Psalmus XCVI
Psalmi Titulus: « Psalmus Ipsi David, Quando Terra Ejus Restituta Est Ei. »
Dominus regnavit, exsultet terra. Titulus: Psalmus ipsi David, quando terra ejus restituta est ei. [Alcuin.] Ad litteram: Illud tangitur hic, quod mortuo Absalon iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur: David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo non hic agitur, sed potius de significato (II Reg. XVIII). [Aug.] David enim Christum significat, quem iniqui filii, id est Judaei crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei; sed restituta est terra ei, quando Judaea quae crucifixerat, credidit; et apostoli qui titubaverant, sunt confirmati; sed et aliae oves de gentibus sunt adductae. Vel restituta est ei terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem, ea quae hic cantantur facta sunt. Et est sensus: Psalmus iste fit ipsi David, id est Christo, cujus laudem et victoriam continet agens de eo quod factum est, quando ejus terra restituta est ei, id est Judaea credidit, vel caro ejus resurrexit. Haec autem praevidentes in spiritu prophetae, gavisi sunt, et si posset fieri, vellent impleta videre. Unde Dominus in Evangelio: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Luc. X) . Magna ergo laetitia praesentes sancti implentur in hoc psalmo, qui de promissis rest tutionis terrae intitulatur. Palato namque fidei dulce sapit mel divinae promissionis. Et est iste quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. [Cassiod.] Intentio: Monet ad exsultationem: Modus: Bipartitus est psalmus. Primo describens virtutes Domini, ostendens omnia restituta ei, et arguit idololatras. Secundo omnimoda exsultatio ostenditur, quam nec persecutio interrumpat, ibi, audivit et laetata est. Videns ergo Propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit, dicens:
VERS. 1.-- « Dominus regnavit, exsultet terra; laetentur insulae multae. »
Dominus, [Aug., Cassiod.] ille qui spretus et occisus fuit, regnavit, id est rex esse innotuit. Quis ergo alter colendus est? Quasi dicat: Nullus. Dico, regnavit, inde exsultet terra. Quid ergo remanet idolis? nihil. Laetentur insulae multae, [Aug.] id est qui habitant in insulis, quia et in insulis sunt Christiani. Vel, insulae, id est totius mundi Ecclesiae quae in medio tentationum sunt. Et ideo insulae dicuntur, quia circumlatrantur fluctibus tentationum. Et sicut insula circumstrepentibus fluctibus tunditur, sed non frangitur, ita Ecclesia per totum orbem dilatata persecutiones infidelium patitur, sed non vincitur: potius tanquam insula venientes fluctus frangit. Addit, multae. [Cassiod.] Non dicit omnes, propter haereticorum conventus. Deinde qualis sit Dominus in primo adventu, dicit:
VERS. 2.-- « Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. »
Nubes et caligo sunt in circuitu ejus, [Aug.] id est impiis, qui caeci sunt, qui eum non intellexerunt, est ipse nubes et caligo, [Cassiod., Aug.] id est nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed justitia et judicium, est correctio sedis ejus, id est bonis est ipse justitia et judicium, qui correcti sunt sedes ejus, quibus est justitia, quia ex se justificati sunt; et judicium, quia de eis, id est per eos ipse judicat. Et
VERS. 3.-- « Ignis ante ipsum praecedet; et inflammabit in circuitu inimicos ejus. »
Ante ipsum, [Aug., Cassiod.] id est ante adventum ejus, praecedet ignis, quia impii pro praedicatione prophetarum ira accensi de eorum nece tractaverunt. Et ignis ille inflammabit inimicos ejus, id est ad indignationem inflammati sunt impii pro eorum praeditatione qui sunt in circuitu, quia multi cum pauci essent praedicatores. [Aug.] Vel per ignem intelligitur charitas, de quo igne Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram, et quod volo nisi ut ardeat? (Luc. XII.) Quasi dicat: Correcti sunt sedes Dei, ante vero quam in eis sedeat Deus, ignis, spiritus praecedit. Quod ita ait: Ignis charitatis praecedet ante ipsum: iste est bonus ignis, sicut et ille gladius bonus est de quo Dominus ait: Non veni mittere pacem, sed gladium (Matth. X) . Hic est gladius verbi Dei, qui separat carnali affectu conjunctos, ut spiritualiter vivant. Ignis vero charitatis urit. Et hic ignis inflammabit inimicos ejus in circuitu. [Aug., Alcuin.] Per totum mundum ardet quod contra Deum est. Quo consumpto apparuerunt fulgura.
213 VERS. 4.-- « Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit et commota est terra. »
Illuxerunt, [Aug.] vel ita et de duplici igne agit, qui erit ante secundum adventum Christi, scilicet ignis charitatis, qui ardebit in bonis, et ignis irae et invidiae, qui malos consumet. Ultimus autem ignis in quem mittendi sunt mali, non ante eum, sed post eum erit. Iste vero praeit, qui est poena malorum et salus bonorum. Cum enim Christus praedicatur, irascitur pravus, patitur justus: ira velut ignis, adversarium comedit, qui tanquam facula consumitur; lignum autem viride permanet, id est justus qui in charitate ardet. Et hoc est, ignis charitatis et irae praecedet ante ipsum, in secundo adventu. Et ille ignis inflammabit in circuitu inimicos ejus. Inimici enim qui idola colebant, incenduntur si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. Insuper illuxerunt fulgura ejus, id est miracula, orbi terrae, id est toti mundo. Nubes, id est praedicatores viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis et factis eorum apparuit. Et mota est terra. Vidit corde haec miracula, et commota est terra, [Cassiod.] id est territa, quae idola colebat. Inde
VERS. 5.-- « Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. »
Montes, [Aug.] id est superbi, scilicet omnis altitudo contra Deum, sicut cera fluxerunt. Etsi enim non credit paganus, tamen victus est. Et hoc a facie Domini ignis fuit Deus duris. A facie Domini fluxit, omnis terra etiam gentium. Unde hoc? quia
VERS. 6.-- « Annuntiaverunt coeli justitiam ejus; et viderunt omnes populi gloriam ejus. »
Coeli, [Aug.] id est praedicatores omnes, quorum cor sursum est, annuntiaverunt justitiam ejus. [Cassiod., Aug.] Quis enim fidelium tacet Christum? Et omnes viderunt gloriam ejus corde. Et quia viderunt omnes populi gloriam Christi
VERS. 7.-- « Confundantur omnes qui adorant sculptilia; et qui gloriantur in simulacris suis. »
Confundantur omnes qui adorant sculptilia. [Aug.] Hoc jam factum est. Cessat enim jam idololatria, et erubescant qui adorabant lapides, quia mortui erant lapides illi; nos autem adoramus lapidem vivum. Et qui gloriantur in simulacris suis, quae spiritu carent. Noster autem Deus qualis est? ipse est quem et angeli adorant.
VERS. 8.-- « Adorate eum omnes angeli ejus, »
Adorate eum omnes angeli ejus. [Aug.] Uni Deo convenit adoratio, non etiam angelis, nedum idolis vel daemonibus. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali quidem angeli volunt adorari; boni vero adorant, nec se permittunt adorari. Saltem hoc exemplo idololatrae cessent.
PARS II.-- « Audivit, et laetata est Sion. »
Audivit, etc. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi post restitutionem terrae omnimoda exsultatio ostenditur, quam nec persecutio interrumpat. Quasi dicat: Annuntiabunt coeli, adorabunt angeli. Et Sion, id est Ecclesia Judaeae, audivit haec praedicta, scilicet quod angeli eum adorant, quod annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et quod viderunt omnes populi gloriam ejus, et quod confundentur adoratores idolorum, et inde laetata est. Judaea enim prius credebat se solam venire ad Christum, sed jam de sociis gentibus laetatur, ut de Cornelio fratres gavisi sunt, quem Petrus baptizavit.
VERS. 9.-- « Et exsultaverunt filiae Judae, propter judicia tua, Domine. »
Et filiae Judae, [Cassiod., Aug.] id est Christi, qui de Juda exsultaverunt. Audierunt enim apostoli et fratres qui erant in Judaea, quia gentes receperunt verbum Dei, et inde laetati sunt, et magnificabant Deum (Act. VIII). Et hoc propter judicia tua, Domine, quae sunt, quia non est personarum acceptor Deus, sed omnes accipit, qui ad eum veniunt. [Haym., Gl. int.] Vel, judicia dicit, quod caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret (Rom. XI). Et quasi quis quaereret, quae sunt illa judicia? subdit:
VERS. 10.-- « Quoniam tu Dominus, altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos. »
Quoniam tu Dominus es altissimus potentia. [Aug., Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Et hoc super omnem terram quia non Judaeorum tantum Deus es, sed et gentium. Et, o Christe, nimis exaltatus es, quia aequalis Patri, vel secundum opera. Et hoc super omnes deos. Quasi dicat: Non super omnes malos deos, sed etiam super bonos, scilicet homines et angelos. Vel, per terram et deos, peccatores et justos accipe. Vel per terram et deos significat eum imperare terrenis et coelestibus. Et cum talis sit, ergo,
VERS. 11.-- « Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit Dominus animas sanctorum suorum. De manu peccatoris liberabit eos. »
Qui diligitis Dominum odite malum, [Cassiod.] id est diabolum, cum quo non diligitur Deus. Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI). [Aug., Alcuin.] Si vero cum coeperis odisse malignum, subsequuntur persecutiones, ne timeas, quia Dominus custodit animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis. [Aug.] Gravior est enim persecutio, qua animas tollere conantur, sed eas Dominus custodit; etsi corpora moriantur, animas non possunt occidere (Matth. X). De manu peccatoris, [Hay., Aug.] id est de diaboli potestate liberabit eos. Quod si forte quereris te perdere lucem istam, ne cures, quia vera lux est tibi.
VERS. 12.-- « Lux orta est justo; et rectis corde laetitia. »
Lux enim fidei orta est justo, et rectis corde laetitia, [Aug., Gl. int., Aug.] quibus, scilicet per omnia placet Deus, orta est laetitia, per spem. Non enim vere in miseria sunt pressurae sancti, spe jam salvi. Ergo.
VERS. 13.-- « Laetamini justi in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus. »
Laetamini, justi, in Domino, [Hier., Aug.] non in mundo, in quo sunt pressurae. Et confitemini memoriae sanctificationis ejus, id est laudate eum, quia memor fuit sanctificare nos, quia nisi vellet, non gauderetis in illo.
Collatio In Psalmum XCVI: « Dominus Regnavit, » Etc
VERS. 2.-- Correctio sedis ejus. Hier. pro eo quod est correctio, posuit firmamentum, ac nonnulli alii, quidam habitaculum, vel praeparatio, sed non male MECON respondet directioni, quae correctio est, et non potest infirmari aut vacillare.
VERS. 5.-- « A facie Domini omnis terra. Hic fortassis dormitavit scriba, ponens nominativum pro genitivo a facie Domini omnis terrae. Siquidem in Heb. ADON est in regimine, id est Domini. Et manifestius in Graeco, ἀπὸ προσώπου Χυρίου πάσης τῆς γῆς. Quin et Aug. interpretatur ac si sub genitivo legisset, quanquam in contextu habetur nominativus. Verumtamen hanc lectionem arbitror desumptam ex veteri translatione, quam sequuntur Arnobius et Cassiod. Ii nempe efferunt per rectum casum; quod liquido constat ex hoc quod verbum unum addunt, ut sit tremet vel tremuit terra, ubi non potest vitium esse scriptoris, quod posset quis in altera dictione causari. Utraque lectio habet suum sensum et commodum.
VERS. 8.-- « Adorate eum, omnes angeli ejus. In Hebr. pro angelis habetur ELOHIM. Quod Hier. vertit dii; et caeteri Hebraicantes, praeter Sanctem, qui stat a LXX. De Hier. non est mirum quod dixerit dii in gratiam Sophronii, ut haberet quod Judaeis calumniantibus responderet. Nos autem qui Christianis et cum Christianis loquimur, debemus dicere angeli, nisi velimus discedere ab Apostolo ad Hebr., I, qui hunc locum ita adduxit de Christo, καὶ προκυνησάτωσαν αὐτῳ πάντες ἄγγελοι Θεοῦ. Et adorent eum omnes angeli Dei. De hoc etiam alias tractatum psal. VIII.
Chapter 103 of 157