Psalmus C
Psalmi Titulus: « Psalmus Ipsi David. »
Misericordiam et judicium. Titulus: Psalmus ipsi David. [Cassiod., Alcuin.] Psalmus iste centesimus est, et sicut centenarius perfectus numerus est, ita iste psalmus continet et docet formam perfectae sanctitatis. Hic enim docemur bona appetere, mala renuere: quae est perfecta conversatio vitae. Et quia omne bonum nostrum Christo attribuendum est, ideo titulus habet: Ipsi David. Et est sensus: Psalmus iste attribuitur ipsi David, id est Christo, ut hoc totum quod hic docemur, virtutibus Christi applicetur, nihil illi terreno regi. Et cantat hoc Christus, et nos in illo. Haec enim vox competit capiti et corpori. Agit autem de misericordia et judicio. Intentio: Monet bona appetere, et mala renuere. Modus: [Cassiod.] Tripartitus est psalmus. Primo de misericordia et judicio proponit. Secundo exponit quae sit via immaculata, ibi, perambulabam. Tertio dicit quis sit finis malorum, ibi, in matutino. De misericordia ergo et judicio proponens ait, o
VERS. 1.-- « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. »
Domine cantabo, [Aug., Gl. int.] id est jucunde annuntiabo misericordiam, quae modo est, et judicium quod erit in futuro. Et hoc tibi, id est ad tuum honorem, qui utroque laudabiliter uteris. [Aug.] Nemo ergo de misericordia Dei desperet ac praesumat ad impunitatem, quia est ei judicium; et nemo immutatus in melius judicium timeat, quia praecedet misericordia. Haec semper simul in eo sunt. Deus enim nec in bonitate misericordiae perdit judicii severitatem, nec in judicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Sed et per tempora haec duo distinguuntur, secundum effectus. Misericordia enim nunc omnibus offertur et multipliciter exhibetur; judicium autem in futuro. Hic enim est tempus misericordiae, cum Dei patientia, peccantes ad poenitentiam adducit et bonis et malis bona temporalia praestat. In futuro autem tempus judicii, cum unicuique secundum merita reddet. [Cassiod., Alcuin.] Haec duo mutua sibi junguntur societate. In his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est praemissa causa, quare sic se habet, sicut postea subdit, cum ait:
VERS. 2.-- « Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. »
Psallam et intelligam in via. [Haym., Hier., Alcuin.] Quasi dicat: Cantabo misericordiam et judicium. Et propter haec duo psallam, id est in hilaritate bene operabor, et intelligam quando venies ad me in secundo adventu, vel in obitu cujusque, ego, dico, positus in via immaculata. [Aug., Gl. int.] Psallere enim est in hilaritate operari, et intelligere non potes, nisi in via immaculata, sed in ea intelligitur, quando ad nos veniat Deus. Vel ita: Ego psallam et intelligam, existens in via immaculata. Non mutatur sensus, psallam et intelligam, per hoc quando, id est quia venies ad me, id est ope tua psallam et intelligam? [Cassiod.] Vel ita: Psallam, id est hilariter operabor, et per hoc intelligam; hoc enim dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est credam quod veniet quem iste tantum desiderat. Et hoc est: Intelligam, dico, quando venies ad me, per carnem, in primo adventu. Venies dico, in via immaculata, quia mundum sine peccato transilivit.
PARS II. VERS. 3.-- « Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. »
Perambulabam. [Alcuin., Gl. int.] Secunda pars, ubi exponit quae sit via immaculata. Quasi dicat: Psallam et intelligam in via immaculata, antequam etiam intelligerem, perambulabam, etc. Vel ita continua: Quae est via immaculata? ea est innocentia. Unde subdit: Perambulabam in innocentia. [Aug.] Quasi dicat: Haec via immaculata ab innocentia incipit, et consummatur. Non est opus multis verbis. Innocens esto, et perfecisti justitiam; sed duobus modis nocet homo, si facit miserum, vel si deserit miserum. Innocens vero est qui nec sibi nec aliis nocet. Unde iste ait: Perambulabam, vel deambulabam. Quasi dicat: Ampla via, in innocentia cordis mei; angustias enim patitur omnis malitia, sola innocentia lata est, ubi deambuletur, quasi spatiando. Haec sunt deambulatoria sacerdotum, in Ezechiele. Deinde exponit quod dixerat, scilicet perambulabam, in medio domus meae, id est cordis mei, in quo quiete habitat bene conscius: alii autem foras pelluntur, quasi a fumo, vel stillicidio, vel mala uxore, et in nugis extra quiescunt, et de his qui foris sunt, circa corpus delectantur, quia non est illis bene intus, unde gaudeant in conscientia sua. [Cassiod., Aug.] Vel in persona Christi, hoc potest legi sic, quasi dicat: Quae est via immaculata? innocentia. Et ego perambulabam in innocentia cordis mei, quasi non transitoria quaesivi, sed cucurri viam mundi existens, in medio domus tuae, alia littera, id est Ecclesiae, in cujus medio existo, quasi exemplo omnium. Innocentia hoc potest, ut faciat eum habitare in medio domus Dei, quasi honorabilem et exemplum aliorum.
VERS. 4.-- « Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes praevaricationes odivi. »
Non proponebam, [Cassiod., Alcuin.] Innocentiam per partes exponit, primo dicit, quia nihil habet cum malis, sic: Non proponebam rem injustam ante oculos meos, etc., usque oculi mei, ubi dicit, quia pars est ei cum justis. Et deinde dicit quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutino, etc. Quasi dicat: Perambulabam in innocentia, hoc utique dicit totus Christus, quod non proponebam ante oculos meos rem injustam, [Aug.] id est non diligebam rem injustam, nec placuit mihi injustitia alterius, facientes praevaricationem. Exponit rem injustam, quasi dicat: 217 Non diligebam rem injustam, sed potius, facientes praevaricationem, [Aug.] id est eos qui legem Dei non faciunt, etsi in Ecclesia sint, odivi, id est a me repuli praevaricatores; sed non homines, id est non ex eo quod sunt homines, sed quia praevaricatores.
VERS. 5.-- « Non adhaesit mihi cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. »
Non adhaesit. [Alcuin., Aug.] Deinde exponit quos dixerat praevaricatores, subdens: Non adhaesit mihi cor pravum, id est qui praevaricatur corde, quasi non consensi non rectis. Declinantem a me malignum, [Cassiod.] id est haereticum hominem, qui a Catholicis dissentit, et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, [Aug., Cassiod.] id est non approbabam, non mihi placebat, quia etsi signati sint nobiscum sacramentis, non tamen inde sunt. [Aug.] Vel, non adhaesit mihi cor pravum, id est cor tortum quod habet qui non vult omnia quae Deus vult, sed etsi timet infirmus, quod praesignavit Jesus timens, tamen subdat se Deo dicens cum Christo: Transeat a me calix iste; fiat tamen voluntas tua (Matth. XXVI) . Vitet ergo mala, quantum potest: et si non potest, subeat. Et non cognoscebam malignum declinantem. Declinat omnis qui dissimilis est a me, quem prius eis proposui imitandum.
VERS. 6.-- « Detrahentem secreto proximo suo; hunc persequebar. »
Detrahentem proximo suo secreto. [Aug., Cassiod., Gl. int.] Palam non audet detrahere qui falsa tenet. Hunc persequebar, ne hoc ageret.
VERS. 7.-- « Superbo oculo et insatiabili corde; cum hoc non edebam. »
Superbo oculo, [Cassiod., Haym.] id est cum tumido corde, et insatiabili corde, id est cum avaro; cum hoc notabili non edebam corporalia, vel spiritualia, ad litteram. Talium consortium vitavit. [Aug.] Vel potius spiritualiter hoc accipiendum est. Nam et Jesus cum superbis convivatus legitur ut cum Pharisaeo (Luc. IX), quando venit ad eum peccatrix mulier Maria (Luc. VII), et nos quoque abstinemus a convivio fratrum notabilium, ut corrigantur. Facimus hoc plerumque et propter medicinam; sed cum extraneis multis edimus, ut cum paganis, et cum aliis impiis, atque superbis. Quid est ergo quod ait, cum superbo oculo non edebam, et cum insatiabili corde? Habet epulas suas cor superbum, et insatiabile, unde pascitur, sed non reficitur. Epulae enim superbi cordis, quod est insatiabile, est invidia. Superbia enim mater est invidentiae, quae pascitur et gaudet alienis malis, sed non satiatur. Hoc ergo cibo superbiae et invidiae iniquitatis non pascitur justus, sed pascitur cibo justitiae. Unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, etc. (Matth. V.) Hoc est superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam, id est non pascebar, nec delectabar superbiae epulis et invidiae.
VERS. 8.-- « Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. »
Oculi mei. [Cassiod.] Hic exsequitur alteram partem innocentiae, scilicet quod cum justis habet partem. [Aug., Cassiod., Gl. int.] Quasi dicat: Cum talibus non edebas unde ergo pascebaris? Ecce oculi mei cordis erant ad fideles, id est fideles placuerunt mihi, dicit justus generalis. Fideles dico terrae, [Cassiod., Alcuin.] id est degentes in terra ubi sunt tot illecebrae, unde major corona est eis. Vel, ad fideles terrae, id est qui per totum mundum sunt ut sedeant mecum, scilicet in unitate fidei mecum permaneant. Vel sedeant mecum, id est ut participent mecum regno aeterno, in persona ejusdem justi. Ambulans in via immaculata, hic mihi non alius ministrabat, ad litteram. [Cassiod.] Maxime convenit hoc sacerdotibus, ut pravis non cohabitent, sed
VERS. 9.-- « Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum. »
Qui facit superbiam, [Cassiod.] id est quilibet superbus, non habitabit in medio domus meae, ad litteram. Haec dicit ne videatur approbare quos habet familiares, si mali sint. [Aug.] Vel in persona Christi dici potest, oculi mei ad fideles terrae. Hoc non mutatur. Ut sedeant mecum, super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX), id est ut judicent mecum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat Evangelium, mihi, non sibi; non quaerens quae sua sunt, sed Christi. Sed qui facit superbiam non habitabit in medio domus meae, id est in corde meo, ubi mitis et quietus habitat mihi placens; superbus vero inde resilit. Vel non habitabit in medio domus meae, id est Ecclesiae. [Alcuin.] Etsi enim aliquandiu toleretur gratia correctionis, non tamen praeeminere meritis nihil potest. Non est in populo meo granum, sed palea. [Gl. int., Cassiod.] Sequitur ex persona totius Christi: Qui loquitur iniqua, quilibet maledicus, non direxit in conspectu oculorum meorum, quia etsi apud se et apud stultos, apud me tamen non est gloriosus.
VERS. 10.-- « In matutino interficiebam omnes peccatores terrae; ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. »
In matutino. [Aug.] Tertia pars ubi ostendit qui finis eorum malorum sit, et loquitur hic Christus. Et nota quia jam enumeravit superius, quod ei non adhaeserunt nisi boni. Et quasi aliquis diceret: Quia tibi non adhaerent nisi boni, cur ergo malos in tua civitate tanto tempore tolerasti? Respondetur quia tempus misericordiae est, modo nox est, nondum omnia sunt manifesta. Et in hac nocte abundant tentationes, in qua transeunt bestiae sylvae, et catuli leonum, id est diaboli quaerunt sibi escam a Deo, scilicet ut tentent fideles. Unde Dominus ait discipulis: Satanas expetivit vos vexare sicut triticum (Luc. XXII) . Ab homine triticum non manducatur, nisi primo conteratur, ut panis fiat. Sic neminem manducat diabolus, nisi prius per tribulationem contriverit. In hac ergo nocte parco, tolero, corrigo, sed in matutino, [Aug.] id est eum dies judicii advenerit, et erunt omnia aperta, quae modo sunt occulta, dum nescit qualis post erit, qui modo bonus est et malus, interficiebam omnes peccatores terrae, id est mittentur mali in ignem aeternum, quia modo. Ideo tolerantur mali a longanimi, ut corrigantur, quod si non fecerint tempore misericordiae, quod modo est, post interficientur. Et hoc est quod ait, in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, id est in judicio mittam malos in ignem aeternum. Quare? ut disperdantur omnes operantes iniquitatem de civitate Domini, id est de societate Ecclesiae. Modo enim in ea sunt, sed eis parcitur, quia tempus est misericordiae, sed tempore judicii separabuntur. Ecce finitur psalmus in eo unde incepit: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. [Alcuin., Haym.] Hoc etiam justo convenit, qui praevidet hoc futurum. Et ideo sic se habet, sicut supra dixit. Et est, in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, id est praevidebam omnes malos interficiendos, ita ut disperderem, id est viderem disperdendos, omnes operantes iniquitatem.
[Cassiod.] Vel aliter potest dici in persona justi. Ostenditur hic tertia pars innocentiae; post vitatos nempe malos justus ad se reversus, addit quod suggestiones daemonum de corde suo expulit. Quasi dicat: Non tantum homines malos vitavi, sed etiam vitia declinavi, quia, in matutino, id est in initio suggestionis, quando quasi crepuscula tentationum incipiunt apparere, interficiebam, oratione qua debent ejici ne crescant, omnes peccatores terrae, id est daemones, qui omnem carnem faciunt peccare: ita interficiebam ut disperderem omnes operantes iniquitatem, id est omnes immissiones, vel submissiones diaboli, de civitate Domini. Civitas Dei est anima justi, unde diabolus subjicitur et removetur.
Collatio In Psalmum C: « Misericordiam Et Judicium, » Etc.
VERS. 4.-- Non adhaesit mihi cor pravum. Hebraei dirimunt hanc clausulam in duas partes, ut prior, nempe non adhaesit mihi, pertineat ad finem hujus versiculi. Deinde cor pravum jungatur sequentibus. Quia vero non adhaesit mihi videbatur sensum generare imperfectum, addidit Munsterus tale quid, praesertim cum vertisset ita mox praecedentia, praevaricationes odivi, ut verbum adhaerebit non haberet quo referretur. Hieronymus tamen et qui similiter vertunt, ad id non urgebantur. Facientem, inquit, aut facere praevaricationes odivi. Et quod sequitur nec adhaerebit, respondet commode. Caeterum de hac quaestione superius pluribus actum est.
VERS. 6.-- Insatiabili corde. Hieronymus dicit altum corde. Caeteris vastum vel latum corde REHAB LEBAB. Atqui seu intelligas avarum seu eum qui non satiatur malis alienis, Septuaginta probe reddunt, ac mox, cum hoc non edebam. Hieronymus, cum hoc esse non potero. Assonant caeteri dicentes, hunc non patiar, aut non potero ferre. Existimamus Septuaginta legisse LO OCAL a themate ACAL, comedit. Nunc legimus LOVCAL a radice IACAL, potuit, etiamsi intelligentia eodem conspiret.
VERS. 9.-- Non direxit in conspectu oculorum meorum. Pro particula direxit, habent Hebraei verbum passivum quod, si nudaveris punctulis, indiscriminatim leges active aut passive , direxit sive diriget, dirigetur, firmabitur, praeparabitur. Hieronymus respiciens sensum potius quam verba, vertit non placebit. Ergo LO IACUN, non direxit, accipiendo futurum loco praeteriti. Hoc est interprete Cassiodoro, non profecit. Sed LO IICON, hoc est non firmabitur, perseverante sensu
Chapter 107 of 157