Skip to the text

Psalmus CXLIII

Psalmi Titulus: « Psalmus David Ad Goliam. »

Benedictus Dominus Deus meus. Titulus: Psalmus David ad Goliam. [Aug.] Psalmi hujus titulus brevis est numero verborum, sed gravis pondere mysteriorum, sumptus de historia libri Regum, ubi legitur quod cum Philisthaei dimicarent adversus populum Dei, egressus est de castris Philisthaeorum quidam nomine Golias, qui improperans Israelitis dicebat: Eligite ex vobis virum unum, qui mecum ineat singulare certamen; et si vicerit me, erimus vobis servi; si autem ego vicero, vos nobis servietis (I Reg. XVII) . Quod cum audisset Saul et viri Israel, timuerunt valde. Tunc forte David, pascens gregem patris sui, missus est ab illo portare panes et quaedam alia fratribus suis, qui erant in exercitu Saul. Quo cum venisset David, audivit Philisthaeum praefata dicentem, et circumstantibus dixit: Quid dabitur viro qui percusserit hunc Philisthaeum? (Ibid.) Et auditis his verbis adductus est ad Saul, dixitque ei: Ego servus tuus pugnabo contra Philisthaeum hunc. Cui cum dixisset: Non poteris, quia puer es, et ille vir bellator fortis (ibid.) ; ait David: Ego servus tuus leonem et ursum interfeci; et Dominus qui eripuit me de ore leonis et ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei (ibid.) Tunc dixit Saul: Vade, Dominus sit tecum, et tradidit ei arma sua, quae, quia nimis gravia erant, David deposuit, et assumpsit quinque lapides de torrente, quos posuit in petram pastoralem, et fundam tulit in manu: et sic armatus processit contra Philisthaeum. Quem cum vidisset Philisthaeus, contempsit. Cumque iret contra David, festinans David, misit manum in peram, et tulit unum lapidem, quem funda jecit: nec primo Philisthaeum percussit, nec secundo [Alcuin.], sed tertii lapidis jactu percussit eum in fronte, atque dejecit. [Cassiod.] Cumque cecidisset, David currens stetit super eum, et accipiens gladium ejus abscidit caput ejus, et ita victor exstitit. De qua victoria non superbivit, sed totum Deo tribuens, in hoc psalmo gratias agit, [Aug.] et in illa figurali victoria spiritualem Christi et fidelium contra diabolum victoriam significari intellexit, quia omnia in figura contingebant illis (I Cor. X) , et de utraque victoria in hoc psalmo gratias agit.

David ergo totus Christus est, scilicet caput et corpus. Golias, diabolus; arma Saul, legalia sacramenta sunt, quibus oneratus erat Judaicus populus, scilicet circumcisio, sacrificia, et alia visibilia sacramenta. Sed quia lex non potest vivificare, ut prementia non adjuvantia, in tempore gratiae Christus et caput et corpus, legis deposuit sacramenta. Et quinque lapides, id est ipsam legem, scilicet quinque libros Mosi tulit de flumine, id est a populo illo, qui per flumen significatur, quia labitur omne saeculum. Per flumen enim saeculum. Ergo in illo flumine, id est illo populo lapides vacabant inutiles. Sed ut lex esset utilis, David accepit vas pastorale, id est gratiam, sine qua lex non poterat impleri, quia plenitudo legis est charitas (Rom. XIII), quae est ex Spiritu sancto. Hoc est ergo lapides mittere in vase pastorali, quo lac mulgere solebat legi, scilicet admiscere gratiam. Sic armatus procedit totus Christus adversus superbum, unum lapidem misit, quo dejecit, quia unitas diabolum vincit; percussit in fronte, quia ex eo loco corporis sui cecidit, id est in illis membris, ubi signum Christi non habuit. Deinde illo percusso atque dejecto, gladio ejus caput abscidit, quia quando magni ejus credunt, quos ille in manu habebat, et de quibus animas trucidabat, contra eum loquuntur. Et sic caput ejus suo gladio inciditur. Sicut ergo David parvus superbum Goliam de se praesumentem superavit, ita Christus superbum diabolum occidit, id est humilitas superbiam. Deus enim fit humilis, ut diaboli superbiam sternat, et ut superbi qui humiles sanctos dedignarentur sequi, hunc saltem velint imitari. De hac ergo victoria agitur hic. Et est sensus tituli: Psalmus iste, est David prophetae, qui hic loquitur in sua vel totius Christi persona. [Cassiod.] Psalmus dico, habitus ad Goliam, id est contra Goliam figuralem et spiritualem, quia hic agit David de sua figurali, et mystica Christi victoria, ex qua et sua processit. Agens ergo gratias Deo de sua victoria ut solet homo, praecatur etiam ut ille veniat qui diabolum vincat, et fideles liberet. Non insolescit David de victoria, ut solet homo, sed virtuti Dei dat. Et est iste triumphalis psalmus. Intentio: Monet ad gratiarum actiones pro victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo agit de victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam, spiritualiter ipse cum aliis sanctis diabolum, quae tota victoria inde esse dicitur, quia Christus de ejus semine veniet vincere superbiam mundi, unde adventum ejus precatur. Secundo promittit se victori cantare in Novo et Veteri Testamento, precans eum per eum liberari, ibi canticum novum. David ergo non insolescens de victoria, sed humiliter gratias agens Deo, ait:

« Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium: et digitos meos ad bellum. »

VERS. 1.-- Benedictus sit Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, [Haim.] quod de prope fit, et digitos meos ad bellum quod de longe sit. Deinde ostendens sibi hoc esse ex gratia, subdit:

VERS. 2.-- « Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus. »

Misericordia mea et refugium meum. [Haim.] Unde hoc mihi? A Deo meo, quia ipse est, misericordia mea et refugium meum, et susceptor meus et liberator meus, et

VERS. 3.-- « Protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. »

Protector meus, [Cassiod.] quia prolixum est multas causas plene explicare breviter singulas singulis verbis tangit. Misericordia ei fuit quando ultimus fratrum in regem vinctus est. Refugium fuit ei, quando contra Goliam consilium dedit ei, ut petra dejiceret eum, cum quo non poterat 307 pugnare. Susceptor fuit ejus quando fecit eum generum regis; liberator, quando a periculo regiae irae liberavit eum; protector ejus fuit quando David in spelunca jus in Saulem accepit. Et in ipso speravi vel sperabo qui subdit vel subdis, etc. Post tanta beneficia sibi collata, sit David a tali spe non esse cessandum. Et ideo post enumerata beneficia congrue hoc addit; quasi dicat: Haec bona fecit mihi Dominus, et ideo, ego, sperabo in ipso qui subdit, vel quia tu es, qui subdis populum meum sub me. Hoc vel ad litteram de futuro accipitur, quia imperaturus erat populis vel semini suo Christo, populos subdendos praedicit. Deinde post tot beneficia non solum se fatetur exiguum, sed etiam totum genus humanum beneficiis Dei indignum dicens: Domine, quid est homo, etc. [Gl. int.] Vel ex persona corporis Christi totum accipi potest. Et quasi humilis David ait: Benedictus sit, Dominus Deus omnium, sed meus proprie, cui me subjeci et dedi, Qui docet manus meas ad praelium. Congruus ordo est hic, dum prius ait: Deus meus, deinde subdit; qui docet, etc. [Aug.] Si enim primo das te Deo, tunc et illo docente et juvante pugnabis. Et digitos meos ad bellum: Non sine causa manus et digitos posuit. Sicut enim in una manu multi digiti sunt, ita in uno spiritu divisiones gratiarum sunt. In digitis ergo notatur divisio operationis, quae est in radice unitatis, ut Apostolus ait: Alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae per eumdem Spiritum, alii fides, alii hoc, alii illud, sed in uno spiritu. Omnia enim operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII) . Ecce radix unitatis.

His ergo digitis pugnat corpus Christi, et in bellum docte procedit. Et est sensus: Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum, id est per Spiritum sanctum dat mihi dona gratiarum, quibus me facit et docet pugnare, et procedere ad bellum contra principes tenebrarum et contra carnem, cujus desideriis et illi mala proponunt; sed vincit ille qui lapidem immittit in lactis exceptorium, id est qui gratiam attendit, qui spiritu Dei ducitur. Et quia in pugnando periclitaris, id est periculum pateris ne vincaris, dic quod sequitur: Tu es, misericordia mea, id est tu das ut misericors sim, et sic vincam, quia de nullo sic vincitur diabolus inimicus, ut de misericordia, quae in duobus consistit, scilicet in dando et in dimittendo; qui enim dimittit, etsi peccavit, dimittetur ei; qui dat, datur ei. De hac dicit Jacobus: Superexaltat misericordia judicio vel judicium (Jac. II) , id est supponitur judicio, quia in quo fuerit inventum opus misericordiae, et si habuerit forte in judicio quo puniatur, unda misericordiae quasi aqua peccati ignis exstinguitur; in quo non est injustus Deus, nec judicii veritatem deserit, cum talibus ignoscit, quia justitia est ut secundum quod quis fecit aliis fiat ei. Unde Dominus ait: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII) , ac si diceret: Si ignoscis, ignosco; si est apud te mensura veniae dandae, invenies apud me veniae accipiendae; si est apud te mensura tribuendi quod habes, invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes. Dimitte ergo, et dimitto; da, et do, tu es refugium meum quasi turris in tribulatione, et liberator meus, ne cadam; et susceptor meus, ne in via haeream; et protector meus, ne feriar. Deinde convertens sermonem ad alios ait: Et in ipso speravi, in omnibus laboribus et praeliis. Deinde ex persona capitis, qui subdit, etc. Ecce caput loquitur nobis, vel Patri loquitur dicens: Qusubdis populum meum sub me. [Cassiod.] Deinde ex persona David et ipsius Ecclesiae conjunctim fatentis genus humanum beneficiis Dei indignum, cum despectu et admiratione subditur:

VERS. 4.-- « Domine, quid est homo quia innotuisti ei; aut filius hominis quia reputas eum. »

Domine, quid est homo, [Aug.] quasi dicat: Haec beneficia das. Et o, Domine, homo, qui per se fragilis est et peccato, quid est, id est quam magnum. Quid est per hoc? quia innotuisti ei, per assumptam humanitatem; quasi dicat: Per se nihil est, per te dignum quid est. Totum enim quod est, inde est, quia innotuisti ei. Deinde quasi exponens cui quis innotuerit, subdit, aut, id est et filius hominis, quid est per hoc, etiam quia reputas, vel aestimas eum alicujus pretii? Quid est quod eum tanti facis? pretiosum utique quiddam eum ostendis. Magnum est enim quod Deus aestimat, et tantum facit ut pro eo mittat Filium, vel dederit, cui fit panis, qui est panis angelorum. Non enim sic Deus hominem ut homo, qui charius emit equum quam hominem.

VERS. 5.-- « Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt. »

Homo vanitati, [Aug.] quasi dicat: Quem ita aestimas illum qui per se similis est vanitati et umbrae? Homo, enim qui prius fuit veritati similis, postea peccando factus est similis vanitati. Quando enim homo conditus est, veritati similis factus est, sed peccando similis factus est vanitati. Vana enim sunt omnia transitoria in comparatione semper manentis Deitatis. Et quamvis talis sit factus, tamen innotuisti ei, aestimas eum. Ecce hic dicit quid per se homo est, dum dicit, similis vanitati. Vanum est quod de sua substantia cadens vanescit, ut fumus, umbra; ita et ipse homo tabescit. Dies ejus, id est vita ejus motoria, praetereunt sicut umbra. Videtur quidem, sed non habet firmitatem manendi ut umbra; et dum est, in nocte est.

VERS. 6.-- « Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes et fumigabunt. »

Domine, inclina coelos. [Cassiod.] Hoc prius ex persona David precantis pro incarnatione accipitur, qui hic jam aperit quod supra dixit, innotuisti ei, quia tunc innotuit Deus homini, quando incarnatus apparuit, quasi dicat: Talis per se est homo, sed ut per se reformetur, o Domine, inclina coelos tuos et descende ad nos, quia haec nisi inclinata Deitate fieri non poterant. Inclinati sunt coeli, quando virtus et honor supernorum ad hominem descendit, et forma Dei formam servi suscepit. [Aug.] Vel ex persona Ecclesiae potest hoc dici. Humilis enim David, plenus gratia, id est corpus Christi praesumens de Deo pugnans, hic invocat adjutorium Dei; quasi dicat: In lucta sumus, sed ut non deficiamus, o Domine, inclina coelos tuos, id est contempera hominibus apostolos, ut humiles dicant aliis excellentiam tuam. Et per eos descende in notitiam aliorum; et tange de tua gratia montes, id est elationes terrae, tumidas granditates, id est superbos, et fumigabunt, id est fatebuntur peccata; contra eos autem qui conspiraverunt contra te,

VERS. 7.-- « Fulgura coruscationem; et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. »

Fulgura, [Aug.] vel fulgora, vel corusca, id est clarifica coruscationes vel coruscationem, id est crebresce miraculis, et solvetur conspiratio eorum: quia crebris miraculis territi nil audebunt; et dissipabis eos ab invicem. Ecce bellum Christi contra diabolum; et de eodem subdit: Emitte sagittas tuas, id est verba tua, et conturbabis eos ad poenitentiam. [Cassiod.] Deinde Propheta adventum Christi precatur, et ad patrem verba convertit, dicens:

VERS. 8.-- « Emitte manum tuam de alto, eripe me; et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. »

Emitte manum. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Ut haec fiant emitte manum tuam, id est Christum, de alto ubi cum Patre est, ut induat carnem. Vel de secundo adventu agit ex persona Ecclesiae. Quasi dicat: Fac ita modo. In fine autem, emitte manum tuam de alto, id est Christum de coelo ad judicium. Veniet enim ipse Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV). Deinde ex persona Ecclesiae subdit, eripe. Quasi dicat: Emitte manum et per eam manum eripe me, et libera me de aquis multis, id est de populis multis, foris vel intro pugnantibus. Hae sunt aquae contradictionis, a quibus eruit Deus humilitatem David. Et quid est de aquis multis? ecce scilicet. De manu filiorum alienorum, qui scilicet de averso patre diabolo nati sunt. Qui sunt illi?

VERS. 9.-- « Quorum os locutum est vanitatem; et dextera eorum dextera iniquitatis. »

Quorum os locutum est vanitatem exaggerat eorum malitiam. Unde addit: Et dextera eorum dextera iniquitatis. [Hilar.] Id est dextera eorum est sinistra.

PARS. II. VERS. 10.-- « Deus canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. »

Deus canticum. [Cassiod.] Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur victor et liberator jam venerit, ei se cantare in Novo et Veteri Testamento promittit, et per eum precatur liberari ab eis qui beatitudinem putant in terrenis. [Aug.] Quasi dicat: Dicis quod os eorum locutum est vanitatem. Quid ergo tu inter eos in vase pastorali habens quinque lapides agis? quomodo inter eos te habes? Ecce quomodo, o Deus, ego cantabo tibi inter verba illorum canticum novum, id est novi hominis, scilicet canticum Novi Testamenti, canticum de nova gratia. Strepitus enim aquarum contradictionis non facit me obmutescere. Postquam dixit quid cantet, subdit in quo instrumento cantet, scilicet et in psalterio decachordo psallam tibi, hoc alio nomine significat legem quam per quinque lapides designavit. Et est sensus: In psalterio decachordo psallam tibi, id est in lege decem praeceptorum tibi psallam, tibi gaudebo, tibi cantabo canticum novum, quia plenitudo legis est charitas (Rom. XIII), qua qui caret psalterium portare potest, cantare non potest.

VERS. 11.-- « Qui das salutem regibus, qui redemisti servum tuum, de gladio maligno eripe me. »

Qui das salutem. [Aug.] Quasi dicat: Tibi cantabo, qui das salutem regibus, id est montibus jam fumigantibus, qui redemisti David servum tuum, scilicet totum Christum caput et corpus, et tu qui haec facis, eripe me de gladio maligno, ideo addit maligno, quia est benignus gladius quo Deus loquitur veritatem, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X) . Hic est gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. Benignus ergo gladius est, quo illi loquuntur vanitatem. Unde alibi: Et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI) . Quas ergo superius aquas dixit, ipsum hic dicit gladium. Unde et hic addit quod ibi dixit:

VERS. 12.-- « Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem; et dextera eorum dextera iniquitatis. »

Erue me de manu filiorum alienorum. [Cassiod.] Hac repetitione reddit iniquos detestabiliores, quorum os locutum est vanitatem, scilicet quod terrena sunt beatitudo; et dextera eorum est dextera iniquitatis, quia terrena habent pro dextera [Aug.]. Deinde qui sunt alieni, et quae eorum dextera, quae dicitur iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem exponit, dicens:

VERS. 13.-- « Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua. »

Quorum filii, etc. [Aug.]. Hic felicitatem eorum enumerat. Haec est dextera eorum, haec est vanitas quam loquuntur, dum haec dicunt esse beatitudinem. Primo ergo ostendens quae sit eorum dextera, ait: Quorum filii sunt sicut novellae, vel novella, plantationes, vel plantationis, vel novellae constabilitae in juventute sua, alia littera. Et

VERS. 14.-- « Filiae eorum compositae circumornatae, ut similitudo templi. »

Filiae eorum, [Aug.] sunt compositae et circumornatae ut similitudo templi. Et

VERS. 15.-- « Promptuaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. »

Promptuaria eorum vel cellaria, plena eructantia ex hoc in illud. Et

308 VERS. 16.-- « Oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis; boves eorum crassae. »

Oves eorum [Aug.] sunt fetosae abundantes in egressibus suis; boves eorum crassae, vel crassi. Et

VERS. 17.-- « Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. »

Non est ruina maceriae, [Aug.] vel sepis, neque transitus vel exitus, neque clamor in plateis eorum, id est nullus tumultus sed pax quieta est, in plateis eorum. Ecce quae est eorum dextera. Deinde ostendit quam vanitatem loquuntur, subdens:

VERS. 18.-- « Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus. »

Beatum dixerunt. [Aug.] Quasi dicat: Non haec quae habent, arguo tanquam sint mala; sed inde arguo eos, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Illud quod est in sinistra, ponentes in dextera. Felicitas quidem est habere filios incolumes, et filias ornatas, et caetera temporalia; nec praecipitur justis eam fugere, sed non dexteram putare. Non enim inde reprehendit istos quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est pro beatitudine. Et haec est vanitas quam locuti sunt his Abraham et Jacob abundavit sine amissae justitiae damno, felicitas est in his ut dictum est; sed sinistra, id est temporalis, mortalis, corporalis. Ita haec ad litteram accipi possunt, ut dictum est [Hier.]. Vel mystice possunt accipi ab illo loco: Quorum filii. Et agit de erroribus malorum, et pessimis cogitationibus, ostendens eos esse haereticos, de quibus etiam quaedam ad litteram exponuntur. Quorum, scilicet praedictorum, filii sunt sicut novellae plantationes, in juventute sua, id est filii eorum sunt novella plantatio, qui non de apostolis sunt fundati, sed de perversitate novitatis generati. Ecce post mala ipsorum enumerata supra, nunc etiam bona eorum accusat, dicens quod filii pravo dogmate sunt generati, qui non antiquis ritibus Patrum viguerunt, sed novis erroribus pullulaverunt. Et filiae eorum, quae non habent vires constantiae sunt compositae, quia non natura sunt pulchrae, sed ab hominibus compositae; et circumornatae ut similitudo templi. Hae filiae sunt cogitationes vel praedicationes eorum, quae non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. Et promptuaria eorum, id est corda, sunt plena, id est diversis rebus farcita; et sunt eructantia, quia de illis pessimas eructationes exhalant quae fetent, et simplices corrumpunt. Eructantia dico, ex hoc in illud [Cassiod.], quia in uno victi fugiunt ad alium instabiles, quia non habent radicem veritatis. Et oves eorum fetae sunt. Haec ad litteram accipi possunt, quia vult eos ostendere caducis rebus haerere, quasi dicat: Peculium eorum fetosum est, cum ipsi fide sint steriles. Vel mystice, oves eorum sunt discipuli eorum. Hae oves sunt fetosae, quia ipsi alios plures in errore generant, abundantes in egressibus suis. Non ait in ingressibus suis, quia totum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Et boves eorum sunt, crassae, ad litteram. Boves eorum non sunt labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice: Boves eorum sunt magistri, qui sunt crassi, quia terrenis affluunt. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum, ad litteram. Maceria est quae de solis saxis, in hortis, vel in vineis fit. Sed nec illa ruit illis, adeo prosperi sunt, nec transitus, nec clamor turbidus interrumpit quietem eorum. Vel mystice, maceria est ars philosophorum, quae non potest in eis destrui, [Hier.] ut justi facti transeant ad Christum. Neque clamor Dei, qui est in angusta via quae ducit ad vitam, est in plateis eorum, id est in lata via eorum, quae ducit ad mortem. Haec praedicta sunt eis. Et beatum dixerunt populum cui haec, praedicta, sunt, filii alieni hoc dixerunt. Sed tu, David, quid dicis? quid dicis tu corpus Christi? quid vos non filii alieni? ecce: Beatus, est, populus cujus Dominus, est voluntate, ille qui est, Deus ejus, potestate. Sciendum est quod de hac victoria quam psalmus iste triumphalis decantat, quasi terminum omnium mundanarum rerum sibi fecit Propheta. Non enim post hanc aliquid dicturus est, vel de Ecclesiae persecutoribus, vel de aerumnis saeculi, vel de poenitentia, vel de lamentatione pia, vel de Antichristi elatione; sed septem reliqui divinis praeconiis et coelesti laetitia pleni sunt, ut quasi repulsis nubibus peccatorum, serenis mentibus ad laudes Dei veniatur. Ea quasi completis omnibus quibus humana ignorantia fuerat instruenda, nunc ad sola praeconia Dei vacandum est. Unde specialiter sequens psalmus intitulatur laudatio.

Collatio In Psalmum 143: « Benedictus Dominus Deus Meus Qui Docet. » Etc.

VERS. 4.-- Innotuisti ei. Hebr. cognovisti eum. VATEDAEHU, idem est sensus. Nam et Deus cognoscit nos, et cognoscimus eum per sua beneficia.

VERS. 13.--A 13 versu usque ad penultimum inclusive, ubi legimus pronomen relativum tertiae personae, translationes habent per pronomen nos aut noster, juxta exigentiam regiminis, ut sic accipiendo contrarius sit sensus. Nam secundum nos hi versus dicuntur in deteriorem partem, quasi mali suam felicitatem collocent in hujusmodi terrenis. Secundum alios dicerentur ceu bonis omnia prospere succedant. Diversitas oritur ex duobus. Prius est quod in primo versu omnium illorum de quibus loquimur, ponitur ASCHER, quod D. Hier., Neb., Sanctes, et Munst. interpretantur per ut, alii per quia, quoniam, aut quomodo, et LXX per relationem, quorum. Id enim particula illa saepissime designat, ac singulo quoque versu retinuerunt illius vim. Id est enim filiae eorum, et quorum filiae, promptuaria eorum, et quorum promptuaria, et caetera. Deinde ubi legitur pronominis nota NU, hoc est noster, secundum diversos casus juxta exigentiam, apparet LXX legisse cum punctulo dagesch, quod est, ei, ejus, eum. Et quanquam sit singularis numeri, tamen potest accipi pro eo, unoquoque illorum. Talem igitur videntur secuti fuisse intelligentiam. Nunc ad singula quae singularem faciunt difficultatem descendamus.

VERS. 14.-- Filiae compositae circumornatae ut similitudo templi. LXX metaphoram quae erat in Hebr. ad ipsum sensum accommodarunt. Sic enim habet D. Hier. quasi anguli ornati ad similitudinem templi; Pratensis, velut anguli tesselati, etc. Sanctes, sicut anguli incisi palatii; paraphrasis, veluti angulares columnae, summo studio exornatae, quales in templis et regum domibus conspiciuntur. Ac caeteri ad consimilem modum.

VERS. 15.-- Promptuaria plena eructantia ex hoc in illud. Similiter D. Hier., Pratensis, anguli pleni redundantes e victu in victum; Sanctes, anguli pleni, educentes de specie in speciem; Munsterus, penuaria plena sint, ut efferant de specie in speciem. Sic ferme caeteri. Quantum ad primum vocabulum convenimus. Nam quod aliqui vertunt angulos, intelligunt domus latebras ac penuaria. Sed differimus in novissima parte. Quod enim dicimus, ex hoc in illud, ponunt de victu in victum, aut de specie in speciem. Licet autem non dissideat sensus, hoc aut illo modo, quoniam omnis generis annona utrobique significatur, tamen LXX et D. Hieron. ZU, pro ZAN, id est hoc, pro victu aut specie. Siquidem citra punctorum distinctionem, non longe distant littera nun finalis et vau. Pellicanus quoque sit legisse videtur, vertit enim, expensas facientes ex hoc in illud.

VERS. 16.-- Oves fetosae, abundantes in egressibus. Interpretes nostri sententiam tenuerunt, corticem verborum reliquerunt. Dicit D. Hiero. Pecora in millibus, et innumerabilia in compitis nostris. Et alii eodem recurrunt.

Boves crassae. Ad consimilem modum D. Hier. Alii interpretantur, fortes ad portandum. MESUBALIM, id est ad verbum onustos, ubi subaudiendum est carne, et sic pingues. Id quod Sanctes indicavit. Nec tamen dissident qui vertunt aptos ad onera portanda, quanquam magis quadraret, fortes ad labores sustinendos, cum boum sit potius agriculturae deservire, aut plaustra trahere. Utcunque fuerit, bona habitio jumentorum significatur.

VERS 17.-- Non est ruina maceriae neque transitus. EN PERETZ VEEN IOTZETH, ad verbum, non fractio, non exitus. Potest intelligi quod nulla sit captivitas, in qua urbium et aedificiorum materies conquassatur. D. Hiero. pene idem. Non est interruptio, et non est egressus. Unde Munsterus addidit, ad captivitatem, alii referunt ad sterilitatem, quae non sit. Hinc Sanctes vertit, non est sterilis neque quae egrediatur; Pratensis, non est fractio, et non est faciens abortivum.

VERS. 18.-- Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Hebraeus habet ASCHRE HAAM SCHECACHA LO, beatus populus cui sic ipsi. Hoc videtur firmare veram felicitatem, quam nostra lectio solum fucatam innuit, et ab hominibus depraedicatam. Quod si intelligatur de rebus ipsis temporalibus, ut sonat littera, non est dubium Christiano contra fidem esse, si beatitudinem constituas in divitiis transitoriis. Debuit ergo subaudiri, ut sane interpretati sunt LXX verbum dixerunt, quod et frequentius fit Heb. Unde Munst. psalm. CXVII: Omnes gentes circuierunt me. Deinde in sequenti clausula vult subaudiri: ET DIXI: In nomine Domini, quia ultus sum in eos. Consimiliter in aliis duobus versiculis sequentibus. Item Sanctes psalm. IX, ubi dicimus: Quaeretur peccatum illius, et non invenietur, vertit, quaeres impietatem illius, quam dixit quod non invenies. In Hebr. non habetur quam dixit.

Chapter 150 of 157