Psalmus XCIV
Psalmi Titulus: « Laus Cantici Ipsi David. »
Venite, exsultemus Domino. Titulus: Laus cantici David ipsi David. [Alcuin., Aug.] Agitur hic de tempore gratiae, in quo per Christum intratur in requiem. Unde tam titulo quam psalmo monet Deum hilariter et devote laudare. Laus enim devotionem, cantus hilaritatem significat, ut cum laetitia laudemus. Quid? psalmus indicat, scilicet Deum. Et est sensus: [Cassiod.] Laus ista cantici, id est devotionis et hilaritatis, fit ipsi David, id est Christo.
Intentio: Monet ad exsultationem et laudem.
Modus: Bipartitus est psalmus. Propheta laudes Christi describens, primo Judaeos invitat, quos praevidebat posse resistere Christo. Secundo ipse Christus monet eosdem ne obdurentur, ibi, nolite. [Aug.] Itaque quasi ad magnas epulas invitans, ait: O vos qui longe estis per dissimilitudinem,
VERS. 1.-- « Venite exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro. »
Venite, [Haym., Aug., Cassiod., Aug.] fide et exsultemus mente, Domino, non in saeculo, Jubilemus voce, Deo salutari nostro Jesu. Quasi dicat: Gaudium sit tantum, quod verbis dici non possit, quod tamen intus conceptum, vox extra testetur. Et
VERS. 2.-- « Praeoccupemus faciem ejus in confessione; et in psalmis jubilemus ei. »
Faciem ejus, [Aug., Gl. int., Cassiod.] id est conspectum venturi judicis praeoccupemus, quia venturus est, ne inimicus accusando praeveniat nos, et ne quid in nobis tunc sit discutiendum. [Aug.] Et hoc in confessione illum laudantes, nos accusantes: quae sunt vota distincta. De quibus alibi: Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea (Psal. LXV) . Distinguit ergo qui eum laudat et se accusat. Gemina enim confessio est laudis, scilicet et peccati. Et confessio peccati pertinet ad laudem ignoscentis, de qua laude psalmus agit. Et in psalmis jubilemus ei, id est quae dicimus in psalmis vel facimus, sentiamus in jubilatione.
VERS. 3.-- « Quoniam Deus magnus Dominus; et rex magnus super omnes deos. »
Quoniam Deus. [Aug.] Haec sunt verba illa quae pertinent ad laudem cantici hujus. Quasi dicat: Ideo jubilemus et exsultemus, quoniam Deus est magnus Dominus summa potestate, et rex magnus super omnes deos gentium. Vel magis deos dicit homines super quos rex est, non super daemonia.
VERS. 4.-- « Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae; et altitudines montium ipsius sunt. »
Quia in manu ejus sunt. [Cassiod., Aug.] Post magnitudinem venit ad clementiam. Quasi dicat: Ideo jubilate, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, id est gentes. Vel secundum aliam litteram, secundum quam additur: quia non repellet Dominus plebem suam, quia in manu, etc. Quasi dicat: Ideo jubilemus, quia non repellet Dominus plebem suam, id est Judaeos qui proprie sua plebs, cujus si aliqui rami fracti, tamen ipsa oliva remanet, de qua apostoli et alii multi, et ipse Christus. Inde, scilicet de hoc loco, Apostolus testimonium accepit in Epistola ad Romanos (Rom. X). Item ideo, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, id est gentes. Lapis enim angularis, et alios in se conjungit, id est gentes; Et altitudines montium, id est terrenae potestates, quae prius erant adversae, [Gl. int.] vel potestates coelorum, id est angeli, ipsius sunt. Item ideo jubilemus.
VERS. 5.-- « Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud; et siccam manus ejus formaverunt. »
Quoniam ipsius est mare, [Aug.] id est mundus, et ipse fecit illud, cujus fluctus termino arcet Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus (I Cor. X), qui fluctus etiam proventum nobis faciunt Deo id agente. Ipse ergo facit quod nec scandala tibi nocent, quae mensuram a Deo accipiunt, quia ipsius est mare, dominio. Et ipse fecit illud; [Cassiod., Aug.,] hoc addit ut scias ei subesse. Et manus ejus formaverunt siccam, id est aridam terram, humanae mentis, quae recepit imbrem et fructificat, quam non sinit fluctus tentationum operire.
VERS. 6.-- « Venite, adoremus et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. »
Venite. [Cassiod., Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] Prius rudes vocavit ad exsultationem. Jam ostensa gratia Dei, vocat ad poenitentiam quod durius est. Quasi dicat: Quia tanta facit, ergo, venite. Repetit praemissam admonitionem. Quasi dicat: Commemoratis a me laudibus, nolite longe stare vita et moribus, sed venite propius, et adoremus, quod plus est, et procidamus cum humilitate ante Deum, et si forte de peccatis quae vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate, faciamus quod sequitur; Et ploremus ante Deum. Lacryma enim exstinguit flammam peccati, quae ardet in conscientia. Qui fecit nos. Quasi dicat: Qui opus suum non spernit. Ecce magna fiducia. A te enim deficere potes, tu te reficere non potes. Ille reficit, qui te fecit. Ideo adoremus, quia ipse est Dominus Deus noster, qui adorandus est.
VERS. 7.-- « Et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. »
Nos autem quid sumus, ut securi ploremus et procidamus? [Aug.] ecce, et nos sumus populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Vide quam eleganter ordo verborum mutatus est. Non dixit oves pascuae, et populus manus ejus, quod magis videtur congruere, quia ad oves pertinent pascua: quod ideo fecit, ut ipsos intelligas, oves qui sunt populus Dei. Dixit etiam oves manus quas fecit, quia fecit nos esse oves. Et dicit hoc ad differentiam earum ovium quas emimus, quae non dicuntur oves manus, quia sunt a nobis emptae oves, sed eas non fecimus, sed ipse gratia sua fecit nos oves.
VERS. 8.-- « Hodie si vocem ejus audieritis. »
Hodie si vocem. [Cassiod., Haym., Aug.] Quasi dicat: Populus et oves sumus, sed his omnibus proponitur conditio. Quasi dicat: Hac conditione dico, si hodie, id est tempore gratiae, audieritis vocem ejus, qui per se nunc loquitur, qui olim per servum loquebatur, qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est. Ideo ne sitis duri, sicut tunc fuistis. Deinde quam vocem audire debeant, subdit, hanc scilicet
PARS II.-- « Nolite obdurare corda vestra. »
Nolite obdurare. [Cassiod.] Secunda pars. Jam ipse Christus monet ne obdurentur, ne contingat eis ut patribus; nolite obdurare corda vestra. Qui non credit, lapideus est.
VERS. 9.-- « Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt et viderunt opera mea. »
Sicut in irritatione etc. [Cassiod., Alcuin.] Ipsa majestas Christi loquentis, obstinatos terret per patrum similitudinem, ut vel, id est saltem sic mollescerent; vel in persona Prophetae sub alia distinctione legi potest sic; quasi dicat: Quia populus et oves Dei sumus, ergo hodie, id est semper, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut patres vestri fecerunt, in irritatione. In persona Christi loquitur hic Propheta. Irritatione, dico, facta secundum diem, id est in die tentationis, factae in deserto, tunc similes illis eritis, si duri fueritis. [Gl. int., Aug., Cassiod.] Ecce culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur, ubi tentaverunt me, an possem, patres vestri. Jam ne sitis talium filii, id est imitatores. Probaverunt me quid possem, et viderunt oculis, sed non crediderunt mente opera mea virtutis magnae.
VERS. 10.-- « Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper errant corde. »
Quadraginta annis fui generationi illi proximus, [Aug.] in signis et virtutibus. Vel offensus, alia littera, id est implacabiliter fui iratus generationi illi. [Aug., Alcuin.] Numerus iste mysticus est. Per XL enim annos omnia designat saecula. Constat enim ex denario, qui est primus limes numerorum. Et ideo plenitudinem significat, et ex quaternario, qui ad quatuor tempora refertur. Unde et Dominus in hujus numeri sacramento, XL diebus jejunavit, quando tentatus est (Matth. IV), et XL cum discipulis post resurrectionem fuit (Act. I), [Aug.] significans se nobis adesse consolatorem, et adjutorem in hujus peregrinationis et tentationis tempore. Sicut ipse ait: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . [Cassiod.] Et nota quod Christus XL diebus jejunans, et XL cum apostolis post resurrectionem conversatus, fecit ut totus mundus crederet. Judaei vero, nec beneficiis XL annorum acquieverunt. Et dixi, [Haym., Gl. int.] arguendo per ministros: Semper errant corde, id est serio, vel, corde eis dato, quasi per quod non deberent.
VERS. 11.-- « Et isti non cognoverunt vias meas, ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. »
Et isti non cognoverunt vias meas. [Aug., Haym., Cassiod.] Et ideo, si introibunt illi duri. Alii enim non introibunt in requiem meam aeternam, ἀποσιώπησις. Quasi dicat: Non introibunt, ut, id est sicut juravi, id est immobiliter statui. Non per alium, sed per se jurat Deus: per seipsum enim minas confirmat, ut et promissa. Juravi dico, in ira mea. Hoc ideo addit, quia jurat aliquando placidus, sicut: Juravit Dominus David veritatem (Psal. CXXXI) .
Collatio In Psalmum XCIV: « Venite, Adoremus, » Etc.
VERS. 1.-- Jubilemus Deo. LETZUR, id est petrae seu fortitudini, per quam probe intelligitur Christus, verus Deus et homo, I Corint. X: Petra autem erat Christus.
VERS. 4.-- Fines terrae. Hieron. et paraphrasis Campensis, fundamenta terrae; Pratensis, explorationes; Sanctes, investigationes; Munsterus, Nebiensis, et Pellicanus, penetralia terrae. MEHEQRE ARETZ, investigationes commode explicantur per fines, qui soli Deo noti per se sunt, secundum quamcunque dimensionem. Hinc Munst. in Scholio; nihil est tam abstrusum, nihilque tam patens in rerum natura, quod non sit in manu Dei. Porro haec clausula, quoniam non repellet Dominus plebem suam, est in psalmodia Romana, et qua utitur quotidie Ecclesia, in exordio pensi matutini. Non est tamen in Hebr. nec in LXX. Certe magnum est, quod Apost. teste Aug. testimonium hujus psalmi, ex hoc loco desumpserit Romanorum XI. Inveni tamen in quodam exemplari Graeco, ὅτι οὐ μὴ ἀπόσεται Κύριος τὸν λαὸν αὐτοῦ.
VERS. 6.-- Ploremus ante Dominum. Hieron. et alii genuflectamus. NIBRECAH. Apparet LXX legisse NIBCHEH, absque resch, et est ploremus, quanquam utrobique reverentia et timor majestatis divinae exprimitur.
VERS. 11.-- Quadraginta annis. Ad Hebr. III. Graeci codices perperam forte copulant superioribus, ut sit, viderunt opera mea XL annis. Siquidem et quod postea sequitur, reclamat: Quibus autem offensus est XL annis? Etiamsi forsan 211 utroque referri possit. Nempe quod viderint opera Dei XL annis semper ingrati, ob quod etiam XL annis infensus fuit illis Deus.
Offensus fui. Hier., displicuit mihi generatio illa; Pratensis, molestia affectus sum. Sic pene caeteri. Sanctes tamen dicit, litigavi; interpretes pro Cajetano, et paraphrasis Campensis itidem. Verum sensus eo tendit, ut hujusmodi contentio Deum irritatum insinuet. Nec dissidet nostra lectio. Tantum monet quod editio Romana, qua Ecclesia utitur in principio Horarum matutinarum, habet, proximus fui: id quod Aug. sequens interpretatur de signis et virtutibus velut praesentiam Dei ostendentibus illi nationi. Vocabulum autem Hebraicum AQUT, nihil tale sonat, nisi intelligas ideo ipsum Deum magis illi populo infensum, quod non cessaverit in signis mirabilibus, ac beneficiis inexhaustis, sese praesentare XL annis: ac hujusmodi lectio dicat causam irae et exacerbationis; nostra vero dicat effectum.
VERS. 12.-- Si introibunt in requiem meam. Hier. ponit quidem negationem, ut non introirent in requiem meam, sed sic ut explicet quid erat, si introibunt in requiem meam. Quia licet Hebraice ponatur IM, id est si, et Graece εἰ; non est tamen nota conditionis, sed abjurantis et abominantis. Id quod clare persequitur Apost. ad Hebr. III et IV, ubi utrumque ponit, et, si, et non. Etenim postquam praemiserat, si introibunt in requiem meam, infert. Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius? Et in sequentibus repetit per, si.
Chapter 101 of 157