Psalmus CXLIV
Psalmi Titulus: « Laudatio Ipsi David. »
Exaltabo te. Titulus: Laudatio ipsi David. Breviter continet hic psalmus quae in divinis Scripturis ad laudem Dei pertinentia late diffunduntur, in quo novem loci laudis distinguntur, ex quibus omnis laus Dei sumitur. Ubicunque enim de laude Dei agitur, legitur vel opera, vel potentia, vel aliquid caeterorum. Ad hujus autem psalmi praeconia, sequentes psalmi pertinent, qui cum isto septem sunt. Ut enim septem sunt psalmi poenitentiae, ita et septem sunt psalmi laudis, quibus in die laudandus est Deus (Exod. XXXVII). Sicut Propheta dicit: Septies in die laudem dicam tibi. Sicut et septem sunt spiritus gratiarum, qui laudes Dei concinunt, sicut legitur in Apocalypsi (Apoc. V). Juxta hoc sacramentum praecepit Deus Mosi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. In his septem psalmis sufficienter Deus docuit quomodo laudari velit; ne quis in ejus laude errare possit [Aug.]. Ad hoc enim Spiritu sancto Deus implet sanctos, ut laudent eum, et ne erremus in laudando iter laudis in Scriptura constituit, qui ut bene laudaretur ab homine, seipsum laudavit, ut inveniat homo qualiter laudet eum. Non enim potest hoc dici Deo quod dictum est homini: Non te laudet os tuum (Prov. XXVII) . Si enim se laudat homo, arrogantia est; si Deus se laudat, misericordia est, quia laudando se amabilem facit, et nos amando meliores sumus, non ipse. Ideoque Spiritus ejus in servis suis laudat eum, et tunc seipsum laudat, quia laudari se facit. Et est sensus: Haec laudatio fit ipsi David, id est Christo, qui de semine David natus est. [Cassiod.] Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est. Primo praemittit Propheta infinitam laudem. Secundo omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, generatio, etc. Tertio eadem latius explicat, ibi, miserator, etc. Propheta ergo in persona Ecclesiae septiformi Spiritu plenae, laudem promittit dicens: O
309 VERS. 1.-- « Exaltabo te, Deus meus rex; et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. »
Rex, [Aug., Cassiod.] Christe, qui de Juda natus es, unde reges erant in Veteri Testamento, qui es etiam Deus meus, scilicet creator et recreator, ego exaltabo te, id est te notum faciam praedicando, quod es, et benedicam nomini tuo, id est laudabo te, in saeculum, scilicet hic, et in saeculum saeculi, scilicet in aeternum. Qui enim hic non incipit, in futuro mutus erit. Deinde quod dixerat, exponit, dicens:
VERS. 2.-- « Per singulos dies benedicam tibi; et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. »
Benedicam tibi per singulos dies. [Aug.] Ecce quid dixerat, in saeculum saeculi, sine intermissione in laetis vel tristibus; et per hoc, laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. [Cassiod., Alcuin.] Qui enim hic per singulos dies Deum laudat, in aeterno die merebitur laudare, continua exsultatione. De qua laude alibi dicitur: In saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII) , quia semper amabunt, quem semper videbunt, qua visione nihil est delectabilius. [Aug.] Benedicam ergo nunc, per singulos dies, ut cum venerit unus sine fine dies, eas ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. Deinde quasi causam laudis subdit, quia
VERS. 3.-- « Magnus Dominus et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis. »
Magnus est Dominus in essentia, et laudabilis nimis vel valde. [Aug.] Hoc uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene. Et nunquam cesses a laudibus. Ideo valde est laudabilis, et, id est quia, magnitudinis ejus non est finis, quia incomprehensibilis est cogitatione vel loco. Et quia non est finis magnitudinis, ideo non potest laudem ejus finire.
PARS. II. VERS. 4.-- « Generatio et generatio laudabit opera tua; et potentiam tuam pronuntiabunt. »
Generatio. [Cassiod.] Secundo omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Novem sunt modi laudis, scilicet opera, potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus terribilium, magnitudo, memoria, justitia, quae post explicabuntur. Ex his quasi ex locis et seminibus omnis trahitur laus, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. [Aug.] Quasi dicat: Laudabo ego, laudabit etiam generatio et generatio, id est omnis generatio. Repetitio enim dicentis in infinitum misit animum cogitantis. Vel duae generationes hac repetitione insinuantur, scilicet generatio qua in praesenti nascuntur filii Dei; et generatio futura, qua filii resurrectionis erunt. De qua dicitur in Evangelio: In generatione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae (Matth. XIX) . Regenerationem vocavit resurrectionem. Generatio ergo et generatio laudabit opera tua quae licet intueri, ut tu lauderis qui talia operaris. Si ergo in magnitudine defecimus, cujus non est finis. Vel, id est saltem, de operibus laudemus operantem, de conditis Conditorem, de creatura Creatorem. Videamus quae hic fecerit, quae nobis nota sunt: Et potentiam tuam. Hic est secundus locus laudis. Quasi dicat: Laudabunt opera. Et in illis laudandis, pronuntiabunt potentiam tuam. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient; sed quidam eloquentes laudant creaturam obliti Creatoris. Sancti vero laudatores, si opera amant, laudant magis operatorem, et haec propter illum amant et laudant, quod utique faciendum est. Si enim in rebus factis sentitur aliqua species, vel utilitas, vel virtus. Et laudatur magis in illo qui fecit. Quid enim pulcrius est eo qui omnia fecit? quid utilius, quid potentius? lauda ergo facta propter facientem. Sed si opera laudas, et te qui es opus Dei laudas, et occurrit illud: Non te laudet os tuum, et arrogans videris (Prov. XXVII) . Sed non est arrogantia, quia Deum in te non laudas. Sequitur tertius locus laudis:
VERS. 5.-- « Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. »
Magnificentiam gloriae. [Cassiod.] Deinde quartus locus. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur. Alii libri apertius habent, magnificentiam majestatis tuae et sanctitatis tuae loquentur. Sequitur quintus locus laudis: Et mirabilia tua narrabunt. Deinde sextus:
VERS. 6.-- « Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. »
Et virtutem terribilium tuorum dicent. [Aug.] Non enim tantum blanditur, sed etiam minatur. Blanditur, ut exhortetur; minatur ut terreat et corrigat. Si enim non minaretur, nulla esset correctio; si non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis. Si praedicant regnum aeternum, non tacent ignem aeternum. Sequitur septimus locus laudis: Et narrabunt magnitudinem tuam, cujus non est finis, sed narrabunt ea, cum talem esse laudabunt. Sequitur octavus locus laudis: Et
VERS. 7.-- « Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt. »
Memoriam suavitatis tuae eructabunt foris, intus ea pleni sunt. [Aug.] Memoriam abundantiae suavitatis dicit, quod Deus non est oblitus nos oblitos eum, et non oblitus facit nos reminisci sui. Ipse enim per abundantem suavitatem suam, prius nostri memor est vocando, gratia sua nos praeveniendo; inde nos ejus. Et nota quod non ait manducabunt, sed, eructabunt. Manducat enim qui discit, eructat qui docet, hoc tamen eructat quod manducavit. Haec ergo memoria, quia valde dulcis est, manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut eructes. Sequitur nonus locus laudis: Et exsultabunt justitia tua, non sua, quam scilicet memores tui accipiunt a te. Cui ergo debent quia sunt, illi debent, quia justificati sunt. Nemo ergo Deo tribuat quia est, et sibi tribuat quia justus est. Melius est enim quod sibi vult tribuere, quam quod illi. Totum illi da, in toto ipsum lauda
PARS. III. VERS. 8.-- « Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors. »
Miserator. [Cassiod.] Tertio latius explicat, quae secundo breviter proposuit. Quasi dicat: Merito in his laudabunt, quia Dominus est miserator effectu, et misericors natura. Partes laudis ponuntur hic, quae superius positae sunt, sed non singulae possunt explicari plene. Quis enim opera vel potentiam ejus ad plenum explicaret? et sicut supra, ita et hic ab operibus incipit, ut miserator dicatur, dum cadentes restituit. Misericors natura, et dum creat. Et ipse est, patiens. Hoc sumitur de secundo loco laudis, scilicet de patientia quam hic laudat, non quod terras suspendit, et maria coercuit, et coelum stellis depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes ut convertantur. [Aug.] Vel ita, ut misericors et miserator pro eodem accipiatur. Quasi dicat: Haec praedicta laudant et annuntiant, et quod de his laudant et exsultant, tu Domine, fecisti, merita illorum tua dona sunt, quae per misericordiam eis praestantur. Nam Dominus est miserator et misericors his quibus jam veniam dedit, per quod laudant et exsultant. Et est patiens, his scilicet quibus nondum dedit, sed exspectat ut det. Repetit de misericordia. Et multum misericors et generaliter.
VERS. 9.-- « Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. »
Suavis est Dominus universis, [Cassiod., Aug.] scilicet bonis et malis, et maxime gustantibus se. Hoc de magnificentia sumitur, quia nil magnificentius est quam suavem esse gustantibus, et misericordiam omnibus suis impendere operibus: non autem his quae diabolus facit, ea enim potius damnat, sed suis misericordiam praestat. Unde subdit: Et miserationes ejus sunt, super vel in omnia opera ejus, quia ipse est qui suum solem facit oriri super bonos et malos (Matth. V), et in hujusmodi. Et in hoc quod exspectat in peccato manentes et monet converti, bene omnibus facit, et miserationes omnibus exhibet. Quod si punit, severitas est, non in ejus, sed in tua opera; si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus; si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV) . Et quia miseratio tua est super omnia opera tua,
VERS. 10.-- « Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi. »
Domine, confiteantur tibi opera tua, [Aug.] id est laudent te, omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas, sicut ea quae non habent sensum laudandi, quae sunt materia laudis, quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis quae a Deo est. Et sancti tui, id est angeli et homines in confessione operum tuorum inspicientes, benedicant tibi, vel te. Inspiciant creaturam tuam confitentem, et benedicant te, hoc de sanctitate sumitur. Ipsa enim est sanctitas Dei, id est hoc exigit. Sanctitas dicitur, ut ei sancti debeant confiteri. Deinde quid in confitendo dicant, subdit:
VERS. 11.-- « Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur. »
Gloriam regni tui dicent, etc. [Aug.] Quasi dicat: Quid enim dicunt? Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur, id est dicent quam potenter et mirabiliter quidquid facis et disponis in regno. Dicent enim quam gloriosus et mirabilis est Deus qui fecit coelum et terram, et diversis bonis implevit; quam potens est Deus qui fecit haec et continet. Et sumitur hoc de mirabilibus.
VERS. 12.-- « Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. »
Ut notam faciant. [Aug.] Quasi dicat: Loquentur ad hoc utique, ut notam faciant filiis hominum potentiam et gloriam, vel, sicut alii dicunt, decorem magnificentiae regni tui, vel gloriam magnitudinis decoris regni tui. [Cassiod.] Hoc sumitur de virtute terribilium. Sanctis enim praedicantibus nota facta est potentia Dei, qua vindicabit in malos. Et gloria regni qua coronabit bonos notificata est, ne ignorata minus quaereretur. Nota etiam facta est, quando apostoli virtutes fecerunt, et per notitiam utriusque quidam timore poenae, quidam spe gloriae convertuntur. Et nota quod post potentiam commendat decorem regni, quod ideo facit, ut potentia nominata amantem non terreat. Habet enim regnum quo delectemur, et illud regnum habet decorem cui magnifico nil comparetur. De cujus regni magnitudine subdit,
VERS. 13.-- « Regnum tuum regnum omnium saeculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. »
Regnum tuum, etc. [Aug.] Quasi dicat: Cujus regni decorem praedicabunt? Non hujus saeculi. Regnum praedicari ab eis dico, quod et decorem habet; sed non est ubi magnitudo decoris, sed tuum, quia regnum tuum, est regnum omnium saeculorum, id est aeternum, et dominatio tua est in omni generatione et generationem per successionem. Vel in hac generatione et futura, per quod ostenditur regnum esse forte. [Cassiod.] Laudat enim regnum de perpetuitate et dominationis effectu, et sumitur hoc de magnitudine. Si enim magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere.
VERS. 14.-- « Fidelis Dominus in omnibus 310 verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. »
Fidelis est Dominus in omnibus verbis suis, [Aug.] quia adventus dona complevit, et quidquid promisit dedit, et per data fecit fidem caeteris dandis quae promisit et quasi chirographo scribi fecit; et sumitur hoc de abundanti suavitate. Unde supra dixit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et sanctus in omnibus operibus ut verax est in promissis, ita sanctus in operatione.
VERS. 15.-- « Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. »
Dominus allevat omnes qui corruunt, [Cassiod.] scilicet qui nondum corruerunt, sed qui corruere incipiunt. Quos omnes allevare dicitur, non quod omnes allevet, sed quia quicunque allevantur, hoc est per eum, et erigit omnes elisos, scilicet qui ruinam peccati, et lapsum passi sunt jam. Corruentes ergo dicit incipientes labi; et elisos, jam lapsos. Et hoc ad abundantiam quoque pertinet, scilicet quod elevat ruentes, et erigit elisos, unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur. [Aug.] Vel aliter secundum aliam litteram, allevat Dominus omnes qui decidunt a malis suis, id est a vitiis et a peccatis, quos omnes allevat Dominus, et accipitur hoc in bono; vel non de casu a vitiis, sed de eo quod cadunt homines ab his temporalibus hic agit. Sancti enim ut Job qui in hoc saeculo aliquid perdunt, et abjecti fiunt, decidentes sunt, qualiter Job decidit a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus; decidit a gloria domus suae, et in stercore sedebat. Ita et alii sanctorum multi, sed hos omnes allevat Deus et confirmat, quia septies cadit justus in die, et resurgit (Prov. XXIV) . Impii autem infirmantur in malis. Et erigit omnes elisos ad se scilicet pertinentes, quia superbis resistit. Et quia haec facis,
VERS. 16.-- « Oculi omnium in te sperant, Domine; et tu das escam illorum in tempore opportuno. »
Oculi, [Cassiod.] id est, intentiones omnium in te sperant, Domine. Hic de justitia latius agit ut qui misericordem audit, justum timeat, et justitia est ut sperantes satiet corporaliter et spiritualiter. [Aug.] Unde addit: Et tu das escam illorum corporalem vel spiritualem, non passim, sed in tempore opportuno. Non enim semper danda est esca, sed in tempore opportuno. Multis enim petentibus salubriter differtur. Dat ergo quasi medicus aegro quod convenit; et quando convenit non ut homo desiderat et petit, ne obsit, si det. Petiit enim Apostolus de angelo Satanae, ut auferretur ab eo, et non accepit, sed propter perfectionem suam, quia tempus adhuc erat exercendae infirmitatis. Petiit diabolus ad tentationem Job, et accepit, sed ad damnationem suam. Ipse Christus mori venerat, et tamen transfigurans in se infirmos ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI) . Et licet non acciperet quod petere videbatur ait: Non quod ego volo, sed quod tu vis (ibid.) , benedicens in omni tempore.
VERS. 17-- « Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. »
Aperis tu, etc. [Cassiod.] Quasi dicat: Quam escam das? ecce aperis tu manum tuam, id est, benignitatem potentiae tuae, quia omnia in potestate ejus sunt; et imples benedictione omne animal rationabile, scilicet quod potest benedici. Quasi dicat: Etsi non das aliquando, das tamen in tempore opportuno. Differs quidem, sed non aufers.
VERS. 18.-- « Justus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis. »
Justus est Dominus. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus esse de justitia. Justus dico, in omnibus viis suis. Viae sunt dispositiones et voluntates quae omnes justae sunt, etiam si verberat. Justus ergo est et quando caedit et quando curat. Sic confessi sunt Daniel et omnes sancti in tribulationibus, scilicet quod justa sunt judicia Dei. Et sanctus in omnibus operibus suis. Pius, patiens, dator omnium bonorum. Sciendum quod viae ad dispositionem pertinent, opera ad effectum. Haec secundum nos dividentur, sed apud illum, hoc est velle quod facere, quia ex ejus voluntate res habent esse. Et
VERS. 19.-- « Prope est Dominus omnibus invocantibus eum; omnibus invocantibus eum in veritate. »
Dominus [Cassiod.] qui ubique prope est, id est propitius omnibus invocantibus eum, etsi non facit statim eis quod petunt. Ideo enim magis non facit, quia proprie est, et hoc de justitia sumitur. Sed quibus invocantibus? [Aug.] Omnibus invocantibus eum in veritate non secundum vana desideria, quae aliud quaerunt quam ipsum Deum. Et ipse
VERS. 20.-- « Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: et salvos faciet eos. »
Faciet aliquando, [Aug.] etsi non mox ut petunt, voluntatem timentium se. Si tamen ideo timent, ut ejus faciant voluntatem, et deprecationem eorum de salute exaudiet et salvos faciet eos. Deinde concludit de justitia dicens:
VERS. 21.-- « Custodit Dominus omnes diligentes se; et omnes peccatores disperdet. »
Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet, [Aug.] id est qui perseverant in peccatis, disperdet. In utroque enim est aequitas. Aequum est et diligentes custodire, et peccatores perdere. Et nota per hoc quod ait, custodit, ostenditur apud eum esse suavitas; per hoc quod ait, disperdet, monstratur apud eum esse veritas.
VERS. 22.-- « Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi. »
Laudationem [Cassiod.] Expositis omnibus locis laudis sequitur brevis conclusio, qua concludit quod non potest explicari. Quasi dicat: Quoniam omnia ita se habent, laudationem Domini loquetur os meum. Ecce concludit in laude et in eo exemplo benedicat omnis caro, id est homo, scilicet conversus ad Deum nomini sancto ejus, et hoc in saeculum, id est in praesenti, et in saeculum saeculi, in futuro.
Collatio In Psalmum CXLIV: « Exaltabo Te, Deus Meus Rex, » Etc.
VERS. 3.-- Magnitudinis ejus non est finis. Itaque Chaldaeus D. Hieronymus pro eo quod non est finis, dicit non est investigatio. Et ferme alii HEQER, sensus est idem. Nam tanta est Dei magnitudo, ut quanto plus investigaveris, tanto magis inveniendum sit. In aliquot versiculis ubi habemus tertiam personam, ubi pluralem Hebr. habent primam singularem sensu illaeso, ut exempli gratia, est illud mirabilia narrabunt. D. Hieronymus loquar, alii meditabor ac id genus. Certe Psalmita narrabat Dei mirabilia, ut et nos postea narrabimus, quin in Hebr. modo ponitur singulare, modo plurale intercise, ut palam sit idem esse.
VERS. 8.-- Exsultabunt D. Hieronymus, et alii laudabunt sive cantabunt JERANNENU, vel jubilabunt. Haec profecto exsultationem in Dei laudibus aperte demonstrant.
VERS. 14. Fidelis Dominus. Hic versiculus non est in Hebr. Existimo a Septuaginta repositum esse, eo quod hic psalmus scriptus est ordine alphabetario, et si non hic versus poneretur, deficeretur littera nun. Siquidem per id elementi, Hebraice fidelis incipitur NEEMAN.
Chapter 151 of 157