Psalmus CXXXIV
Psalmi Titulus: « Alleluia. »
Laudate nomen Domini. Titulus: alleluia. [Cassiod.] Post gradus qui ducunt ad aeternitatem, congrue ponitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei, cui tale munus paratum est. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo demonstrativa oratione utens propheta, monet Deum laudare, propter ejus potentiam enumerans ejus magnalia. Secundo idolorum cultores redarguit, ibi, simulacra. Tertio omnes ordines monet ad laudes, ibi domus Israel. Propheta ergo quasi intentionem suam aperiens, post gradus praedictos stantes in domo alloquitur, ut post beneficia Deum laudent, dicens:
VERS. 1.-- « Laudate nomen Domini; laudate servi Dominum. »
Laudate nomen, id est potentiam, Domini. [Aug.] Unde vos meliores estis, non ipse. Deus enim nec melior fit, si laudaveris, nec deterior, si vituperaveris, sed tu laudando melior eris, vituperando deterior. Bonus autem ille manet ut est, deinde qui et quare laudare debeant, subdit: laudate, servi, Dominum. Quasi dicat: Quis diceret. Qui debent laudare, et quare? ecce vos servi estis: et quia servi estis, laudate Dominum, alioquin, id est nisi laudent offendunt, cum ipsi servi sint. Et ipse Dominus, deinde addit:
VERS. 2.-- « Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. »
Qui statis. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Vos servi laudate, qui statis, non titubantes, non ruitis unde eum laudare debetis. Statis dico in domo Domini in atriis domus Dei nostri, id est qui statis, vel in secretario, vel in ingressu. Deinde repetit,
VERS. 3.-- « Laudate Dominum quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. »
Laudate Dominum. [Aug.] Propter hoc laudate quia bonus est Dominus. Proprie a quo sunt omnia bona uno verbo laudis causa explicata est. Si enim omnia laudantur, quia bona sunt; praecipua causa laudis est, quia bonus est ex se, et in se cujus bonitas, non qualitas, sed natura est. Ille bono suo, bonus est. Non aliunde participato bono. Ille seipso bonus, non adhaerendo alteri bono qui non eguit aliquo ut fieret bonus; sed eguerunt illo caetera, ut fierent bona. Sed quia ipse a nobis non potest videri qualiter in natura sit bonus, vel id est saltem opera videamus. Psallite nomini ejus quoniam suave, vel suavis, dum dedit se posse gustari carnem factum, ut de pane angelorum vivat homo: quod est praecipuum inter alia opera. Et ideo ante alia hoc ponitur. Et est, psallite nomini ejus, id est laudate eum, eo quod hoc fecit, quod res nominis sui exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari. Et hoc ideo, quoniam suave est nomen gustanti, id est res nominis. Et notandum quod ita temperatur laus Dei in hoc psalmo, ut et firmorum sit et infirmorum. Sicut per Moysen, quando mitteret eum ad filios Israel, cum dixisset: Ego sum qui sum, haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III) . Quod non capit homo, ideo continuo temperavit et dixit quod potest capi ab homine, ita: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (ibid.) . Quod nomen propter hominem ne videretur temporale addit: Hoc nomen mihi est in aeternum (ibid.) , non quia illi sint aeterni, sed quia illos fecit aeternos postea sine fine. Habuerunt quippe initium, sed finem non habebunt, in quibus tota Ecclesia intelligitur, totum semen Israel cogitatur.
VERS. 4.-- « Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. »
Quoniam Jacob elegit. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Ideo psallite, quia ista quae sequuntur fecit, quae capere valetis dico, scilicet quoniam Dominus elegit, gratia, non merito, Jacob, id est Judaicum populum qui intelligitur per Jacob qui interpretatur luctator, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Aliis verbis idem repetit Israel elegit sibi in possessionem, ad litteram, caeteras gentes posuit Dominus custodiendas sub angelis; Jacob vero, id est Judaicum populum, sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret. Et quasi aliquis quaereret unde scis hoc? subdit:
VERS. 5.-- « Quia ego cognovi quod magnus est Dominus; et Deus noster prae omnibus diis. »
Quia ego, [Aug.] raptus ad superna cognovi quod magnus est Dominus, in se. Quod non omnes possunt scire, sed credant noscenti, qui intravit in sanctuarium Dei, et forte audivit arcana verba et ineffabilia, quae non licet homini loqui (II Cor. XII), qui dixit quod posset hominibus dici; et tenuit apud se quod non posset dici. Si enim diceremus illi: Rogamus te, explica magnitudinem illius. Nonne forte responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me poterit explicari? Et Deus noster est prae omnibus diis, id est super omnes deos, qui sunt in coelo et in terra, quia eos fecit.
VERS. 6.-- « Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. »
Omnia quaecunque. [Aug.] Hic redit ad opera quae capiantur. Quasi dicat: Magnus est in essentia, magnus quoque in operibus, quia Dominus fecit in coelo et in terra omnia visibilia et invisibilia quaecunque voluit. [Cassiod., Aug.] Breviter concludit omnia, et bene ait, quaecunque voluit. Causa enim omnium quae fecit voluntas ejus est, et nulla necessitas, et non tantum in coelo et in terra, [Cassiod., Aug.] sed in mari, quod commeatur, et in omnibus abyssis, id est in profunditate ignoti oceani, quod firmiter credendum est. Si ergo omnia opera ejus comprehendere non possumus, hoc de eis firmiter teneamus quod omnia facta sunt.
VERS. 7.-- « Educens nubes ab extremo terrae; fulgura in pluviam fecit. »
Educens nubes. [Cassiod.] Quae fecit narrat ad litteram. Secreta naturae Deum dicit ministrare. Quasi dicat: Fecit quae voluit. Ipse dico educens nubes ab extremo terrae, id est sive ab imo terrae, unde educes, sive a circumdatione finium terrae, unde educit eas ad medium terrae, ut ibi pluant. Et fulgura fecit in pluviam quia fulgura sine pluvia terrerent, et nihil darent; fulgura terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia, Ipse est etiam
VERS. 8.-- « Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. »
Qui producit ventos de thesauris suis. [Aug.] Id est de occultis causis nescis unde veniat, sed scis, quod jussu Dei flat. Quod enim flat ventus, sentis; sed qua causa flat, vel de quo thesauro rationis eductus sit, nescitur. Ipse est qui percussit, etc. Haec quae sequuntur in hominibus fecit, propter populum suum. Si dixit quae amares in creaturis, audi quae timeas. Ipse est enim qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Hoc saepe repetit ad indicandam potentiam Dei, ut non haec casu facta putarentur, sed in magna futuri significantia.
VERS. 9.-- « Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. »
Et misit, [Aug.] vel, emisit signa et prodigia in medio tui, 290 Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus. Haec ita manifesta sunt, ut expositione magis obscurentur. Dum vero audis, quae facta sunt in impios, cave ne et in te fiant. Ideo haec utilia sunt cum leguntur. Deinde quae Dominus fecerit, postquam populus eductus est de Aegypto, subdit:
VERS. 10.-- « Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. »
Qui percussit gentes multas, [Aug.] quae possidebant terram, quam populo suo dare volebat; et occidit reges fortes.
VERS. 11.-- « Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. »
Seon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan. [Aug.] Hoc sub Moyse factum fuit. De his in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Israel per fines suos transire, percussi sunt ipsi ab eo et possedit Israel terram eorum (Num. XXI). Et omnia regna Chanaam percussit sub Josue, mortuo jam Moyse. Haec patent.
VERS. 12.-- « Et dedit terram eorum haereditatem Israel populo suo. »
Et dedit terram. [Aug.] Quasi dicat: illos impios expulit, et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Pro his factis sequitur exsultatio laudis.
VERS. 13.-- « Domine nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generatione et generationem. »
Domine, nomen tuum. [Aug.] Quasi dicat: Cum haec feceris impletum est os meum laude, et dixi: Domine, nomen tuum, etc. Haec quidem ad litteram quomodo sunt scripta vidimus, sed et aliquid significant quod explicari oportet.
Repetamus ergo ab illo loco: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, etc. Typice haec in hominibus possumus accipere, et agnoscere. Coelum enim sunt spirituales, terra carnales. Ex his duobus tanquam coelo et terra constat Ecclesia; in his facit quaecunque vult. Et etiam in mari facit quod vult, id est in infidelibus, in quibus nihil fit sine jussu Dei, nec saeviunt, nisi permittantur a Deo, nec vindicatur in eos, nisi Deus jussit; et in omnibus abyssis quae voluit fecit. Abyssi sunt latentia corda mortalium, profundae cogitationes hominum. Et ibi facit Deus quod vult, quia interrogat justum et impium, latet cor bonum, latet et cor malum, et in utroque est abyssus; sed Deus hoc videt, quem nihil latet, et consolatur cor bonum, et torquet malum. Et ipse est educens nubes ab extremo terrae. Nubes sunt praedicatores. Unde: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbres (Isa. V) . Et item: Qui sunt isti qui ut nubes volant (Isa. LX) . Quas nubes non tantum de filiis Israel misit, sed ab extremo terrae excitat, et in fines orbis terrae mittit. Sed quid de ipsis nubibus facit? [Alcuin.] Fulgura in pluviam fecit, id est minas ad misericordiam flexit, de terroribus irrigavit. Praedicatores namque et terrent, et blandiuntur: terrent comminando aeterna supplicia; mulcent, promittendo aeterna gaudia. Ideoque de manna legitur quod liquescebat ad solem et indurabatur ad ignem (Exod. XVI). Manna enim coelitus datum figura est divini eloquii quod liquescit ad solem, dum mentes fidelium futurae claritatis promissione laetificat, ut cum ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. (Matth. XIII) . Induratur autem ad ignem, dum peccantium conscientias futurae poenae comminatione adurit, ut illud: Omnis arbor quae non facit fructum bonum exstinguitur et in igne mittitur (Matth. III) . Ideo in veteri lege in veste summi pontificis erat coccus bis tinctus, qui habet speciem ignis (Exod. XXVIII). Ignis vero duo facit, urit scilicet et lucet, quia praedicator peccantium cor adurere debet fulgure, id est terrore comminationis, et piorum mentes confovere, et promissione aeternae lucis. Inde est etiam quod baculus pontificalis ex inferiori parte pungitur, superius in anteriora extenditur, quia praedicator pungere debet vitia carnis, et mentis vires in anteriora dirigere. Ita tamen, ut ad sui considerationem semper redeat, ne cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur (I Cor. IX). [Aug.] Et in principio sermonis sui accusator fit sui (Prov. XVIII), ne videat festucam in oculo alterius, gestans trabem in suo (Luc. VI). Ideo dicitur, fulgura in pluviam fecit. Sequitur: Qui producit ventos de thesauris suis. Idem praedicatores et nubes sunt et venti. Nubes sunt propter carnem, venti propter spiritum. Nubes videntur; venti sentiuntur, et non videntur. Et quia caro de terra est, ideo dicitur: Nubes excitat ab extremo terrae, sed spiritus hominis ignoratur unde veniat. Unde recte dicitur, qui producit ventos de thesauris suis, vel propter aliud, venti dicuntur apostoli, sed totum mundum velociter percurrerunt. Qui percussit primogenita Aegypti. Primogenita fides est, unde incipimus bonum, qua via proficit homo in melius. Aegyptus interpretatur afflictio. Percussit ergo primogenita Aegypti, quia quicunque affligit Ecclesiam et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Percussit dico, ab homine usque ad pecus, id est a docto usque ad indoctum. Homo enim doctum significat, qui et post se trahit indoctas turbas, id est pecora. Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus. Pharao interpretatur dissipatio; Aegyptus, ut diximus, afflictio. Dissipatio ergo praecedit ut rex, et sequitur afflictio. Dissipati enim affligunt Ecclesiam, ut enim affligant dissipantur. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Quas gentes et quos reges? Sehon regem Amorrhaeorum, occidit. Audi nomina sacramentis gravida. Seon interpretatur tentatio oculorum, et Amorrhaei interpretantur amaricantes. Amaricantes ergo regem habent tentationem oculorum; tentatio oculorum non est nisi in mendacio oculorum. Putat habere rem, veritatem non habet. Retur enim quod non est, non intuetur quod est. Tentatio ergo oculorum, id est fallacia et simulatio, ut rex praecedit, et sequitur amaricatio. Inde enim amaricant, quia fingunt. Occidit Deus in homine illum regem cum populo suo, quando homo damnat simulationem et diligit veritatem, et desinit amaricare. Occidit etiam alium regem, scilicet Og regem Basan. Og interpretatur conclusio, per quod significatur diabolus, [Aug.] qui intercludit viam ad Deum, ne credatur in eum, sicut Christus aperit, et ipse Christus est via. Cui ergo clauditur via, ne credat in Deum Christum, cum venerit Christus, confundetur. Ergo Basan, id est confusio, quia confusio conclusionem sequitur. Et omnia regna Chanaan. Chanaan interpretatur paratus humiliationi. Et intelligitur hic humiliatio, non quae virtus est, sed quae poena est, de qua dicitur: Qui se exaltat humiliabitur (Luc. XVIII) . Chanaan ergo est omnis superbus, qui modo exaltat cor suum, qui in die judicii humiliabitur: modo autem non humiliatur, sed paratur humiliationi, id est damnationi. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Per terram eorum significantur omnes gentes, quae sunt haereditas Israel, id est fidelis populi, quam pascunt tribulatione docentes patientiam. Et ideo dicuntur haereditas Israel, quia eas Israel excolit conformando sibi.
Aliter ab illo loco: Percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Aegyptus mundus est iste, primogenita sunt principalia mundi vitia, quae destruit in prudentibus et in idiotis. Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte [Hilar., Cassiod.], quia palam et visibiliter signa fecit in mundo, ut in passione terra tremuit, et sol obscuratus est. Et in Pharaonem, et in omnes servos ejus, misit signa contra diabolum et malos homines. Qui percussit gentes multas, id est innumera vitia, et occidit reges fortes, id est dominantia vitia. Vel reges sunt immundi spiritus, qui sunt occisi dum nequeunt in nobis quod volunt. Sehon regem Amorrhaeorum. Per Amorrhaeos intelliguntur vitia. Amara enim sunt qui tollunt beatitudinem, quorum rex, diabolus est, qui dicitur Seon, qui transfigurat se in angelum lucis. Sehon interpretatur tentatio oculorum, qui etiam est rex confusionis qui intercludit viam ad Deum. Et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan, id est omnes illos qui male humiliantur. Chanaan enim dicitur humiliatio mala, quando ab honore sancto decidunt. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo, id est coelestem beatitudinem, quam daemones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Haec est vera terra promissionis, quae verius dicitur haereditas, quae in pace est, quam illa actualis, quam saepe amiserunt filii Israel. Ita haec praedicta spiritualiter sane accipiuntur, cum tam tamen ad litteram factitata sint. Si ergo corporaliter tunc illos occidit Deus, modo etiam non cessat manus ejus. [Aug.] Et ideo ne putares haec tunc pacta cessasse, inquit: Domine, nomen tuum, id est operatio potentiae tuae est in aeternum, id est non cessat manus tua facere haec in saeculo, quae tunc praenuntiasti in figura. Et, o Domine, memoriale tuum est in generatione praesenti, et generatione futura. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus. In utraque est memoriale Dei, quia non est oblitus Deus in hac vocare, et in illa coronare.
VERS. 14.-- « Quia judicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur. »
Quia judicabit. Causa laudis hic ostenditur. [Hilar., Cassiod.] Quasi dicat: Ideo laudabilis est, quia Dominus judicabit populum suum Judaicum, cui tot fecit, prophetas misit, post etiam filium proprium; sed quia duri fuerunt, judicabit eos in futuro; et in servis suis, id est in fidelibus, deprecabitur, vel consolabitur, cum praemia aeterna eis restituet. Ecce gradatio laudis usque ad judicium perducta est. Vel ita ut de praesenti accipiatur, judicabit. Quasi dicat: Ideo est laudandus, quia praeter judicium futurum, Dominus judicabit, in praesenti, populum suum, id est Judaeorum. [Aug.] Hoc jam complevit, quia jam judicavit Dominus Judaeos, alios assumendo, alios reprobando, quia separati inde sunt justi et remanserunt injusti. Hoc est judicium discretionis de quo ipse ait: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. XIX) . Et, illis judicatis, in servis suis deprecabitur, vel advocabitur. Non enim repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. II). Habet et suos de omnibus gentibus. Unde convertit se Propheta ad exprobranda idola, quae jam a suis cultoribus irridentur, dicens:
PARS II. VERS. 15.-- « Simulacra gentium argentum et aurum; opera manuum hominum. »
Simulacra. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi postquam se laudibus Dei explevit, idolorum cultores, irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem. Supra in alio psalmo fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent. Quasi dicat: Deus noster est magnus, simulacra gentium autem sunt, argentum et aurum quantum ad materiam, et opera manuum hominum, quantum ad formam.
VERS. 16.-- « Os habent et non loquentur; oculos habent et non videbunt. »
VERS. 17.-- « Aures habent et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum. »
Aures habent et non audient. [Cassiod.] Deinde concludit omnia ostendens quod nec hominibus, nec pecoribus possunt comparari, cum ait: Neque enim est spiritus in ore ipsorum, [Aug.] id est illa exteriora artifex potuit facere, sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori. Hoc scientes, irrident idola, sed quid nescientes?
VERS. 18.-- « Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. »
Similes illis fiant, [Aug.] interius, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Et ita procul dubio fit. Exprimitur namque in eis quaedam similitudo idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiori homine. Aures enim habent, nec audiunt Deum ad ipsos clamantem. Oculos habent, non vident fide; nares habent nec sentiunt bonum odorem Christi.
PARS III. VERS. 19.-- « Domus Israel, benedicite Domino: 291 domus Aaron, benedicite Domino. »
Domus Israel. [Cassiod.] Tertia pars, ubi post irrisa idola laudes Dei celebrare omnes monet ordines. [Aug.] Quasi dicat: Cultores idolorum similes illis fiant, sed vos qui estis domus Israel, scilicet domus quae quotidie suscitatur de lapidibus, de quibus potens est Deus filios Abrahae suscitare (Matth. III), benedicite Domino; et vos qui estis domus Aaron, scilicet praepositi, benedicite Domino, et vos qui estis
VERS. 20.-- « Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Domus Levi, id est ministri, benedicite Domino, praepositi et omnes, qui timetis Dominum. [Aug.] Scilicet omnes populi, benedicite Domino; praepositi sunt domus Aaron, ministri, domus Levi, populi omnes qui timent, omnes generaliter sunt domus Israel. Omnes ergo una voce dicamus:
VERS. 21.-- « Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. »
Benedictus Dominus. [Gl. int., Cassiod.] Et loquitur in persona omnium fidelium, vel in propria persona dicit hoc Propheta, et facit quod alios facere docuit. Quasi dicat: Benedicite Domino: et ego ex parte mea dico: benedictus sit Dominus qui venit ex Sion, homo factus, qui habitat in Jerusalem, ubi ad litteram praedicavit et multa miracula fecit. [Aug.] Vel, juxta interpretationes nominum, Sion enim interpretatur speculatio, Jerusalem visio pacis. Nunc ergo ex Sion benedictus est, id est a nobis, qui quandiu in spe vivimus, sumus in Sion, quia speculamur quoad veniat; finita vita, erimus cum illo in aeterna civitate, quia ipse est qui habitat in Jerusalem coelesti, quae nunquam ruitura est, ubi videbimus eum in aeterna pace.
Collatio In Psalmum CXXXIV: « Laudate Nomen Domini, » Etc.
VERS. 14.-- In servis suis deprecabitur. Juxta Hebr. IITHNEHAM, caperetur passive, hoc est placabilis erit, ut vertit D. Hieron., aut, ut alii volunt, consolabitur, vel ignoscet. Hoc tamen est inusitatum apud Latinos, ut deprecatur sumatur in passiva significatione. Et D. Augustin. legit advocabitur. Hilarius et Arnobius, consolabitur, quemadmodum etiam habet psalmodia Romana. In Graeco est vox passiva, quanquam interdum significantia sit activa. παρακληθήσεται. Denique mos Scripturae est usurpare sicut interdum verba activa, ut tamen actio sit, in altero passio. Exempli gratia Rom. VIII: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est postulare nos facit. Sic accipiendo deprecari active, sensus erit quod Deus faciat suos servos deprecari, ut quocunque verteris, eodem conspiret intelligentia rei.
Chapter 141 of 157