, ubi, id est qua separatione incomprehensibilis erit miseria; quod vere poterit, quia ipse qui disperdet illos est Dominus Deus noster.

Collatio In Psalmum XCIII: « Deus Ultionum Dominus, » Etc.

VERS. 1.-- Libere egit. HOPHIA, id est splendide appare. Vel, ut habet divus Hieronymus, ostendere. Et ad consimilem modum caeteri. Conciliabis lectionem nostram, a sensu non discedens, si intelligas potestatem omnipotentis Dei manifeste patescere, et ob oculos poni, magis quam lumen ipsum, quando vindictam infert libere, pro suo nutu et arbitrio, nullo timore, nullo impediente; palam omnibus, in aperto, in manifesto.

VERS. 4.-- Effabuntur. Hieronymus et nonnulli, alii, fluent; Sanctes, Munsterus, et translator ad Campensem, stant a nostra lectione. IABIU anceps est, etiam si fluxus maxime quadrat linguae pravae et lubricae. Unde paraphrasis Campensis, sceleratus animus erumpet in verba.

Loquentur iniquitatem. ATHAP vertit Hieronymus antiquum, id quod sequitur Pellicanus; Pratensis, elatum; Sanctes, dura; Munsterus, durum auditu; interpretatio pro Cajetano, forte. Quae omnia aptissime respondent iniquitati, usque adeo ut nihil magis. Unde Nebiensis vertit inveteratam malitiam.

Loquentur omnes qui operantur injustitiam. Illud quod est loquentur, ad verbum IITHAMMERU, intelligunt cum jactantia. Hinc Hieronymus dixit, garrient; Munsterus, jactant; Pratensis, magnificabuntur; et alii quaedam non dissimilia. Consentanea est expositio magistri.

In hoc versu docet divus Hieronymus oportere interdum quaedam addi apud Latinos, quae non sunt apud Hebr. aut Graecos, ob elegantiam sermonis. Ait enim ad Suniam et Fretellam, « Beatus homo quem tu erudieris, Domine, dicitis in Graeco non esse, tu, μακάριος ἄνθρωπος ὃν ἂν παιδεῦσῃς, Χύριε., id est beatus homo quem quidem erudieris, Domine. Et verum est. Sed apud Latinos propter εὐφωνίαν, id est consonantiam positum est. Si enim dicamus, beatus homo quae erudieris, Domine, compositionis elegantiam non habebit. Sed quando dicitur, Domine, et apostropha fit ad Dominum, nihil nocet sensui, si ponitur et tu.

VERS. 15.-- Qui juxta illam? omnes qui recto sunt corde. Cum priori clausula praemitterentur justitia, et judicium, liberum erat dicere in sequenti, juxta illam justitiam, vel illud judicium. Faber tamen nostram lectionem jugulat quasi ineptam. Hieronymus juxta Hebr. dixit, illud, non illam. Esto illam vel illud, aequum est. Unde Munsterus vertit, post illam incedent omnes. Et Augustinus luce clarius exposuit de justitia. Qui habent modo, inquit, justitiam, nondum judicant. Primo est enim habere justitiam, et postea judicare. Similiter et Arnobius habet. At Faber opponit Graecum αὐτῆς femininum, ut referatur ad κρίσιν femin. ge. Itidem id est interdum. Sed cur claudit oculos, et vult videre aliam particulam justitiae, δικαιοσύνη?

VERS. 17.-- Paulominus habitasset in inferno anima mea. Satis consentiunt omnes; quia DUMAH significat sepulcrum, silentium, excisum, desertum, quae universa ad infernum referuntur, licet cum LXX quidam vertunt, in inferno, alii in silentio, nonnulli succisa, vel deserta anima mea: ubi dicimus, in inferno anima mea.

VERS. 19.-- Secundum multitudinem dolorum meorum. Hieronymus et plerique alii, pro doloribus, ponunt cogitationes, SAREAPAI, sed intelligendae sunt cogitationes doloris, et ex consequentia orationis, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Unde translatio ad Campensem, in multitudine cruciatuum meorum internorum.

VERS. 20.-- Qui fingis laborem in praecepto. AMAL, ferme singuli vertunt laborem vel afflictionem. Sanctes transtulit, iniquitatem, arbitror ob id quod omnem superat afflictionem, ac interrogative pronuntiandum, formans iniquitatem in praecepto. Simpliciter alii intelligunt, nec omnes eodem sensu. Sunt qui referant ad sedem iniquitatis, quae solet fingere laborem in praecepto, gravia imponendo, ut volunt recentiores. Magis arrident antiqui, Hieronymus, Augustinus, Arnobius, Gregorius, XVIII lib. Moral. cap. 12, Cassiodorus. Hi exponunt de Deo, qui fingit laborem 210 in praecepto, per quod impios corrigit, et correctos praemiat, ut simpliciter et plane dicas, qui fingis laborem in praecepto, semota interrogatione, quam priores persequuntur.

Chapter 100 of 157