Psalmus XCV
Psalmi Titulus: « Psalmus Ipsi David, Quando Domus Aedificabatur Post Captivitatem. »
Cantate Domino. Titulus: Psalmus David, quando domus aedificabitur post captivitatem. [Cassiod., Alcuin.] In Veteri Testamento legitur quod domus Dei, id est templum a Babyloniis destructum, post LXX annos captivitatis, quando filii Israel permittente Cyro rege redierunt Hierosolymam sub Zorobabel et Jesu sacerdote magno reaedificatum est: per quam reaedificationem intelligitur reaedificatio spiritualis templi, de quo dicit Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III) . Hoc templum a diabolo per peccatum subversum est. Et homo in legem peccati et mortis captivatus; sed per Christum reaedificatur hoc templum toto orbe. Et homo a captivitate ne pereat, liberatur: de qua reaedificatione, non de illa actuali agit hic psalmus. Et est sensus tituli: Psalmus iste, est David prophetae, qui hic loquitur, agens de hoc quod factum est quando domus Dei aedificabatur post captivitatem quae sub diabolo fuit per peccatum, sicut ad litteram sub Zorobabel post captivitatem Babyloniae reaedificatum est templum Salomonicum. Et est iste psalmus secundus de utroque adventu. Intentio: [Cassiod.] Monet ad laudem pro reaedificatione. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo ad praelatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient omnibus. Secundo ad subditos loquitur, ibi, afferte Domino. Praemonuit autem Judaeos in praecedenti psalmo, ut deposita duritia in Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet, dicens ad omnes communiter:
VERS. 1.-- « Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. »
Cantate lingua et vita Domino Patri canticum novum, [Cassiod. Rem., Gl. int.] exuentes, scilicet veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum: quod cantat qui amat. [Aug.] Vetus autem canticum cantat cupiditas; novum charitas, quae ipsa est novum canticum. Cantare autem, ipsum aedificare est. Quidquid ergo cantaveris de cupiditate, vetus cantas; quidquid de charitate, novum resonas. Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes, quia si novus tacueris auribus hominum, sonas auribus Dei. Hypocrisis quoque vetus cantat canticum. Paries enim dealbatus est hypocrisis (Act. XXIII), quae foris lucet, intus lutum est. De isto pariete dicitur, in pariete non conjuncto aliis, sed singulariter erecto si ostium facias, quisquis intraverit, foris est. Hic est hypocrita qui parietem vult struere dealbatum, non solidatum. Et ideo, qui imitatur tanquam in eo ostium faciens, foris invenitur. Quia enim ipse per januam non introit, et janua ipsius non intromittit aliquem. Deinde repetit, cantate Domino Filio. Deinde quos cantare monuerit, ostendit, dicens, omnis terra, [Rem., Cassiod.] id est omnes homines. Unde domus Dei reaedificatur. Item repetit.
VERS. 2.-- « Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. »
Cantate Domino, Spiritui sancto. [Rem., Cassiod.] Et dicit Domino, ad distinguendam personarum trinitatem, quia laus Christi honor est totius Trinitatis. Et est figura ἐπιμονὴ, id est crebra repetitio sententiae, quae exaggerat in laude vel vituperatione. Et benedicite nomini ejus, quod est Jesus, [Haym., Alcuin., Cassiod.] id est salvator, ut dicatis esse salutare. Deinde ad praelatos loquitur, dicens: Annuntiate, o vos praelati: sic crescit aedificatio domus Dei. Quid? salutare ejus. Et hoc de die in diem, id est continue, [Hier., Rem., Cassiod.] vel de Filio in Patrem, vel de Veteri Testamento in Novum. Vetus et Novum Testamenta sunt dies qui aeterno sole clarescunt. Illud praenuntiat, hoc factum praedicat [Hier., Alcuin.] Annuntiat ergo de die in diem, qui utriusque Testamenti auctoritate utitur in annuntiatione Salvatoris. Illa quippe duo Testamenta tanquam duo dies unam lucem faciunt, non lucet unum sine altero. Ideoque in Levitico omne animal quod findit ungulam et ruminat, mundum est, id est quod duas ungulas habet, quia mundus est, qui duo Testamenta servat, quibus affectuum meorum pedes a vitiorum spinis muniuntur. Judaeus unam ungulam tantum habet. Et ideo immundus est. [Aug.] Deinde ubi sit annuntiandum, exponit, quasi quaereret aliquis: Ubi vis annuntiari?
VERS. 3.-- « Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. »
Annuntiate gloriam ejus, [Aug., Gl. int.] non vestram, inter gentes, praetermissis Judaeis pro contumacia. Et ne aliquos putares excipi, addit in omnibus populis, non in quibusdam gentibus, mirabilia feci, hoc ideo.
VERS. 4. « Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos. »
Quoniam Dominus. [Aug., Cassiod., Aug.] Christus est potentia magnus, etsi homo factus sit, per quod parvus apparuit, parvus utique factus est pro nobis, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni. Et laudabilis est bonitate. [Cassiod., Aug., Gl. int.] et hoc, nimis, non potest dici quantum. Et terribilis est sibi adversis et suis, qui territus fuit inter homines. [Aug.] Et est super omnes deos, quos colebant gentes, dum in captivitate erant. Et vere est super deos gentium,
VERS. 5.-- « Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit. »
Quoniam omnes dii gentium daemonia. [Gl. int., Aug.] Et est hic laus per comparationem, et quia parum erat esse super daemonia, addit, Dominus autem coelos fecit, ubi habitare non possunt daemonia, et accipit coelos, ad litteram. Vel coelos, apostolos accipit, et angelos. Et est, Dominus fecit coelos, non modo in eis sedet. Si coelos fecit, ergo et angelos, tunc et apostolos, qui daemonibus imperant.
VERS. 6.-- « Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. »
Confessio. [Cassiod., Aug.] Postquam monuit cantare et annuntiare, subdit quae utilitas inde provenerit. Haec est scilicet utilitas, quae venit omnibus cantantibus. Inde est confessio et pulchritudo. [Aug.] Confitendo fit homo de foedo pulcher. Si ergo amas pulchritudinem, confitere, ut sic sis pulcher, id est justus. Ideo prius dixit confessio, et post pulchritudo. Unde et Rebecca de camelo prosiliit viso Isaac, ut ei jungeretur, quia Ecclesia de tortuosa vitiorum gibbositate per confessionem descendit, veniens ad Christum. Unde sequitur: Et haec confessio et pulchritudo est, in conspectu ejus. [Alcuin., Gl. int., Aug.] Tales enim ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Et sanctimonia, vel sanctitas, alia littera, et magnificentia, est inde, scilicet ex cantu. Et haec sanctimonia est in sanctificatione ejus, scilicet quasi qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante, non enim per te potes esse sanctus, eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus.
PARS. II. VERS. 7.-- « Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus. »
Afferte. [Alcuin., Rem., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi ad subditos loquitur. Quasi dicat: Et quia talis est Dominus, ergo o vos, patriae gentium, ut nullus excipiatur indigena vel peregrinus, afferte; hoc debent gentes facere, quibus annuntiatum est. Domino, [Alcuin., Aug.] non sit spes vestra in homine, non in baptista. Maledictus enim qui ponit carnem brachium suum (Jer. XVII). Deinde repetit, afferte Domino, non vobis, ut qui annuntiaverunt, non sibi, sed Domino annuntiaverunt, quid debetis afferre? gloriam et honorem. [Cassiod.] Gloria affertur, quando bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus; honor affertur cum de bonis gratiae referuntur. Non est inventus qui daret gloriam Deo, nisi hic alienigena (Luc. XVII) . Item repetit, afferte gloriam Domino, [Aug.] ita ut etiam nomini ejus, non nomini hominum.
VERS. 8.-- « Tollite hostias, et introite in atria ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. »
Tollite hostias. [Aug., Hier.] Quasi dicat: Ne vacui intretis, sed cum hostiis. Sacrificium autem Deo est spiritus contribulatus (Psal. L), confessio est Deo hostia. Si ergo cum humili corde intras, cum hostia intras, superbus vero inanis intrat. Et introite, intrat qui aedificatur, in atria ejus prophetica, et adorate Dominum in atrio sancto ejus evangelico. [Haym., Gl. int.] Per atria, prophetia; per atrium, Evangelium intelligitur. Et per atria intelligitur praesens Ecclesia; per atrium, coelestis. Et est, introibo in atria ejus, quae sunt in terra, [Cassiod.]. Sitis conformes populo ejus. Adorate Dominum in atrio sancto ejus, quod est in coelo. Vel atria sunt prophetae et apostoli, de quibus itur ad Deum. De his autem atriis, id est prophetis et apostolis, venitur in atrium catholicae Ecclesiae, ubi majestas adoratur. Et est introite in atria ejus, id est in doctrinam prophetarum et apostolorum. Adorate Dominum in atrio sanctos ejus, id est in catholica Ecclesia.
VERS. 9.-- « Commoveatur a facie ejus universa terra; dicite in gentibus quia Dominus regnavit. »
Commoveatur, [Alcuin., Hier., Gl. int.] omnibus admonitis, vovet et optat. Quasi dicat: Dico. introite et adorate, vos boni. Terra autem, id est amatores saeculi, commoveatur, ut convertantur ad poenitentiam, a facie ejus [Aug.], id est praesentia gratiae ejus, et non tantum pars, imo universa terra, ne quis ergo dicat: Ecce hic Christus, ecce illic (Matth. XXIV) . [Cassiod., Alcuin.] Vel in malo potest accipi sic, universa ergo terra commoveatur a facie ejus, id est amatores saeculi a facie Dei submoveantur. Ut autem hoc sit, o vos boni, dicite in gentibus, [Gl., int., Cassiod.] id est quod Dominus regnavit et correxit, et judicavit. Et hoc est quod sequitur: Quia Dominus, id est Christus, victo diabolo, regnavit, id est innotuit rex mundo, qui semper regnavit apud Patrem. [Aug.] Vel secundum aliam litteram, Dominus regnavit a ligno, scilicet crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur.
VERS. 10.-- « Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate. »
212 Etenim correxit post resurrectionem orbem terrae, [Gl. int., Aug.] id est Ecclesiam toto orbe, ubi fit aedificatio, quae non commovebitur. Cur ergo dicit haereticus non solum motum, sed etiam diminutum et post judicabit populos in aequitate. Tunc dolebunt qui aequitatem eligere noluerunt. Alii addunt: Et gentes in ira sua. [Cassiod.] Populos ergo, id est bonos judicabit in aequitate. Gentes, id est malos, judicabit in ira. Unde:
VERS. 11.-- « Laetentur coeli, exsultet terra, commoveatur mare et plenitudo ejus, gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. »
Laetentur coeli, [Aug., Gl. int.] qui enarrant gloriam Dei, et exsultet terra, quam compluunt coeli, et inde commoveatur mare, id est saeculum, et plenitudo ejus a maximo usque ad minimum. Omne enim saeculum concitatum est contra Ecclesiam, cum dilataretur toto orbe, quod praedicit, non optat. Et licet commoveatur mare, tamen gaudebunt campi. Vel in bono commovetur mare, [Cassiod., Aug., Haym.] id est saeculum in melius; et plenitudo ejus, scilicet gentium. Et inde gaudebunt campi, id est omnes lenes, mites, et aequi; et omnia quae in eis sunt, id est omnes vires, sensus, ratio. Et
VERS. 12.-- « Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. »
Tunc, [Alcuin., Aug.] quando corriget, omnia ligna silvarum, id est pagani, qui olim erant ligna silvarum, sed modo sunt ligna domus Dei, abscisa in aedificium Ecclesiae, exsultabunt, quia praecisi sunt ab oleastro, et inserti in bonam olivam (Rom. XI). Exsultabunt dico, a facie, vel ante faciem Domini. Bene dico, ante faciem Domini quia venit. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est in apostolis, et in aliis sanctis, et implevit totum orbem. Unde in Evangelio: Amodo videtis Filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. XXIV) . Cui adventu qui credit, exsultabit in ultimo adventu: de quo subdit: Ideo etiam exsultabunt, quoniam venit, [Cassiod., Haym., Alcuin.] id est postea venturus est judicare terram, id est vivos et mortuos. Vel haec omnia de secundo adventu dici possunt: Mare, id est saeculum, et plenitudo ejus commoveatur, ad gaudium in secundo adventu. Quod erit, quia gaudebunt campi, id est omnes lenes et mites, et omnia quae in eis sunt, scilicet omnis sensus, ratio. Tunc, id est in secundo adventu, exsultabunt omnia ligna silvarum, id est gentes conversae, quae fuerunt inventae in campis silvae, a facie Domini, quia venit, id est veniet, et vere, quoniam venit, id est veniet, judicare terram.
VERS. 13.-- « Judicabit orbem terrae in aequitate: et populos in veritate sua. »
Judicabit orbem terrae, [Gl. int.] venit judicare: et vere judicabit. Judicabit enim orbem terrae, [Aug.] non partem, quia non partem emit, totum judicare habet, quia pro toto pretium dedit. Orbem ergo dicit, omnes filios Adam, id est omnes homines qui fuerunt in eo unus homo, qui tunc fuit in uno loco, sed modo disparsus est per totum orbem, quem significat Adam secundum Graecum. Adam enim significat, secundum Graecam linguam, orbem terrarum. Quatuor enim litterae sunt in hoc nomine, scilicet alpha, delta, alpha, mi; et quatuor partes orbis, has in capite litteras habent, ἀνατολὴν dicunt orientem, δυσμὴν occidentem, ἀρκτὸν, aquilonem, μεσημβρίαν, meridiem. Ex his quatuor litteris, a quibus haec nomina incipiunt, constat nomen Adam. [Cassiod.] Cum ergo dicit, judicabit orbem terrae in aequitate, omnem hominem generaliter includit, secundum aequitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicet, apertius exponit omnia, subdens, et populos in veritate sua. [Aug.] In illo enim judicio veritas et aequitas erit. Quid enim aequius et verius, quam electos congregare secum ad judicandum, et caeteros dividere? hos ad dexteram, qui fecerunt misericordiam; illos autem qui non fecerunt, ad sinistram? (Matth. XXV.) Ibi ergo veritas et aequitas, [Cassiod.] quia in separatione illa duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in poenas eant.
Collatio In Psalmum XCV: « Cantate Domino Canticum, » Etc.
VERS. 5.-- Omnes dii gentium daemonia. Munster, pro eo quod est daemonia, dixit, vani sunt, et interpretes pro Cajetano, vanitates. Licet autem non male verterint, haud scio tamen an male mutarint Vulgatam lectionem. Nam ELILIM sunt idola, daemonia, et nihilum. Unde Hieron. et Nebiensis vertunt sculptilia; Chaldaeus et Sanctes, idola.
VERS. 6.-- Confessio. Hier. et Sanctes, gloria; Munsterus, decus; interpretes pro Cajetano, pulchritudo. Verbum est anceps. Pratensis posuit confessionem; Chaldaeus, Nebiensis, Pellicanus, laudem; alii, gratulationem, HOD. Sed haec omnia sese consectantur.
Sanctimonia et magnificentia. Alii fortitudo sine potentia, et gloria seu exsultatio OZ VETHIPHERET. Conciliatio sponte se offert. Siquidem fortitudo simplicis via Domini (Prov. X). Porro via Domini sanctimoniam efficit: gloria autem et exsultatio cohaerent.
VERS. 9.-- Dicite in gentibus: Quia Dominus regnavit. Psalmodia Romana, a ligno, plus habet. Suspicor ab infidelibus fuisse erasum tam de Graeco quam de Hebr. Est enim mos perfidorum (indicante Hieronymo in epistolam ad Titum praefato) eradere quidquid contrarium suo dogmati viderint. Quae autem me in hanc conjecturam adduxerint, patienter audiat lector. Cassiodorus haud poenitendus auctor in hunc locum commentatus scribit: « a ligno, alii quidem non habent translatores, sed nobis sufficit quod LXX interpretum auctoritate firmatum est. » Haec ille. Jam illud manifestum est, quod et August. a ligno legit, et interpretatur. Sed et Arnobius vetustissimus interpres in sua Enarratione sic prosequitur: « Et gens genti dicat, quia unus Dominus regnat a ligno crucis, quia per lignum concupiscentiae regnum Dei ab hominibus recesserat: modo per lignum crucis, regnum reversum est Dei. » Hactenus ille. Quin et vehementius suspicionem hanc adduxit his omnibus superior Tertulianus, lib. III adversus Marcionem, ubi tractans de virtute crucis ex multis Scripturae locis, qui viderentur ridiculi secundum corticem litterae intellecti, tandem pervenit ad hunc locum, et cum quadam orationis acrimonia, infidelem aurem percellit. « Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, exspecto quid intelligas, nisi forte lignarium aliquem regem significari Judaeorum, et non Christum, qui exinde a passione a ligni superata morte regnavit. Etenim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus, regnum mortis exclusit? » En Tertulianus. Denique hanc lectionem suscepit Ecclesia, in pio carmine Passionis Domini, quod composuit Theodulphus antistes Aurelianensis. Impleta sunt quae concinit David fidelis carmine, Dicens in nationibus, Regnavit a ligno Deus, et quam in crucis memoriam post Pascha frequentat.
VERS. 10.-- Correxit orbem terrae. Hier., appendit orbem immobilem. Caeteri accedunt tradentes simile quod, ceu firmabitur, aut firmabit, vel praeparat. TICON, a radice CON, id est firmare, dirigere, praeparare, rectificare. Quae omnia sane correctione fiunt in Ecclesia Dei, orbe terrae quadranter significata.
Chapter 102 of 157