Skip to the text

Psalmus CXXXVI

Psalmi Titulus: « Psalmus David Propter Jeremiam. »

Super flumina Babylonis. Titulus: Psalmus David propter Jeremiam. [Cassiod.] Tertius psalmus de lamentatione Jerusalem est hic de hoc, quia a Babyloniis destructa est. Praecedunt alii duo, scilicet: Ut quid, Deus, repulisti (Psal. LXXIII) , ubi agitur de captivitate facta a Romanis; et: Deus, venerunt gentes (Psal. LXXVIII) , ubi agitur de vastatione facta sub Antiocho (I Mach. I). Hic autem agitur de captivitate facta a Nabuchodonosor (IV Reg. XXV), quam Jeremias quadruplici alphabeto deploravit, propter quod titulus hujus psalmi nomen ejus continet. Et est sensus: Psalmus iste est David prophetae [Aug.] ens vel compositus, propter, id est juxta, Jeremiam, quia agit de captivitate Judaeorum, quam deflevit Jeremias in figura nostri, qui spiritualiter captivi tenemur. Sicut enim duae fuerunt civitates, Jerusalem et Babylonia, quarum altera afflixit alteram, atque captivavit, ita modo duae civitates sunt, una bonorum, altera malorum, permistae corpore, separatae corde, scilicet Jerusalem et Babylonia. Tenetur ergo Jerusalem captiva in Babylonia, sed non tota. Cives enim ejus sunt angeli, omnis miseriae exsortes, sed tenetur captiva secundum homines praedestinatos ad gloriam, qui per peccatum captivi sunt, et a patria peregrini. De ea igitur captiva per peccatum hic agitur: de reditu supra egit, in psalmo illo: Te decet hymnus, Deus, in Sion (Psal. LXIV) ; hic: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus. Si enim cives sumus de Sion, in atriis Jerusalem stamus spe; sed hic in ista Babylonia, id est in confusione hujus saeculi, non cives habitamus, sed captivi tenemur et sedemus humiles, poenitendo, confitendo. Sunt autem et alii futuri Jerusalem cives mente, qui jam sunt praedestinatione; sed adhuc corpore et corde sunt cives Babyloniae, eique serviunt. Habet enim Babylonia amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborantes. Sed quicunque in ea non superbe, sed fideliter versantur, ut quantum intelligunt, fidem exhibeant, quam possunt, et quibus possunt, eos non sinit Deus perire in Babylonia praedestinavit enim eos cives Jerusalem. Intelligit enim captivitatem eorum, et ostendit eis aliam civitatem pro qua laborent, cui suspirent, ad quam et alios adhortentur. Unde dicit Jesus: Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est (Luc. XVI) . Et rursus: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? (ibid.) de talibus tamen non agit hic psalmus, sed de illis qui mente et desiderio sunt cives Jerusalem. Intentio. Monet non conformari Babyloniae, sed in supernam Jerusalem suspirare. Modus. Bipartitus est psalmus. [Cassiod.] Primo captivandos longe post per Nabuchodonosor (quos deflevit Jeremias) hic sua mala flere, nec inter mala oblivisci Jerusalem, inducit in figura nostri. Secundo contra hostes ad Deum fit conversio, ibi, memor esto. Propheta ergo in persona captivi qui quasi laudibus stantium in domo excitatus est, lamentationem hanc profundit desiderio patriae, dicens:

VERS. 1.-- « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. »

Super flumina Babylonis illic, [Aug.] scilicet in tam notabili loco, sedimus humiliati, non erecti per superbiam, non jacentes per ruinam. Flumina Babylonis sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Quod attendentes sancti, non se eis amore immiscent, sed supra sedent contemnendo et flent vel eos qui rapiuntur, vel se qui captivi ibi sunt. Unde sequitur: 293 Et flevimus, scilicet incolatum nostrum. Sedimus dico et flevimus, dum recordaremur tui, Sion, ubi nihil fluit. Non de alia re flevimus nisi pro Sion, ut multi faciunt. Multi enim flent fletu Babylonio, qui et gaudent gaudio Babylonio, quia gaudent lucris et flent pro damnis temporalibus. Utrumque de Babylonia est. [Cassiod.] Flere utique debet quisque, sed recordando Sion. In hostili enim terra dulcis est recordatio patriae. Et

VERS. 2.-- « In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. »

In salicibus [Aug.], id est in malis quae sunt, in medio ejus Babylonis, quae scilicet rigantur fluminibus Babylonis, sed steriles sunt in bono opere, et sunt in medio Babylonis, id est multum mali, scilicet cupidi et avari. Sunt enim aliqui in exterioribus partibus Babylonis, id est non sic concupiscentiis obruti. In illis, inquam, salicibus, quae sunt in medio Babylonis, id est ab illis valde malis, suspendimus, id est distulimus et subtraximus, organa nostra, id est Scripturas et promissa Dei. Ab his enim porcis et canibus Scripturas avertimus, non eis inferendo alligamus, sed differendo suspendimus. [Cassiod.] Et sciendum quod vis doloris exaggeratur, quando delectatio qua se consolari solebant, suspenditur. Et quia suspendimus organa,

VERS 3.-- « Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba cantionum. »

Quia illic, [Aug.] id est in Babylonia, interrogaverunt nos, tentantes, non proficientes, qui captivos duxerunt nos, scilicet diabolus et angeli ejus, qui interrogare dicuntur, dum illi interrogant in quibus operantur. Quid interrogaverunt? Verba cantionum, vel canticorum, id est rationes aggratulationis et professionis nostrae, ut cum quaerunt hujusmodi: Quid prodest Christus? vel quae est alia vita? Nonne ex quo venit Christus, pejora sunt in rebus mundanis, quam fuerunt antea? et feliciores erant tunc humanae res quam modo? Dicant nobis Christiani: Quid boni attulit Christus? Quare mihi imperas ut credam de Christo, et de alia vita quam non video?

VERS. 4.-- « Et qui abduxerunt nos, hymnum cantate nobis de canticis Sion. »

Et qui abduxerunt nos, [Aug.] a societate angelorum scilicet, vel adduxerunt, alia littera, ad has miserias, subaudi interrogaverunt nos verba cantionum dicentes: hymnum cantate nobis de canticis Sion. Cantate nobis, sed his respondemus: Babylonia vos portat, Babylonia vos continet, Babylonia vos nutrit: non nostis capere, nisi quod fulget in tempore; aeterna meditari ignoratis, pleni estis cupiditatibus malis. His autem qui sunt malis pleni, non debemus organum percutere ut sonet, sed suspendere. Diabolus enim astute quaerit per suos ut irrideat. Unde est respondendum eis sic:

VERS. 5.-- « Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? »

Quomodo cantabimus. [Aug.] Quasi dicat: Ita ipsi dicunt. Sed nos respondemus eis: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Cavendum est ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum et incipiat delectari in Babylonia. Passus autem iste undique interrogatores adulantes, irrisores, reprehensores, quasi inter eos periclitans, animum erexit ad recordationem Sion, et constrinxit se juramento, dicens:

VERS. 6.-- « Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. »

Si oblitus fuero. [Aug.] Quasi dicat: Illis non cantavi, sed si, inter verba illorum, oblitus fuero tui, Jerusalem, ut illis placere velim, oblivioni detur, vel obliviscatur me, alia littera, dextera mea, id est vita aeterna, quae est dextera nostra. Unde alibi: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II) . Sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid ergo facis pro vita aeterna, dextera operatur; si et alio intendis, sinistra se immiscuit, et in ea delectatus, quasi in dextera perdit aeterna. Nota quod conditionem ponit, quam necesse est fieri, ut scilicet oblitus Jerusalem detur oblivioni. Item ait:

VERS. 7.-- « Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. »

Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, [Aug.] id est obmutescam et mutus fiam in laudibus Dei, si non fuero tui memor, quod est consolatio fletus et miseriarum: sic contingit ut pronuntiat. Mutus enim fit qui memor ejus non est, quia ut quid sonat, ut quid loquitur, qui canticum Sion non sonat? Canticum Jerusalem nostra lingua est, scilicet lingua fidelium; canticum delectationis saeculi hujus, lingua barbara est. Mutus est Deo qui oblitus est Jerusalem. Unde bene ait: Si non meminero tui, scilicet cum amore. Unde subdit:

VERS. 8.-- « Si non proposuero tui, Jerusalem, in principio laetitiae meae. »

Si non proposuero tui vel te, o Jerusalem, in principio laetitiae meae, [Hilar., Haym.] id est si non est mihi praecipua laetitia de te et in te, o Jerusalem. Ibi est enim summa laetitia, ubi Deo perfruemur, ubi de fraternitate cohaerente securi sumus vel erimus. [Aug.] Nihil enim ibi delectabit nisi bonum. Morietur omnis necessitas et orietur summa felicitas.

PARS II. VERS. 9.-- « Memor esto, Domine, filiorum Edom; in die Jerusalem. »

Memor esto. [Cassiod., Gl. int.] Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Quasi dicat: Ego ita me habeo, sed, o Domine, memor esto filiorum Edom; in die Jerusalem. Edom idem est qui et Esau. Dictus enim Edom, Esau et Seir (Gen. XXXVI). Filii autem Edom, [Alcuin.] id est Idumaei, impedimento fuerunt Judaeis reaedificantibus Jerusalem post reditum de Babylonia, vel in destructione Jerusalem fuerunt conjuncti Babyloniis. Unde postea dicit: Filia Babylonis. Et est sensus: Memor ero illorum, id est puniam eos, pro eo quod fecerunt, in die restitutionis, Jerusalem, quam impediunt. Vel in die quo evertere volunt Jerusalem, adjuncti Babyloniis. Ecce qui faciunt:

VERS. 10.-- « Qui dicunt: Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea. »

Qui dicunt: Exinanite, exinanite, [Gl. int.] quidquid est in ea usque ad fundamentum, id est nec unus remaneat in Jerusalem.

VERS. 11.-- « Filia Babylonis misera; beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuet nobis. »

Filia Babylonis. [Gl. int., Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Illi ita, sed, o filia Babylonis, vel, tu etiam filia Babylonis, misera es in tua exsultatione et praesumptione. Et dicit filiam Babylonis, Idumaeam, quae Babyloniis se addidit; sed beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Deus scilicet retribuet. Quam retributionem?

VERS. 12.-- « Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram. »

Beatus, [Aug.] scilicet qui tenebit et allidet parvulos suos vel tuos ad petram.

[Aug.] Vel mystice potest legi. Esau enim omnes carnales significat, Jacob spirituales. Esau autem appellatus est Edom a cibo quodam lenticulae rubro, pro quo vendidit primogenita sua minori fratri suo Jacob (Gen. XXV). Ille autem concessit cibum voluptatis et sumpsit honorem dignitatis. Ita factus est ille major dignitate, qui erat minor tempore. Major itaque est carnalis homo; minor spiritualis, quia prius est quod animale est, postea quod est spirituale (I Cor. XV). Omnis enim homo qui nascitur, carnalis et animalis incipit esse. Si autem a captivitate convertitur, in reditu Jerusalem renovatur, et fit renovatio quaedam secundum interiorem hominem. Et sicut ille major frater Esau inimicus fuit Jacob, ita omnes carnales inimici sunt spiritualibus. Unde ait: Memor ero, Domine, filiorum Edom, id est carnalium qui sunt inimici sanctorum, id est libera nos ab illis, in die, sequestrationis, Jerusalem, id est quando sequestrabuntur a Jerusalem, id est ut ipsi mali puniantur et boni coronentur. Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Jerusalem, scilicet in Ecclesia. Dicitur hoc a simili cisternae. Unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur; sed quid prodest etiam vitam talibus tollere, quibus in fundamento, quod est Christus, vita aeterna est? Dum putant mali nocere, coronas dant. [Aug.] Deinde convertens sermonem ad ipsam civitatem malorum ait: Sed, o filia Babylonis, misera es ipsa exsultatione tua et ipsa praesumptione tua et inimicitiis tuis. Nota quod civitas malorum Babylon dicitur et filia Babylonis; quomodo Dei Ecclesia Sion et filia Sion? sed per successionem et immutationem facta est filia Babylonis, sicut per successionem Ecclesia fit filia Sion. Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, scilicet allisionem spiritualem pro allisione carnali, quam retribuisti nobis, scilicet odium pro dilectione nostra. Quam retributionem? Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram, id est Christum, qui reducet ad viam veritatis cives tuos, qui, dum parvuli sunt, possunt reduci, non omnino in malitia obdurati. Vel secundum moralem sensum totum potest accipi. Edom enim qui interpretatur terrenus vel sanguineus carnalitas est, quae per illicitos motus tanquam per illicitos suos nos seducit. Et est: Memor esto, Domine, filiorum Edom, [Hilar.] id est illicitorum motuum carnis, ut allidas eos in die Jerusalem, id est in bonis, qui sunt dies Ecclesiae. Unde: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII) . Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Coacervatione enim vitiorum subrepit diffidentia, sed filia Babylonis misera. Filia Babylonis est caro quae confusionem peccatorum ingerit, cui digna compensatio datur, ut sicut concitat ad vitia, ita repressa subdatur virtutibus. Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Quod carni retribuere, beatorum est, qui etiam parvulos qui ex carne nascuntur, id est malos motus, antequam crescant, retinent, ne sint liberi, et allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant. Beatus qui tenebit parvulos tuos, vel suos, ad petram. [Aug.] Ecce digna retributio. Ut enim Babylonia natos in mundo dum parvi sunt, parentum et saeculi hujus suffocat erroribus, ita qui jam juvenes sunt, data agnitione Dei parvulos Babylonis allidunt, nascentes cupiditates, antequam robur accipiant; sic facilius vincuntur, scilicet dum parvulae sunt, sed et ad petram majores occidendae sunt.

Collatio In Psalmum CXXXVI: « Super Flumina Babylonis ILLIC Sedimus, » Etc.

VERS. 3.-- Qui abduxerunt nos hymnum cantate. D. Hieronymus. Qui affligebant nos laeti; Pratensis, deridentes nos laetitiam; Pellicanus, qui rapuerunt nos laetitiam; interpretes pro Cajetano, ejulatus nostros laetitiam, ut haec referantur ad verbum quod praecesserat, nempe interrogaverunt; Campensis, qui insultabant manifeste nobis, jubebant nos signa laetitiae edere. Secus autem Sanctes et Munsterus: Ille, citharis suspensis verba laetitiae; hic, cum suspendissemus instrumenta laetitiae. Porro omnes in hoc conveniunt, quod SCHIMEAH, id est laetitiam, ubi dicimus hymnum copulant superioribus, et nos posterioribus. Quia quando legimus hymnum cantate, hi dicunt simpliciter cantate, propterea quod jam particulam hymnum, aut laetitiam denotantem, junxerant, ut dictum est, antecedentibus. De alio vocabulo, TOLALENU, est controversia, etiamnum testante Munstero apud Hebr. Quidam enim derivant a radice IALAL, id est ululavit. Ululatus autem denotat satis aut afflictionem, aut derisionem, aut insultationem. Alii volunt esse , hoc est suspendimus, 294 a schemate TALAH. Nos autem sequimur quod certius est.

VERS. 6.-- Oblivioni detur dextera mea. Sanctes et Munsterus addiderunt de proprio operis sui, quod mere est voluntarium. Id fecisse videntur, eo quod oblivisci in Hebr. est activum, ut aliquid commodum subaudiendum fuerit. Caeterum activum et passivum nihil distant supra apicum affixionem potest legi TISCHCAH, vel TISCHACAH, rursus si quidquam subaudiendum erat, poterat id fieri, ut habet translatio Romana; cum persequuntur divi Hilarius et Augustinus, utpote obliviscatur me dextera mea, cujus sensus idem erit cum eo, quod est oblivioni detur dextera mea, id est quod attestatur D. Hilarius his verbis: « Sed id quod ait, obliviscatur me dextera mea, obscurum est per conditionem Latinitatis. Nam secundum Graecitatis proprietatem, qua dictum est, ἐπιλησθεύη ἡ δεξιά μου, non ut ipsa obliviscatur, sed ne oblivio ejus fiat ostenditur; et magni periculi res est, si dexterae nostrae fiat oblivio. » Denique D. Hier. Pratensis et Pellicanus consentiunt nostrae lectioni. Similiter Chaldaeus et Nebiensis.

VERS. 12.-- « Allidet parvulos suos ad petram. Hebraice, Graece et Latine habetur tuos, et sic legerunt omnes antiqui, OLALALIIC. Verum si exponamus tropologice, quemadmodum faciunt D. Hier. in Commentariis, et ad Eustochium de custodia virginitatis, Augustinus, Hilarius et Arnobius, idem sensus erit: Beatus qui allidet parvulos suos, hoc est qui cohibebit concupiscentiarum suarum primas titillationes. Et beatus qui allidet, o filia Babylonis, parvulos suos ad petram, ut alloqui intelligamur nostrum hominem exteriorem. Secundum historiam vero non perinde quadraret quod hic praedicitur vindicta exercenda in Babylonios ab aliis, jubente Deo, ut beatus sit futurus qui parvulos Babyloniae alliserit ad petram, quasi in repensationem malorum quae ipsi Babylonii dura captivitate egerant in parvulos Judaeorum. Idcirco vitio librariorum videtur factum, ut legamus suos pro tuos, nisi velimus abuti pronomine reciproco, pro non reciproco, ac si esset: Beatus qui allidet parvulos ejus ad petram. Tamen, ut praedixi, secundum intelligentiam quam tradunt sancti, nihil est scrupuli.

Chapter 143 of 157