Skip to the text

Psalmus CXLII

Psalmi Titulus: « Psalmus David, Quando Persequebatur Eum Filius Suus Absalon. »

Domine, exaudi orationem meam. Titulus: Psalmus David, quando persequebatur eum filius suus Absalon. [Cassiod.] Psalmus iste septimus est poenitentialium psalmorum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccamus, peccata diluamus. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum, remedium poenitentiae peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. [Aug.] Historia vero quam titulus tangit, ex libro etiam Regum nota est, ubi legitur Absalon inimicus patri suo exstitisse, et gessisse contra eum, non solum civile, sed etiam domesticum bellum (II Reg. XV). De quo tamen non agit psalmus, sed de significato. David ergo Christum significat, et corpus ejus; Absalon vero Judam vel persecutores, vel pravos motus. Sicut ergo Absalon David, sic Judas persecutus est Christum, et falsi fratres persequuntur corpus ejus, quod est Ecclesia, vel ipsi illiciti motus et carnis desideria, et prava operatio unumquemque fidelem. Et est sensus tituli: Psalmus iste, David agit de hoc quod significatum est, tunc quando persequebatur eum filius suus Absalon. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Intentio: Monet ad poenitentiam et orationem. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo captat per exordium. Secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi quia persecutus est. Tertio ponitur deprecatio carnis confirmata, ibi, velociter exaudi me. Quarto ponitur laeta conclusio, ibi, spiritus tuus. Ad orandum ergo monens in persona totius Christi, dicit: O

VERS. 1.-- « Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua exaudi me in tua justitia. »

Domine, exaudi orationem meam. [Aug.] Deinde aliis verbis idem repetit, dicens, auribus, id est auditu clementiae tuae, percipe obsecrationem, vel deprecationem meam, et iterum repetit, quia repetitio, confirmatio est, exaudi me in veritate tua, id est ut verax et justus videaris, qui promisisti, in justitia tua, [Greg.] id est propter tuam justitiam, quae in me est, quam per fidem passionis filii tui a te habeo. A te enim est homini justitia. [Aug.] Et est hic gratiae commendatio, cum ait, in tua justitia, non in illa quae est ex lege, quam quidam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X). [Cassiod.] Vel justitiam et veritatem dicit, qua parcit poenitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam. Et est sensus: Exaudi me in veritate tua, in justitia tua, id est secundum justitiam et veritatem, quam poenitentibus et se accusantibus indulges. Non est hoc contra humilitatem qua petebat audiri, sed veritas et justitia Dei est, ne eum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet. Unde subdit:

VERS. 2.-- « Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. »

Et non intres in judicio, vel judicium cum servo tuo, [Rem., Aug.] id est non districte mecum agas in futuro, quia servus tuus sum. Indignum est enim cum servo intrare judicium, ne dicam cum amico. Et si tu dicis me amicum, ego servum; misericordia indigeo, fugitivus ad te redeo, pacem quaero, non sum dignus vocari filius tuus. Non ergo intres mecum in judicium, quia nec ego volo intrare tecum. Intrant judicium cum Domino qui justitiam suam constituunt; quod non iste humilis facit. De illis dicit propheta: Quid mecum vultis contendere in judicio, omnes derelinquitis me, dicit Dominus (Jer. II) . [Cassiod., Aug.] Ecce per hoc quod hic dicit, non intres in judicium, patet quod supra non petivit justitiam judicii futuri, dicendo: Exaudi me in tua justitia, cur hoc times? quia etsi apud se, non tamen justificabitur in conspectu tuo, id est intus, ubi vides, omnis homo vivens. Hic in carne, quia etsi qui ab hominibus sancti videntur, non tamen. Deo qui intus videt, ubi nemo hic vivens, plene est mundus. Ideo Salomon ait: Ante mortem non laudes hominem (Eccli. XI) ; nec Paulus se perfectum ait, dicens: Nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc justificatus sum (I Cor. IV) . Et nota quod ait, omnis vivens. [Cassiod.] Per hoc enim generaliter intelligitur omnis homo, etiam infans, qui originali peccato tenetur. Nemo ergo per se, nisi per gratiam potest liberari. Vel ita: Non justificabitur in conspectu tuo, id est tui comparatione, omnis vivens. [Hilar., Hier.] Non dicit omnis homo, sed omnis vivens, scilicet non apostolus, non propheta, non angeli, non throni, non caeterae virtutes. Solus enim Deus est, in quem peccatum non cadit, id est non potest cadere. Caetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem possunt flecti, in cujus conspectu astra non sunt munda.

PARS. II. VERS. 3.-- « Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. »

Quia persecutus est. [Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi est narratio malorum quae partitur, et dicit quid contra egerit, quasi dicat: Exaudi, libera. Et necesse est, dicit Ecclesia, quia inimicus, id est diabolus, vel quicunque, persecutus est aperte, vel occulte animam meam hoc nos dicimus, hoc caput pro nobis dicit, et humiliavit quantum in se est, in terra, id est in terrenis, vitam meam. Hoc enim agit quicunque persequitur, ut relicta spe coelesti terram sapiamus, quantum in se est, hoc agit, sed non mihi hoc contingit. Sequitur ex persona corporis prius. Et

VERS. 4.-- « Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. »

Collocavit me inimicus, [Hier., Cassiod., Gl. int.] quantum ad se, in obscuris, id est in tenebris vitiorum, sicut mortuos saeculi, id est caeteros desperatos. Et spiritus meus anxiatus est vicinitate periculi. Spiritus dico extensus, super me visa miseria, apud Deum quaerens refugium. [Cassiod., Hier.] Vel quasi extra me factus, et cor meum turbatum est, id est sapientia confusa est, in me, vel, turbatum est cor meum ad poenitentiam. Quare turbatum? quia

VERS. 5.-- « Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis; in factis manuum tuarum meditabar. »

Memor fui dierum antiquorum, [Cassiod.] quibus punitus est Adam: unde mihi timor est. Recolens autem iste quod Deus fecit coelum et terram, et omnia, et quod bene fecit antiquis patribus, quasi obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quae fecit Deus se consolatur, dicens: Et meditatus sum in omnibus operibus tuis, et non desistens, in factis manuum tuarum meditabar; attendens enim quae in naturalibus fecisti, et quanta bona contulisti antiquis, consolationem habeo ex tua bonitate, spem veniae assumens. [Aug.] Vel ex persona Christi potest accipi ab illo loco: Collocavit me in obscurio, etc. Nam et Christus in obscuris fuit collocatus, scilicet in passione, in sepulcro; sed non ut mortuus saeculi, quantum ad se, quia cur moreretur non habuit, sed juxta opinionem crucifigentium, collocatus est sicut mortui saeculi, quia eum in morte detinere putaverunt. Ex ejusdem persona: Et anxiatus est, vel taedium passus est in me spiritus meus, secundum illud: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) . Et item: Coepit Jesus pavere et taedere (ibid.) , in quo nos figuramur. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae. Et nota quod non ait ex me, sed in me; quasi dicat: Non in aliis, quia omnes deseruerunt cum; et illi qui inhaeserant, recesserunt. Et quia cum mori videbant, aliud aliquid putaverunt, et victi sunt a latrone, qui tunc confessus est, quando ipsi defecerunt. Memor fui, hoc dicunt membra, non caput in sua persona. Quomodo enim memor est dierum, per quem factus est omnis dies, et qui nunquam obliviscitur? corpus ergo loquitur inhaerens illi in charitate et devota humilitate. Et ait, memor fui dierum antiquorum, quibus bona facere, sed non esse coepisti, et meditatus sum in omnibus operibus tuis, quia utique omnia bona sunt in quo percipit, quod quidquid in se boni est, a Deo est. Et in factis manuum tuarum meditabar; ac si diceret: Quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus Conditorem. Creatura tua facta mihi spectaculum, et cum viderem omne bonum esse a te, dicit Ecclesia:

VERS. 6.-- « Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. »

Expandi in oratione, manus meas ad te, [Cassiod., Rem., Aug.] formam crucis significans, quae est salus. Vel, expandi manus meas ad te, id est dilatavi affectus vel opera, quae prius erant contracta. Et anima mea quae est per se, sicut terra sine aqua tibi haeret tibi, non mihi, qui eam rigare non possum. Tu ergo complue eam, ut fructum faciat.

PARS. III. VERS. 7.-- « Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. »

Velociter exaudi me. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi ponitur deprecatio carnis confirmata. Quasi dicat: Quia sic sitio, ideo velociter exaudi me, Domine, id est cito audi. Quia differebat Deus ad inflammandum desiderium, ac si differretur pluvia ad inflammandam sitim. Si ergo ideo differebas, jam da, quia sitit anima in te. Ideo audi, quia defecit spiritus meus. Ideo impleat me spiritus tuus, quia defecit meus; jam enim sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Unde alibi: Auferes spiritum eorum, et deficient (Psal. CIII) . Et quia defecit spiritus meus, id est quia non sum superbus,

VERS. 8.-- « Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. »

Non avertas faciem tuam a me, jam humili. [Aug.] Avertisti olim a superbo, et factus sum conturbatus: quod ideo fecisti, ut probarem, quid erat esse a te. Quod ergo abstulisti superbo, jam redde humili. Ideo non avertas. Et id est quia si averteris similis ero descendentibus in lacum, id est in profundum peccati, in quo contemnunt homines, et perit confessio. Ille enim 306 descendit in profundum, qui etiam confessionem perdit, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniae, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Malach. III) . Dico non avertas, sed potius

VERS. 9.-- « Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. »

Fac mihi auditam misericordiam tuam. Et hoc mane, [Cassiod., Aug.] id est post noctem peccatorum. Mane enim est, cum peccata laxantur. Vel, mane, id est post finem saeculi, cum videbimus, quod modo credimus. Ideo fac misericordiam, quia in te speravi. In nocte quidem sumus, sed in te speravi, donec transeat iniquitas nocturna. Nox quaerit patientiam in exspectando. Laetitiam vero dabit dies. Et quia non satis est in hac nocte sperare, sed opus est aliquid agere, quod per me non possum, ideo precor:

VERS. 10.-- « Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. »

Notam fac mihi viam in qua ambulem. [Aug.] Hoc fecit Deus, cum propheticum sermonem accendit. Cui, sicut Petrus ait, debemus intendere tanquam lucernae in caliginoso loco, donec dies illuscescat (II Petr. I) . Ideo etiam et se lumen in testa carnis posuit, ad quod lumen ambulemus, et ad formam servi ambulando, perveniemus ad formam Dei, ad lumen purum, scilicet ad Verbum in principio apud Deum. Et qua fiducia hoc petat, subdit, quia et animam meam ad mundum non declinavi, sed ad te levavi, non contra te, quia apud te est fons vitae, ut vas ad fontem attuli. Imple ergo illud. Et ideo

VERS. 11.-- « Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. »

Eripe me de inimicis meis, Domine, [Aug.] scilicet a diabolo, et a suis quos implet. Non enim in solum Judam intravit, imo multi sunt Judae, quos implet Satanas, in quibus ipse Satanas expugnatur. Illum non visum expugno, illos visos patior. Ideo eripe me, quia non a te, sed ad te confugi, a te fugit Adam, et abscondit se inter ligna paradisi. De quo dicit Job: Tanquam servus fugiens dominum suum, et consecutus est umbram (Job VII) . Ad umbram enim a te fugit, ego vero ad te. Et ideo, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Si enim me non doces, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. Ergo doce me, quia Deus meus es tu. Ad alium currerem, si ab alio factus essem; tu es totum meum, non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas. Tu me creasti per Verbum Domini manentem apud te; etiam recreasti per Verbum carnem factum propter nos. Tu ergo, es Deus meus. Et ideo doce me, ut magister meus.

PARS. IV.--VERS. 12.-- « Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. »

Spiritus tuus. [Alcuin., Aug.] Quarta pars, ubi est laeta conclusio; quasi dicat: Doce me, quod utique facies, quia spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, non spiritus meus malus, qui duxit in terram perversam, sed deduci nullo modo merui, quia, o Domine, non propter merita mea, sed propter nomen tuum, [Haim., Cassiod.] id est ut rem nominis tui impleas, quod est Jesus, vivificabis me; ego me occidi, sed tu vivificabis me, et hoc in aequitate tua, non mea. Gratia Dei hic commendatur, quia non ex meritis, sed ex nomine quod est Jesus se vivificandum dicit. Sed cum hac gratia aequitatis meminit, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiae tamen ejus est supplices vivificare, quos daemones videt impetere. [Aug.] Vel ita, vivicabis me in aequitate tua. Hoc non mutatur. Propter nomen tuum, Domine, id est ut inde lauderis. Unde alibi: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII) .

VERS. 13.-- « Educes de tribulatione animam meam; et in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos. »

VERS. 14.-- « Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. »

Educes de tribulatione hujus saeculi, animam meam. [Cassiod.] Hoc fit quando data venia de saeculo jubet exire quasi de carcere, et in misericordia tua, non in merito meo, disperdes omnes, hic inimicos meos, quia nihil poterunt contra me, et in judicio futuro perdes omnes qui tribulant animam meam, id est diabolum et omnes obstinatos. Dico tribulant, quoniam ego servus tuus sum. Vel merito perdes me tribulantes, quoniam ego servus tuus sum.

Collatio In Psalmum CXLII: « Domine, Exaudi Orationem Meam, Auribus Percipe, » Etc.

VERS. 4.-- Sicut mortuos saeculi. D. Hieronymus, sicut mortuos antiquos. Accedit et Munsterus, sicut qui ab olim mortui sunt. Nec abhorret Campensis. Alii autem nobiscum sunt. Et utroque modo potest reddi, ex Hebr. KEMETHE, quanquam sententia parum aut nihil distet.

Chapter 149 of 157