Psalmus CXXXVII
Psalmi Titulus: « Psalmus Ipsi David. »
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Titulus: Psalmus ipsi David. [Alcuin.] Captivus qui supra fleverat, sedens super flumina Babylonis, jam quasi reaedificata Jerusalem, et templo restituto, et quasi factus concivis illi parti Jerusalem, quae non fuit captiva, id est angelis exsultat et laudat Christum, cui fit hic psalmus. Et hoc est: Psalmus iste fit ipsi David, id est Christo, cui fit hujus psalmi tota confessio. Intentio. [Cassiod.] Monet ad laudem, Modus. Bipartitus est psalmus. Primo commendat beneficia sibi data. [Aug.] Secundo dicit quomodo haec ad omnes dilatentur, ibi, confiteantur, etc. Ex voce igitur Ecclesiae quae in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait:
VERS. 1.-- « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti omnia verba oris mei. »
Confitebor tibi, Domine, [Aug.] id est laudabo te, in toto corde meo. Totum cor in aram tuae confessionis impono, totum accende flamma tui amoris. Ideo confitebor, quoniam audisti verba oris mei interioris, cui prope est Deus. Longe a Deo non facit, nisi iniquitas sola, cui adhaerens intus non clamat ad Deum, etsi extra vociferetur.
VERS. 2.-- « In conspectu angelorum psallam tibi; adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. »
In conspectu angelorum psallam tibi. [Aug., Alcuin.] Coram angelis enim psalterium et gaudium mecum est, quod est de superioribus, non coram hominibus, qui de inferioribus gaudentes nesciunt gaudium justi, sed putant miserum quem vident flagellari. Vel ita: In conspectu angelorum psallam tibi, id est laudando propono mihi angelos ut imiter eos, quibus aequari sicut laude nunc, ita dignitate post exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud sibi proponunt quam ipsum Deum. In conspectu ergo angelorum, id est in ea puritate qua te angeli conspiciunt et laudant, scilicet ut in te solo sibi acquiescant, ego psallam tibi. Inde et Moses jubetur construere tabernaculum Domino, secundum exemplum quod ei monstratum est in monte (Exod. XXV). Et adorabo ad templum sanctum tuum, id est in templo sancto tuo. Intra nos enim est quo adoremus. Unde Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III) . Templum enim Dei est sedes Dei. Porro sedes Dei est anima justi (Sap. VII). Tamen et angeli templum Dei possunt intelligi, [Aug.] quia et in angelis habitat Deus: angeli sursum, fideles deorsum sunt. Ecclesia ergo sursum, Ecclesia deorsum. Sed si gaudent de spiritualibus, non de terrenis, ad illud templum angelicum, ubi angeli sunt, adorant futuri socii eorum, pro quibus venit Dominus angelorum. Et est, adorabo ad templum sanctum tuum, id est adorabo pro aeternis, scilicet ut sim socius angelorum. Et confitebor nomini tuo, id est laudabo te.
VERS. 3.-- « Super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum. »
Super, [Aug.] id est de misericordia tua qua vocas, qua peccatorem respicis; et veritate tua qua remuneras, qua promissiones reddis. Hae sunt universae viae Domini, misericordia scilicet et veritas (Psal. XXIV), quia non sunt aliae viae quibus ad nos venit; non sunt aliae, quibus ad eum veniamus. Has ergo Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. His duobus adjuvamur, his promeremur Deum. Deinde quare confiteatur subdit. [Haym.] Ideo scilicet, quoniam magnificasti sanctum, id est Christum, super omne nomen coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II). [Cassiod.] Vel, magnificasti super nos, alia littera, nomen sanctum tuum, quando nobis cultura tua innotuit. Et quia ita fecisti, ergo
VERS. 4.-- « In quacunque die invocavero te, exaudi me, multiplicabis in anima mea virtutem. »
In quacunque die, [Cassiod., Aug.] id est in quocunque tempore, vel quando sine nube cupiditatis, invocavero te, exaudi me, quia jam non terrena peto, Novo instructus Testamento. Sed hoc quod sequitur, scilicet multiplicabis, id est multiplica, in anima mea, non in carne peto, sed in anima. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit virtutem, quasi dicat: nihil aliud peto in anima, nisi virtutem, in quo plene exprimit sanctum desiderium. Si enim diceret simpliciter, multiplicabis me, de terrena possessione posset intelligi cogitasse. Ideo addit, in anima. Rursus ne in anima vitia cogitares, addit virtutem.
PARS II. VERS. 5.-- « Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt omnia verba oris mei. »
Confiteantur. [Cassiod., Hilar., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quomodo haec bona ad omnes sint dilatanda, quasi meo exemplo. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, id est moderati viri, qui carnem regunt et spiritui subdunt. Hoc jam fit quotidie et ita fiet. Jam ostenditur non frustra praedictum, cur debent confiteri, quia audierunt obedienter omnia verba oris tui, quae prius erant abscondita in una gente Judaeorum, quibus credita sunt eloquia Dei (Rom. III); sed modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, quod significatum est in vellere Gedeonis, qui iturus contra Madianitas petiit signum a Domino, scilicet ut vellus irrigaretur, sicca manente area. Deinde petiit ut siccato vellere complueretur area (Judic. VI). Area est orbis terrarum; vellus, gens Judaeorum in medio orbis terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifesto, sed in nube secreti, tanquam pluviam in vellere circa vellus area existente sicca, id est toto orbe circa Judaeorum gentem, sed expresso vellere, id est revelato figurarum secreto, pluvia in area, id est in toto orbe manifestata est, non operta. Solus Christus suavitas pluviae est, id est gratiae. Hunc solum ergo nescis in Scripturis, o Judaee, per quem factae sunt quem orbis terrarum recipit, quo irrigata est area. Et ita vellere siccato, omnes reges terrae audient omnia verba oris tui. Dico confiteantur reges,
VERS. 6.-- « Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. »
Et cantent reges terrae, [Aug.] ut viatores cantent, et quo tendunt pervenire festinant. Cantent dico, in viis Domini, quae sunt misericordia et veritas. Quid cantent? hoc: quoniam magna est gloria Domini, non regum. Si humiles sunt, hoc amant, hic cantant; nam etsi extulerint, timeant quod sequitur:
VERS. 7.-- « Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. »
Quoniam excelsus Dominus. [Aug., Cassiod., Aug.] Et licet sit excelsus, tamen humilia respicit oculo misericordiae. Si ergo volunt respici, sint humiles. Non enim est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur, sed Dominus humiles respicit. Si autem aliqui superbi sunt, non eum latent, sed a longe videntur. Unde subdit et alta, id est superbos, a longe vel longe, cognoscit, quia per gratiam non est cum eis, quos tamen perfecte videt. Non ergo hoc agit superbus, ut minus perfecte videatur a Deo; sed ut non sit cum illo a quo videtur. Alta a longe cognoscit. [Cassiod.] Sed si contingit justis tribulatio, adest Deus vivificator. Et hoc est quod ait, conversus ad Dominum:
VERS. 8.-- « Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. »
Si ambulavero in medio tribulationis, [Aug.] quae semper instat, saltem a diabolo, vivificabis me. Vel ita: et alta longe, alia littera, id est valde superbos, cognoscit. Dicit hoc a simili superborum, qui ex nimia superbia non conspiciunt ad pedes suos elata fronte incedentes. Alta longe ergo sunt, id est valde superbi, qui non vere invenerunt tribulationem et dolorem hujus saeculi peregrinationis, aestimantes hic esse patriam et beatitudinem, quia nesciunt vel non amant veram patriam. His ergo quasi nescientibus evenit tribulatio, quia eam non agnoscunt. Econtrario in medio tribulationis sunt, qui in hac vita degentes, eam totam tribulationem esse et miseriam agnoscunt, legentes hunc incolatum. Si ambulavero. Quasi dicat: Illos ita, sed si ego ambulavero in medio tribulationis, id est si in hac vita fuero quasi in medio tribulationis, eam totam miseriam reputans et veram patriam quaerens, vivificabis me. Aliter vero non vivificat aliquem, nisi sit in medio tribulationis. Unde: Beati qui lugent; et: Vae ridentibus (Matth. V; Luc. VI) . Et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, id est super id quod possunt inimici est manus tua. Possunt enim ut plus occidere, sed non a te separare. Vel ita: Super iram inimicorum tuorum extendisti manum tuam, id est amplius vindicas inimicos meos, non diutius licet eis conterere me, quia vel moriuntur, vel convertuntur, ut pauci jam aperte impugnent nomen Christianum. 295 Quanta ira inimicorum saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur! sed ecce illi qui martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt. [Alcuin.] Vel ita: Et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, id est hoc ipsum quod irascuntur mihi. Tua est in illis animadversio, id est punitio. Est enim irasci eis poena, non tantum culpa. Dum ergo hoc promittis, super eos vindictae manum extendis. Et salvum me fecit dextera tua, non sinistra, quae temporaliter salvat. [Aug.] Et est quaedam salus in dextera, est alia in sinistra. Salus temporalis in sinistra est, salus aeterna in dextera. Non habet Deus in se dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas aeterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera; impios autem plerumque salvat in sinistra, non autem in dextera. Et quasi quis diceret: Quare tu non vindicas? respondet:
VERS. 9.-- « Dominus retribuet pro me, Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias. »
Dominus retribuet, [Aug.] vel retribues, vel retribue, alia littera. Quasi dicat: Ego non retribuo, sed Dominus retribuet pro me, quia ego non possum, nec debeo. Unde Apostolus: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae (Rom. XII) . Unde: Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII) . Vel hic est alius intellectus non negligendus, et forte magis est intelligendus; tangit illud quod in Evangelio legitur de Christo, qui cum vellet solvere censum pro se et pro Petro, illis qui tributum exigebant, dixit Petro: Vade, et mitte hamum in mare, et piscem qui primo ascenderit tolle, et aperi os ejus, et invenies staterem, id est duas drachmas (Matth. XVII) . Stater enim genus est ponderis habens quatuor drachmas. Et addidit: Da illis pro me et pro te (ibid.) . Hoc specialiter fecit Christus, qui quod non rapuit, pro nobis solvit (Coloss. I). Christus ergo primus piscis, hamo mortis captus, primus surgens de mari, quia primogenitus a mortuis, in cujus ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas, scilicet quatuor Evangelia, quibus a vexationibus hujus saeculi liberamur, ne jam debitores remaneamus. Ibi enim omnia peccata nostra solvuntur. Pro nobis ergo reddidit, qui pro se nihil debuit, in quo princeps mundi peccatum non invenit quare occideret (Joan. XIV). Ideo iste humiliter ait: Domine, retribue, etc., quasi dicat: Salvasti me, et hoc gratia tua, qua retribues pro me pretium redemptionis. Et, o Domine, misericordia tua est in saeculum, id est in aeternum. Et ideo nolo diem hominis, qui temporalis est; sed aeternum per misericordiam tuam. Et, o Domine, ne despicias opera manuum tuarum, id est ne despicias nos quod homines sumus, quod creati a te sumus, vel quod justificati a te sumus, et creati in bonis operibus (Ephes. II). Opera ergo tua in nobis videas, quia opera nostra si videris, damnas; tua si videris, coronas.
Collatio In Psalmum CXXXVII: « Confitebor Tibi, Domine, In Toto Corde Meo, » Etc.
VERS. 1.-- Quoniam audisti verba oris mei. Haec clausula non habetur in Hebr. A LXX est addita non continuo post ea verba: Confitebor tibi in toto corde meo; sed interjecto versiculo, in conspectu angelorum psallam tibi. De ratione hujusmodi affatim dictum est. Et veteres manifeste legerunt, et interpretamentis suis ornarunt, quoniam audisti verba oris mei. Cujusmodi sunt Arnobius, D. Augustinus et Hilarius. Hieronymus quidem indicat non haberi in Hebraeo. Nihilominus interpretatur.
VERS. 3.-- Magnificasti super omne nomen sanctum tuum. In Hebraeo pro eo quod est sanctum tuum, habetur verbum tuum. Sed et quidam ex junioribus censent faciendam esse diastolen post illam particulam omne, ac inter nomen et verbum tuum conjunctionem copulativam infulciendam. Quod si verum sit, ipsi viderint. Igitur ut res dilucidior fiat, referamus in medium multorum versiones. D. Hier., magnificasti super omne nomen eloquium tuum; Pratensis, magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum; Pellicanus et Sanctes consimiliter. Sed Munsterus, magnificasti super omnia nomen tuum et eloquium tuum. Nec ab eo recedunt interpretes pro Cajetano. Translator ad Campensem, eloquium tuum secundum nomen tuum magnificas. Paraphrasis, multo namque plura, quam tu verbis tuis promiseras praestitit nobis augustissimum illud nomen tuum. Quid circa hoc nobis sentiendum sit, audiamus Hieron. ad Suniam et Fretellam: « In Graeco reperisse vos dicitis, ἐπὶ πάντας, id est super omnes. Sed in LXX legitur, ὅτι ἐμεγάλυνας ἐπὶ πᾶν τὸ ὄνομα τὸ ἅγιόν σου, sicut et nos in Latinum vertimus. Caeterum apud Hebr. ita esse cognoscite, quoniam magnificasti super omne nomen verbum tuum: Juxta editionem autem Latinam, hic sensus est: Quoniam magnificasti super omne nomen, hoc est quod in coelo et in terra: dici potest sanctum Filium tuum. » Hactenus ille. In Hebraeo est IMRATECA, verbum tuum. Et psal. II legitur super Filio Dei: Dominus dixit ad me, ut magnifico illo sensu interpretatur Apostolus Hebr. I. Ac in Hebr. legis verbum AMAR. Unde deflectitur quod hic dicunt verbum tuum, sive eloquium tuum.
VERS. 9.-- Retribuet pro me. Sic Sanctes. D. Hier., operabitur pro me. Alii perficiet pro me. Munsterus admiscuit quod placuit, nempe pietatem suam. IIGMOR, hoc est retribuet, perficiet, operabitur. Id valet et vocabulum significat. D. Hilarius interpretatur de vindicta soli Deo servanda. Et August. itidem, alteram nihilominus superaddens interpretationem, quod solvendo pares non eramus, adeoque oportuerit Christum pro nobis miseris satisfacere. Chaldaeus priorem modum de vindicta sequitur.
Chapter 144 of 157