Skip to the text

Psalmus XCVII

Psalmi Titulus: « Psalmus David. »

Cantate Domino. Titulus: Psalmus David. Titulus iste patet. [Cassiod.] Psalmus iste tertius est eorum qui de utroque adventu agunt, in quibus omnibus est causa timoris et spei: spei per misericordiam primi adventus, timoris per judicium secundi adventus. Haec et si saepe iterentur, tamen semper nova sunt varia descriptione. Intentio: Monet ad laudem et exsultationem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo agit de ostensione salvatricis dexterae. Secundo dicit omnibus modis laudandum et annuntiandum, ibi, jubilate Deo. [Aug.] Invitans ergo ad laudem ait: O vos, qui novi estis in Christo, olim veteres in Adam,

VERS. 1.-- « Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. »

Cantate Domino, [Gl. int., Cassiod.] vita et lingua, canticum de incarnatione Christi, et hominis redemptione, novum quia nihil tale mundus audivit. Unde? scilicet quia mirabilia fecit. Quae mirabilia? non solum quae communia sunt, sed etiam hoc singulare, scilicet quod

VERS. 2.-- « Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. »

Dextera ejus, [Cassiod.] id est Christus, qui dicitur dextera Patris, pro mira operatione. Et brachium sanctum ejus. Ipse idem Christus. Qui dicitur brachium, pro fortitudine salvavit. Non dicit quid, sed intelligimus orbem terrae, quod fuit magnum miraculum. Majus enim est quod totum orbem a morte aeterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Salvavit dico, sibi Deo. Hoc addit, quia multi salvantur corporaliter, sed sibi ipsis, non ei; quia accepta corporali sanitate lasciviunt. Qui enim aegroti erant, casti, sanati, adulteri fiunt; et qui cum aegrotarent, neminem laedebant, receptis viribus opprimunt innocentes. Isti ergo sanati sunt, sed non ei, sed illi qui per fidem intus sanantur, ergo sanantur ei. [Gl. int.] Vel secundum aliam litteram, salvabit se dextera ejus. Et quasi quis quaereret, ubi ea dextera est, subdit:

VERS. 3.-- « Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelasti justitiam suam. »

Notum fecit Dominus salutare suum, [Aug.] id est Christum. Ea enim est dextera, vel brachium, quae et salutare, scilicet Christus, quibus fecit notum? non hic vel illic, sed in conspectu gentium revelasti, [Cassiod., Alcuin.] non sub velamine ostendit, justitiam suam, id est salutare. Christus dicitur salutare, eo quod salvat; justitia, eo quod justificat.

VERS. 4.-- « Recordatus est misericordiae suae; et veritatis suae domui Israel. »

Recordatus est misericordiae suae, [Cassiod., Aug.] scilicet ut homo factus liberaret, et veritatis suae, quam in futuro exhibebit, quando facie ad faciem eum videbunt; sed quibus est recordatus? Domui Israel, id est videnti Deum. Vel ita: Recordatus est misericordiae suae. Misericordia est quod promisit. Hanc sequitur veritas, quia reddidit. Unde subdit, et veritatis suae. Misericordia ergo promisit promissionem, promissio reddit veritatem, sed cui? Domui Israel, qui modo videt veritatem per fidem, et post per speciem videbit, et ne ad litteram putes Israel unam gentem, subdit:

VERS. 5.-- « Viderunt omnes termini terrae: salutare Dei nostri. »

Viderunt mente omnes terrae termini, [Cassiod., Aug.] id est a termino usque ad terminum. Quid? salutare Dei nostri, id est Jesum. Ideo dicit omnes, 214 quia non quibusdam tantum datus est Christus.

VERS. 6.-- « Jubilate Domino, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite. »

Jubilate [Cassiod., Haym.] Secunda pars, ubi dicit omnibus modis laudandum esse, et annuntiandum, quia venit judex. Quasi dicat: Quia haec fecit, ergo jubilate Deo voce sine verbis. Jubilus enim gaudium est, quod nec potest taceri, nec valet exprimi ubi deficit locutio. Addit, omnis terra, [Cassiod., Gl. int.] quia omnes viderunt, cantate Deo verbis, ubi valet locutio, et exsultate corde et psallite opere. Quibus modis?

VERS. 7.-- « Psallite Domino in cithara et voce psalmi, in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. »

Psallite Domino in cithara. [Cassiod., Hier.] Id est, actu carnis, scilicet mortificatione carnis, et opera divina facite pascendo pauperes, quae significantur per psalmum. Deinde eadem praeposterata subjungit, cantate in cithara et voce psalmi. Ideo praeposterat, ut quodvis eorum prius fiat, totum ad Deum pertineat: Et in tubis ductilibus, scilicet in tubis argenteis, vel aereis, quae tundendo producuntur, et voce tubae corneae. [Hier., Cassiod.] Morem Judaeorum tangit, qui et habebant duo genera tubarum sicut legitur in libro Numeri, alias quae argento vel aere ductili producebantur, alias corneas (Num. X). [Aug.] Per ductiles tubas significantur qui tribulati sub malleo universae terrae, id est diabolo, proficiunt et sonant laudes Dei. Tribulatio ergo tunsio est, profectus productio est. Talis tuba erat Job, qui repente percussus tantis damnis et orbitate filiorum, tunsione illa tantae tribulationis, quasi tuba ductilis sonuit: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Deo placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job I) . Ecce quam suavem sonum dedit ista tuba. Cornu vero carnem excedit, sic firmum est et capax vocis. Is est ille qui carnis affectus superat et libidines, qui non sapit terram, sed quae sursum sunt. Qui in carne ambulat, sed non secundum carnem militat (Coloss. III), sicut cornu carni haeret (II Cor. X), et eam superat. Et est sensus: Cantate in tubis, [Aug., Gl. int.] ut scilicet sint praedicatores, ductilibus, id est productis, et proficientibus sub malleo diaboli. Et cantate in voce tubae corneae, id est ita aliis sonent ut in se ipsis vitia carnis castigent.

VERS. 8.-- « Jubilate in conspectu regis Domini, moveatur mare et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo. »

Jubilate. [Aug.] Quasi dicat: Vobis ita agentibus quid erit? Ecce tubis sonantibus, aures Dei delectantur; et fluctus maris, id est saeculi excitantur. Et hoc est quod dicit, jubilate in conspectu regis Domini, cujus aures delectantur. Moveatur mare et plenitudo ejus, praedicit non optat, [Gl. int., Aug.] apostolis enim praedicantibus quasi tubis, motum est mare saeculi, et increverunt fluctus persecutionum. Exponit quod dixerat, mare et plenitudo ejus, [Haym.] scilicet orbis terrarum, et qui habitant in eo. Illis autem persequentibus,

VERS. 9.-- « Flumina plaudent manu simul, montes exsultaverunt a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. »

Flumina plaudent manibus, vel manu, id est, sancti pleni Spiritu Dei, gaudebunt bonis operibus. [Aug.] Et hoc simul, vel in idipsum. Vel in bono potest praelegi: Moveatur quasi tubis sonantibus, Moveatur mare, id est indulcetur mare legis, id est legalis amaritudo, ligno crucis in ea posito, quasi ligno Moysi in Marath. Cum enim venissent filii Israel in Marath, ubi erant aquae amarae, non poterant bibere prae nimia amaritudine; ideoque ostendit Dominus Moysi lignum, quo posito in Marath, dulcorata est aqua (Exod. XV). Hoc est lignum crucis, quod legalem amaritudinem quam nullus poterat portare, mitigavit, ut legis sacramenta pateant credentibus. Deinde subdit: Et plenitudo ejus, [Alcuin., Cassiod.] scilicet universa legis sacramenta; orbis terrarum, id est gentilitas ad conversionem moveatur; et qui habitant in eo. Hoc ideo subdit, ut quae figuratum dixerat de hominibus accipias. Vel ita; mare, id est saeculum moveatur terrore futuri judicii, ubi impii timent; et plenitudo ejus, id est multitudo hominum peccatis plena, quia ibi multa erunt peccata; et movetur orbis terrarum, ad litteram, quia et ipse orbis tunc vertetur in novam faciem, quando erit coelum novum et terra nova; et qui habitant in eo, moveantur timore; sed flumina, id est boni, tunc plaudent manu simul, id est pro bonis operibus laetabuntur; nam montes exsultabunt a conspectu Domini; [Aug.] boni enim gaudebunt veniente judice, mali vero contremiscent. Quare exsultabunt? Quoniam venit judicare terram, id est omnem peccatorem. Inde gaudent montes, quia non injuste judicabit.

VERS. 10.-- « Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate. »

Judicabit enim orbem terrarum, [Cassiod., Alcuin.] id est omnes terrenos in justitia, quia non meruerunt misericordiam. Ei namque qui non fecit misericordiam, fiet judicium sine misericordia, sub ignaro vel iniquo judice, [Aug.] etiam bonus timeret, nunc tantum ut malus timeat, necesse est; et populos [Cassiod.], id est fideles de Judaeis et gentibus judicabit in aequitate, quia capient aequa meritis.

Collatio In Psalmum XCXVII: « Cantate Domino Canticum Novum, Quia, Etc. »

VERS. 2.-- Salvavit sibi dextera ejus. Et ad eumdem modum Hieronymus. Faber contendit planius dici, salvavit eum dextera ejus, cum editione Romana, maxime cum Graece legatur ἔσωσεν αὐτὸν ἥ δεξία αὐτοῦ. Duo tamen codices nostri et diversi habent αὐτῷ in dativo. Tertius habebat accusativum, deinde Caecus Fabri in hac parte assecla causatur minus esse grammaticum sermonem, salvavit sibi, cum beatus Augustinus copiose declaret Deum sibi salvare, quando sanitas collata, ad suum revertitur auctorem per gratiarum actionem. Nam quidam sanantur, qui non Deo sanantur, sed suis voluptatibus, et malis actibus: nec hujusmodi locutio est inusitata.

VERS. 7.-- In tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Quanquam non ponitur in Hebraeo, ductilibus, nec corneae, tamen teste Paulo Burgensi Hebraeo, ubicunque ponitur HATZOTZEROTH, intelliguntur tubae argenteae seu ductiles. Rursus ubi in Hebraeo legitur SCHOPHAR, intelligatur tuba cornea.

Chapter 104 of 157