Psalmus CXXXVIII
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »
Domine, probasti me et cognovisti me. Titulus: In finem psalmus David. [Aug.] Iste psalmus profunditate mysteriorum plenus est. Unde et obscurissimus est. Haec autem obscuritas mysteriorum ex peccato primi parentis accessit, cui dictum est: In labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III) . Ex primo igitur peccato, hanc poenam subimus, quod in sudore vultus nostri et labore manducamus panem, qui est Christus, qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI) . Hic panis in prophetis est velatus, in Evangelio revelatus. Subest tamen labor, etiam nunc ad percipienda mysteria ejus. Loquitur autem in hoc psalmo totus Christus, tanquam unus et integer vir, propter nimiam unionem capitis et corporis, quae unio significata est in primorum parentum conditione, quia et femina de viro facta est, et dictum est: Erunt duo in carne una (Gen. II) . Quod exponens Apostolus dicit magnum sacramentum hoc esse in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Unde vere dicitur, quod jam non duo sunt Christus et Ecclesia, sed una caro, quia Christus de nobis carnem suscepit, non una divinitas nobiscum est, quia ille Creator, nos creatura. Quidquid ergo hic loquitur ex persona susceptae carnis, et ad caput pertinet, quod jam ascendit in coelum, et ad membra, quae adhuc peregrinantur in terra, ut sint duo in voce una, sicut sunt duo in carne una. Quantum vero ad membra, loquitur in persona superioris captivi, qui jam spe in Jerusalem restitutus, memor discessionis suae, in qua Deum latere non potuit, in qua et eum secuta est manus Domini. Deliberat non esse ulterius ab eo fugiendum, sed ad eum per eum, et ab irato ad placatum. Unde sibi magna bona dicit esse, et quod non nocent sibi mala saeculi. Et hoc dicit ex persona totius humanae naturae revertentis ad Deum, tanquam ex voce prodigi filii de longinqua regione redeuntis ad Patrem (Luc. XV). Sensus tituli talis est: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum, attribuitur David, id est toti Christo, in cujus persona loquitur hic Propheta. Intentio. Monet non fugere a Deo, sed ad eum per eum. Modus. Quatuor sunt partitiones. Primo agit de notitia Dei, quae comprehendit omnia opera, et reversi, et exsulantis, quae cogit eum qui latere non potest reverti, maxime cum manus Dei ibi eum tetigerit. Secundo dicit non esse a Deo fugiendum, sed ad ipsum, ibi, quo ibo. Tertio quanta sit exsultatio revertenti ad Deum dicit, ibi, confitebor tibi. Quarto quomodo ei mali non noceant, aperit, ibi, si occideris. Ait ergo Propheta ex persona capitis loquentis ad Patrem: O
VERS. 1.-- « Domine, probasti me et cognovisti me; tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. »
Domine. [Aug.] Quasi dicat: Hoc dicit Christus Patri secundum quod homo. Non enim Dominus ejus est Pater ejus, nisi quia dignatus est nasci secundum carnem: Pater est Dei, Dominus est hominis. Ergo quia Pater et Dominus est, Pater est formae Dei, Dominus est formae servi: unus tamen et idem Dei et hominis filius. Qui secundum quod homo, ad Patrem ait: Domine, probasti me experimentis ut in passione, et cognovisti me, ut in resurrectione. Non dicit eum novisse tunc, quod ante non noverat; sed aliis tunc notum fecit, quem ante non fecerat; ita et probatum aliis ostendit. Et tu, Domine, cognovisti, id est voluisti, approbasti, secundum voluntatem tuam factum est. Quid cognovisti? sessionem meam, id est humilitatem in passione, et resurrectionem meam, id est glorificationem in resurrectione. Potest et hoc accipi ex voce membrorum. Ut enim Christus caput sedit et resurrexit, sic et sui sedent. Humiles in patientia, surgent erecti in spe vitae aeternae. Item, sedent confitentes peccata sua; surgent justificati gratia. Dicamus ergo et nos: Domine probasti me et cognovisti me, quod postea exponit, scilicet tu cognovisti sessionem meam, quod in humilitate patientiam habeo, et peccata confiteor. Et resurrectionem meam, scilicet quod per gratiam justificatus surgo, et in spem vitae aeternae erigor.
VERS. 2.-- « Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti. »
Intellexisti. [Aug.] Hoc prius ex persona membrorum, ubi incipit agere de exsilio suo, sub similitudine prodigi filii. Quasi dicat: Probasti me, et cognovisti me, et etiam, intellexisti cogitationes meas de longe, vel de longinquo, cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurrit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, qui apud se dixerat egestate confectus: Surgam, et ibo ad patrem (Luc. XV) . Hanc cognitionem praecognoscens, pater ei occurrit. Et intellexisti semitam meam, scilicet malam, quam tanquam occultus ivi, patrem meum deserens, et investigasti funiculum meum, vel limitem, scilicet quousque perveni, longe quidem ieram: sed tu ibi eras, a cujus oculis longe non eram, ut deprehensus fugitivus loquitur sequente se legitima vindicta Dei vindicantis.
VERS. 3.-- « Et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea. »
Et omnes vias meas, [Aug.] id est opera, praevidisti; 296 et hoc antequam irem eas; et permisisti ire in laborem, ut redirem si nollem laborare. Hoc modo fateor, quia non est sermo, sine veritate scilicet; vel, dolus, alia littera, in lingua mea, id est in lingua mei, jam gratia tua justificati. Et vere praevidisti omnes vias meas, quia
VERS. 4.-- « Ecce tu, Domine, cognovisti omnia, novisima et antiqua; tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. »
Ecce tu, Domine, cognovisti omnia, scilicet novissima mea, quando porcos pavi, et antiqua, quando partem substantiae petii. Hoc secundum parabolam, sed mystice antiqua nostra fuerunt, quando per antiquum peccatum lapsi sumus. Novissima est haec poena, scilicet quando in hanc mortalitatem venimus, scilicet quae est ultima, si redire velimus, alioquin restat aeterna, tu formasti me ad istos labores, ad quos omnes nati sumus. Et posuisti vel gravasti, super me manum tuam, vindicem gravantem, superbum, salubriter ut erigat humilem, et in gravata manu,
VERS. 5.-- « Mirabilis facta est scientia tua ex me, conforta est, et non potero ad eam. »
Mirabilis facta est scientia tua ex me, [Aug.] id est ex peccato meo, mira et incomprehensibilis facta est mihi scientia tua. Mihi enim non facile est contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat, cum essem apud te, quando dixi: Da mihi portionem substantiae meae. Confortata est vel invaluit, adeo quod, et ego non potero ad eam attingere ex me. Ecce in his verbis gentilis populus suae caecitatis recordatur, quae non solum super Judaeos, sed etiam super gentes olim invaluit, unde et eadem verba, quae in Exodo Judaeorum caecitatem significant, ponit hic, scilicet, posuisti super me manum tuam. In Exodo enim legitur Dominus dixisse Moysi: Non poteris videre faciem meam, sed ponam te in foramine petrae, et protegam te dextera mea, donec transeam, tollamque manum meam; et cum transiero, posteriora mea videbis (Exod. XXXIII) . Moses est Judaicus populus; manus Domini super eum, ut non videat faciem transeuntis, caecitas est in Judaeis, ut non cognoscant divinitatem Christi, donec per passionem pertransiit de hoc mundo ad Patrem; post transitum tollit Dominus manum suam, et vidit Moses posteriora sua, quia post resurrectionem ablata est caecitas eorum qui crucifixerant Dominum. Sicut ergo super gentilem populum posita manu Dei, incomprehensibilis facta est scientia Dei, ita gravata manu super Mosen, id est Judaeos, non potuerunt videre Christum esse Deum, donec transiit ad Patrem. Tunc enim praedicante Petro multi de illis conversi sunt. Conclusit ergo Deus omnia in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. II) .
VERS. 6.-- « Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam. »
Quo ibo? [Aug.] Secunda pars, ubi jam deliberat non esse a Deo fugiendum, sed ad eum, ab irato, ad placatum, quod erit per ipsum. Quasi dicat: Et cum fugitivus te non lateo, cujus limitem vides, Quo ibo a spiritu tuo, quo plenus est mundus? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum, sicut legitur in libro qui Sapientia Salomonis inscribitur (Sap. I). Et quo a facie tua, id est ab ira tua vel praesentia, fugiam? Se vertit hac et illac, quasi quaerens locum fugae, et dicens:
VERS. 7.-- « Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades. »
Si ascendero. [Aug.] Quasi dicat: Quo fugiam te iratum? nusquam, quia si ascendero in coelum, tu illic es, id est, si me superbiendo extulero, invenio te repressorem; si justitia mea superbiero, tu ibi es ad percutiendum, cujus est vera justitia. Item: Si descendero ad infernum, id est si peccando venero in profundum malorum, et nolens confiteri dicam: Quis me videt? etiam illic ades ut vindices. Quo ergo iturus sum, ut faciem tuam fugiam? id est te iratum non sentiam? invenit iste consilium.
VERS. 8.-- « Si sumpsero pennas meas diluculo; et habitavero in extremis maris. »
Si sumpsero pennas meas. [Aug.] Quasi dicat: Quaero quo fugiam, sed sic potero fugere iratum, scilicet si sumpsero pennas meas, id est duas alas charitatis, quas perdideram. Et hoc in diluculo virtutum, vel in directum, alia littera, scilicet ut nec erigar superba praesumptione, nec mergar desperatione. Et si habitavero mente, non in medio, ubi mergerer, sed in extremis maris, id est in fine saeculi, non ut saeculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Illuc ergo jam volemus spe et desiderio, habentes alas geminae charitatis; sed et ipse illuc nos ducit. Unde subdit:
VERS. 9.-- « Etenim illic manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. »
Etenim illuc. [Aug.] Quasi dicat: Et potero habitare, etenim illuc manus tua deducet me, ut erigar, quasi in aere, non tangens coelum per elationem, nec terram per desperationem. Et tenebit me, ne recidam, sed perseverem, dextera tua, id est gratia tua. Considerans autem longinquitatem viae, et qualiter abundante iniquitate refrigescit charitas (Matth. XXIV), subdit:
VERS. 10.-- « Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis. »
Et dixi: Forsitan. [Aug.] Quasi dicat: Ita cogitavi volare, etc. Et cum cogitarem, dixi mihi: Forsitan tenebrae, scilicet tot mala saeculi, conculcabunt me. Abundat enim iniquitas saeculi, qua pennae charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, id est per me, ideo et nox facta est illuminatio mea, id est haec tota misera vita facta est mihi illuminatio. Et hoc, in deliciis meis, id est per delicias meas. Nostrae deliciae Christus est, de quo exsultamus. Venit enim mulier, scilicet sapientia Dei, quae drachmam, ubi est imago regis, id est hominem factum ad imaginem Dei, perdiderat, et accendit de se lucernam, quae de luto est, id est carnem luce divinitatis replevit, noctemque illuminavit, et nocte illuminata invenit drachmam (Luc. XV). Vel ita: Nox, quae prius erat horror, est illuminatio mea in deliciis meis, id est illuminata est, deliciae meae. Et bene dico quod a te est illuminata,
VERS. 11.-- « Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. »
Quia tenebrae, [Aug.] id est peccata et homines mali, qui cum peccant, utique sunt tenebrae, non obscurabuntur a te, sed flagellando erudis homines, ut confiteantur peccata, et confitentes vera luce illuminas. Qui enim non confitetur peccata, tenebras suas tenebrat; sed si confitetur, Deus illuminat, et, o Domine, nox hujus noctis illuminabitur a te, sicut et dies ejus noctis. Notandum quod nox illa quam supra posuit, id est haec vita misera, et noctem habet et diem. Hujus enim nostrae noctis, id est humanae vitae miserae nox, est saeculi adversitas, dies ejusdem prosperitas. Sed si Deus inhabitat in anima promittens aliam lucem, illuminat noctem hujus noctis, sicut diem docens, scilicet non laetari prosperis, vel frangi adversis. Et tunc incipit homo his indifferenter uti. Et sic est ei nox hujus noctis, ut dies ejus; et in omni tempore benedicit Deum, ut Job. Sicut tenebrae, etc. Quasi dicat: et cum hoc sit, sicut tenebrae ejus noctis sunt mihi, id est adversa, ita indifferenter, et lumen ejus, id est prospera. Et si hoc est, tenebrae non conculcabunt me, quem lumen non extollit. Et quasi quis diceret: Unde in haec differentia est tibi? respondet,
VERS. 12.-- « Quoniam tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. »
Quoniam tu, o Domine, possedisti renes meos. [Aug., Gl. int.] Quasi dicat: haec indifferentia est mihi, quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes, tenet, sed etiam renes, id est delectationes, ut non delectet me lux noctis, sed lux sapientiae. Dico, possedisti, et suscepisti me. Praepostere hic dicit. Prius enim est suscipere quam possidere. Suscepisti, inquam, de utero matris meae, [Aug.] id est consuetudine civitatis meae Babyloniae, in qua prius sum natus, sum captivus; ubi non indifferenter habebam lucem et tenebras noctis
Aliter ab illo loco: Si ascendero. Et legitur similiter in persona membrorum, quasi dicat: Nescio quo fugiam a facie tua, quia, si ascendero mente in coelum, id est ad supercoelestes angelos, tu illic es, quia quod perstitit angelus, tuum est. Et, si descendero ad infernum, id est ad eos angelos qui non perstiterunt, illic etiam ades, per vindictam; et si sumpsero pennas meas, id est, bona facere volo, in diluculo, virtutum; et si habitavero in extremis maris. Hoc non mutatur, scilicet ades. Quasi dicat: Non sine te possum hoc facere, et vere: Etenim illic manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua, hoc non mutatur. Et dixi, id est deliberavi, etiam sic: Forsitan tenebrae conculcabunt me. Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturae, nobis contrariam insistentem, scilicet iniquos homines, vel carnem, unde timet. Et est, tenebrae conculcabunt me, id est inferior rationalis creatura, tenens sinistram viam, forsitan conculcabunt me. Ita timebam, sed, et nox facta, illuminatio mea, erit in deliciis meis, id est illi etiam qui prius nox erant illuminati, erunt in deliciis meis. Bene dico illuminati, quia tenebrae, id est peccatores, nec obscurabuntur a te, sed illuminabuntur; et nox, id est peccator de gentibus, illuminabitur a te sicut dies, id est sicut sancti de Judaeis. Dico quod nox illuminabitur a Deo. Et sicut sunt tenebrae ejus, noctis, ita et lumen ejus, Dei. Quatenus namque agnoscis tenebras tuas, eatenus Deus ignoscit. Sed unde haec praedicta mihi? Quia tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. Haec non mutantur.
VERS. 13.-- « Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua; et anima mea cognoscet nimis. »
Confitebor tibi. [Aug.] Tertia pars, ubi dicit quanta est exsultatio et multiplicatio revolanti ad Deum, Deo illuminante et renes possidente. Quasi dicat: Quia suscepisti me, ideo confitebor tibi, id est laudabo te, quia terribiliter magnificatus es, vel mirificatus es, id est eo ipso quo te miramur terribilis es, et ita cum tremore gaudemus, quia timemus ne superbi perdamus quod humiles percipimus. Et mirabilia sunt opera tua, non modo tu es mirabilis; et anima mea non cognoscet nimis, vel valde. Jam cognoscit anima mea valde, ante erat mira scientia tua ex me, nec poteram ad eam, sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possides, de utero suscepisti, id est quia venit mihi gratia tua et illuminavit me. Et merito cognoscit, quia
VERS. 14.-- « Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae. »
Os meum quod fecisti in occulto, non est occultatum a te [Aug.] Os hic dicitur ab osse, non ab ore. Est ergo quaedam firmitas interior, quae est abscondita hominibus; sed tu qui fecisti eam, vides quae frangi non potest. Occidi enim possunt sancti, sed flecti nequeunt. Unde hominibus tristes esse extra videbantur; Deo autem, qui intus videt, gaudent. Unde Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI) et substantia mea et in inferioribus terrae, id est ego subsisto in carne corruptibili, et tamen os non cedit malis hujus regionis inferioris. Non ita mirum est si angelus est fortis, quoniam si caro est fortis, quod est ex osse occulto.
VERS. 15.-- « Imperfectum meum viderunt 297 oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur, dies formabuntur et nemo in eis. »
Imperfectum meum. [Aug.] Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur in persona capitis in eadem voce. Quasi dicat: Mihi fecisti os occultum, sed quid de his fiet in quibus non est haec fortitudo? Christus qui ab initio psalmi coepit loqui, post interposita membrorum verba, item dicit Patri ex persona sua: Et imperfectum meum viderunt oculi tui, quia etiam titubantes respicit Deus misericorditer, ut Petrum, ne pereant. Et in libro tuo, scilicet in me, quem dedisti formam justitiae hominibus, scribentur, id est instruentur, et nominabuntur, omnes, non modo perfecti, sed et imperfecti. Non ergo desperent.
[Hilar.] Aliter ab illo loco: Intellexisti, et legitur ex persona capitis, scilicet Christi, qui secundum quod homo loquitur Patrem, sicut in primo versu coepit. Quasi dicat: Probasti me et cognovisti me, intellexisti etiam cogitationes meas de longe, praescientia deitatis hic ostenditur, quae de longe intelligit, non loco, sed tempore, quia omnia antequam sint videt. Intellexisti cogitationes meas, semitam meam et funiculum meum investigasti. Semita ad tacitas cogitationes pertinet, directio ad justa judicia. [Cassiod., Gl. int.] Vel semitam dicit arctiora praecepta, quae servare docuit; funiculum haereditatem aeternam, quam pro illis observatis promisit. Et omnes vias meas praevidisti. [Hilar.] Viae pertinent ad humanos actus, quibus in mundo conversatus est. Haec omnia dico te novisse, quia dolus non est in lingua mea, ut in lingua Adae et filiorum ejus: ego autem non nisi veritatem loquor, quamvis dixerim quaedam quae videntur sibi adversa, ut illud: Pater major me est (Joan. XIV) , et illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. X) , quae non esse contraria ei advertit, qui quid secundum quid dicatur, animadvertit. Secundum humanitatem namque Pater major Filio; secundum divinitatem aequalis est Patri Filius, et cum eo unum. Et vere non est dolus, quia ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima, de incarnatione, et antiqua, scilicet quae sunt de aeterna divinitate. Novissimum est Verbum caro factum (Joan. I), scilicet puer natus est nobis (Isa. IX); antiquum, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I) . [Alcuin.] Haec sunt nova et vetustissima, de quibus in Levitico Moses ait: Vetustissima veterum comedetis, et novis supervenientibus vetera abjicietis (Levit. XXVI) . Alia sunt vetera, alia sunt nova, alia vetustissima. [Hilar., Cassiod.] Vetera sunt promissiones legis et prophetarum de venturo tunc Christo. Nova sunt promissionum impletio, veritatis exhibitio. Vetustissima, quae ad divinitatis aeternitatem pertinent. [Alcuin.] Novis ergo supervenientibus vetera sunt projicienda, sed vetustissima servanda, quia exhibita veritate Dominici adventus, figura et promissio cessare debent. Inde est quod tres missae in natali celebrantur. In prima de aeterna Filii genitura cantatur: Dominus dixit ad me; in secunda, de promissione adventus: Lux fulgebit, etc.; in tertia, de impletione promissionis: Puer natus est nobis. Et quia idem ille qui est Dei Filius, factus est hominis filius, ideo in illo missae officio ubi cantatur de aeterna genitura, Dominus dixit ad me, etc., legitur evangelium de temporalis Christi nativitate: Liber generationis; et in missa ubi cantatur de temporali Christi nativitate, legitur evangelium agens de aeterna Verbi genitura. Cantatur enim: Puer natus est nobis; et legitur: In principio erat Verbum. Et quia veritate exhibita figurae cessare debent, ideo officium missae ad promissionem pertinens sequentibus diebus non repetitur, sed illud quod pertinet ad promissionis completionem, scilicet Puer natus est nobis.
Haec ergo sunt novissima Christi et antiqua, quae novit Pater et cui Filius revelat, quae abscondit a sapientibus et prudentibus (Matth. XI), id est de scientia intumescentibus, Scribis scilicet et Pharisaeis omnibusque haereticis, [Hilar.] qui novissima et antiqua in Christo recipere refugiunt. Tu formasti me, secundum hominem, et posuisti super me manum tuam, ut juvares me. Unde: Manus enim mea auxiliabitur eum (Psal. XVIII) . Quam manum non posuisti super primum hominem. Et scientia tua ex me, [Cassiod., Gl. int.] id est per meam praedicationem facta est mirabilis, hominibus. Scientia enim Patris per Christum praedicata facta est mirabilis hominibus, quibus tot arcana patuerunt. Per illum vero, scilicet per primum hominem, despicabilis fuit. Et confortata est, in pectoribus hominum, cum firmiter crediderunt; sed per illum, scilicet Adam, infirmata est. Et tamen non potero ad eam, [Hilar., Cassiod.] ex eo quod homo, veritas humanae conditionis ostenditur, cum ait, non potero ad eam, quia homo assumptus divinae substantiae non potest aequari in scientia vel in alio. Deinde ostendit praesentiam Dei nihil posse latere, subdens: Quo ibo a spiritu tuo et quo fugiam a facie tua? id est a praesentia tua fugiam? nusquam. Quia si ascendero in coelum, ut in ascensione fecit, tu illic es, ubi sum locandus ad dexteram tuam. Et si descendero ad infernum, ut fecit cum expiravit, ades, cujus virtute debellavit aereas potestates. Et si sumpsero pennas meas, quae potestatis meae sunt, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit, et hoc diluculo, id est ante lucem, et habitavero in extremis maris, id est super finem saeculi, tu ades. Has utique pennas sumpsit Christus ante lucem, id est tempore resurrectionis, et habitavit in extremis maris, super saeculi amplissimum finem. Et vere ades; etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua, id est Filius tuus, scilicet Verbum mihi unitum. Et dixi hoc: Forsitan tenebrae conculcabunt me. Ironia est, et irrisio opinantium haec, quod ipse qui est lux mundi conculcetur a tenebris. Non ergo dubitative hoc dicit, sed ad irrisionem illorum qui haec opinantur. Ac si diceret: Vtique hoc non facient, sed ego potius eas conculcabo, quia auferam caecitatem. Et, id est quia, et nox erit illuminatio mea, id est illi qui prius erant nox, illuminabuntur a me, et illuminati erunt, in deliciis meis. Et vere nox est illuminatio, quia tenebrae, id est mystica Scripturarum, non obscurabuntur a te, et nox, [Cassiod.] id est tenebrosus et obscurus sermo, illuminabitur sicut dies, id est patebit sicut apertus sermo, et sicut sunt tenebrae ejus, Scripturae, ita et lumen ejus, quia in utrisque, scilicet in apertis et in opertis, similis veritas est, et utraque per Christum revelata sunt. [Hilar., Cassiod.] Ideo tenebrae non conculcabunt me, quia tu possedisti renes meos, ut sine peccato fieret conceptus meus et ortus; et suscepisti me de utero matris meae, virginis; tua enim operatione totum factum est hoc. Ideo confitebor tibi, id est laudabo te, quia terribiliter per me magnificatus es, per illum, scilicet Adam, decidit homo. Per me eminuit quam sis magnificus. Et mirabilia sunt opera tua, circa me, ut patuit in passione et in resurrectione et in caeteris. Et anima mea cognoscet nimis, quia nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. XI). [Gl. int.] Et non est occultatum os meum, id est divinitas, a te, quod fecisti in occulto, id est fecisti malis occultum: et substantia mea, secundum hominem est, in inferioribus terrae, id est de fragili terra. [Aug.] Ille primus homo inter angelos creatus fuit, nec tamen stetit. Ego inter peccatores natus non peccavi. Et ideo, scilicet propter praedicta, oculi tui viderunt, misericorditer imperfectum meum, id est imperfectos, non modo perfectos, [Gl. int., Haym.] et in libro, scilicet in me, omnes scribentur, hoc non mutatur. Et dies, id est majores, ut apostoli, scilicet de quibus dicitur: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII) , formabuntur, in me, a quo perfectionem gratiae sumunt; et nemo, meorum formabitur, in eis, quia non dicuntur esse Petri vel Pauli, sed Christi, a quo Christiani dicuntur. Sed tamen
VERS. 16.-- « Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. »
Mihi autem nimis, [Gl. int.] id est valde honorificati sunt, quia sunt amici tui, o Deus, et principatus eorum confortatus est nimis, ultra quam dici possit. [Aug.] Vel nimis, ponit pro valde. Vel ita, ubi habetur: Dies formabuntur, secundum aliorum editionem legitur alia littera, scilicet, per diem errabunt, et nemo in eis. Dies hic manens adhuc Christus erat, unde dicebat: Ambulate, dum lucem habetis (Joan. XII) , qui inter suos multa mira fecerat, et tamen imperfecti trepidabant, ut Petrus, ne in morte eum perderent (Matth. XXVI). Et hoc est quod hic ait, omnes scribentur, sed tamen per diem errabunt. Imperfecti adhuc, id est de Christo non recte sentientes, errabunt. Et nemo prorsus fuit in eis, qui non erraret, nec etiam ille qui dixerat: Tecum ero usque ad mortem (Matth. XVI) ; scilicet Petrus, qui illum confessus fuerat Dei Filium, sed tunc timuit, ne sicut hominis filius moreretur, et non resurgeret ut Dei Filius. Erat utique Filius Dei, erat et filius hominis. Filius Dei erat in forma Dei, Patri aequalis; filius hominis in forma servi, in qua Patre minor est. Timuit ergo Petrus, ne in forma servi periret forma Dei, et non potius praesumpsit, quia forma Dei revivisceret ex forma servi. Per diem ergo erraverunt, cum hic positum Dominum non intellexerunt; sed non perierunt, quia imperfectum meum viderunt oculi tui. Et scilicet errabunt, mihi tamen nimis honorificati sunt. Idem ipsi qui errabunt, et ipsi in quibus nemo fuit, qui non erraret. Amici tui facti sunt, o Deus, et mihi honorificati sunt nimis, quia factum est in illis os in occulto post resurrectionem, quando sunt induti virtute ex alto. Quo confirmati verbum Dei ubique praedicaverunt, et pro ejus nomine passi sunt, in cujus passione trepidaverunt. Et nimis confortatus est principatus eorum, quia facti sunt apostoli duces, et greges, et pastores Ecclesiae.
VERS. 17.-- « Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur; et surrexi, et adhuc sum tecum. »
Dinumerabo eos. [Aug.] Quasi dicat: Merito eos confortavi, quia ego, non aliquis homo, dinumerabo eos, quos in fide genuerunt. Et ipsi enumerati super arenam multiplicabuntur. Quasi dicat: Tam innumerabiles sunt nati per illos qui per diem erraverunt, quam innumerabilis est arena. Dum ait dinumerabo, ostendit quod Deo numerabiles sunt; subdens vero, super arenam multiplicabuntur, ostendit nobis innumerabiles esse. Vel ita dico: Confortatus est principatus eorum, et putasne paucos bonos per eos esse natos? [Hilar.] Ne putes, quia dinumerabo eos, qui sunt stellae, scilicet bonos. Et multiplicabuntur super arenam, id est super Judaeos, qui propter sterilitatem arena dicuntur. Unde in promissione dictum est Abrahae: Multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli, et sicut arenas maris (Gen. XXII) . Per stellas populus Christianorum intelligitur, qui numerosior est populus Judaeorum, qui arenae comparantur propter sterilitatem. Et hoc totum ideo, et, id est quia, surrexi a morte et adhuc sum tecum, [Aug.] nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt, sicut in Evangelio legitur. Vel ita: surrexi, et adhuc, id est toto tempore vitae praesentis, tecum sum, id est occultus ad dexteram tuam, donec omnibus videar in judicio. Toto enim hoc tempore Christus in occulto est ad dexteram Patris antequam reveletur in ea claritate in qua venturus est. Vel ita, surrexi, a morte. Hoc non mutatur. [Alcuin.] Et adhuc, id est post mortem, sum tecum, sicut ante mortem. Quod putaverunt se tulisse Judaei. Vel ita, et adhuc, scilicet in ipsa morte, sum tecum: quod non videtur de mortuo. Vel ita, ego surrexi, et licet resurrectio sit signum divinitatis, tamen adhuc sum occultus pluribus, tecum, id est ut tu. Deinde subdit ex persona membrorum quid interea patitur, per commistionem malorum in Ecclesia, et per separationem haereticorum, dicens:
PARS II. VERS. 18.-- « Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me. »
Si occideris. [Aug.] Quarta pars, ubi dicit quomodo a malis non noceatur ei. Ordo verborum talis est: Quasi dicat: Tecum sum, sed tamen adhuc patior ab haereticis in corpore meo, quod est Ecclesia, quia, o Deus, si, id est quando, occideris peccatores, id est haereticos, qui fastu superbiae se ab aliis corporaliter dividunt, qui occiduntur, cum per superbiam qua tumescunt, amittunt gratiam. Accipiant, vel accipient, ipsi occisi in vanitate, civitates suas, id est populos 298 suos vanos, eorum vanitatem sectantes, qui ipsos nomine justitiae inflatos sequuntur, dirupta unitate. Est autem occasio inflatis haereticis, seducentibus populos, separandi se et illos ab unitate, talis scilicet quia mali ibi, id est in Ecclesia sunt, quibus nolunt misceri. Et sunt vere in Ecclesia, non modo boni quos infamant, sed et certe mali. Et hac occasione, se et alios a bonis dividunt corporaliter. Et etiam ideo, quia Deus monet bonos, ut a malis se separent. Ideoque interponit, viri sanguinum, declinate a me.
VERS. 16.-- « Quia dicitis in cogitatione: Accipiant in vanitate civitates suas. »
Quoniam dices alia littera in cogitatione. [Aug.] Quasi dicat: Ideo accipient haeretici in vanitate civitates suas, id est, ideo seducent in separatione propria populos, quia tu, o Deus, dices, id est immittes, in cogitatione, justi, ut dicat malis hoc: Viri sanguinum, declinate a me, id est, quia mones bonos ut a malis se separent, non utique loco, non corpore, sed mente, non aperte adhuc, ne et bonos deserant; sed puritate vitae. Quod autem modo dicit Deus malis in cogitatione bonorum, in judicio dicet aperte: Amen dico vobis, non novi vos (Matth. VII) . Haeretici ergo qui innocentes saepe infamant, quos tanquam malos se fugere simulant, videntes malos inter quos triticum gemit, usurpant hanc auctoritatem, et dicunt imperitis ut separent se a malis corporaliter, qui cum bonis sunt; quia Deus monet justos, ut dicant, viri sanguinum, declinate a me. Et ideo nisi id fecerint quod Deus monet eos, non esse justos dicunt; sed non sicut haeretici putant, illud monet Deus. Non enim monet ut ante novissimam ventilationem, ut putant haeretici, se corporaliter dividant a malis, sed per vitae dissimilitudinem se sejungant a viris sanguinum. Viri autem sanguinum sunt qui oderunt fratres, sicut Joannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III) .
VERS. 20-- « Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? »
Nonne qui oderunt te. [Aug.] Quasi dicat: Haeretici non intelligentes accusant in bonis communionem malorum. Sed quid mihi calumniantur, dicit corpus Christi de commistione malorum? Nonne etiam misti illis separati sumus ab illis? quod ita ait: Nonne, o Domine, oderam illos qui oderunt te? Cur exigunt a me corporalem a malis ante tempus messis separationem, ut ante tempus ventilationis perdam tolerantiam sustinendi paleam? ut antequam omnia genera piscium ad finem saeculi, tanquam ad littus separanda perveniant, retia pacis unitatisque dirumpam? (Matth. XIII.) Et nonne super inimicos tuos quos videbam praeterire legem tuam tabescebam? utique zelo domus tuae vidi insensatos. Et tabescebam. Quasi dicat: Sacramentis malorum, non factis communico. Et zelo domus tuae super eos tabesco, sed tamen
VERS. 21.-- « Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi. »
Perfecto odio oderam illos, [Aug.] id est, iniquitates eorum odi, non naturam. Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec propter homines vitia diligas. Quomodo ergo commistione malorum contaminor, sicut calumniantur mihi haeretici? de quibus adjungit: Et inimici facti sunt mihi, non tantum Dei, sed et mei inimici sunt in quo illos odio habeo.
VERS. 22.-- « Proba me Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. »
Proba me, Deus. [Aug.] Hucusque egit de haereticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia et gemit. Quasi dicat: Haeretici se et alios separant. Ergo cum separatis haereticis, et suis sequacibus restent mali inseparati, inter quos gemit Ecclesia, quos et patitur, quid ait ipsa? Vide quid, o tu Deus, proba me, et, pro id est, scito cor meum, quia non consentio factis malorum, tu Deus, proba, tu scito quod non potest homo non haereticus, qui nec probare novit, nec scire cor meum; sed tu solus qui rimaris occulta cordium. Ecce quid ait proxima Christi inter filias. Hae sunt voces ejus: proba me, Deus, et scito cor meum. Haec conscientia munda est, et species filiae regis intrinsecus est, quae est inter filias, ut lilium inter spinas (Cant. II). Quasi dicat: Illi sunt inimici; tu vero, Deus, proba me, et scito cor meum. Interroga me, ut negare non possim. Quasi dicat: Quaestionibus interrogatus, non potest negare quae gesta sunt; et cognosce semitas meas, id est perscrutare consilia et cogitationes. Ut quid? ecce:
VERS. 23.-- « Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in via aeterna. »
Et vide si via iniquitatis in me est, [Aug.] faciendo vel consentiendo. Si quid autem inveneris in via mea, quod oculis tuis displiceat, quia via mea mortalis est. Tu deduc me in via aeterna, quae est Christus. Christus enim aeternus est, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV) . In hac ergo via nulla est iniquitas, quia si quis peccat, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum (I Joan. XIV).
Vel ex persona capitis potest accipi ab illo loco: Si occideris. [Haym., Gl., int.] Quasi dicat: Et quia surrexi et tecum sum, ideo, o Deus Pater, si occideris peccatores, in futuro dicens, viri sanguinum, declinate a me, ideo, quia dicitis de praeconibus meis, in cogitatione, quod pejus est quam dicere ore. Hoc, inquam, dicitis: Accipiant in vanitate civitates, non quidem in aeternitate civitates suas, id est populos suos. Si, inquam, occideris, nonne qui oderunt te, Domine, oderam? Utique, id est si occideris, et ego occidam. Et nonne super inimicos tuos tabescebam? irascendo peccatis eorum? utique. Et perfecto odio oderam illos; non mutatur sensus. Et inimici facti sunt mihi. Nec hoc mutat. Proba me, Deus, [Hier., Cassiod.] quam libere cuncta egerim; et scito cor meum; interroga me et cognosce semitas meas, quibus mundum pertransivi. Et vide si via iniquitatis in me est. Hoc secure dicit, in quo princeps mundi nihil invenit, vel habuit. Et deduc me, hominem, ad dexteram tuam, in via aeterna, id est per Verbum tibi coaeternum.
Collatio In Psalmum CXXXVIII: « Domine Probasti Me, Et Cognovisti, » Etc.
VERS. 2.-- Cogitationes meas. Hebr. REI. D. Hieronym. inclinavit id vocabuli a ROA, quia vertit malum meum. Sic et interpretes pro Cajetano. Pellican. deformavit a radice REAH, id est sociavit, vertit enim amicum meum. Videtur secutus Chaldaeum interpretem, qui habet, vestigatus sum quo sim in societate Ecclesiae tuae. Translator ad Campensem a themate RAAH, quia transtulit prospicis victui meo. Septuaginta, quibus astipulantur Pratensis, Nebiensis, Sanctes, Munsterus et Campensis ab eodem themate, secundum aliam significantiam.
Funiculum. D. Hieronymus et caeteri juniores traducunt accubitionem, seu accubitum meum. Caeterum dicitur Deus cognoscere funiculum meum, quando novit quousque perventurus sum, ut illic conquiescam, quod est accubare, sicque id sensus emergit, quanquam fortasse Septuaginta acceperint vocabulum per metathesim, quod aliquoties solitum est fieri, ut sit IRBI, pro RIBEI. Siquidem EREB. interim notat tegmen seu filum quod stamini subtexitur.
Investigasti. D. Hieronym. et nonnulli alii, ventilasti; Pratensis et Munsterus, circumdedisti ZERITHA. Sed eventilare et investigare ad propositum idem valent, ac rursus hoc et illud providentiam Dei circa peccatores revocandos insinuant.
VERS. 3.-- Non est sermo. Romana psalmodia, quam D. Augustinus imitatur, habet non est dolus. Et ita nunc Graeci codices habent οὔκ ἐστι δόλος. Atqui D. Hieronymus ad Suniam, censet esse de sexta editione. Apud Septuaginta et omnes alios interpretes secus dicit haberi.
VERS. 4.-- Tu cognovisti omnia. Hic faciunt distinctionem Heb., ac juniores transferunt totum ipsum; D. Hieronymus et Nebiensis, omnia; Chaldaeus paraphrastes, cogitationes cordis mei omnes. Deinde quod sequitur, novissima et antiqua, copulatur verbo subsequenti, et dicunt, retrorsum et ante formasti me. Tota diversitas pendet ex hoc quod Septuaginta AHOR, et QUEDEM, acceperunt sub significatu nominis. Quasi dicat: Tu cognovisti omnia quae sunt novissima, et quae fuerunt ante. Eoque sensu facienda erat altera periodus in altero ordine. Non enim distinctio pausarum in Hebr. semper facit distinctionem sententiarum. Si Septuaginta sequimur auctoritatem ex visione qua dicitur, ante et retro, caballistae somniant hominem fuisse creatum cum duobus vultibus, anteriori et posteriori.
VERS. 8-- Si sumpsero pennas meas diluculo. Ac ad eum modum D. Hieronymus pluraliter meas. Caeterum alii vertunt diluculi sive aurorae, quia in Hebraeo est status regiminis, CANPE SCHAHAR. Non dubito Septuaginta legisse aut extulisse CENAPHAI, id est pennas meas. Sic enim et Graeci reddunt. In Hebr. autem hae litterae , possunt hoc aut illo modo dici. Idcirco frustra causatur ac rhetoricatur Faber, quod hic meas superfluum sit, imo absurdum. Siquidem D. Hilarius putat grande esse mysterium. Interpretatur enim de Christo, qui propria virtute ad immortalitatem evolavit. D. Augustinus pro diluculo, legit in directum; quod est de veteri translatione.
In extremis maris. Pro mari, Sanctes et Campensis ponunt occidentem; IAM, mare et plagam occidentalem significat. « Eo quod mare magnum, inquit Sanctes, est in occidente ad respectum terrae Israel. » Omnes alii stant a Vulgata lectione. Denique sensus ne tantillum quidem variatur.
VERS. 10.-- Et nox illuminatio mea in deliciis meis. In Hebraeo non videtur esse in deliciis meis. Sed sciendum quod dictio hic posita, si simpliciter scribatur non signata punctulis, manifeste poteris invenire hoc, in deliciis meis. Nam pronuntiando BAADANAI, littera num erit essentialis a radice ADAN, quod est delectari voluptate. Nec dubito Septuaginta hoc pacto accepisse, alioqui quid somniassent? Nunc autem legunt Hebraei BAADENI, ubi littera num servilis est, ac vertit D. Hieronymus circa me, vel ut alii plerique volunt pro me. Quin et Sanctes addidit de suo verbum occultabit. Nox, inquit, occultabit lucem pro me. Alii non sic accipiunt, sed ut nihil Deum latere possit. Unde D. Hieron. in hunc locum: « In Hebr. sensus iste est: Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; econtrario autem nox ipsa apud te lumen fuit, quia nihil celare te potest. » Quod Symmachus melius interpretatus est, etc., et nox lux circum me sedet.
VERS. 11.-- Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Hic advertendum quod pronomen ejus utrobique est femininum, ac refert noctem quae mox praecesserat. Id claret ex Graeco ὣς τὸ σκότος αὐτῆς, οὕτως καἰ τὸ φῶς αὐτῆς. Caeterum magis arridet D. Augustinus, qui utrumque censet pertinere ad noctem, quam Faber qui vult prius referre noctem, sed posterius diem. In Hebr. nunc non leguntur haec relativa; verum Septuaginta acceperunt aspirationem he pro relativo feminino, quod solent facere Hebraei, quando addunt punctum, quod vocant mappic. Hebraicantes autem sumunt illud he tanquam paragogen CAHASCHECAH. CAORAH, vel sic .
VERS. 13.-- Terribiliter magnificatus es. In Hebr. obscurum est, si ad verbum reddas NORAOTH NIPHLETHI, hoc est terribiliter mirificatus sum. D. Hieronymus legit sub activa significatione, et ut iod sit nota pronominis primae personae, aut duo iodim legerat. Dicit enim, Terribiliter magnificasti me, nisi quod sensum aliter 229 expressit, quam littera sonaret. Siquidem alii eamdem intelligentiam quasi sequuntur verbis accommodatis. Pratensis ita, terribiliter et mirifice formatus sum. Et ad eumdem modum Munsterus et Campensis. Sanctes paulo aliter, Terribilia sunt opera tua, mirabilis sum. Tantum restat Septuaginta legisse NIPHLETA, diminutione iod. Nebiensis, et Latina versio respondens Chaldaeo, sunt cum Hieronymo.
VERS. 14.-- Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto. Omnes interpretes pene conveniunt. Sanctes tamen et Munsterus pro osse meo posuerunt corpus meum, vel substantiam corporis mei. Et Nebiensis essentiam meam. Asserit autem Munsterus id se fecisse ex opinione Kimhi, qui accipit ATZAM, pro GUPH, id est pro corpore. Sed eodem tendit intelligentia de plasmatione corporis humani, quod non subsistit nisi in ossibus. Unde Chaldaeus, non sunt abscondita ossa mea a te.
Et substantia mea in inferioribus terrae. Propter verbum RUQQAMTI, quod est proprie distinguere variis coloribus, metaphoram diversis modis extulerunt. Eo tandem veniunt, ut mirabilis significetur hominis formatio in utero matris. Sic ergo D. Hieronymus, imaginatus sum in novissimis terrae; Pratensis, formatus sum in inferioribus terrae; Pellicanus, ingeniosissime, contextus sum in inferioribus terrae. Sanctes, variis membris decoratus fui instar operis phrygionici in vulva, quae est ut pars inferior terrae; Munsterus, variis distinctus membris inferioribus terrae. Interpretes pro Cajetano et Nebiensis, Acu pictus sum in inferioribus terrae. Paraphrasis. Campensis, veluti tapetum e nervis et venis, contextus sum in utero matris, loco magis abdito, quam ullum antrum terrae.
VERS. 15.-- Imperfectum meum, GOLMI, omnes interpretantur massam rudem et informem, seu fetum in utero incompositum. Unde D. Hieronymus in Commentariis, imperfectum hic pro incomposito posuit: quod etiam elementa hominis antequam formentur in utero, cognoscat Deus. Interim nescio quid secutus verterit translator ad Campensem, errores meos. Nec enim respondet ei paraphrasis, sicut nec saepe aliubi. Dicit tamen Sanctes in suo Thesauro, quod eo nomine appellatur homo rudis, qui est absque sapientia.
In libro tuo omnes scribentur. Quia ex Hebraeo potest indifferenter verti omnes, vel omnia sub masculino et neutro. Et rursus omnes potest referri, vel ad homines, aut dies, aut oculos: ob id consequitur diversitas interpretationum. D. Hieronymus lectionem nostram prorsus sequitur, ac exponit quod nullus nascatur absque voluntate Dei, nec quisquam ejus subterfugiat notitiam. Munsterus, Sanctes, Campensis, referunt ad membra corporis, quorum omnium Deus rationem habeat. D. Hilarius vult omnes dici de oculis, quos interpretatur apostolos. In Hebraeo habetur KULLAM, id est omnes illi vel omnia illa.
Dies formabuntur et nemo in eis. Hic locus varie redditur ex Hebraeo, variat in Graeco, et dissimilis est apud Latinos. Pratensis et translator ad Campensem, assonant Septuaginta, et sensus est dies formatos esse, priusquam aliquis nasceretur, quanquam a Deo praenosceretur nasciturus. Si tamen altiorem sequamur intelligentiam secundum Septuaginta, interprete. D. Hieronymo, sic exponitur: Tu omnes in die formas, tu cunctos vis esse filios diei; sed nullus est in hominibus, qui non peccato obnoxius fiat, et per hoc filius noctis esse incipiat, nec quisquam eorum luce ipsius diei toto vitae suae tempore digna perficiat. Unde et Apostolus ad eos qui filii noctis esse cessaverant loquitur: Nos autem, fratres, non sumus filii noctis, sed filii diei (I Thess. V) . Ex hoc arguitur quod nunc dixeramus in Graeco variare. Siquidem colligitur ex verbis his D. Hieronymi Septuaginta vertisse ἡμέρας, hoc est die, eo quod carent Graeci sexto casu, et ita comperimus plures codices habere, secundum quos, quantum ad hanc partem divi Augustinus et Hilarius suos habent contextus. Alii codices plane habent ἡμέραι, hoc est dies, quos sequitur Arnobius vetustus auctor. Unum tamen adnotandum est quod eis, quando dicitur nemo in eis, non debeat referri ad dies, sed ad homines: dico si Graecos ac Septuaginta placet tenere. Nam constat apud eos esse masculini generis ἐν αὐτοῖς. Secus autem Hebr. quantum ad dies. Hinc D. Hieronymus hoc pacto reddidit: Dies formati sunt, et non est una in eis. Quae quem sensum habeant in Commentariis explicat, etc. Hunc locum Symmachus transtulit, dies quibus formati sunt, ne una quidem ex eis deest. Et est sensus: Omne tempus aetatis, cui jam ab exordio vitae istius sunt curricula deputata, certo fine decurrit. Nec una dies aut plus aut minus est quantum, Conditor, esse voluisti. Pellicanus non longe est ab hac sententia. Dies, inquit, observabuntur, et non unus in eis, scilicet est nobis assignatus, ad nostrum arbitrium, sed statuta Periodus vitae a Deo, praeteriri non potest a nobis. Sanctes et Munsterus, aliam faciunt intelligentiam in qua duo concordant. Ille dicit: Diebus multis membra formata sunt, nec fuit unum ex eis tibi incognitum. Hic autem: Quae per dies formata sunt, cum adhuc nullum eorum exstaret. Paraphrasis Campensis secus aliquanto: Quae etsi nonnisi multis diebus ad justam magnitudinem excrescere possint, apud te tamen, o Domine, non est ea dierum varietas, sed unus perpetuus dies. D. Hilarius legit, die replebuntur, indicans quosdam codices habere, die formabuntur. D. Augustinus, omnino aliam habet lectionem, per diem errabunt. In secunda tamen parte conveniunt, nemo in eis. Juxta Hilarium, die, id est Christo, replebuntur apostoli, et nemo in eis praeter diem, juxta Augustinum. Per diem errabunt, scilicet infirmi relinquentes diem Christum, et nemo in eis, quia omnes fugerunt. Chaldaeus paraphastes, alium refert sensum, in die qua creatus est mundus, a principio creatae sunt omnes creaturae, et non in uno die, unico in illis.
VERS. 16.-- Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Omnes fere accedunt praeter Sanctem, Munsterum, Campensem ac Nebiensem, et mihi, aiunt, quam pretiosae fuerunt cogitationes tuae. Alteram tamen interpretationem non tacet nec improbat Munsterus in scholio REECA, anceps est, commune cogitationibus, sociis vel amicis.
Nimis confortatus est principatus eorum. Qui vertunt pro eo quod est principatus, capita aut principes, pauxillo distant. Qui vero transtulerant cogitationes in praecedenti clausula, perseverantes in illo modo dicunt summae earum, videlicet cogitationum, vel secundum Nebiensem, computatio earum. Solus Hieronymus traduxit, pauperes. Ex quo arguitur manifeste ipsum legisse sine aleph RASCHEHEM, ubi habemus RASCHEHEM, id quod et tetigit Eugubinus. Sed cum interpretatur de apostolis, eodem recurrit sensus, ut qui fuerint principes, et paupertatis primarii duces.
VERS. 17.-- Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur. Nulla est dissonantia apud translatores, nisi quod qui in superiori versu dixerant cogitationes, ad eas hunc versiculum, adaptant tantum mutato genere ac re subjecta.
VERS. 18.-- Si occideris, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. Solos invenio Sanctem et Campensem, quibus placuerit distare a lectione Vulgata. Ad hoc tamen non cogebat Hebraismus. Itaque dicunt: Si occideris, Deus, impium, et viros sanguinolentos, quibus dico: Recedite a me.
VERS. 19.-- Quia dicitis in cogitatione. Pratensis, quoniam loquentur de te in scelere; Sanctes, qui dixerunt contra te abominationem; Munsterus et Campensis, itidem. Sed fortasse D. Hieronymus, Pellicanus, translator ad Campensem et Nebiensis acceperunt IOMERUCA a radice MARAH, id est rebellis fuit, quia vertunt, contradicent tibi scelerate, aut rebellant per audaciam, quanquam regula exigit IIMRECA. Alii autem ducunt ab AMAR, deficiente aleph. Deinde LMZIMMAH, a themate ZAMAM, quod est cogitare scelus. Et cogitatio, de qua in nostra lectione, intelligitur secundum Cassiodorum, deprava. Quod autem habemus sub secunda persona, et si sensus non laeditur, eo quod dirigebatur superior sermo ad viros sanguinum, et congrue subdebatur, quia dicitis, etc. Verumtamen colligimus Graecos codices variasse, et ex verbis D. Hilarii, et ex lectione quam comperimus nunc in Graecis exemplaribus. Interpretatus proinde hunc locum D. Hilarius, ait: « Latina translatio dum virtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem, non discernens ambigui sermonis proprietatem. Quod enim nobiscum scribitur, quoniam dices in cogitatione, cum Graecis hoc modo est ὅτι ἐρεῖς εἰς διαλογισμόν, et illud, ἔρεις pronuntiatione distinguitur, ut aut dicis intelligatur, aut contentio. Utrumque enim sub iisdem verbis significatur hoc dicto. Sed hi qui Hebraici sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo quod ἔρεις, translatum est prodiderunt. Et sane ita esse ratio et intelligentia monstrabit. Viri, inquit, sanguinum, declinate a me, ac paucis interjectis: Ut igitur, viri sanguinum sunt, quorum adulans doctrina est, ita et viri sanguinum, quorum dolosa est doctrina. Dolosa autem doctrina haereticorum, sub nomine Dei blasphema, sub praetextu religionis impia, sub veritatis specie fallax. Quorum in animo et cogitatione, solum contentionis studium persistit, nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem acquirunt, nihil pacificum cogitantes, ut omnibus his in cogitationibus labor sit, et pugnam meditentur. » Haec D. Hilarius. Caeterum alia est lectio apud exemplaria Graeca quae licuit videre, tametsi eodem tendat ὅτι ἐρισταί εἰσι εἰς διαλογισμούς, hoc est quoniam litigiosi sunt in cogitationibus, vel ut alii habent ἔστε, hoc est estis. Denique contextus quo utitur D. Augustinus est, dices in cogitatione. Et in bonam partem refert, juxta quod adducit magister.
Accipiant vel accipient in vanitate. NASU LASCHANE, a diversis varie redditur. D. Hieronymus, elevati sunt frustra. Pratensis similiter ac Nebiensis. Pellicanus vertit sub nomine, elevatio inanis. Interpretes pro Cajetano, active ad verbum, sumpserunt, elevaverunt frustra. Sed Sanctes, Munsterus, Campensis addiderunt quod eis videbatur, utpote nomen tuum. Assumpserunt in vanum nomen tuum, dicit Sanctes; Munsterus, assumiturque nomen tuum frustra; Campensis, usurpabant contemptim nomen tuum; Chaldaeus, qui jurant in vanum patroni inimicitiae tuae. Denique nostra lectio respondet veritati Hebraicae, quanquam non servatur verbi tempus. Caeterum, ut dicit Sanctes, potest esse hic NASU, pro NASEU.
Civitates tuas. Omnes translationes praeter eam quae est Pellicani habent hostes vel adversarios tuos, in casu convenienti regimini. Certe ARECA, potest esse ab OR, quod est inimicus, vel ab IR, quod est civitas. Pellicanus quidem habet civitates, sed pronomen tuas, non suas, ut in Hebraeo. Verum sicut in Graeco oportuit variare exemplaria, cum nunc legamus τὰς πόλεις σου; veteres autem Latini cujusmodi sunt D. Augustinus, Hilarius, Arnobius, Cassiodorus legerunt civitates suas, sic non minus probabile est contigisse Hebraeo.
VERS. 22.-- Interroga me. Interpres Latinus videtur legisse in Graeco αἴτησον, id est pete, pro ἔτασον, id est examina, scrutare. Hebr. BEHONENI. Sed Hilarius et Arnobius scribunt interroga me, cum Vulgata lectione.
Semitas meas. SARCAPAI, hoc est cogitationes meas. Et hae profecto sunt mentis institutiones, quae non absurde semitae cordis dicuntur. Affectibus etenim quasi quibusdam pedibus ingreditur anima. Unde Chaldaeus interpres, cognosce affectus meos.
VERS. 23.-- In via aeterna. Ita D. Hieronymus et aliquot alii. Pratensis, Sanctes et interpretes pro Cajetano, vertunt per viam saeculi, aut mundi, cum tamen testificetur D. Hieronym. ad cap. I, ad Gal. OLAM, maxime cum vau dici de 300 aeternitate: Denique haud scio quid sibi velit Paraphrasis Campensis, puniar aequo animo, ut more aliorum impiorum occidas me. Verum Eugubinus docet esse Hebraicam dialecton, ut sit imprecatio. Si cum impiis sentio, duc me in viam mundi, id est in mortem ad quam totus mundus contendit. Et hoc est quod dicit Chaldaeus, deduc me in via rectorum mundi. Haec tamen non satis quadrant sententiae Hieronymi, nec sanctorum expositioni.
Chapter 145 of 157