Psalmus CXXXII
Psalmi Titulus: Canticum Graduum. »
Ecce quam bonum. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod.] Quartus decimus gradus est charitas proximi, quae facit fratres habitare in unum. Unde est benedictio et vita. Et est hic psalmus atomus, id est sine divisione, ubi charitas proximi commendatur, quae nullam admittit alienationem mentis seu divisionem. Hic ergo vir justus de fratrum cohabitatione exsultans, ait:
VERS. 1.-- « Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. »
Ecce. [Cassiod.] Quod ostendentis est, quasi plus ostentione quam lingua explicetur quod dicturus est. Quam bonum, id est utile, et quam jucundum, id est delectabile, [Hilar.] hoc ideo subdit, quia sunt bona quae non delectant. Quid est bonum et jucundum? fratres habitare in unum. [Aug.] Recte tamen dispositis singulorum officiis quod non impedit unitatem, sed facit quae unitas erat inter illos, de quibus dicitur: Erat illis cor unum, et anima una. [Act. 4] Hoc autem quod hic dicit, scilicet habitare in unum, omnibus Christianis convenit, qui in unum debent habitare mente et fide; sed proprie convenit monasteriis et fratribus in unum cohabitantibus, non modo corde, sed etiam corpore, ut et illis fratribus de Judaea, qui omnibus suis positis ad pedes apostolorum, in unum habitabant de quibus dicitur: Erat illis cor unum, et anima una; et erant illis omnia communia (ibid.) . Iste namque versus velut dulcis sonus et suavis melodia, toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus sancti, divisos corpore congregavit in unum, et monasteria plurima peperit, a quibus tamen benedictio ad caeteros descendit: qui, si non corpore in unum habitant, mente tamen. Et quia ostendendo dixerat, ecce, ostendit quam bonum sit et quam jucundum, subdens:
VERS. 2.-- « Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. »
Sicut unguentum. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Ita est bonum et jucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. Dicunt quidam hic fieri comparationem inter cohabitationem fratrum et actualem unctionem Aaron, et rorem Hermon; sed nihil est, cum hoc magnum non sit, et illi montes magno intervallo divisi sint. Spiritualiter ergo intelligenda sunt. Aaron sacerdos est, qui seipsum obtulit, id est Christus, qui intravit in sancta sanctorum, qui fuit et victima et sacerdos: qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret, seipsum obtulit, qui cum Ecclesia est unus et totus Christus. In capite ejus est unguentum, quia in eo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, (Colos. I), cui non est datus spiritus ad mensuram (Joan. III), sed a capite Christo ascendente ad coelos, venit Spiritus sanctus in barbam ejus, id est in fortes, strenuos, alacres: quos barba significat, quae est indicium virilitatis. Ideoque cum fortem aliquem describimus dicimus: Barbatus est. Descendit ergo unguentum in barbam, primum in apostolos, et in illos qui primos impetus sustinuerunt; sed vinci non potuerunt, et ab illis descendit etiam in oram vestimenti. Vestis Christi est Ecclesia, quae est sine macula et ruga (Ephe. V); ora vestis finis est, in quo vestis perficitur. Hi sunt perfecti qui in unum habitant, qui Christi legem implent, quae est: Alter alterius onera portate (Gal. VI) . Et est sensus: Ita est illud bonum et jucundum, sicut unguentum, [Hier.] id est unctio Spiritus sancti, quae fuit prius in capite Christo. Et dicitur hoc a similitudine regum et sacerdotum, qui in Veteri Testamento in figura Christi inungebantur. [Aug.] Quod unguentum postea descendit a capite Christo, in barbam. Deinde determinat in cujus barbam, subdens, barbam Aaron, scilicet Christi veri sacerdotis. Ecce determinatio, id est in apostolos, et alios primitivos sanctos, qui primo pro fide certaverunt; sed vinci non potuerunt, quia jam caput ipsum praecesserat, a quo descendit unguentum praecedente tali exemplo qui vinceret barbam. Dico descendit in barbam unguentum.
VERS. 3.-- « Quod descendit in oram vestimenti ejus, sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. »
Quod unguentum postea descendit in oram vestimenti ejus, [Hilar.] id est Christi, id est in illos perfectos, qui in unum habitant. Et fit comparatio inter cohabitationem fraternam et spiritualem unctionem, scilicet inter causam et effectum. [Aug., Cassiod., Aug.] Vel ora ad quam descendit unguentum accipitur, non illa quae est in lateribus vestis, sed quae capitii vestis est. Tales sunt qui habitant in unum. Sicut enim per istas oras intrat caput hominis ut vestiat se, sic per fraternam concordiam intrat Christus, ut ab Ecclesia vestiatur, et significatur idem per oram vestis, qui et prius, sed juxta aliam proprietatem. Vel per oram quae est finis vestis, intelliguntur sancti, qui erunt in novissimis temporibus Ecclesiae, scilicet tempore Antichristi. Est et sensus. Descendit in oram vestimenti ejus, id est usque ad extremitates Ecclesiae in fine mundi, quae est tunica indivisibilis. Deinde aliis verbis diversa notantibus idem dicit, sicut ros. Quasi dicat: Ita bonum est et jocundum habitare fratres in unum, sicut bonus est et jucundus ros Hermon. Ros de coelo veniens, gratia est, qua fratres in unum habitant, non suis viribus vel meritis. Hermon, ad litteram, mons est trans Jordanem. Si ergo hoc ad litteram accipiatur, mirum est quod ab eo ros descendit in Sion, imo impossibile, sed spiritaliter intelligendum est. Hermon enim dicitur lumen exaltatum, id est Christus prius in cruce, postea in coelo exaltatus, a quo ros gratiae descendit; in Sion, id est in Ecclesiam. Et est sensus: Ita est illud bonum sicut ros Hermon, id est gratia Christi, prius in cruce, postea exaltati in coelo, qui ros descendit in montem Sion, id est in Ecclesiam. Non enim in uno est Ecclesia, nisi ejus dono et gratia. Idem igitur significat hic Sion, quod supra barba et ora vestimenti. Idem vero ros Hermon, quod supra unguentum, scilicet gratia, per quam fit cohabitatio. Qui enim in uno sine rore charitatis sunt, sunt inquietum jumentum in junctura, quod non trahit, sed turbat. Odiosi enim sunt, molesti sunt, et turbulenti sunt, anxietate sua caeteros turbant, et quaerunt quid sinistri de aliis dicant. Hi etiam murmurant, de quibus dicitur etiam in libro Jesu filii Sirach: Praecordia fatui, rota carri fenum portat, et semper murmurat (Eccli. XXXIII) . Hi tales sunt qui relinquuntur in mola, in agro, in lecto (Matth. IV), qui in unum corpore solummodo sunt; caeteri vero assumuntur qui in unum sunt corde. Vel ita: [Haym.] Hermon mons pascualis est, sicut et mons Sion. Per Hermon ergo significantur gentes, quae pabulum receperunt verbi. [Hilar., Cassiod.] Et est hoc bonum, sicut ros Hermon, id est gratia quam gentes acceperunt. Qui prius descendit in montem Sion, id est super Judaeos. Vel per Hermon, qui interpretatur anathema, accipiuntur peccatores; per Sion Ecclesia. Ros est tenuis aqua, unde terra germinat; et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Ros ergo ejus, id est Hermon est ros gratiae, qui peccatores nutrit in bono. Qui ros descendit in montem Sion. Quando illi hoc rore rigati convertuntur ad Ecclesiam, quae eos recipit. Et est sensus: Ita est etiam illud bonum, sicut ros Hermon, id est gratia nutriens peccatores. Qui descendit in montem Sion, id est quo illi convertuntur ad Ecclesiam.
VERS. 4.-- « Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem; et vitam usque in saeculum. »
Quoniam illic. [Aug.] Quasi dicat: Ideo bonum est, et jucundum habitare fratres in unum, quoniam illic, id est in fratribus qui habitant in unum, mandavit Dominus benedictionem, id est hic praecepit, ut hic benedicerent Deum. Concordes enim benedicunt Deum; discordes non. Nam in discordia non est vera benedictio, quia si lingua sonat, cor silet. Et mandavit, id est promisit vitam in futuro, duraturam usque in saeculum, id est in aeternum.
Collatio In Psalmum CXXXI: « Ecce Quam Bonum Et Quam, » Etc.
VERS. 2.-- Sicut unguentum. Dicunt Hebraei oleum optimum, quia SCHEMEN, significat oleum, et adjiciendo particulam optimum, fiet unguentum odoriferum. Et Chaldaeus habet, unguentum bonum.
Chapter 139 of 157