Psalmus CXXXIII
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »
Ecce nunc benedicite Dominum. Titulus: Canticum graduum. Decimus quintus gradus est charitas Dei. [Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Et est iste psalmus tertius de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi, non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus; sed quia diversos actus habet ipsa virtus, et diversa diliguntur ea. Intentio: monet ad diligendum Deum. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo invitat pluraliter benedicere Deum. Secundo optat benedici, ibi, benedicat. Monens ergo ad benedicendum ait:
VERS. 1.-- 289 « Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. »
Ecce, [Hier., Hilar.] Demonstrantis est, et quibus faciat hanc demonstrationem determinat: vos servi Domini omnes, adunati in unum nunc, scilicet tot gradibus conscensis. Vel, nunc, id est in hoc tempore in adversis benedicite Dominum. vos dico,
VERS. 2.-- « Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. »
Qui statis, [Cassiod., Hier., Aug.] id est perseveratis, in domo Domini, id est in penetralibus, id est majores et perfectiores in Ecclesia, et vos etiam qui statis in atriis domus Dei nostri, id est in ingressu, scilicet incipientes. Sunt enim in hac domo diversi stantium ordines. Et nota quod ait, statis, non sedetis, quia servorum non est sedere in domo domini. Vel de eisdem accipitur, et per domum intelligitur Ecclesia, per atria latitudo charitatis. In charitate enim extenditur usque ad inimicos latitudo est. In odio, angustia. Quasi dicat: Vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, in domo Domini, id est in Ecclesia, et, qui statis in atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur, etc.
VERS. 3.-- « In noctibus extollite manus vestras in sancta; et benedicite Dominum. »
In noctibus, [Aug.] id est in adversis, non solum in diebus prosperitatis, extollite manus vestras corporis et operis, [Hilar.] sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Israel contra Amalec (Exod. XVII). Extollite, dico, in sancta, ut intentione aeternorum bonum operemini. Aliter enim non valet. Et benedicite Dominum, nil boni vobis tribuentes, sed totum Deo.
PARS. II. VERS. 4.-- « Benedicat te Dominus ex Sion: qui fecit coelum et terram. »
Benedicat te, [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi dicat: Dixi, benedicite, et ut hoc possitis, benedicat te Dominus benedictione quae est ex Sion, qui potest, quia ipse est qui fecit coelum et terram. Nota quod supra hortatur plures benedicere uni; ipse vero unum benedicit tantum, id est benedici hortatur, et precatur quod notat, dicens singulariter, benedicat te, quia et si plures sint, tamen in unum sunt, et unitati benedictio convenit. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat (Joan. V). Esto ergo in uno et pervenit ad te benedictio. Attende etiam, quia vir justus qui tot gradibus conscendit benedictionem supernam loco remunerationis accipit: quia omne munus ascendentium, benedictio est.
Collatio In Psalmum CXXXIII. « Ecce Nunc Benedicite Dominum, Omnes, » Etc.
VERS. 2.-- In atriis domus Dei nostri. Adjectum est a Septuaginta emphaseos gratia; id enim non est apud eos insolitum, ac cur quaedam addiderint vel omiserint, satis multis superius ostensum est. Sed quid de hoc sentiat D. Hilarius dicamus: « Reperi quosdam ambiguos circa hoc, in atriis domus Domini, fuisse dicentes. Idcirco hoc a translatoribus primis adjectum esse, quia sub iisdem versibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis, scriptorum vitio in libris Hebraicis fuisse praeteritum. Sed novi interpretes. Quae volunt tractent; nobis vero obsequendum est auctoritati translationum et vetustati. » Haec ille. Deinde in noctibus revocant Hebraei ad praecedentem versum, sed stare in domo Dei in noctibus, et attollere manus in noctibus, utrumque idipsum designat.
Chapter 140 of 157