Psalmus CXXXIX
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »
Eripe me. Titulus: In finem psalmus David. [Aug.] Per David hic intelligitur Ecclesia, quae est corpus Christi. Et est hic conquestio et gemitus et oratio corporis Christi, inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. In hoc ergo psalmo sonat vox corporis Christi: Haec est vox nostra, si tamen sumus in corpore Christi ubi quisquis non fuerit in eis erit, inter quos illud corpus gemit, aut membrum Christi, aut hostis Christi erit. Et est sensus tituli: Psalmus hic dirigens nos in finem, id est in Christum, est David, id est Ecclesiae, quae hic loquitur.
Intentio: [Cassiod.] Monet ut contra mala saeculi ad Deum oremus. Modus: Tripartitus est psalmus. Prius proponit qui hostes, quae mala movent, opponens eis preces. Secundo dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, dixi Domino. Tertio quae sint mala inimicorum aperit, ibi, caput circumitus, etc. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat: O
VERS. 1.-- « Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. »
Domine, eripe me ab homine malo, [Aug.] non ab uno, sed a toto genere malorum, cum principe suo diabolo, qui et homo dicitur in figura. Unde: Inimicus homo hoc fecit qui superseminavit zizania (Matth. XIII) ; et vir dicitur, quia fortis ad nocendum, unde subdit: A viro iniquo eripe me. Vir iniquus est qui nocet, omnis autem malus nocet. Unde cum dixisset, ab homine malo, quasi exponens subjunxit, a viro iniquo, volens significare quod omnis malus iniquus sit qui nocet sibi vel alii. Alii quidem nocet, vel mox ut malus est vel postea. Sunt enim quidam mali, qui non videntur iniqui, quia non sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes, et pressuras hominibus non facientes; sed tamen luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti: qui etsi aliis nocere non videantur, sibi tamen nocent, et ita non sunt innocentes. Innocens enim est, qui nec sibi, nec aliis nocet. Si quis tamen alte consideret, etiam aliis nocet, saltem exemplo, quia vivit tecum, et ad id quod agit te invitat, postea vero nocebit, et opere. Cum enim quod habet voluptuose vivendo consumpserit; postea rapit aliis, quod effundere possit. Ex voluptate ergo et luxuria, quibus aliis nocere non videbatur, procedit quo te pungit, sicut spinae in radice sunt lenes, sed inde procedit quod pungit. Incendatur ergo radix, et non est unde procedat spina. Ita dum aliquis voluptuose vivit, nulli nocere videtur, sed post rapit, quod effundit. Corrigatur ergo voluptas tanquam radix, et non nascetur rapina quae pungat velut spina. Deinde qualiter mali persequuntur, exsequitur. [Alcuin.] Impugnant tribus modis, scilicet lingua, manu, corde, et de corde praemittit dicens:
VERS. 2.-- « Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia. »
Qui cogitaverunt. [Aug.] Quasi dicat: Eripe me a populo malorum, qui etsi in labiis plerumque bona praetendant, tamen cogitaverunt iniquitates in corde, ab his maxime eripe, facilius enim vitaretur aperta inimicitia quam occulta. Ille enim difficile vitatur, qui in labiis bona portat, et in corde mala occultat, quia nulla pestis efficacior quam familiaris inimicus et hi tales tota die, id est continue constituebant praelia, id est schismata et haereses, contra quae pugnarem. De cordibus enim talium, bella semper perveniunt, etsi verba sint pacata. Per hoc quod ait, tota die, [Cassiod.] continua eorum nequitia ostenditur, non lassata per moram, deinde qualiter lingua persequantur, ostendit:
VERS. 3.-- « Acuerunt linguam suam sicut serpentes; venenum aspidum sub labiis eorum. »
Acuerunt linguas suas, [Cassiod.] id est verba nequitiae suae polluerunt, addit sicut serpentes. [Aug.] Congrue comparat eos serpentibus. In serpente enim astutia et dolus nocendi est. Ideo et serpit, non habens pedes ut audiatur dum venit. In itinere lenis est tractus, sed non rectus. Sic ergo mali serpunt ad nocendum, sub leni contactu verborum habentes occultum venenum. Venenum aspidum, id est venenum insanabile, est sub labiis eorum. In labiis alia habent. [Hilar.] Deinde de persecutione quae fit manu, id est opere, subdit dicens:
VERS. 4.-- « Custodi me, Domine, de manu peccatoris; et ab hominibus iniquis eripe me. »
Custodi me, Domine, de manu peccatoris, [Cassiod.] id est diaboli, quia validus est ad nocendum, unde princeps mundi dicitur (Joan. XII). Ideo, iste petit custodiri ab eo, quia per multa diabolus fallit, quae iste per se nequit praecavere; et ab hominibus iniquis, id est a membris ejus, per quos conatur, quod per se nequit, eripe me, ut non noceant. Non dico in causis saeculi, sed in via Domini. Unde subdit:
VERS. 5.-- « Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: absconderunt superbi laqueum mihi. »
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, [Cassiod., Aug.] id est decipere a via Dei, scilicet retrahere, per hoc quod ait, supplantare: nota quod vicinas viae Dei foveas parant. Deinde qui sunt inimici ostendens subdit, absconderunt superbi laqueum, vel, muscipulam mihi; superbi hoc nomine breviter totum corpus diaboli ostendit et explicavit. Inde scilicet ex superbia est, quod et justos plerumque se dicunt, cum sint iniqui. Inde est quod nolunt confiteri peccata. Inde etiam est quod invident veris justis. Omnis enim superbus et invidus est, sicut diabolus qui invidit homini quod perdidit. Quia enim amisit regnum, hominem illuc pervenire noluit, et non vult; et id agit nunc, ut homo illuc non perveniat, unde ille ejectus est.
VERS. 6.-- « Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter scandalum posuerunt mihi. »
Et illi superbi quid fecerunt? Ecce extenderunt funes vel restes in laqueum mihi, [Aug.] id est peccata sua, quae mihi suadent facere, de quibus dicit Isaias: Vae his qui trahunt peccata, sicut restem longam (Isa. V) . Restes dicuntur peccata, quia in peccatis perseverantes addunt peccata peccatis; et cum deberent accusatione peccati sui corrigi, defensione duplicant, ut qui defendit quod male egit, et plerumque aliis peccatis vult esse munitus propter illa quae commisit; fecit adulterium: et ne occidatur parat homicidium; addit peccato peccatum, scilicet adulterio addit homicidium, et pro illo rursus forte veneficium, et ita producitur restis, non utique de rectis, sed de tortis filiis, ut sit ei unde in fine ligentur manus et pedes, et mittatur in tenebras exteriores. Hos igitur funes, extenderunt mihi, dicit vir iste justus: ubi extenderunt? ecce: Juxta iter, vel, semitas scandalum posuerunt mihi. Juxta dicit iter, non in itinere. Iter sunt praecepta Dei. Non ergo exeas a via Dei, id est a praeceptis Dei, et non ruis in scandala.
PARS II. Διάψαλμα. VERS. 7.-- « Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. »
Dixi Domino. [Aug.] Secunda pars, ubi dicit quod auxilium sit contra praedicta mala: quasi dicat: Tot modis mali impugnant, et quod remedium est tibi inter tot mala, quid restat in his periculis? Clamare ad Dominum. Ideoque ego clamans, dixi Domino: Deus meus es tu. Illi homines sunt, et non mei; tu vero es Deus et meus. Magna fiducia hoc dicit. Et si omnium sit Deus, per recreationem, proprie tamen est Deus eorum qui eo fruuntur, deinde petit dicens: Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Non aliud quaero. Vocem deprecationis meae, non simpliciter dicit deprecationem meam, sed quasi evidentius exprimens, affectum animi sui, ait, vocem deprecationis meae. Sunt enim deprecationes malorum sine voce, quia ex bono cordis affectu non proveniunt; deprecatio justorum vero vocem habet, quia ex medulla dilectionis procedens digna est auditu. Vox enim proprie hominum est et animatorum. Sonus vero caeterorum est. Qui ergo precantur Deum, et non de Deo bene sentiunt, sonum habent et non vocem, quia et ibi vita non est, id est affectus charitatis. Qui vero de Deo bene sentiunt eorum deprecatio habet vocem, quae est vita et anima deprecationis. Talis itaque dicit: O
VERS. 8.-- « Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli. »
Domine, Domine, [Aug.] id est verissime Domine, non ut homines domini sunt, qui emunt sacello, tu vero sanguine tuo. Tu, inquam, exaudi, qui es virtus salutis meae, id est qui das vires saluti meae, id est perseverantiam, qua sim salvus. Hoc dicit iste, quia videbat pericula, videbat mala abundantia, pro quibus refrigescit charitas et abundat iniquitas (Matth. XXIV), sed et vidit solatium, scilicet quod qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit (ibid.) . Perseverantia igitur ad virtutem pertinet. Quia ergo difficile est in longinqua via perseverare, ait: Tu es virtus salutis meae, id est tu das vires perseverandi, ut perseverando sim salvus. Et unde spero quod est virtus, quia in die belli, scilicet dum pugno contra filios et contra legem membrorum, obumbrasti super caput meum, id est in pugna qua luctor foris contra fictos, et intus contra legem membrorum gratia tua me refrigerat. Ad hoc autem valebit mihi hoc obumbraculum, ut
VERS. 9.-- « Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori, cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur. »
Non tradas me, Domine, peccatori, [Aug.] id est diabolo a desiderio meo, id est ut aestum non patiar a me ipso, a desiderio meo, quo locus fit diabolo, sine quo nihil facit quantumcunque saeviat hostis. Quod ut exemplo clarius fiat: ecce diabolus proponit lucrum, ut trahat te ad fraudem. Non habebit lucrum, nisi fraudes. Lucrum esca est; fraus laqueus est, quo capiaris, si fraudem feceris. Quem ergo vicit desiderium, cadit in laqueum, sed aestum desiderii, contemperat umbraculum Dei, et nusquam est locus diabolo, nisi ex tuo desiderio. Ideo iste ait: Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori, id est non sinas me tradi per meum desiderium diabolo. [Cassiod.] Taliter dicitur hic tradere qualiter Apostolus dicit: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum (Rom. I) . Tradidit quidem relinquendo, sinendo tradi, non malitiam impertiendo. Hoc autem ne fiat, scilicet ne tradatur a desiderio suo peccatori, probabilis res sequitur, ut sicut illi faciunt in malum consilium, ita virtus Dei det auxilium. Cogitaverunt inimici contra me, et tu, o Domine, ne derelinquas me, ne forte illi exaltentur, [Aug.] id est ne de me victo triumphent et gaudeant. Seducto enim homine, gaudet et triumphat diabolus et sui. Unde alibi: Exsultabunt, si motus fuero (Psal. XII) .
PARS III. Διάψαλμα. VERS. 10.-- « Caput circumitus eorum; labor labiorum ipsorum operiet eos. »
301 Caput circuitus. [Aug.] Tertia pars ubi dicit quae sint mala inimicorum, quasi dicat: Me tegit umbra tua in die belli, sed illos tegit caput circuitus eorum, id est superbia, mali eunt in gyrum erroris, ubi est iter sine fine. Hujus circuitus superbia est caput, quia initium omnis peccati superbia est. Et quia omnis superbus fictus est, et omnis fictus mendax, ideo subdit: Labor labiorum ipsorum, id est mendacium, operiet eos, id est proteget eos et defendet. Mendacium recte dicitur labor; laborat enim qui fingit quid dicat: veritas autem facile dicitur. Vel, labor labiorum ipsorum, id est falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, [Cassiod.] quia de sua falsa assertione superantur. Vel ita: Tu, Domine, es mihi umbraculum, sed caput eorum, scilicet qui cogitant contra me mala, est circuitus, id est diabolus qui nunquam recte incedit, et error et temporalia. Et, labor labiorum ipsorum operiet eos: hoc non mutatur, et praeterea
VERS. 11.-- « Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos, in miseriis non subsistent. »
Cadent super eos. [Haym.] Hic in terra, antequam veniat ignis aeternus carbones, scilicet ignis concupiscentiae, irae et luxuriae. Et in ignem, id est in illos carbones, dejicies eos, id est permittes dejici. Et dicit idem carbones et ignem. [Aug.] Vel secundum aliam litteram, cadent super eos carbones ignis in terra, et dejicies eos, id est in hac vita, antequam veniat ignis aeternus. Cadent super eos carbones ignis, scilicet sancti qui ex mortuis revixerunt: qui cum essent tenebrae aliquando, nunc sunt autem lux in Domino (Ephes. V) ; qui cum alios accendunt, alios dejiciunt. Et dejicies eos, scilicet malos. Cum enim vident mali sanctos lucere invident eis, et sic sancti super eos cadunt, quia ex bona vita et praedicatione ipsorum, mali ruinas incurrunt. Unde Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II) . Et hi tales in miseriis hujus saeculi non subsistent, quia in his miseriis impatientes cadunt, id est deficiunt, quas boni patienter transeunt. Vere non subsistent, quia
VERS. 12.-- « Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. »
Vir linguosus, [Aug.] cui voluptas est loqui, nec attendit quid dicat: non dirigetur in terra hac, id est in hac vita. Vir linguosus namque amat mendacia, non cavens quid loquatur. Ideoque non potest fieri ut dirigatur. Quisquis ergo vult dirigi, magis oportet audire quam loqui, sicut Jacobus ait: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jac. I) . Nam si quis vera dicat, sed praeter necessitatem, vir linguosus est. Perfectius igitur esset omnes audire sponsum, ut Joannes qui non tantum gaudebat quod docebat, quantum quia audiebat, ait: Amicus sponsi stat, et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III) . Sed propter imperitos necesse est loqui aliquando ut doceantur. Qui ergo semper vult docere, semper vult imperitos habere quos doceat. [Aug.] Gaudium ergo sit taciturnitatis, et sponsum audiendi in voluntate vox doctrinae sit in necessitate, et ita non erit vir linguosus, qui nunquam dirigitur. Intus audiendum est a veritate, ut intremus in gaudium Domini, sicut dictum est servo fideli: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) . Quem vero delectat loquendo foras exire tumidus est: et quia foris est quod amat, mittetur in tenebras exteriores. De interioribus ergo sit gaudium, de exterioribus necessitas, non voluntas. Virum injustum; quasi dicat: Non modo non dirigetur vir linguosus, sed et mala capiet virum injustum etiam et justum. Sed injustum capient in interitu; quasi dicat: Omnes volunt se abscondere a malo, quod etiam et boni fugiunt; sed malum capit omnes bonos, non ad interitum, quia modo et anima coronatur, et in posterum caro reparabitur. Malos vero capit ad interitum, quia in miseriis non subsistent; quod non fit inopi, qui etsi capitur malis, non tamen in interitum. Flagellat enim Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII) . Haec mala modo sunt malis, sed et de futuro.
VERS. 13.-- « Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. »
Cognovi ego quod illi non praevident, [Cassiod.] scilicet quia Dominus tandem faciet, etsi non modo facit. Faciet dico judicium inopis qui esurit justitiam, quaerit et pulsat; et faciet vindictam, [Aug.] vel, causas, alia littera, pauperum spiritu.
VERS. 14.-- « Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo; et habitabunt recti cum vultu tuo. »
Verumtamen justi. [Aug.] Hic est conclusio psalmi, ubi dicit, quod si boni liberati sunt, et de inimicis vindicati, non sibi dant, sed Deo. Unde et habitabunt cum eo; [Cassiod.] quasi dicat: Et licet boni modo sint afflicti, verumtamen justi confitebuntur, hic inter gravia, quod laudabilius est; et maxime in futuro, dum et causas eorum et judicium facies. Confitebuntur, dico, nomini tuo, [Aug.] quia meritis suis nihil tribuent, sed tuae misericordiae. Vel ita sunt, recti: qui enim ad se flectit cor, torquet; qui vero intendit in Duem, dirigit. Et ideo ibi in eis requies, ubi cor habent. Unde addit: Et habitabunt. Hi quibus male erat in vultu suo, in cujus sudore pacem ederunt. Habitabunt cum vultu tuo, quia Deum trinum, prout est, videbunt, et tunc deterso sudore finitisque laboribus, perenni laetitia implebuntur. Et ideo nihil timetur ab eis in mundo.
Collatio In Psalmum CXXXIX, « Eripe Me, Domine, Ab Homine Malo, A Viro, » Etc.
VERS. 9.-- Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori. D. Hieronymus et fere caeteri, vertunt, ne des, Domine, desideria impii, aut ne perficias, Domine, desideria impii. Sed quia Septuaginta subaudiri voluerunt pronomen, me, quod non raro fit Hebraeis, aut aliud si commodum est, ob id paulo diversum reddiderunt sensum. Pellicanus est cum Septuaginta, non des me, Domine, desiderio impii. Sed et Septuaginta videntur in voce accepisse men servile in principio, et iod in fine, ubi legimus MAAUAIE, a radice IVA, desideravit.
Cogitaverunt contra me. D. Hieronym., scelus ejus; vel, ut alii habent, nefarium cogitatum ejus, seu quid simile. Certe Septuaginta videntur legisse ZEMAMAI, quod potest esse cogitationes contra me. Sed habemus nunc per vau, litteram forma paulo distantem ab ipso iod, ZEMAMO,
Ne derelinquas me. Hebr. AL TAPHEQ, ubi quoquomodo vertere volueris, juxta diversam vocabuli significantiam in conjugatione hiphil, aliquid conveniens foris emendicandum est. D. Hieronymus vertit, ne effundas, sive ne effundantur, scilicet in opus. Et Sanctes traduxit, ne perficias; Pratensis, ne consummes; Munsterus, non permittas progredi. Et quia id verbi in conjugatione quam dicunt Cal. significat quandoque impingere, idcirco recte ad verbum hic verteris, ne facias impingere, videlicet me, quod idem valet, ne derelinquas me.
VERS. 10.-- Caput circuitus eorum. Recentiores vertunt, caput aut principem circumdantium me, sicque sunt cum sensu nostrae lectionis. D. Hieronym. aliud secutus est, cum ait: amaritudo convivarum meorum. Siquidem ROSCH, homonymum est, ad caput, principem, et amaritudinem. Quod sive intelligas de superbia, sive de ipso diabolo, nihil non quadrat. Deinde si MESIBAI, traxeris a themate SABAB, recte est circumdantium me; si autem a significat juxta Hieronymum, convivas meos.
VERS. 11.-- In miseriis non subsistent. Alii in foveas, ut referatur ad verbum superius, dejicies. Deinde dicunt, non resurgent, aut ut non resurgant. Non variatur intelligentia, qua indicatur desperabilis miseria, per foveas profundas, a quibus nemo potest exsurgere, BEMAUAMOROTH BAL IAQUMU.
VERS. 12.-- Virum injustum mala capient in interitu. Sic etiam ad verbum Hieronymus. Alii verbis mutatis eumdem sensum referunt. Virum iniquum malum venabitur in expulsiones seu praecipitationes. Venatio est captio praecipitationis, damnatio aeterna. Hinc Chaldaeus paraphrastes, virum pravum et malignum venabitur angelus mortis, et detrudet in gehennam.
Chapter 146 of 157