Skip to the text

Psalmus CXL

Psalmi Titulus: « Psalmus David. »

Domine, clamavi. Titulus. Psalmus David. [Aug.] Psalmus iste subobscurus est. Sunt enim in Scripturis sanctis profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant; ad hoc quaeruntur, ut exerceant; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Scriptura enim sacra si nusquam aperta esset, non te pasceret; si nusquam occulta, non te exerceret. Hic tamen non alia dicuntur quam in aliis psalmis dicta sunt, sed eadem, licet diverso modo. Ideo eadem, quia oportet saepius commemorari quod cogit mundus oblivisci. Ideo etiam divina multipliciter dicta sunt, ut varietas locutionis, fastidium tolleret veritatis. Illud autem de quo hic et in aliis psalmis tractatur, est charitas; charitas vero et amor est, sed non quilibet. Est enim amor aethereus; est et amor tartareus. Amant enim se invicem mali; sed iste amor tartareus est. Alia est charitas Christianorum qua Deum propter se, et proximos propter Deum diligunt, quam Paulus diffinit dicens: Finis praecepti est charitas, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (Philipp. I) . Alibi vero quasi scientibus loquens dicit: Finis legis est charitas (Rom. XIII) : et non dicit ibi quae charitas, quia alibi dixit. Non enim omnia ubique dici, aut possunt, aut debent. Ideoque ibi non dixit, qualis charitas sed ibi determinavit ubi addidit, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Purum autem cor in charitate habes secundum Deum, quando diligis hominem qualiter et te ipsum debes diligere; quod non est inter malos. Haec autem charitas nos Christo compaginat. Per charitatem namque, quasi unus homo est caput et corpus; proprium vero capitis est loqui pro omnibus membris, sicut lingua nostra personam omnium membrorum suscipit. Ipsa enim pro omnibus verbo fungitur, dicens pro pede: Calcas me; et pro manu: Vulnerasti me. Ita et Christus, qui est caput pro membris loquitur, cum quibus est unum. Charitas enim unum facit nos cum Christo. Sive ergo caput loquatur sive membra, sive quod dicitur capiti conveniat, sive membris Christus loquitur; sed in voce ejus quisque agnoscat suam, tanquam haerens in Christi corpore. Aliquando enim dicit quod sibi soli competit, non tamen separat se a verbis nostris; sed a suis propriis ad nostra redit, et a nostris, interdum ad sua propria transit. Christus ergo per totum hunc psalmum loquitur sive in sua, sive in persona membrorum [Cassiod]. Intentio: Monet ad Deum clamare. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo sciens Propheta hominem implicari peccatis, orat ut audiatur subdens a quibus maxime vult liberari. Secundo dicit quod a justo correptus, spernet falsos laudatores, ibi, corripiet, etc. In persona ergo hominis peccatis circumventi, ait: O

VERS. 1.-- « Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te. »

Domine, clamavi, [Cassiod., Aug.] jam diu ad te: quid clamavi? Exaudi me, et item adhuc clamo intende voci meae; quando? Cum clamavero ad te intentione cordis. Nondum enim finitus est clamor, quia nondum finita est tribulatio. Si finita est tribulatio, finitus sit et clamor. Si vero manet usque ad finem saeculi, nunquam cessit clamor, o Domine,

VERS. 2.-- « Dirigatur oratio mea sicut incessum in conspectu tuo; elevatio 302 manuum mearum sacrificium vespertinum. »

Oratio mea, [Cassiod.] igne charitatis incensa dirigatur in conspectu tuo sicut incensum, id est sit tibi incensum, id est bonus odor, in cujus figura in veteri lege incensum dicebatur offerri in odorem suavitatis Deo (Exod. XXIX). Et elevatio manuum mearum, [Alcuin.] id est operatio mea bona, quae fit pro aeternis, sit tibi sacrificium vespertinum, id est placeat tibi, ut sacrificium quod in veteri lege offerebatur, quod erat acceptabilius (Num. XXVIII), quia figura erat illius veteri sacrificii, quod in fine mundi in cruce est oblatum. [Cassiod.] In lege namque sacerdos jugiter et mane et vespere offerebat, scilicet quod in vespere offerebatur dignius erat; vel quia vespera nostra finis est vitae, potest sacrificium dici vespertinum poenitentia, quia in fine mundamur. Et est elevatio manuum mearum sit tibi sacrificium vespertinum, id est opera mea bona sic tibi sint accepta, ut poenitentia quae agitur in vesperam, scilicet in fine vitae, in quo si perfecte offerimus recte purgamur. Hoc dicit, ut nemo desperet, qui in fine poenitet. [Aug.] Vel de Christo potest accipi hoc. Hoc enim de capite omnes intelligunt, qui ad vesperam animam posuit recepturus, non amisit invitus; sed tamen nos ibi figurati sumus. Quod enim illius pependit in ligno, de nobis accepit. Vespertinum ergo sacrificium est passio Christi, oblatio victimae salutaris, quod fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de corde fideli, tanquam de ara sancta incensum surgit. Et elevatio manuum mearum in cruce expansarum est sacrificium vespertinum, quia tunc animam deposuit. Deinde subdit ex voce corporis: Et o

VERS. 3.-- « Pone, Domine, custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis. »

Domine, pone custodiam ori, [Cassiod.] vel, cordi meo, ne iniqua cogitet, et pone ostium circumstantiae labiis meis, ne stulta promat. [Alcuin.] Et dicitur hoc a simili illius qui circumstat ostium, ut non intret vel exeat, cui non licet. Dicit enim Jeremias: Mors intravit per fenestras nostras (Jer. IX) . Et Petrus ait: Adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V) . [Cassiod.] Et nota quod et cordi et ori petit apponi custodiam. Duplici enim munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat. Vel ita: Pone custodiam ori meo, ne incongrua verba exeant, et ostium continentiae, alia littera, labiis meis, non dixit claustrum continentiae, sed ostium. Ostium et clauditur et aperitur: ita et ostium labiorum aperiatur ad confessionem peccati, et claudatur ad excusationem, et ita erit ostium continentiae non ruinae. Ad quid prodest hoc ostium? ad hoc, ut

VERS. 4.-- « Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. »

Non declines cor meum, o Deus. Hoc Christus dicit ex persona Ecclesiae. [Aug.] Cum enim unum ex membris hoc orat, ipse orat, ut cum alibi dicit in persona membrorum: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX.) Et item: Esurivi et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV) . Ita et hic, non declines cor meum, id est meae Ecclesiae, cor utique cor poris mei, in verba malitiae, scilicet ad excusandas excusationes in peccatis, quasi omnia casu agantur.

VERS. 5.-- « Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum. »

Cum hominibus operantibus iniquitatem, [Cassiod.] id est sicut excusant homines qui operantur iniquitatem. Et est sensus: Ad hoc pone ostium ut non excusem peccatum meum, quod summum vitium dominatur hominibus, unde tardius poenitent. Unde in libro Regum dicitur: Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae est nolle acquiescere (Reg. XV) . Nota quod ait, ad excusandas excusationes in peccatis. [Aug.] Haec est consuetudo imprudentium, ut deprehensi primum per aliqua falsa se excusent, et inde convicti alia quaerant, tempori, vel necessitati mala imputantes, nequando veritati cedant. Et non communicabo; quasi dicat: Non declines cor meum. Et si hoc fuerit, ego non communicabo, vel, combinabor cum electis eorum, non Dei, id est non ero socius eorum. Electi eorum sunt, qui se justificant caeterosque despiciunt, ut Pharisaeus qui dicebat: Non sum sicut caeteri hominum, etc. (Luc. XVIII), qui peccata defendunt, quibuscunque modis. Cum talibus non vult iste combinari, id est sociari, ne impediatur ab eis. [Cassiod.] Combinari enim proprie dicuntur, quando duo rei simul uno vinculo ligantur, ut alter alterum impediat, ne sit fuga libera.

PARS II. VERS. 6.-- « Corripiet me justus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. »

Corripiet me. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi fidelis iste jam econtra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in qua parte etiam custodiri petit; quasi dicat: Non communicabo cum illis, ut defendam peccata; sed potius justus corripiet me, et increpabit me in misericordia. Non enim odit qui arguit, et eo magis arguit quia non odit. Justus iste Christus est vel quilibet frater, vel ipse idem secundum interiorem hominem corripit se secundum carnem quasi uxorem. Oleum autem peccatoris, id est falsa laus adulatoris et simulata dilectio, quae mentes a rigore veritatis emollit ad noxia, non impinguet, vel, impinguabit, caput meum, id est mentem meam; id non crescit caput meum de adulatione falsa, non me delectat oleum peccatoris. Inde est quod et homines cum falsa laude aliquem irriserint, de illo dicunt: Unxi illi caput. Amet ergo fidelis argui a viro justo in misericordia, et non laudari a peccatore cum irrisione. Habeat secum conscientiae oleum, quod ille prudentes virgines secum portabant (Matth. XXV): non quaerat oleum peccatoris.

VERS. 7.-- « Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; absorpti sunt juncti petrae judices eorum. »

Quoniam adhuc; [Rem.] quasi dicat: Non impinguet caput meum, et ita vere erit, quoniam adhuc futurum est hoc quod dicam, et quid est illud? Ecce, et oratio mea erit in beneplacitis eorum, id est illi peccatores orabunt pro aeternis ut ego. [Aug.] Vel ita conjunge: Non communicabo cum malis, corripiet me justus, quoniam adhuc, exspecta, et oratio mea, erit in beneplacitis eorum. Primis temporibus vituperabantur Christiani, sed adhuc exspecta. Et oratio mea, erit in beneplacitis eorum, id est veniet tempus, quo placebit eis oratio mea, ut dicant: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI) . Et item: Habemus apud Patrem advocatum Jesum (I Joan. II) . Et oratio mea, id est mei capitis, scilicet oratio quam ipse docuit, vel qua ipse interpellat pro nobis, erit in beneplacitis eorum, id est beneplacebit eis. Et etiam judices eorum, id est potentes, docti, qui de moribus judicant, ut Plato, Aristoteles, Pythagoras absorpti sunt juncti petrae, id est comparati Christo crucifixo. Vel absorpti sunt juxta petram, alia littera. Idem sensus est, id est juxta Christum, id est comparati Christo, per se videntur aliquid dicere, sed junge, id est compara illos Christo, et nihil sunt; mortui jacent; stulta sapientia eorum est [lacuna]

VERS. 8.-- « Audient verba mea quoniam potuerunt; sicut crassitudo terrae erupta est super terram. »

Audient verba mea. Quare audient? quoniam ipsa verba potuerunt, [Aug.] vel praevaluerunt, id est potentiam habent, et praevaluerunt verba mea verbis eorum. Si enim illi locuti sunt diserte, ego vere. Aliud est laudare loquacem, aliud commendare veracem. Praeterea verba mea praedicant, qui pro eis nec mori timent, secundum illud: Ecce ego mitto vos sicut oves in medium luporum (Matth. X) ; et: Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. (Ibid.); ac si diceret: Nolite timere mortem. Quid ergo mortes illorum fecerunt? Ecce sicut crassitudo terrae, etc.; quasi dicat: Prosunt verba mea eis; prosunt etiam mortes. Et hoc per simile ostendit, quia sicut crassitudo terrae erupta est, vel dirupta est super terram. Unde proventus fertilitatis evenit, licet vilis sit res, ita

VERS. 9.-- « Dissipata sunt ossa nostra secus infernum, quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. »

Ossa nostra, id est corpora testium Christi dissipata sunt, [Aug.] id est ex dissipatione ossium nostrorum summa utilitas venit. Et est congrua comparatio. Crassitudo enim terrae est quaedam contemptibilia, unde terra tamen accipit pinguedinem: sic ex eo quod contempsit mundus, accepit pinguedinem, unde seges Ecclesiae feracius pullularet. Haec est mors sanctorum, quae contemptibilis est saeculo, sed pretiosa agricolae, id est Christo, qui novit ibi utilitatem, et uberem succum, unde crevit Ecclesia. Contemptibilia enim mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuentur ex illis (I Cor. I). Modo jam saginata est terra, exsurgente segete Ecclesiae. Vide sane quomodo nobile et praecipuum mundi humiliatum est. Imperator venit Romam, quo festinat? Ad palatium imperatoris, an ad memoriam piscatoris? Utique piscatori hominum supplicat. Secus infernum; [Gl. int.] quasi dicat: Dissipata sunt ossa nostra, et hoc, secus infernum, id est pro velle profundorum, id est pro voluntate eorum qui sunt infernus, id est profundi in vitiis. Vel secus infernum dicit, non in inferno, quia etsi communi forte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita aeterna datur illis. Vel ita ab illo loco: Absorpti, ubi agit de contradicentibus Christo et Ecclesiae, scilicet de haereticis et schismaticis; quasi dicat: Oratio mea placebit eis, quod si qui sunt qui contradicant absorbentur. Et hoc est quod ait, judices eorum, scilicet doctores haeretici, absorpti sunt a profundo vitiorum, entes juxta petram, id est juxta Christum, et non super petram, quia communicant sacramentis, non tamen in Christo sunt. Et ideo merguntur in profundum peccati. Et merito, quia audient verba mea, nec corrigentur: quod mirum est, quoniam ipsa verba, potuerunt, vel praevaluerunt, omnibus aliis verbis. Et ideo magis rei sunt, quia contendunt. Et sicut crassitudo terrae erupta est super terram, unde sit morbus in corporibus; sic tabe malitiae eorum dissipata sunt ossa nostra, id est corpora martyrum Christi. Crassitudo enim terrae quando eructat, aerem corrumpit, et tunc lues in hominibus late diffunditur; sic superbia eorum tabe malitiae suae corpora martyrum sauciat, qui sunt ossa et firmamenta fidelium. [Alcuin.] Vel ita ab illo loco: Audient, aliis quae praecedunt non mutatis, quasi adhuc placebit illis oratio mea, et vere quia ipsi verba mea audient aure obedientiae, non sicut Adam qui audivit Dominum dicentem: De ligno scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II) ; sed non obedivit. Praedestinati autem ad vitam audient aure audiendi verba mea. Quoniam ipsa verba mea potuerunt, id est potentiam habent ut penetrent corda. Et ideo audient ea, et recurrentes ad Adam, ejusque excessum recolentes, dicent: Adam fuit perditio nostra, qui non stetit; stemus nos, ut repatriemus, et dicent: Adam est sicut crassitudo terrae erupta est super terram, quia sicut crassa terra prae abundantiam germinat spinas, ita Adam prae divitiis liberi arbitrii, quasi luxurians terra, lignum vetitum usurpavit: sed sicut agricola eam proscindit, ne ultra luxuriet, ita dissipata sunt ossa nostra a Deo, id est Deus dissipavit interiora nostra, ubi osseos, id est firmos nos esse oportuit, id est infirmos et inconstantes nos fecit Deus. Nos dico 303 projectos, secus infernum, [Cassiod.] id est maledictioni proximos, quia ad te, dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit. Quasi dicat: Haec praedicta sunt in nobis, sed, o Domine, non auferas, id est non auferri sinas a bonis tuis, animam meam, et si corpus perimitur. [Aug., Cassiod.] Hoc ideo petit, quia sciebat multos cedere adversis. Ideo non auferas, quia oculi mei sunt, ad te, Domine, non ad minas persecutorum. Novi enim quid pro me passus sis, quid promiseris, et per hoc secure speravi in te, et ideo non auferas a me a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te, et oculi mei semper te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de saeculo eripi, et esse cum Christo.

VERS. 10.-- « Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi; et a scandalis operantium iniquitatem. »

Custodi me, [Aug., Cassiod.] quasi dicat: Non auferas animam, sed potius custodi me a laqueo, vel muscipula, quem, vel quam statuerunt mihi mali a deceptione, ubi esca ducit ad laqueum; et a scandalis operantium iniquitatem, id est a manifestis perturbationibus inquietorum. Per laqueos et scandala totius mundi mala breviter notat. Laquei enim sunt blandi nexus decipere volentium, et carnis desideria. Si per hos diabolus non perficit nititur scandalis, quae per inquietos movet.

VERS. 11.-- « Cadent in retiaculo ejus peccatores; singulariter sum ego, donec transeam. »

Cadent, [Cassiod.] quasi dicat: Me custodi, sed peccatores ruentes de vitio in vitium, cadent in retiaculum, vel, retiaculo ejus iniquitatis. Dicendo, cadent in retiaculum peccatores, aperta verba comparationi ponit. Nam quasi quadam circuitione peccatorum clauduntur, dum de vitio in vitium corruunt, cum istis talibus non vult iste combinari. Unde addit, singulariter sum, quasi dicat: Illi cadent, sed ego singulariter, vel singularis sum, quia cum pessimis non ambulat, neque consensum cum eis habet. Singulariter sum dico, donec, ut viator, transeam viam hujus mundi, quam inoffenso gressu transit, quia nulla voluptate capitur.

[Aug.] Vel aliter ab illo loco: Custodi me. Et dicit statuentes laqueum persecutores manifestos, operantes autem iniquitatem, consentientes illis, qui timore persecutionis deficiunt. Et est, ne auferas animam meam, sed potius custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitae hujus quasi in muscipulam ponunt. Si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam, quia timore mortis persecutioni succumbit. Et custodi me a scandalis operantium iniquitatem, id est a scandalo eorum, qui illis consentiendo labuntur, et ita iniquitatem operantur. Hoc ergo de eis dicitur qui consenserunt illis qui apostataverunt. Ex utrisque vult iste custodiri, id est a terrentibus et a lapsis; ac si diceret: Custodi me a persecutoribus qui terrent, et a lapsis, qui territi sunt, ut nec illos timeam, nec istos imiter. Et non modo alii operantur iniquitatem; sed etiam ipsi primi, scilicet apostoli haerentes ori ejus defecerunt. Et hoc est: Cadent in retiaculum ejus, scilicet iniquitatis, peccatores, id est apostoli, qui usque eo fuerunt peccatores, ut sic amarent vitam istam, ut eam praeponerent aeternae. Nondum enim eis factum erat quod in alio psalmo dicitur: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV) . Deinde ex persona capitis subditur, singulariter sum, etc. Nec mutatur vox propter unitatem capitis et corporis. Quasi dicat: Quare est hoc, scilicet quod defecerunt? Quia singulariter, vel singularis sum ego, id est quia solus sum in tempore passionis, quia nullus cum ea vel ante eum pro nomine ejus passus est, et apostoli defecerunt, et in cruce pendens unum solum latronem comedit. Singularis sum dico, donec transeam de mundo ad Patrem. Tunc confirmabo columnas, quia in resurrectione Christi didicerunt mortem non timere. Singularis ego sum, donec transeam: cum vero transiero, multiplicabor. Hoc est illud idem quod in Evangelio ait: Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII) . Et item: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (ibid.) . Ergo solus erat antequam esset mortificatus, et a terra exaltatus. Propterea nondum habebant apostoli tales vires. Accepturi erant vires sequendi, quia non habebant vires praecedendi. Nemo enim ante Christum occiditur propter Christum, id est propter confessionem nominis Christi, ne pro nomine Christi moriendo antecederet Christum. Etsi enim multi mortui sunt, martyres sunt. Et licet prophetae multi talia passi sunt, non tamen ideo moriebantur, quia praenuntiabant Christum; sed quia peccata hominum dicebant in eos, et eorum iniquitatibus resistebant, et habentur eorum quidam inter martyres. Nec etiam Joannes, quo major non surrexit inter natos mulierum (Matth. XI), pro Christi testimonio occisus est; sed pro Herodis adulterio, quia dicebat: Non licet tibi habere uxorem fratris tui (Matth. XIV) . Pro lege veritatis vero mortuus est, pro justitia martyr fuit, non pro nomine Christi. Sic et alii antiqui, proprie tamen martyres dicuntur, qui pro confessione nominis Christi patiuntur.

Collatio In Psalmum CXL: « Domine, Clamavi Ad Te, Exaudi Me, Intende Voci Meae, » Etc.

VERS. 3.-- Ostium circumstantiae labiis meis. Ferme omnes vertunt, serva ostium labiorum meorum, quod idem pollet. Sed Hieronymus transtulit, serva paupertatem labiorum meorum. Siquidem sine punctis potest efferri per KAMETZ, et est pauper sive paupertas, aut DAL, per patha deficiente thau in fine, et est janua, ostium. Interpretes pro Cajetano dixerunt, elationem.

VERS. 4.-- Ad excusandas excusationes in peccatis. D. Hieronymus, volvere cogitationes impias; Munsterus, ne occuper in operibus impietatis. Et alii fere ad consimilem modum. Pellicanus tamen accedit ad censum Vulgatae lectionis, ut non adinveniam studia in impietate. Nam ALAL, est adinvenire LEHITHOLEL, ad inveniendum. Deinde ALILOTH, adinventiones, recte excusationes in peccatis indicant.

VERS. 5.-- Non communicabo cum electis eorum. D. Hieronymus, neque comedere in deliciis eorum. Caeteri etiam ad consimilem modum, verbi gratia, Sanctes, non comedam cibum voluptatum eorum; Munsterus, non comedam de his quae sunt eis jucunda. Verum eodem recurrit sensus si dixeris, non communicabo cum his quae sunt electa, et non communicabo cum his quae sunt eis jucunda, vel non communicabo cum his qui sunt eis electi, et cum his qui sunt eis jucundi, sive deliciosi. Nam expositio sanctorum est de ipsis hominibus, non item de rebus.

VERS. 6.-- Oleum peccatoris. D. Hieronymus, oleum amaritudinis. Alii oleum cupitis, alii oleum primum seu praecipuum. Dictum est in superiori psalmo ROSCH anceps esse. Et quia interim designat fel. Septuaginta et Hieronymus pro peccatore aut peccato accipiunt. Quo quid amarius?

Non impinguet caput meum AL IANI ROSCH. D. Hieron. est nobiscum, ubi verbum redditur juxta rei commoditatem. Alii enim vertunt, ne frangat; vel ne prohibeat, sive non prohibebit caput meum. Sic autem est sententia ambigua. Siquidem potest accipi, ne deliciae peccatoris turbent caput justi, aut sensu converso, ut oleum primum, quod dicunt, sit habitum a viro pio loco beneficii, quanquam revera foret durum vulnus. Tantum abest ut injuria retaliet, quin quod est per se molestum candido pectore amplexatur. Quantum vero ad nostram lectionem, nihil magis turbat aut dementat caput, id est mentem hominis, quam fallax adulatio, ut apposite versum sit secundum proprietatem intelligentiae, non impinguet caput meum.

VERS. 7.-- Oratio mea in beneplacitis eorum. D. Hieron., oratio mea pro malitiis eorum. Et caeteri eodem tendunt. Pratensis, inter mala eorum. Sanctes vertit paraphrasticos, ut eruat me a malis eorum. Munster., contra mala eorum BERAOTHEHEM. Si eliciatur a radice ROA, procul dubio significat malitias eorum. Si a RAAH, aut sit plurale, interim designat voluntates, quae sane beneplacita sunt.

Absorpti sunt. D. Hieron., sublati sunt; Pratensis, distrahantur; Sanctes et interpretes pro Cajetano, derelicti sunt. Alii, praecipitati sunt, aut simile quid, quod respondet nostrae lectioni. Caeterum NISCHMETU, a themate SCHAMAT, quod est dejecit, dimisit, praecipitavit, excussit, potest varie reddi.

Juncti petrae. Pratensis, super cacumina lapidum. Sanctes et Munsterus, in locis petrosis. Ad litteram dicendum foret, in manibus rupis seu petrae BIDE SELA. Sed juxta phrasin Hebraicam IAD, id est manus, cuique rei pro commoditate officii accommodatur. D. Hieronymus dixit juxta petram. Consentit Nebiensis.

VERS. 8.-- Audient verba mea quoniam potuerunt. Alii transferunt pro eo quod est potuerunt, jucunda, dulcia, aut decora fuerunt, quia Hebraei dicunt NAEMU. Certe ubi verba placent, ibi efficaciam suam obtinent; quod est verba posse et praevalere. Recte admonet Sanctes interpretem Latinum legisse in Graeco ἐδυνήθησαν, pro ἡδύνθησαν.

Sicut crassitudo terrae erupta est super terram. D. Hieronymus in eumdem sensum, sicut agricola, cum scindit terram. Sive convertas ad superiora, sive referas ad sequentia, scilicet vel quod audientur verba Dei, sicut pinguescit aut fructificat terra, vel quod ossa martyrum instar terrae discissae contemptim dispergentur. Sanctes et Munsterus admiscuerunt quod tantum libuit, et sequitur Campensis, sicut qui frangit et dissecat ligna in terra. Alii non addentes ligna, videntur etiam secundum accipere sensum, quem modo indicavimus propter aliam distinctionem versiculorum

VERS. 11.-- Singulariter sum. Sic et Pellicanus post Chaldaeum, singularis sum. Caeteri vertunt simul IAHAD ANOCHI, indifferens est, tamen transferendo simul, ambiguum erit, an simul respiciat superius, utpote cadent simul, an inferius, simul transibo, quandoquidem in Hebr. est pausae membrum in RESCHAIM.

Donec transibo. Sanctes et Munsterus dicunt, in saeculum transibo. D. Hieronymus neutrum ponit, sed tantum, simul autem ego transibo. Unum tamen est quod AD, anceps est, donec sive saeculum. Hinc Chaldaeus, donec tempus transeat. Et Nebiensis, donec transeam.

Chapter 147 of 157