Psalmus CXLVI
Psalmi Titulus: « Alleluia. »
Laudate Dominum. Titulus: Alleluia. [Aug.] Hic agit item de laude Dei, ubi Propheta monet laudare colligentem Israel. Intentio: Monet ad laudem Dei. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo ostendit quos colligat et quomodo. Secundo post praedicta adhuc haerentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare, scilicet si fuerint humiles, ibi praecinite. Omnes ergo tam majores quam minores ad laudem invitans, ait:
VERS. 1.-- « Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio. »
Laudate Dominum. [Aug.] Hoc dicitur omnibus gentibus. Et quasi quaereremus, quare laudabimus? Laudis causam attulit: Quoniam bonus est psalmus. Haec est tota merces laudantium. Quasi dicat: Ideo laudate, quoniam bonum est laudare. Ipsa enim laus Dei est nostra beatitudo. Et notandum quod non dixit quoniam bona est laus, sed ut laudis modum exprimeret, dixit, quoniam bonus est psalmus. Ipse enim psalmus est laus Dei, qui fit non sola voce sed in organo, manibus voci concordantibus. Per quod significatur quod voci debent opera consonare, quorum laus cessare non debet etiam vocis laude intermissa. Semper ergo laudat, qui semper bene operatur. Qui vero male agit blasphemat. Haec laus perficietur in aeterna gloria, ad quam perventuri modo exerceamur in laude bonorum operum. Bonus ergo est psalmus, quia bona est laus Dei. In laude namque Dei ipse actus est merces, quae et in futuro erit. Et quia bonus est psalmus, ideo Deo nostra sit jucunda decoraque laudatio. Quod utique est, si est decora, id est vitae moribus speciosa. Jucunda enim est Deo quae est speciosa, quod non more peccatorum, qui bonae cantilenae malis obstrepunt moribus.
VERS. 2.-- « Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit. »
Aedificans. [Cassiod.] Quasi dicat: Ideo laudandus est Deus, quia Dominus est aedificans, id est aedificat Jerusalem spiritualem, scilicet coelestem Ecclesiam, quam sic aedificat, quia dispersiones Israelis, id est dispersiones fidelium, scilicet fideles dispersos de toto mundo congregabit ad regnum. [Aug.] Et est hic laus de factis mirabilibus. Vel ita, et accipit Jerusalem generalem Ecclesiam, cujus pars triumphat in coelis, pars militat in terris: est enim aeterna Jerusalem in coelis, ubi cives angeli sunt, et ad eam pertinet etiam populus Israel, qui modo per peccatum peregrinus est. Omnes illi qui sunt in magna illa civitate et coelesti gaudent quibus spectaculum est ipse Deus; sed nos ab illa civitate peregrinamur peccato expulsi, 312 ne ibi maneremus et mortalitate praegravati, ne illo rediremus. Sed respexit Deus peregrinationem nostram. Vel ipse qui aedificat Jerusalem, etiam lapsam partem restituit, et olim dispersos in Christo collegit, quem misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis. Et est quasi dicat: Dicis ut laudemus Deum. Et quis noster Deus est? [Gl. int.] Dominus aedificavit Jerusalem coelestem, quam de vivis lapidibus exstruit, ruinam angelicam reparans, et ipse qui aedificat Jerusalem, congregabit [Aug.] in una fide et charitate, dispersiones Israelis, id est fideles olim dispersos quos colligit, ut de illis aedificium coeleste formetur. Sic, id est per talia opera se commendat Deus laudatoribus suis, id est commendat charitatem suam fidelibus. Quid ergo eis daturus est in praemium? Seipsum. Sed quomodo colligit? Quid agit? ut congreget, ecce ipse est
VERS. 3.-- « Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. »
Qui sanat. [Aug.] Hic ex parte in futuro plenarie, contritos corde, id est eos qui offerunt Deo sacrificium spiritus contribulati. Hos sanat, quia humiles elatos elidit; sed in futuro, perfecta erit sanitas, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem. Modo vero ut medicus fracturas alligat. Unde subdit, et alligat nunc contritiones eorum, a simili medici. Frangitur enim a medicis, quod tortum est ut fiat postea rectum, sic pravum cor cui displicet Deus, in his quae fuerit debet frangi et conteri, ut dirigatur. Quod si non potest dirigere vel frangere, et Deus diriget. Frange, inquam, confitendo, poenitendo, puniendo: quod significat pectorum tonsio. Unde alibi: Scindite corda vestra (Joel II). Ad hoc enim eliditur cor, ut contritum dirigatur atque sanetur. Male enim erigitur, quod non primo per contritionem corrigitur. [Hier.] Contere ergo tuum, et Dominus alligat contritiones, qualiter Samaritanus, ille qui descendebat de Jerusalem in Jericho, quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus (Luc. X). Caeterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isa. I) . [Aug.] Alligamenta autem Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus, quae tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas; sic medicus perfecta sanitate detrahit fracturae ligaturam. Ipse est
VERS. 4.-- « Qui numerat multitudinem stellarum; et omnibus eis nomina vocat. »
Qui numerat multitudinem stellarum. [Aug.] Non est hoc adeo magnum ad litteram, si Deus omnes stellas numerat, cui capelli capitum numerati sunt. Sed stellae sunt luminaria quaedam in Ecclesia quae lucent inter perversos omnes, scilicet de quibus dicit Apostolus: In medio nationis pravae et perversae apparetis, tanquam luminaria in mundo (Philipp. II) . Tales numerat Dominus in suos, quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II) . Si quis vero adumbrata fidei specie se interserit talibus, novit ille qui numerat, quia supra numerum est. Unde alibi: Multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX) ; quia intra parietes praesentis Ecclesiae plures sunt, quam futuri sint in regno Dei. Ideo ait, qui numerat, id est, discernit, multitudinem stellarum, id est electorum. Novit enim Dominus qui sunt ejus, et omnibus eis numeratis nomina vocat, vel vocans, quia nomina eorum scripta sunt in libro vitae, id est in Dei praedestinatione. Haec novit, hoc est totum praemium nostrum. Unde gaudere debemus non de aliis rebus, nec de donis quibusdam spiritualibus, sicut quidam faciunt. Quibus male usis quibusdam donis Spiritus sancti, dicet in fine: Non novi vos (Matth. VII) . Discipulis etiam ait: Nolite gaudere, quia vobis spiritus subjecti sunt; sed quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X) . Quod gaudium de praedestinatione in nobis fit per charitatem, sine qua et caetera dona Spiritus sancti, quae habentur ad tempus, tolluntur, sicut Dominus ait: Qui habet, dabitur ei; et qui non habet, et id quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII) . Habet enim gratiam possidendi nomen, sed non habet charitatem utendi. Vel ad litteram potest dici: Qui numerat multitudinem stellarum, hoc patet: et omnibus eis nomina vocat. [Cassiod.] Vel sicut habet alia translatio: Omnes nomine suo vocat, non alieno, ut astrologi qui eas Jovem, Venerem appellant, et hujusmodi. Vel typice de sanctis potest accipi. Nec mutatur illud a prima sententia, qui numerat multitudinem stellarum, id est sanctorum, et omnibus eis nomina vocat, id est cuique proprium donum dat, alios per humilitatem, alios per castitatem vocando. Vel, omnibus eis nomina vocans, id est omnes sunt in ejus familiaritate. A simili domini dicitur hoc, qui famulorum suorum nomina novit. Quid plura dicam?
VERS. 5.-- « Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus; et sapientiae ejus non est numerus. »
Magnus est Dominus noster. [Aug.] Plenus gaudia Propheta eructat: quod non potest explicari. Quisi dicat: Tamen cogitabat, prout valebat, et magna virtus ejus. Hic est laus a magnitudine. Et sapientiae, vel intelligentiae ejus non est numerus, id est finis. Non potest enim ab aliquo comprehendi. Ille ipse qui numerat stellas, non potest numerari. Nemo enim ipsum numerum et mensuram et pondus Deus ubi omnia disposuit, potest metiri vel numerare, vel appendere, id est ipsam sapientiam Dei. Sicut enim in libro Sapientiae dicitur: Disposuit Deus omnia in numero, mensura et pondere (Sap. II) , id est in seipso, qui est mensura omni rei, modos praefigens et numerus omni rei speciem praebens, et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens, id est terminans et formans et ordinans omnia quae incomprehensibilia sunt. [Aug.] Conticescant ergo humanae voces; requiescant humanae cogitationes ad incomprehensibilia Dei, nemo se extendat quasi comprehensurus, sed quasi participaturus. Participes enim erimus, et non hoc quod capiemus erimus, nec totum capiemus. Sed cujus rei participes erimus? et qualiter erimus participes, cum partes non sint, apud Deum, vel per partes dividatur? Quis ergo explicet quomodo sint participes unius simplicis plures? non puto ante dici quam videatur. Confitere ergo infirmitatem, qui pervenire vis ad firmitatem, [Aug.] cujus intelligentiae non est numerus. Sed in hac difficultate intelligendi, esto mansuetus, et quare? subdit, quia
VERS. 6.-- « Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. »
Dominus est suscipiens mansuetos, ad intelligentiam arcanorum. [Aug.] Si ergo vis intelligere, mitis esto, non obscura Scripturarum accuses quae fecit Deus, ut te exerceat, neque dicas: Sic diceretur melius. Sic enim dictum est ut dici debuit. Non corrigat aeger medicamenta quae medicus temperat. Novit medicus quippe ea modificare, ei crede qui te curat. Ante ergo quam scias quare quid dictum sit, non judices, crede ita debuisse dici, ut dictum est. Et haec pietas facit te capacem. Si autem resistis adversus clausa Dei, vide quid sequitur: humilians, etc.; quasi dicat: Mansuetos suscipit peccatores autem, id est immites contrarios mansuetis, est humilians usque ad terram, ut terrena tantum de Deo sapiant. Quia enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Haec facit Deus his qui volunt irridere legem, antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus, faciamus quod sequitur:
PARS II. VERS. 7.-- « Praecinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. »
Praecinite, vel incipite Domino in confessione. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi ex praedictis, quasi adhuc haerentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, scilicet si humiles et non superbi sint. Quasi dicat: Et ut intelligere valeatis praecinite, vel incipite Domino in confessione peccatorum et laudis. Te prius accusa, inde Deum lauda. Sic pervenietur ad intelligentiam perspicuam veritatis. Sic imago Dei in te reformabitur. Post confessionem vero sequuntur opera bona, unde subdit: Psallite operibus Deo nostro in cithara, ubi manus sequitur vocem, ita vocem laudis sequantur opera. Et quasi quis quaereret: cui Deo?
VERS. 8.-- « Qui operit coelum nubibus; et parat terrae pluviam. »
Qui operit coelum nubibus. [Cassiod., Aug.] Ad litteram memorat opera, per quem potestas ostenditur. Vel potius mystice qui operit coelum nubibus, id est qui contegit sacram Scripturam figuris et sacramentis, ut incitet ad quaerendum. Et ne timeas de operta Scriptura, quia inde parat gratis, non meritis habetur, pluviam terrae, ad hoc enim voluit quaedam obscura esse in Scripturis, ut haberent servi Dei quod interpretando influerent super aures, et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginam laetitiae spiritualis. Et ipse est
VERS. 9.-- « Qui producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum. »
Qui producit fenum et herbam. [Aug.] Ecce fructus pluviae, non modo in terra humili, sed etiam in montibus, id est in excelsis saeculi, quae magis amant divitias. Ecce unde produxit, et quibus produxit, servituti hominum, id est praedicatoribus qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV) . Hi seminant spiritualia, et recipiunt ab excelsis saeculi fenum et herbam, id est, temporalia. Omnia enim quae dantur Ecclesiae a divitibus fenum sunt. Et ipse est
VERS. 10.-- « Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. »
Qui dat jumentis, vel pecoribus, id est simplicibus Ecclesiae, scilicet gregibus Domini, escam ipsorum, [Aug.] id est pabulum divini verbi, quia eos pascit Deus per homines: qui accipiunt fenum, id est, per praedicatores qui largiuntur eis spiritualia, a quibus metunt carnalia, et dat escam pullis corvorum invocantibus eum. Corvi sunt gentiles nigri in peccatis. Unde et Judaei qui se solos justos dicebant, omnes gentiles peccatores dicebant. Et vere patres nostri corvi fuerunt, quia peccatores et idololatrae, nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicuntur et sumus. [Cassiod., Aug.] Pulli enim corvorum dicuntur rore coeli vesci, et beneficio aetatis ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum non imitantes paternos ritus, innocentes sunt qui invocant, corvus non invocat. Nos vero dimissi invocamus. Ergo dat escam pullis corvorum, id est filiis paganorum, invocantibus eum.
VERS. 11.-- « Non in fortitudine equi voluntatem habebit; nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. »
Non in fortitudine equi, [Gl. int.] quasi jumenta pascit et pullos, sed non habebit voluntatem, id est beneplacitum, in fortitudine, vel in potentatu equi, id est in superbia contumacium. Per equum enim superbia intelligitur, quia de equo altior incedit homo. Et cervix ejus vere indicat superbiam. Rapidus etiam est in cursu. Nec beneplacitum erit ei in tibiis viri, id est in in composito habitu praesumptuosi et audacis. [Alcuin.] Per virum enim audacem praesumptionem notat. In tibiis notatur incessus incompositus. Vel secundum aliam litteram, neque in tabernaculis viri, id est, in conventiculis haereticorum, beneplacitum erit ei. [Aug.] Nota quod non ait, in tabernaculis Dei, sed viri, per hoc designans audacium haereticorum tabernacula, quia est et tabernaculum Dei, scilicet Ecclesia a qua se dividentes haeretici, sibi tabernacula posuerunt. Unde pullus corvi forte in Ecclesia, car ens temporali honore, ait: Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculo peccatoris (Psal. LXXXIII) . Non enim extra Ecclesiam sibi facit tabernaculum, in quo non sit beneplacitum Deo.
VERS. 12.-- « Beneplacitum est Domino super timentes eum; et in eis qui sperant 313 super misericordia ejus. »
Beneplacitum. [Gl. int.] Quasi dicat: In superbis et haereticis et incompositis non est beneplacitum ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus, id est beneplacitum est Domino, in his qui timent et sperant. Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniae. [Aug.] Judas enim poenitens timuit; sed non speravit in misericordia. Ideoque desperando cucurrit ad laqueum, et se suspendit. Qui ergo timet Deum speret, et ab ipso ad ipsum fugiat, ab irato ad placatum. Placabis autem eum si speres in misericordia ejus; atque de caetero ita caveas peccare, ut de praeteritis depreceris ut tibi dimittantur.
Collatio In Psalmum CXLVI: « Laudate Dominum Quoniam Bonus Est Psalmus, » Etc.
VERS. 1.-- Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus. Deo nostro sit jucunda, etc. Hebr. aliter distinguent, ut id quod est Deo nostro, pertineat ad superiora hoc pacto, quoniam bonum est canere Deo nostro; sed ea quae sequuntur abunde manifestant utrovis posse referri, nec omnes qui transferunt assignant ubique eamdem hypostiginem. Dicit enim Sanctes, laudate Dominum, quoniam bonum est canere Deo nostro, quoniam dulcis, decora est laus. At Munsterus, quoniam bonum est canere Deo nostro atque jucundum, optabilis est laus. Cur autem vertit, optabilis est laus, ubi alii dicunt pulchra est, rationem reddit, quia Hebraicum NAVAH, quidam deducunt ab IVAH, hoc est desideravit, ut sit passivum ejus, alii autem a NAVEH, quod decorum significat.
VERS. 9.-- Et herbam servituti hominum. Haec clausula non invenitur in Hebr. Pleraque alia a LXX adjecta sunt, non sine Spiritus sancti auctoritate, aut quavis alia ratione, ut multis superius non semel discussum est. D. Hilar. deprehendit quosdam codices habere, quosdam non habere. Graeci procul dubio hanc partem nunc legunt.
VERS. 11.-- Nec in tibiis viri. Divi Hilarius et Aug. ac Psalterium Romanum habent, nec in tabernaculis viri. Arnobius autem indicat Graece esse in tibiis, ἐν ταῖς κνήμαις, quas tamen Hieronym. interpretatur περικνήμιδας, hoc est ornamenta crurum, quae tropologice refert ad incessum libidinosum. Arnob. accipit pro stabilitate, quasi non possimus per nos stare aut perseverare. Fortasse lectum est in nonnullis Graecis σκηναῖς. Indubie autem in Hebraeo legitur in tibiis, BESCHOQUE.
Chapter 153 of 157