Skip to the text

Psalmus CXLV

Psalmi Titulus: « Alleluia. »

Lauda, anima mea. Titulus: Alleluia [Cassiod., Aug.] Vox ista est quasi musica salutaris, harmonia coelestis, quae non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens, quae congrue huic psalmo praescribitur, ubi vir justus exhortatur animam suam ad laudem Dei; quia aliquando in adversis velint nolint perturbatur anima, unde supra dixit: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? (Ps. XLI.) Sed ut auferat ei perturbationem suggerit gaudium de spe, si non de re, animae perturbatae et moerenti dicens: Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi (ibid.) . [Cassiod.] Hac igitur spe erecta anima Deum laudat hic. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est. Primo Propheta sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis otietur, et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi, ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi, nolite confiteri. Tertio docet omnem spem, in omnipotenti ponendam, ibi, beatus. Vir itaque justus animam suam ad laudem exhortans ait:

VERS. 1.-- « Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quandiu fuero. »

Lauda, anima mea, Dominum. [Aug.] Quasi dicat: Quid de aliis satagis? Sta mecum in laude Dei. Sed quare, a quo, et cui hoc consulatur. Si caro dicitur consulere animae, non videtur esse verum, cum a meliori et digniori soleat inferiori dari consilium. Caro autem inferior est anima. Anima enim licet vituperabilis, quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura praestat corporeae quam movet, regit, sensificat, et caput ipsa spiritualis natura infinita vicina est substantiae Dei. Sic aurum vituperatum quia sordidum est praeest plumbo in puritate laudato; sic et malus homo optimo equo. Non ergo datur animae consilium a carne, quamvis domita valde et pacata quae tamen mortua est propter peccatum, nunc etiam immortalis facta consulit animae, quia semper in terra anima est, sed purior pars animae, scilicet mens, quae cogitat sapientiam divinam illi inhaerens, et in illam inspirans videt quasdam animae partes, scilicet sensualitatem perturbari motibus saeculi, et cupiditate terrenorum ad exteriora rapi, a quibus ad superiora et interiora revocat eam. Se ergo secundum inferiorem partem exhortans anima, secundum rationem dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc saeculo quae divisa es per tot saecularium rerum amores? Quid te occupat mortalium rerum cura? collige te ad actorem. Hic tibi pax et securitas. Sta ergo mecum, et lauda Dominum. Deinde respondit anima menti, quasi hic praegravata, et non valens ita consistere ut dignum est: Laudabo perfecte in vita mea aeterna, quae est vere vita, scilicet cum perfecte ei inhaesero, a quo separari ut modo fit, mors est, hic in morte ista laudo tenuiter, id est exiliter, quia corpus animam aggravat, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX). Sed hic spes consolatur et pascit, in qua quodammodo vivens laudat. Vita erit in futuro. Ideo hic gemo, ibi plene laudabo. Et quomodo laudabis? Sic laudabo, quia tunc psallam Deo meo, quandiu fuero, vel sum. Hic est homo et aliis intentus. Et ideo non semper psallit et perfecte, sed in aeterno est. [Cassiod.] Non sic psallam, imo, quandiu fuero, vel sum, non ideo hoc dicit quod aliquando non sit, quia in aeternum erit, et ideo vere diu. Vel de praesenti potest accipi, psallam. Quasi dicat: In futuro perfecte laudabo, et etiam hic, ubi non semper ero, psallam Deo meo, quandiu fuero.

311 PARS. II. VERS. 2.-- « Nolite confidere in principibus: in filiis hominum, in quibus non est salus. »

Nolite confidere. [Aug.] Secunda pars, dato consilio et affirmato quod laudabit ubi plene poterit, quasi longe remotos interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet hic non sperare in homine, sed in Deo. Quasi dicat: Ego laudabo et psallam, vos autem pusilli, qui nondum, vel, id est etiam de Deo speratis, interim dum mala sunt in Deo, non in homine speretis. [Cassiod., Aug.] Quod ita ait: Nolite confidere in principibus tenebrarum, id est in daemonibus; et in filiis hominum, id est in baptistis, in quibus non est salus. In uno Filio hominis est salus, et in ipso sperate, non quia Filius hominis est, sed quia Filius Dei est; non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se, quia Domini est salus. Et in alio psalmo dicitur, non principium saeculi, non baptistarum, qui jactant se dare sancta, quorum tantum sunt instrumenta. Si enim homo aliquid dare posset, minus a Deo peteretur. [Cassiod.] Vel ita, nolite: Respicit Propheta ad novissima tempora consummationis saeculi, et quasi in fine saeculi mente positus cito finienda docet, non amare pro aeternis. Quasi dicat: Ita me habeo, ut dixi, et meo exemplo, nolite, vos alii, maxime novissimi, confidere in principibus et in filiis hominum, id est in illis qui maxime temporalia amare suadent, prius ut salutaris medicus mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria infundat monendo salubria. In quibus, id est in filiis hominum, non est salus. Vide enim quid sint.

VERS. 3.-- « Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. »

Spiritus, [Aug.] id est anima ejus, id est hominis exibit subito, quando non vult vel scit et exeunte spiritu revertetur caro in terram suam, unde cepit initium. Et in illa die, mortis scilicet, peribunt, id est frustrabuntur, omnes cogitationes eorum, quae in diversos saeculi ambitus tendebant.

PARS III. VERS. 4.-- « Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius; qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt. »

Beatus cujus. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi docet omnem spem in omnipotenti ponendam, quem ex factis describit, ut gentilitas tam frequenter victa quiescit. Et notandum quod supra remotis noxiis docet hic quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Et quasi quis quaereret: In quo ergo est sperandum? Respondet, in Domino, quia beatus est cujus Deus est, non angelus vel homo. Sed, Deus Jacob, id est qui sperat in illo, qui fuit Deus Jacob. Ipse dico adjutor ejus, Jacob, id est adjutor hujus viri Jacob, sicut fuit adjutor illius actualis Jacob. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, ut de Jacob faceret Israel, qui jam videret adjutorium, [Aug.] scilicet Israel videret Deum qui est adjutorium, sic si hic non vides, sed habes adjutorem Deum, eris tandem de Jacob Israel, et videns; et cessabit omnis gemitus et dolor. Dicit ergo, beatus et ille cujus Deus est Deus Jacob adjutor ejus, id est hujus viri Jacob, sicut illius. Cur est beatus? quia spes ejus est in Domino Deo ipsius, et quia etiam cultoribus daemonum spes est in Deo suo, determinat in quo debet esse spes, dicens: Qui fecit. Quasi dicat: In quo Domino Deo? in illo, qui fecit coelum et terram, mare, [Cassiod., Aug.] id est in Christo, et hoc usque in finem psalmus ostendit, describendo eum per opera. Nam etsi sunt dii multi et domini, nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia (I Cor. VIII). Et est hic laus ab operibus, quia etsi non ejus substantiam, tamen actus ejus aliquatenus nostra capit notitia, de quibus subdit: Et omnia fecit quae in eis sunt, scilicet in coelo et in terra, in mari. Ita curat et de te inter alia. Omnia, dicit, ne quem alium putes Creatorem. Vel, id est etiam et minorum, et praeter caetera addit, hoc aliud ad nos pertinens. Ipse est

VERS. 5.-- « Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. »

Qui custodit veritatem in saeculum, id est, in aeternum. [Cassiod., Aug.] Hic est Christus qui est veritas. Omnis homo mendax. His verbis et amandum praedicat, et timendum in quo custodit veritatem. Ecce facit judicium quibus? patientibus injuriam; non omnis molestia est injuria, quod enim jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et alii scelerati. Aliud est ergo pati injuriam, aliud pati supplicium. Supplicium enim jure quis patitur; injuria autem juri contraria est dat etiam escam utramque, scilicet corporalem et spiritualem, esurientibus, de quibus dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V) . Non ergo homo se jactet. Quasi dicat: Etenim solus Deus dat haec duo, scilicet quod facit judicium et dat escam, hoc ad justitiam pertinet. Christus enim justus judex, vindicat patientes propter nomen suum; et dat escam diligentibus se.

VERS. 6.-- « Dominus solvit compeditos; Dominus illuminat caecos. »

VERS. 7.-- « Dominus erigit elisos: Dominus diligit justos. »

Dominus solvit compeditos, [Aug., Cassiod.] mortali corpore. Hos solvit ex mortalibus faciens immortales. Vel, compeditos, culpis Dominus solvit a peccatis. Et Dominus illuminat sapientia caecos ignorantia, [Aug.] id est eos qui caeci sunt, facit sapientes. Haec ad abundantiam suavitatis pertinent. Et elisos per superbiam Dominus erigit, per humilitatem. Quos enim diabolus elidit, Deus dirigit. Et Dominus diligit justos, quos locat in aeterna beatitudine. Et quia diligit, ideo facit judicium eis injuriam patientibus. Qui sunt justi? et quomodo diligit? ecce justi sunt pupillus et vidua; diligit hos custodiendo. Et hoc est quod ait:

VERS. 8.-- « Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet; et vias peccatorum disperdet. »

Dominus custodit advenas, [Aug.] scilicet eos qui dicunt: Non habemus hic manentem civitatem (Hebr. XIII) . Pupillum et viduam suscipiet, id est omni ope et auxilio destitutos in hoc saeculo, ut sperent in Deum, et etiam qui habent terrena, et non in eis confidunt, pupilli et viduae sunt Dei. Vel per advenas Ecclesia intelligitur gentium. Omnis enim Ecclesia gentium adventitia est ad Patres, quorum non carne, sed imitando est filia. Pupilli sunt omnes fideles in hac peregrinatione, quibus absens est Pater; et omnis fidelis anima, est vidua Sponso absente, id est quandiu Sponsus abest. Unde magis Patrem et Sponsum desiderant, et hos omnes Deus protegit, non visus sed desideratus. Et ipse disperdet viam, vel, vias latas peccatorum, qui hic nostram arctam viam irrident, quorum via exterminata nobis quid restat? utique regnum, de quo supponit.

VERS. 9.-- « Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generatione et generationem. »

Regnabit Dominus in sanctis suis in saecula. [Cassiod.] Hoc de magnificentia sumitur. Regnabit Dominus, quando corda nostra erunt in eo firma, quod non modo est. Quis Dominus? Deus tuus, o Sion, regnabit. Quasi dicat: Ad te pertinet, o Ecclesia, quia tu es ejus regnum, non Babylonia. Deinde quod dixerat in saecula exponit, in generatione et generationem, id est semper.

Collatio In Psalmum CXLV: « Lauda, Anima Mea, Dominum, Laudabo Dominum In Vita, » Etc.

VERS. 3.-- Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam. Faber et Caecus volunt dici, exibit spiritus eorum et revertetur in terram, cum praecesserit plurale in filiis hominum, et item sequatur, peribunt cogitationes eorum. Adde quod non congruit spiritum reverti in terram, qui est incorruptibilis. Omnes tamen interpretes et Graeci et Latini vertunt singulariter, et ita Hebraice legitur IASCHUB, id quod miratur Faber. Desinat autem mirari, quando intelligitur caro revertetur. Hinc Munsterus transtulit, revertetur homo in terram suam. Et quod ipsi argumentantur plurale praecessisse, praesertim in Graeco, nihil obstat quoniam sic accipimus ab homine exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam, id quod translator ad Campensem fecit. Paraphrasis tamen sub plurali exposuit. Nec de hoc est minus digladiandum, cum res sit in syllabis.

Chapter 152 of 157