Skip to the text

Psalmus CXLI

Psalmi Titulus: « Intellectus David Cum Esset In Spelunca, Oratio. »

Voce mea. Titulus: Intellectus David cum esset in spelunca. Oratio. [Aug.] Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur, quam quae in aliis psalmis dicta sunt, sed eadem quia repetitione communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriae commendentur. Unde scriptum est in Proverbiis: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI) ; vir autem stultus glutit illum, quia sapiens quae audierit cogitat, et retractando ruminat; stultus vero glutit, id est non cogitat, oblivioni dat. Et haec sunt illa munda animalia in lege, quae ruminant, et ista immunda quae non ruminant. Quod vero ait, cum esset David in spelunca, ad litteram manifestum est. [Alcuin.] David enim fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen 304 non hic agitur, sed de significato. David enim significat Christum; spelunca vero, carnem, vel saeculum, vel sepulcrum. David ergo in spelunca, Christus cum membris est in saeculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro. Et est sensus tituli: Hic est intellectus David, id est totius Christi, quae habuit cum esset in spelunca, id est in saeculo, vel in carne, vel in sepulcro. [Cassiod.] Et est hic oratio. Intentio: Monet nos orare. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo ponitur oratio contra mala. Secundo agit de fine malorum, ibi, clamavi. In persona ergo totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait:

VERS. 1.-- « Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Dominum deprecatus sum. »

Voce mea interiori, non strepitu labiorum. Clamavi ad Dominum. [Aug.] Deinde hoc quod dixerat exponit, subdens, voce mea ad Dominum deprecatus sum, quod enim dixit, clamavi, dicit, deprecatus sum. Quod ideo adjunxit, quia clamant ad Dominum etiam qui blasphemant, ac si diceret: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. Et adhuc

VERS. 2.-- « Effundo in conspectu ejus orationem meam: et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. »

Effundo copiose ut purum fontem, orationem meam factam in conspectu ejus, [Cassiod.] id est videt Deus, scilicet in abscondito conscientiae, ubi solus videt ille qui reddet. Ibi ergo effunde precem tuam; si homines reddunt, ante eos effunde. Si vero redditurus est Deus, in occulto ora, sicut praecipit in Evangelio: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum; et qui videt in abscondito reddet tibi (Matth. VI) . Et tribulationem meam, id est orationem quae sit in tribulatione ante ipsum pronuntio, id est intus de conscientia. Vel innocentia securus in occulto ad eum dirigo. Et hoc facio dicit Ecclesia.

VERS. 3.-- « In deficiendo ex me spiritum meum; et tu cognovisti semitas meas. »

In deficiendo ex me spiritum meum, [Aug.] vel, dum defecit a me spiritus meus, alia littera, id est dum ex me virtus defecit: quod fit, ne de viribus suis praesumat, ne virtutem quam habet, sibi arroget, et sciat quod alius in eo operatur, secundum illud: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X) . Si ergo tuus spiritus deficit, loquitur in te Spiritus Dei, et forte quia homines audientes, defecit spiritus meus. Putant eum dejectum. Et addit: Et tu cognovisti semitas meas, id est semitas justitiae et praeceptorum, quas illi non vident, qui me captivum putant, per quas illis cadentibus, securus ambulo;

VERS. 4.-- « In via hac qua ambulabam: absconderunt superbi laqueum mihi. »

In via hac, [Aug.] quasi dicat: Si illi putant me dejectum quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus spiritus me vivificat, et illi qui pro Christo me persequuntur, absconderunt mihi laqueum in via hac qua ambulabam, id est in Christo. Hoc enim zelant, quod Christi sum. In hac via ponunt laqueum, non secundum rei veritatem, sed quantum ad se, id est quantum ad opinionem suam, quia in via ponere intendunt; sed extra viam ponunt sicut haeretici, non in via ut volunt, sed extra abscondunt laqueum. Unde alibi: Juxta iter scandalum pone mihi (Psal. CXXXIX). In via ergo secundum votum eorum ponitur laqueus; sed juxta viam, secundum rei veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via, ut non sit nobis qua eamus. Sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus. In via se putat ponere scandalum qui dicit: Colis Deum crucifixum. Reprehendit enim crucem Christi, quoniam non intelligit. Hoc enim intelligenti non est scandalum, sed gloria. Vel via hic accipitur charitas. Nota quod pluraliter dixit supra, semitas meas, hic singulariter via, quia multae sunt viae, et una; multae sunt viae, quia multa sunt praecepta; una est via, quia omnia ad unum, id est ad charitatem rediguntur. In via ergo hac, id est in charitate, quae in me omnia tolerat, qua ambulabam, pro te patiendo, absconderunt persecutores, juxta opinionem suam, laqueum mihi. Illis autem undique frementibus et crebris exsultationibus exprobrantibus, ego contemnens praesentia,

VERS. 5.-- « Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. »

Considerabam ad dexteram, [Aug.] id est ad aeterna respiciebam, et videbam ipsam dexteram, quam mali non videbant. Qui enim in dexteram attendit, videt; qui vero in sinistram attendit, excaecatur. Ideoque mali sinistram attendentes, dexteram non vident. Et hoc est quod sequitur: Et non erat qui cognosceret me, cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas, utrum in dexteram aut sinistram oculum dirigas?

VERS. 6.-- « Periit fuga a me; et non est qui requirat animam meam. »

Periit fuga, [Aug.] quasi dicat: persecutores absconderunt laqueum mihi, sed tamen non fugi, imo periit fuga a me. A duobus perit fuga, scilicet a concluso vel a forti. Conclusus enim fugere non valet; fortis non vult. Et duplex est fuga: Una quae fit corpore, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X) ; altera, quae fit animo, quam Dominus in Evangelio vituperat, dicens: Mercenarius autem et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit (Joan X) . Talis quidem fuga ab isto perit. Ideoque ait, periit fuga a me, id est non fugi. Ab illo enim periit fuga qui non fugit, quasi circumclusum se dicit, quia sicut circumclusus non fugit corpore, quia non potest, ita iste non fugit mente, quia non vult. Periit ergo fuga ab illo, quia nunquam fugit animo, licet corpore aliquando. Et non est de illis persequentibus, qui requirat animam meam, non dico ad persequendum, sed ad imitandum. Quaeritur enim anima duobus modis, aut a persecutoribus, aut a dilectoribus, sicut fuga perit duobus modis, et a capto, et a forti.

PARS II. VERS. 7.-- « Clamavi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea; portio mea in terra viventium. »

Clamavi. [Cassiod., Aug., Hilar., Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de fine malorum. Quasi dicat: Ita mihi. Et ideo, clamavi ad te, Domine, et dixi: Tu es spes mea. Hic ideo omnia tolero. Et portio mea, tu es, non hic, sed in terra viventium, ubi se ipsum videndum dabit. Vel in persona Christi potest accipi ab illo loco: Considerabam, qui in passione etiam a discipulis derelictus ait: Considerabam ad dexteram, ad litteram, et videbam, si essent ibi apostoli mei. Et non erat ibi qui cognosceret me. Apostoli enim non stabant ad dexteram ut solebant, quia carnali timore dispersi sunt; sed ego perstiti. Unde sequitur: Periit fuga a me, fuga, scilicet tam corporis quam animi. Et non est qui requirat animam meam, quia nulla consolatio ei data est, sed solus ad passionem relictus est. Unde alibi: Et sustinui qui consolaretur, et non inveni. Et ideo clamavi ad te, Domine, et dixi: Tu es spes mea, quia ex omnibus te eligo, et tu es portio mea in terra viventium. Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod dixit latroni: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII) , qui est terra viventium aeternaliter. Deinde sequitur ex persona totius Christi:

VERS. 8.-- « Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. »

Intende, [Aug.] quasi dicat: Quia tu es spes mea. Ideo intende ad deprecationem meam et necesse est, quia humiliatus sum nimis. Humilio enim me intus invisibiliter, et humilior a persequentibus extra visibiliter. Et

VERS. 9.-- « Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. »

Libera me a persequentibus me, [Aug.] non ut corpus non ruat, sed anima. Ad hoc enim diabolus per vasa sua, id est per filios diffidentiae agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina. Si ergo cadente corpore stat anima, muscipula est comminuta. Et necesse est ut liberes, quia confortati sunt super me. Crevit enim numerus persequentium, abundat iniquitas, refrigescit charitas (Matth. XXIV). Deinde ex persona Ecclesiae loquens, exponit unde sit liberandus, dicens:

VERS. 10.-- « Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi. »

Educ de custodia, vel carcere, alia littera, animam meam. [Aug.] Haec custodia, vel hic carcer forte est spelunca illa, quam titulus dicit. Hic autem carcer mundus potest dici, ubi omnia vana sunt, quia omnia sub sole vanitas. Unde iste rogat educi animam, quae inde multa patitur, id est orat educi de hoc mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Vel carcer dicitur corpus humanum, sed non est magnum de corpore exire, quod et mali habent, et omnes cito vel sero hoc habent; nec est charitas, si justus ad hoc nimis festinat. Debet enim velle manere in carne, si necesse est propter fratres. Vel potius corpus est carcer, non utique secundum id quod Deus fecit ipsum bonum, sed secundum id quod corrumpitur et aggravat animam, id est corruptio ejus, quae venit ex peccato carcer est. De qua corruptione iste vult educi, ut fiat incorruptibilis, et in incorruptibili carne quiescat anima, quae nunc in corruptibili carne gemit et angustiatur. Nunc ergo corpus animae carcer est, propter corruptionem; in futuro erit domus propter incorruptionem et libertatem. Merita enim carcerem faciunt, sicut unum habitaculum incluso carcer est, custodi domus est; libertas domum facit, servitus carcerem. Ita ergo non caro, quam Deus fecit, sed corruptio et tentatio carcer est, de quo precatur educi, dicens: Educ animam meam de custodia, vel carcere, id est de corruptione corporis, quia in corruptione quae est poena corporis angustiatur, post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei. Unde subdit ad confitendum, id est ut confiteatur nomini tuo. Modo impedit carcer confiteri, me exspectant justi. Hoc ex capite, id est ex persona capitis subdit, non mutata voce, quale fuit illud quod supra in fine praecedentis psalmi dixit, singulariter sum donec transeam. [Cassiod.] Vel totum ex persona capitis potest accipi ab illo loco: Libera me a persequentibus me, Judaeis, quia confortati sunt super me, me occidendo. Et, o Domine, educ de custodia, vel carcere, sepulcri scilicet animam meam, id est carnem animae reddendam. Ad quid? Ad confitendum nomini tuo, ut pariam confitentes tibi. Et debes educere, quia me exspectant justi, donec retribuas mihi, suscitando me tertia die. Dico retribuas mihi, resurrectio enim ipsa, passionis est retributio.

Collatio In Psalmum CXLI: « Voce Mea Ad Dominum Clamavi Voce Mea, Etc. »

VERS. 6.-- Periit fuga a me. D. Hieronymus, Nebiensis, Pellicanus et Sanctes, itidem reliqui transferentes, periit refugium a me, expositionem sanctorum labefactant, et oppositum statuunt, quia sancti interpretantur de Christo aut justo, qui non fugit, sed sponte se offert pro veritate defensanda: et tamen non est qui requirat animam ejus, aut imitando aut attingendo. Si autem dixeris, periit refugium a me, nihil magis 305 abest a Christo, vel justo. Caeterum MANOS est refugium vel fuga.

VERS. 10.-- « Me exspectant justi donec retribuas mihi. In Hebr. ponitur KITER, quod frequentius sonat cinxit, aut coronavit. Et quae illi junguntur, varie reddunt, juxta hanc vel illam rei consequentiam. D. Hieronymus ait, in me coronabuntur justi, cum retribueris mihi. Itaque ferme Nebiensis et interpretes pro Cajetano, Pellicanus, in me circumdabunt justi, quia retribues super me; Pratensis, me circumdabunt justi, cum retribueris mihi; Sanctes, propter me coronabunt se justi, cum retribuas mihi; Munsterus, me cingent justi, eo quod retributionem facturus sis mihi; translator ad Campensem, quod si mihi dones, justi sociabunt se mihi; Paraphrasis, in modum coronae justi cingent me, ubi senserint te ultum injuriam meam. Porro cum KITER, significet interim exspectavit, ut Job XXXVI, ubi circa initium capitis legimus sustine. In Hebraeo habetur KATAR, et Munsterus exspecta. Idcirco probe reddiderunt LXX.

Chapter 148 of 157