Skip to the text

Psalmus CXXXV

Psalmi Titulus: « Alleluia. »

Confitemini Domino. Titulus: Alleluia. [Aug.] Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laudibus Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. Unde et diversa initia versuum in unum finem conveniunt, quia quidquid hic dicitur, ad misericordiam Dei refertur, sine qua non subsistitur, quae omnia operatur. [Cassiod.] In misericordia ergo perseverare monemur. Magna virtus hujus psalmi in Paralipomenon ostenditur, ubi legitur quod cum coepissent filii Israel Deum laudare et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (II Paral. V) , statim implevit gloria Dei templum Dei. Ita praesto est divinae gratiae praesentia, si pure cantatur. Intentio. Monet ad laudem. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo, magnificentiam Dei, et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quae in Aegypto et in gente Judaeorum fecit, in figura nostri, ibi qui percussit. Tertio agit de Christianis, ibi et dedit terram eorum. Ad laudem ergo Dei invitans ait:

VERS. 1.-- « Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Confitemini laudes et peccata Domino, [Hilar.] quoniam bonus est, quia laudes audit, et peccata dimittit. [Alcuin.] Ideo omnes et semper laudare debemus: modo laudemus, ut cum angelis laudare mereamur. Ipsa laus est nostra refectio, ut nulla videatur similis delectatio. Ipsa est remuneratio, quae et operatio. Ergo confitemini Domino, ideo quoniam in aeternum, [Cassiod.] id est hic et in futuro est misericordia ejus, quia hic parcit, ibi coronat. Vel, in aeternum, id est in saeculum praesens est, misericordia ejus, per quam a miseria peccatorum nos liberat. [Aug.] Vel ita, dico: confitemini, nec pro hac confessione estis aliquid temporale sumpturi. Quoniam in aeternum, id est post judicium, est misericordia ejus, id est beneficium quod misericorditer praestat, aeternum est, quia beatitudo per misericordiam data aeterna erit. Deinde ostendens excellentiam illius cui confiteri nos monet, subdit:

VERS. 2.-- « Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Confitemini Deo deorum. [Aug.] Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est (Joan. X), in alio psalmo, ubi ait: Ego dixi: Dii estis (Psal. LXXXI) , Et non ideo dicuntur dii quod omnes sint boni. Si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: In medio autem deos dijudicat. Vel discernit, de quibus etiam subdit:

VERS. 3.-- « Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Confitemini Domino dominorum. [Aug.] Pluraliter dicit deos et dominos. Siquidem sunt dii multi, et domini multi, ut ait Apostolus (I Cor., VIII, 5), super quos ipse est

VERS. 4.-- « Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui facit. [Aug.] Sciendum quod sicut in fine versuum ponitur ubique quoniam in aeternum misericordia ejus, sic in capite omnium, licet non sit positum, subaudiendum est, confitemini: quod apertius est in Graeco, ut si diceremus facienti mirabilia, vel ei qui facit mirabilia, ubi necessario subaudiretur, confitemini: quod nostra locutio in his omnibus servare non potuit. Et ideo Latino sermone dici non potest, nisi in quibusdam subaudiatur hoc totum, ei qui facit, vel fecit. Unde obscurum est quod hic dicitur, ita ut possit putari sententia sic jungi: Qui facit mirabilia, qui fecit coelos, etc., quoniam in aeternum misericordia ejus. Quasi dicat: Ideo fecit ista, quia in aeternum est misericordia ejus, cum potius pertineant ad misericordiam hi quos a peccatis mundat et de miseria liberat. Hoc autem ad bonitatem, quod coelum, terram et omnia valde bona creavit ut essent. Dicendum est ergo, etsi positum non sit, confitemini ei qui facit vel fecit, haec vel illa, ideo, quia ejus misericordia est vobis aeterna, ut finis singulorum versuum referatur ad principium, hoc modo: Confitemini ei qui facit mirabilia magna solus, ideo confitemini, quoniam in aeternum, etc., ita et in caeteris. Solus Deus dicitur mirabilia facere, quia quae per homines vel angelos fiunt, ipse facit, et quaedam magna, ipse solus sine ministerio hominis vel angeli facit quae exsequitur dicens:

VERS. 5.-- « Qui fecit coelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui fecit coelos in intellectu, [Gl. int.] id est intelligibiles, scilicet empyreum: quod etsi sit corporeum, tamen tantae est tenuitatis ut a mortali videri non possit,

VERS. 6.-- « Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui firmavit terram super aquas. [Aug.] Universam creaturam ergo per se non per creaturam fecit, cujus aliquas excellentiores partes posuit, ex quibus omnia cogitentur, id est intelligibiles coelos et visibilem terram. Sed quia sunt et visibiles coeli, per eorum luminaria totum coeleste corporeum intelligere nos admonet, subdens:

VERS. 7.-- « Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui fecit luminaria magna, [Aug.] scilicet solem et lunam et stellas. Vel per coelos coelestem machinam accipiamus. Et est sensus: Qui fecit coelos, non alterius opera secutus, sed in intellectu suo, id est in sapientia sua. Unde: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII) . Quod dictum est de coelis, de omnibus aliis debet intelligi hoc modo: Qui firmavit terram super aquas, subaudi intellectu. Sed et quomodo gravior terra ab aquis levioribus portatur? Sed sive ita, sive aliter sit, ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse contentiose agere videamur, habemus quod de proximo intelligamus. Dicitur enim terra super aquas fundata, eo quod aquis circumfluentibus supereminet, sicut dicitur illa vel illa civitas super mare fundata, non quod mare sub ea sit, sed quia mari supereminet, sicut Dominus super puteum sedit, id est juxta puteum sedit (Joan. IV). Quae fecit luminaria magna?

VERS. 8.-- « Solem in potestatem diei: quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Solem in potestatem diei. [Aug., Cassiod.] Haec solus per se facit. Sol est potestas diei, quo omnia declarantur.

VERS. 9.-- « Lunam et stellas, in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Lunam et stellas fecit in potestatem noctis, [Aug.] id est ut sint lux noctis. Vel typice haec accipi possunt. Fecit ergo in intellectu coelos, id est spirituales sanctos, quibus non modo credere, sed divina intelligere dedit; simplices autem qui solem fidem tenent, quasi infra coelos terra dicuntur, qui quia in baptismo quem acceperunt, firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit. Qui fecit luminaria magna, id est dona gratiarum suis fidelibus contulit. Quae? Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Per solem accipitur donum sapientiae, quod datur diei, id est spiritualibus, ut possint lucere; per lunam, spiritus scientiae; per stellas, alia minora dona, quae dantur nocti, id est minoribus, ut et ipsi possint lucere in nocte hujus saeculi, hoc est quod Apostolus ait: Alii per spiritum datur sermo sapientiae (I Cor. XII) , hic est sol; alii scientia, haec est luna; alii fides, curatio, etc., hae sunt stellae. Nihil enim horum est, quod in nocte hujus saeculi non sit necessarium: postea cessabunt, cum transierit nox ista, et venerit dies. Haec autem fecit, in potestatem diei, vel noctis, id est, ut potestas sit diei, lucere, vel noctis. Distat autem sapientia a scientia, testante sancto Job, qui quodammodo singula diffiniens ait: Sapientia est pietas (Job XXVIII) , id est Dei cultus, quae est in cognitione et delectatione ejus, quod semper est et incommutabile manet, quod Deus est: scientia vero est abstinere a malis (Philipp. II), id est in medio pravae nationis, quasi in nocte hujus saeculi prudenter versari, ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris proprii muneris luce discretus; aliter etiam potest dici mystice, ab illo loco: Qui fecit luminaria magna, id est coelestes spiritus, qui sunt ante omnia lucentia. Et fecit solem, [Cassiod.] id est sapientes, in potestatem diei, ut per eos majores luceant, et lunam, id est Ecclesiam, et stellas, id est diversos ordines, in potestatem noctis, ut per haec quoque minores luceant

PARS II. VERS. 10.-- « Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

292 Qui percussit. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quae in Aegypto fecit, et in gente Judaeorum sub figura nostri. Et notandum quod supra dixit, quae solus fecit, hic jam incipit ostendere quae per angelos vel per homines fecit. Quasi dicat: Confitemini ei qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum. Typice ita percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo. [Cassiod.] Primogenita namque Aegypti percussit, quando gloriam saeculi damnavit; quae putabatur praecipua. Luxus enim, superbia, avaritia sunt, quae primo generat venter, et ut charos filios amplectitur; sed Deus a se excludit

VERS. 11.-- « Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui eduxit Israel de medio eorum. [Aug.] Sic et sanctos de malorum conversatione educit. Eduxit dico,

VERS. 12.-- « In manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

In manu potenti et brachio excelso. [Cassiod., Aug.] Manus Dei est invincibilis actio, quae a brachio venit, id est ab omni potentia singulari. Hoc est brachium de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum? (Isa. LIII.)

VERS. 13.-- « Qui divisit mare Rubrum in divisiones; quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui divisit mare Rubrum in divisiones. [Cassiod., Aug.] Ad litteram, in divisiones duodecim, pro numero tribuum, ut singulae tribus suas vias meandi haberent. Typice, sic per varias vias de mundo ad Deum transitur: per mare quippe Rubrum saeculum accipitur. Vel per mare Rubrum intelligitur baptismus, quem nunc dividit Deus, ut unus et idem baptismus aliis sit in vitam, aliis in mortem.

VERS. 14.-- « Et eduxit Israel per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Et eduxit Israel per medium ejus. [Aug.] Sic etiam reducit innovatum populum per lavacra regenerationis.

VERS. 15.-- « Et excussit Pharaonem, et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro. [Aug., Cassiod.] Ita interimit peccata suorum per baptismum. Vel Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, id est diabolum cum ministris ejus, celeriter in baptismo excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate et virtus deitatis ostenditur, et illi terrenae sordes esse indicantur, quas solemus excutere. Et congrue per Pharaonem diabolus intelligitur. Pharao enim masculos necat et feminas servat: ita diabolus virtutes praefocat et concupiscentiam nutrit.

VERS. 16.-- « Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui traduxit populum suum per desertum. [Aug.] Ita et nos per hoc saeculum traduxit, ne in eo pereamus vel adhaereamus.

VERS. 17.-- « Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

VERS. 18.-- « Et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. [Aug.] Ita et in fidelibus suis diabolicas et noxias potestates percutit et occidit.

VERS. 19.-- « Sehon regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Sehon regem Amorrhaeorum. [Aug.] Sic germen inutile, vel calentem tentationem amaricantium occidit.

VERS. 20.-- « Et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Et Og regem Basan. [Aug.] Ita et coacervantem diabolum regem Basan, id est confusionis. Quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem?

PARS III. VERS. 21.-- « Et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Et dedit terram eorum haereditatem. [Cassiod.] Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic auctorem omnium unum scias.

VERS. 22.-- « Haereditatem Israel servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Haereditatem Israel servo suo. [Aug.] Quasi dicat: Ita percussit praedictos reges. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo. Sic et quod possidebat diabolus haereditatem dat semini Abrahae, quod est Christus. Et accipit per Israel servum, Christum. Vel per Israel servum accipit Christianos, quibus data est promissio Judaeorum. [Cassiod.] Et est sensus: Praedicta beneficia ad litteram contulit Judaeis. Et dedit terram eorum haereditatem. Haereditatem Israel servo suo, id est promissionem eis sub figura factam, dedit Christianis. Etsi enim hoc videatur de Hebraeis dici, ad Christianos tamen proprie pertinet, quibus datur promissio illis facta, ad quos proprie pertinet humilitas, quam Christus docuit.

VERS. 23.-- « Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Quia in humilitate nostra, [Cassiod.] scilicet in interiori, quae est propria Christianis. Vel, in humilitate, id est in dejectione, nostra memor fuit nostri, quando advenit.

VERS. 24.-- « Et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Et redemit nos ab inimicis nostris. [Aug., Cassiod.] Hoc proprie de Christianis, quos redemit sanguine unigeniti Filii. Pro Hebraeis enim nullum pretium dedit Aegyptiis.

VERS. 25.-- « Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Qui dat escam, [Aug.] spiritualem, de qua dicitur: Caro mea vere est cibus (Joan. VI) . Omni carni, id est omni generi hominum, Israel scilicet et gentium, non sicut manna soli Judaeo dedit. Et quia sic facit, ergo

VERS. 26.-- « Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Confitemini Deo coeli. [Aug.] Hoc est quod supra dixit, Deo deorum: unde et hic repetit quod ibi subjunxit,

VERS. 27.-- « Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. »

Confitemini Domino dominorum. Ideo confitemini, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Collatio In Psalmum CXXXV: « Confitemini Domino Quoniam Bonus, » Etc.

Pro titulo in Graeco ponitur: Alleluia. In Hebraeo est finis versus ultimi in superiori psalmo. Illud est perpusillum. Caetera satis conciliata sunt.

Chapter 142 of 157